Philippus Cancellarius

Psalmus 133

Numérotation du verset Ps. 133,1 

¶ Canticum graduum1.
¶Codd. : (Ps. 133) D30 Δ (= ω 1 ω² T77 Bo179 NAL3255 Fi ) ΩS ΩX T748 Bari1 Bari3 Rusch Ps-G Ps-Med (Clm343)
1 Cant. graduum] alleluia praem. W, + vox Ecclesie in futuro D30
Numérotation du verset Ps. 133,I 

Ecce nunc2
2 nunc Ps-G (plerique codd. et edd.) Rusch cum Ps-R Ps-α et ceteris Psalteriis Veteris Latinae recensionis, LXX (νύν R Sedulius) ] sub ÷ G², om. VL ( AUGUSTINUS, Speculum, 6, CSEL 12, p. 44.20) cum hebr. Ps-H; cf. LXX* ( δὴ HoP Rahlfs S B A)
benedicite Dominum3 ¦ omnes servi Domini4.
3 Dominum Ps-G Hi D30 ΩX Δ] Domino Ps-G (I M* W) Ps-Med (Clm343) Rusch Ed1530 cum Ps-H |
4 Domini] Dominum K ; cf. Ps. 134:1 |
Numérotation du verset Ps. 133,II 

Qui statis
in domo Domini ¦
in atriis domus Dei nostri5.
5 in atriis... nostri] : in atriis... nostri ÷ R ΦRGV G , om. hebr. cf. HILARIUS PICTAVIENSIS, Tractatus super psalmos (Ps. 133) § 4, CC SL 61B, p. 140 : « Repperi autem quosdam ambiguos circa hoc: In atriis domus Domini fuisse dicentes, idcirco hoc a translatoribus primis adiectum esse, quia sub iisdem uersibus sequenti psalmo continetur, opinantibus ipsis scriptorum uitio in libris hebraicis fuisse praeteritum ». HIERONYMUS, Tractatus 59 in Psalmos, CCSL 78, p. 286.92-93 <ex quo> Breviarium in Psalmos, PL 26, 1223.15 : « IN ATRIIS DOMUS DEI NOSTRI, in hebraicis uoluminibus non habetur sed in sequenti psalmo est [Ps. 135:2]». ¶Nota : J.-D. BARTHELEMY , Critique textuelle de l’Ancien Testament, t. 4 : Psaumes, Fribourg (CH) / Göttingen, 2005, p. 815 : « Jérôme (Hier. p. 240) dit que le stique 'in atriis domus Dei nostri' ne figure ni dans les mss hebreux, ni en aucune colonne hexaplaire, ni même en la Septante [origenienne] ». L’auteur infirmitate morteque praeventus ne doit pas être pris ici à la lettre. Ni Jérôme ni Hilaire ne mentionnent les Hexaples et le grec. Les éditeurs modernes des Hexaples (Field, Mercati, Schenker) n’apportent aucune information sur ce stique ; les signes diacritiques « :... ÷ » de la version hexaplaire ne font que corroborer l’observation d’Hilaire et Jérôme sur les manuscrits hébreux. Les éditions de la LXX (Holmes-Parsons ; Rahlfs) ne signalent aucune omission à cet endroit, la tradition latine non plus. [MM2023]
Numérotation du verset Ps. 133,2 III

In noctibus
extollite manus vestras
in sancta ¦
et benedicite Dominum6*.
6 Dominum Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Glossa media D30 Δ cum Ps-R ] Domino Ps-G (R* I M W G ΨB) Ps-Med (Clm343) Rusch Ed1530
Numérotation du verset Ps. 133,3 IV

Benedicat te7 Dominus ex Sion ¦ qui fecit celum et terram.
7 te CorS2 Hi D30 P748 ω 1 ω² NAL3255 T77 Fi ΩX Ps-G cum Ps-R Ps-Med (Clm343) Glossa media (Bor29 Phil1641) ] lac. Bari3, tibi ΩS Bari1 Bo179 Rusch Ed1530 cum Ps-Moz x Ps-H Glossa media (Lis58)

Psalmus 133

Numérotation du verset Ps. 133,1 
Sermo 296
prol.| {2.201v} Quomodo, quando, benedicendum est Domino, et a quibus. In Psalmo 133.
Ecce nunc benedicite Domino omnes servi Domini qui statis in domo Domini etc.
marg.| Videbimus primo cur dicat Ecce, {A} secundo cur   nunc , tertio quid sit benedicere Domino et quarto quibus id dicat.
marg.| Quantum ad primum, ut alibi dictum est, Ecce est demonstrandi adverbium, quo denotatur certitudo rei, nihil autem deberet homini esse certius aut tam propositum qua benedicere Domino. Ideo Ps.a « Benedicam Domino in omni tempore ». « Benedicam te in vita mea »b. « Benedicite « Domino omnes angeli eius »c. « Per singulos dies benedicam tibi »d. Solet etiam particula ecce locum habere, tam in ethnicis et profanis litteris quam in sacris, quotiens aliquid novi et preter spem evenisse demonstratur. Ut Ecce autem a tenedo, Ecce autem Panthus. Sed relinquamus ethnica. Gn. 3 « Ecce Adam quasi unus ex nostris ». Idt. 14. « Ecce enim Holophernes iacet » Sapientie 5e : « Ecce quod computati sunt » etc. Is. 7 « Ecce virgo concipiet ». Et 43 « Ecce facio nova ». Za. 9 « Ecce rex tuus venit tibi mansuetus ». Lc. 1 « Ecce concipies in utero ». « Ecce Elisabeth cognata tua ». « Ecce ancilla Domini ». « Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes ». Et fere ubique alibi. Quia igitur ex omni re que datur aut accedit nobis benedicendus est Deus: quia omne quod creatum est et omne quod nobis datum, si eo bene utamur et grati Deo simus, profuerit nobis ad salutem: ideo ob omnem rem omnemque casum benedicendum Domino. Quod bene agnovit Iob dicens capitulo 1 : « Dominus dedit Dominus abstulit, sicut Domino placuit ita factum est, Sit nomen Domini benedictum ». Ideoque quidam religiosi instituerunt in omni accessu, casu aut obuentu dicere {2.202r}"Deo gratias" aut"laudetur Christus". Nec ab re. Quia etiam ea que in hoc mundo videntur maxima mala, ut expoliationes, cruces, mortes, fames, sitis, labores: si patienter ea toleremus, et ad honorem Dei referamus: Deoque ex animo propterea benedixerimus: profuerint nobis ad beatitudinem. Unde Mt. 5 « Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam » etc. « Beati estis cum maledixerint vobis ». Si quis ergo iniquo, immo stolido et insano animo propter iniuriam aut contumeliam illa tam, aut propter vim doloris et adversitatum, murmurare ceperit contra Deum, occurrit ei Propheta dicens : « Ecce nunc benedic Domino » Quasi dicat etiam cum minime videtur faciendum, quia si id feceris summam ex eo mercedem et gloriam consequeris.
a Ps. 33, 2.
b Ps. 62, 5.
c Ps. 102, 20.
d Ps. 144, 2.
e Sap. 5, 5.
marg.| {B} ¶ Secundo dicit nunc, quod est quasi in omni tempere, de toto enim tempore non habemus nisi nunc. Et quia summe necessarium et summe utile est benedicere Deo: monet ut nullam occasionem pretermittamus, sed quando cumque benedicendi facultas fuerit, benedicamus Domino. Ideoque ut monachis pene necessarium est, ita mechanicis labori suo intentis plurimum ad salutem profuerit crebris quasi in Deum iaculationibus dicere ex animo sive letum sive triste quid quo ad mundum obuenerit, laudetur Deus: sit nomen Domini benedictum: Deo gratias: aut quid simile. Maxime si per internam inspirationem admoneantur id agere: quia sicut Propheta hic dicit: Ecce nunc benedicite Domino , ideo alibi dixit: « Hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra » quod prophetice videtur dixisse ob Iudeos qui cum vocem Christi audirent obduraverunt corda sua: quia in propria venit et sui eum non receperunt. Ne dicamus ergo, cras id est in senectute benedicemus Domino: quia ut dicit Horatius Quis scit an adiiciant hodierne {2.203v} crastina summe Tempora dii superi. Sancte ergo admonet propheta.   Ecce nunc benedicite Domino, quasi dicat etiam cum aliud tibi videri possit agendum: aut cum non videas benedicendi causam: que tamen semper est: ideo benedicam inquit Domino in omni tempore. semper laus eius in ore meo.
marg.| {C} ¶ Tertio quia vidimus paucis quomodo benedicendum sit Deo: quia certe et ex insperato hoc est quacumque occasione. et quando: quia nunc id est sine dilatione, et in omni tempore: Videamus quid sit benedicere Deo: et qua id receptum, quaque necessarium sit omni homini, cuiuscumque secte aut conditionis fuerit. Benedicere Deo non est dicendo efficere ut illi bene sit aut ipse bene et prospere agat et munus suum obeat: sic enim, contra ipse benedixit, nos et nobis, sic benedixit terram et creata in ea. qua benedictione natura rerum observat cursum suum: sed ipse summe perfectus, omnia potens, omnia sciens, et que bona sunt et decentia scit omnia volens neque bonis neque benedictione nostra eget: verum ipsi benedicere, est ipsi gratias agere et de ipso bona dicere, et nomen eius, quia ipsum parum novimus sanctificare. Unde illud benedictus Deus in bonis suis et sanctus in operibus suis. Sit nomen Domini benedictum. Et mille alia que ex psalmis et aliis Sacre Scripture locis citari possint. Ideoque Dominus in oratione Dominica cum summa Dei beneficia in nos comme morasset utpote quod esset pater noster, per creationem et per odoptionem ut heredes faceret in celis, per doctrinam, et per omnes modos vere paternitatis ne ingrati simus sic bene dicendum illi docuit: sanctificetur nomen tuum: Quod sapientissima mater eius a spiritu sancto qui in ipsam supervenerat edocta diligentissime prius fecerat: nam cum dixisset: fecit mihi magna qui potens est: tam scilicet magna ut nullus { CCIII r } alius ea posset: utpote quod virgo conciperet: et quod non dubitavit, virgo paritura esset Deum et hominem: et alia que non est huius loci recitare: subiecit: Et sanctum nomen eius: quasi dicat acceptiores gratias agerenequeam. {D} Usqueadeo autem rationi consonum visum in omnibus nationibus et sectis benedicere Deo et regi, quia quodammodo personam Dei gerit in terris: ut religiosum ducerent id est abominabile et execrabile maledicere illis: usqueadeo inquam ut ad euitandam eam abominationem pro eo quod est maledicere usurparent benedicere. Ubi sciendum (ut id quoque obiter dicam) veterem esse gentium superstitionem ut id quod primum dicatur pro omine sit sumendum, et ex eo rei eventum iudicandum, quod omnino stultum et superstitiosum est: propterea tamen quia mali ominis putabant dicere se nihil habere: dicit quidam apud Terentium. Tum quod illi dem recte est, nam nihil dicere mihi religio est id est mali ominis metus: pro eo ergo quod est nihil mihi est, dicebant recte est. Et si paterfamilias cum delusus putaverit quempiam pulsitare fores et se querere, percunctabatur: quis me querit? dicebat puer: bona fortuna, aut lares: sed non audebat dicere nullus, quia a nullo expeti aut queri mali putabant ominis: quia ergo nihil tam abominabile quam aledicere Deo aut regi: ideo pro eo contrarium dicebant quidam: ut 3 Re. 21 Benedixit Naboth Deum et regem. Et Iob. 1 Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Et Iob. 2 Benedic Deo et morere. Quod quidem erat abominabile consilium: id tamen sequi videntur qui sibi mortem conciunt: nam quasi Deo benedicentes id est ipsi mala imprecantes contra eius imperium ab hoc mundo exire volunt, non animadvertentes quod ex valle lacrimarum, tamen utilium si patienter fivant, migrent in { CCIIII v } gehennam. Cum ergo tam abominabile sit maledicere Deo, et tam naturale ac rationi consonum benedicere. Bene adhortatur propheta dicens, Ecce nunc benedicite Domino etc.
marg.| {E} ¶ Quarto videndum est quibus id dicat et quibus id faciendum. Et notum est quod omnibus, sed precipue iis qui stant in domo Domini, 1 Deo dicatis. Dicit enim: omnes servi Domini: et per excellentiam addit: Qui statis in domo Domini. Per hoc quidem quod dicit omnes servi Domini: non excludit Reges et principes et ceteros qui sibi videntur liberi. omnes enim homines cuiuscumque fuerint conditionis equissimo iure servi sunt Domini: Servi enim dicti sunt a servando qui cum capti sint et iure belli occidi possint, a clementibus Dominis servati sunt: et ita illorum sunt servi: aut si Domini tales eos vendiderint cum toto iure suo, in emptorum transcribuntur Dominium, et ita eorum fiunt servi. Quia igitur propter rebellionem patris nostri Ade omnes meruimus occidi, sed clementia Dei nostri servati sumus: et pretioso sanguine filii eius redempti, omnes sumus servi Domini: Et si de aliquo, ut de beata virgine, gramineam meruit coronam: quia ne caperetur eripuit, non minus debet eum agnoscere Dominum: quia plus est conservari in libertate qua eximi servitute: ideoque et ipsa prudenter et vere humillime dixit Ecce ancilla Domini. Et ad Elizabeth. Et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Salutari inquam preveniendo me in servitutem diaboli caderet: et portas celi aperiendo. Et ergo quasi per appositionem non per limitationem dictum: Omnes servi, quasi dicat, qui omnes estis servi Domini. {E} Sed quia moris est tam ethnicis qua sacris eloquiis post generalitatem quasi per excellentiam subdere specialia: ut enei, 1 { CCIIII r } Relliquias danaum atque in mitis achilli: Et Mc. 16 Dicite discipulis eius et Petro: non quasi achilles non fuerit unus inter da naos: aut Petrus inter discipulos: Sed quia primarius et princeps ideo postquam dixit omnes, subdidit. Qui statis in domo Domini, quasi dicat, precipue vos qui estis de sorte Domini et statis in domo eius: hoc est sacerdotes, et omnes clerici Deo consecrati et addicti: quibus a solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. Et qui deberent hic assuescere benedicere Domino, quod ineternum facturi sint in celo.
Numérotation du verset Ps. 133,1 
Sermo 297
prol.| ¶ De gradibus quibus ascenditur in domum Domini: et de modis quibus statur in ea.
In Psalmum 133.
Qui statis in domo Domini: in atriis domus Dei nostri.
marg.| {G} Primum est ascendere in domum Domini: deinde stare in domo Domini. Gradus positi sunt quindecim quibus ascenditur, qui signantur Ezechi. 40 Septem erant atria domus exterioris: octo interioris. Hec est domus. de qua dicitur alibi In Psalmo Dominus diluvium habitare facit etc. Quia diluvium certe est abundantia gratie. De quo diluvio dicitur Genesis. 7 Cubitis quindecim aqua altior stetit super montes quos operuerat. Consumptaque est omnis caro que movebatur super terram. Hec aqua est gratia caritatis: montes, grandia et enormia peccata. De quibus dicitur Amos. 5 Cognovi multa scelera, et fortia peccata vestra. Sed hec aqua. hos montes superat. Quia sicut dicitur Rm. 5 Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia. Et ibidem paulo ante. Num sicut { CCV v } delictum, ita et donum? Illos etiam montes peccatorum operit: quia sicut dicitur Prv. 10 Universa delicta operit caritas. Et. 1 Pet. 4 Caritas operit multiudinem peccatorum. Consumitur omnis caro id est omnis carnalis affectus et omne carnale opus. Quindecim cubitis altior stetit super universos montes, quia super universa peccata quindecim gradibus elevatur. Quindecim enim cubita idem sunt quod quindecim gradus.
marg.| {H} ¶ Primus gradus est a peccatis exire, et ea relinquere. Unde Coloss. 4 Expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis. Et Genesis 19f : « Ne stes in omni loco circa regionem sed in monte salvum te fac » etc. Et Ier. 51 : « Fugite de medio Babylonis ut salvet unusquisque animam suam ». In cuius rei figuram mulier captiva ex alienigenis quam propter speciem ducere uxorem voluerit Iudeus victor, iubebatur. Dt. 21 radere cesariem, et ungues circumcidere, et vestem in qua capta erat deponere: quia super fluitatem et rapinam debet abiicere qui Dei obsequio mancipatur.
f Gn. 19, 17.
marg.| {I} ¶ Secundus est petere divinam defensionem: quia iis qui de mundo exeunt pericula multa occurrunt: sicut figuratur Gn. 31 in Iacob fugiente a Laban. Et pueri Heliseum ascendentem in Bethel irridebant 4Rg. 2 Et. 1 Timoth. 3 Omnes qui pie volunt vivere in Christo Iesu persecutionem patientur.
marg.| {K} ¶ Tertius gradus est gaudium spirituale quod habet vir sanctus eo quod attendit se pure vivere inter malos: et similiter de aliis gaudet. Unde Iacob. 1 Omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationes varias incideritis: scientes quod probatio fidei vestre patientiam operatur. Et. 2Cor. 1 Gloria nostra hec est, testimonium conscientie nostre. Et ne post homini gaudium insolescat homo, permittit Deus { CCV r } temptationes insurgere.
marg.| {L} ¶ Quartus gradus est inter quaslibet angustias de Domino confidere. Unde 1 Macch. 2 Cogitate filii per generationem et generationem: quia omnes qui sperant in Deum non infirmantur: quia fidelis est etc. Econverso Ier. 17 Maledictus qui confidit in homine: et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor eius. Erit enim quasi mirice in deserto etc. Quia videmus temptatum qui nos temptari permisit, sed non super id quod possumus.
marg.| {M} ¶ Quintus est liberationem a periculis Deo ascribere non sibi. Unde 1 Para. 15g : « Cantores canebant epinichion id est victoriam Deo ». Et Is. 28 Erit Dominus exercituum corona glorie et sertum exultationis residuo populi sui etc. et fortitudo revertentibus de bello ad portam id est Christum per gratiarum actiones. Iuxta illud Ps. Non nobis domine non nobis: sed nomini tuo da gloriam.
g 1Par. 15, 21 : « Porro Mathathias, et Eliphalu, et Macenias, et Obededom, et Iehiel, et Ozaziu, in citharis pro octava canebant epinicion ».
marg.| {N} ¶ Et quia quem adversa non frangunt aliquando prospera deiiciunt: Sextus est non discedere a servitio Domini propter malorum emulationem: sicut qui dicebat Ier. 12 in principio. Quare via impiorum prosperatur, bene est omnibus qui preuaricantur et inique agunt? Et Hab. 1 Quare non respicis super inique agentes, et taces, rapienti impio iustiorem se. Unde Ps. Noli emulari in malignantibus.
marg.| {O} ¶ Et quia Dominus sicut promisit ab omnibus temptationibus liberat: Septimus est, liberatione culpe iam habita, sperare in futuro liberationem a pena. Unde Philip. 3 in fine. Qui reformabit corpus humilitatis nostre configuratum corpori claritatis sue. Et Rm. 8 Ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei, exspectantes redemptionem corporis nostri.
marg.| {P} ¶ Et quia sic liberatus a culpa, et liberandas a pena, exspectat domum non manufactam in celis: Octavus gradus est se ipsum edificare domum Domino: quod non possumus sine { CCVI v } ipso sine quo nihil possumus facere? Io. 15 Unde 1Cor. 3° : « Dei edificatio estis ». Et tunc non dicetur ei, illud Mt. 25 Hospes eram et non collegistis me. etc. luxta illud Io. 13 Vado vobis parare locum. Quia sicut dicitur Sir. 16 Omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum.
marg.| {Q} ¶ Nonus gradus est castus timor: qui bene sequitur: quia sine ipso non stat domus Dei. Unde Sir. 27 in princip. Si non timore Domini tenueris te instanter, cito subuertetur domus tua.
marg.| {R} ¶ Decimus est post timorem patientia. Hoc est quod prius dicitur de Iob, Iob, 1 Fuit vir in terra hus nomine Iob, simplex ac rectus, et timens Deum: et statim subiungitur de eius patientia, cum dicit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Iob, quia non sit similis ei in terra. Et de Tobia Tob. 12 Quia acceptus eras Deo necesse fuit ut temptatio probaret te. Et ludith. 8 Memores esse debent, quomodo pater noster temptatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est.
marg.| {S} ¶ Undecimus post tot merita, est recordatio miserie presentis et proprii defectus ac infirmitatis et etiam transgressionum: ne animus per superbiam evanescat et infletur. Et hoc est quod monuit Dominus Lc. 17 Cum feceritis omnia que precepta sunt vobis, dicite. servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus. Et Iob. 16 Si locutus fuero, non quiescit dolor meus. Et Iob. 31 Si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare, et letatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo, que est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum. Hec enim facit qui sibi in operibus placet, et manum id est opera osculatur ore suo { CCVI r } id est extollit propria laude.
marg.| {T} ¶ Duodecimus gradus est humilitas que post predicta, que sunt causa humilitatis, habenda est, non solum in affectu, sed etiam in exercitio, opere, habitu et gestu. Qualem habuit David, qui dixit 2Rg. 6 Ludam et vilior fiam plus qua factus sum, et ero humilis in oculis meis. etc. Hec autem prouenit ex duplici causa id est ex predicta recordatione proprie infirmitatis: cum sit terra et cinis: sicut dicitur. Sir. 10 Quid superbis terra et cinis? Et ex consideratione divine potestatis et magnitudinis. Unde Ez. 1 Cum fieret vox super firmamentum quod erat super caput animalium, stabant et submittebant alas suas. Et Is. lxiiii. Facti sumus immundi omnes nos: et quasi pannus menstruate universe iustitie nostre. Et Iob. 4 Et in angelis suis repperit pravitatem: quanto magis ii qui habitant domos luteas etc. Ideo dicit Psalm. Domine, non est exaltatum cormeum, neque elati sunt oculi mei. Neque ambulavi in magnis etc. Unde Sir. 3 Altiora te ne que sieris.
marg.| {V} ¶ Decimustertius est cura de edificatione domus spiritualis id est templi Domini ex nobis id est ut sancti et humiles simus: quia tales Deus inhabitat. Unde Is. ultim. Que est ista domus quam edificabitis mihi? Ad quem autem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos? Ideo dicitur id est Corinthios 3 Templum Dei sanctum est quod estis vos. Et Io. 4 Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. etc. Quia in templo coluntur imagines Dei in venerationem et commemorationem eius qui veritas est. Io. 14. Ego sum via, veritas et vita. Et qui dixit Io. 18. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni, in mundum, { CCVII v } ut testimonium perhibeam veritati.
marg.| {V} ¶ Decimus quartus gradus est caritas proximi, qua diligitur proximus qui est imago Dei: qui diligitur ut natura. Unde Is. lviii. Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam. Cum videris nudum operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Et Iob. 5 Visitans speciem tuam non peccabis. Magis etiam diligitur secundum quod imago Dei, quia unusquisque se debet potius diligere secundum quod est imago Dei qua secundum quod est natura. Unde 1 Io. 3 Qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua, ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo? Fratrem dicit de spiritu, quia est quod dicitur. Sir. 10 Fili in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem secundum meritum suum.
marg.| {Y} ¶ Decimusquintus gradus est caritas Dei, que sequitur caritatem proximi, quia per eam probatur. Unde 1 Io. 4 Qui non diligit fratrem suum quem videt: Deum quem non videt quomodo potest diligere? Hic est summus gradus supra quem non est ascendere. Unde 1Cor. 13 Maior horum est caritas. Et est proximum vinculum Dei. Coloss. 3 Super omnia caritatem habete, quod est vinculum perfectionis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 133), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_133)

Notes :