Psalmus 130

Numérotation du verset Ps. 130,1 

¶Canticum graduum.
¶Codd. : (Ps. 130) Hi D14 D30 Ω F Δ ΩP Rusch Ps-G | graduum] + David Ps-G, huic David D14, + Vox Ecclesie regnantis D30
Numérotation du verset Ps. 130,I 

Domine non est exaltatum cor meum ¦
neque elati sunt oculi mei.
Numérotation du verset Ps. 130,II 

Neque ambulavi
in magnis ¦
neque in mirabilibus super me.
Numérotation du verset Ps. 130,2 III

Si non humiliter sentiebam ¦
sed exaltavi animam meam.
Numérotation du verset Ps. 130,IV 

Sicut
ablactatus est1
1 ablactatus est Ps-G (V) ΩS ω² Clementina Rusch ] ablactatus Ps-GRGV G ² ΨB D) Hi D14 D30 ω 1 Ω F ΩP cum Ps-R , ablactatum Ps-G (R F I L M Q W ΦP U G )
super matrem
suam2 :
2 matrem suam Ps-G Hi D30 Ω F ΩP Rusch ] matre sua Ps-G (R L M Q* Φ G K) D14 Ω Δ Ed1530 Clementina
ita retributio in animam meam3.
3 animam meam Ps-G (W ΨB V) Ed 1455 Rusch cum Ps-R ] anima mea Ps-G Hi D14 Δ Ω F ΩP
Numérotation du verset Ps. 130,3 V

Speret
Israel in Domino ¦ ex hoc nunc
et usque in seculum.

Psalmus 130

Numérotation du verset Ps. 130,2 
Sermo 291
prol.| De duplici matre bona et mala, et quod debemus a male matris lacte ablactari. Item de superbie signis. In Psalmo 130. 1
1 De duplici... 130] om. RMC
Sicut ablactatus est super matrem suam2, ita retributio in anima mea.3
2 suam] + etc. RMC
3 ita retributio... mea est] lac. RMC,
marg.| {A} Est4 mater sive nutrix a cuius lacte debemus ablactari. Hec est voluptas sive concupiscentia: cuius lac est venenosum. Unde Prv. 1 Fili mi si te lactaverint peccatores ne acquiescas eis. Huius uberibus imprecatur mala. Os. 8 dicens: Da eis domine: quid dabis eis? Da eis vulvam sine liberis: et ubera arentia. Vulvam sine liberis, ut non possint concipere vel parere. Partus enim eius maledictus est. Unde Iob. 3 : “Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est, conceptus est homo”. Et Iac. 1 Concupiscentia cum conceperit parit peccatum: peccatum, cum consummatum fuerit generat mortem. {2.190v} Ubera arentia, ut non possit quod concepit et5 peperit, nutrire. Propter hoc dicitur Gn. 216 quod Abraham fecit grande convivium quando Isaac ablactatatus est. Isaac interpretatur risus. Isaac ablactatur, quando quis a mundi gaudio per penitentiam separatur, dicens cum Ps. Renuit consolari anima mea etc. Et Ecclesis. 2 Risum reputavi errorem: et gaudio dixi: Quid frustra deciperis? Quidam sunt qui numquam vellent ablactari, sed semper pendere ad ubera: de quibus Is. 61 {C} Maledictus puer centum annorum. Adhuc dicturi cum Iob. capitulo 3 Quare exceptus genibus: cur lactatus uberibus?
4 Est mater] m<ater> RMC
5 et] vel RMC
6 Hic incipit RMC verso
marg.| {D} ¶ Est et mater vel nutrix a cuius uberibus numquam ablactari debemus donec ad mensam patris veniamus. Unde 1Pt. 1a : « Quasimodo geniti infantes lac concupiscite ». Hec est gratia Dei, de qua Is. ultimo. Ad ubera portabimini: et super genua blandietur vobis: quomodo sicui blandiatur mater, ita ego consolabor vos. Hec est mulier hebrea, de qua Ex. 2 Vis inquit ut vadam et vocem tibi hebream mulierem, que nutrire possit infantulum? De hac nutrice dicitur Sap. 16 Propter hoc et tunc omnia transfigurata omnium nutrici gratie tue deserviebant, ad voluntatem eorum qui a te desiderati sunt, ut scirent filii tui quos dilexisti domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint, conservat. Quam si quis ceciderit a genibus huius nutricis sicut Miphiboseth. de quo 2Rg. 4 Tollens nutrix sua eum, fugit, et cum festinaret, cecidit, et claudus effectus est, habuitque vocabulum Miphiboseth. Miphiboseth interpretatur os confusum: os quod confitetur peccatum et cedit ad illud confusum. Os quod predicat Deum verbis: factis autem negat, os confusum est. Nihil autem ita ablactat ab hac nutrice sicut {2.191r} superbia et invidia. Superbia enim gratiam impugnat in nobis ipsis: invidia in aliis. {E} Ideo dicit Ps. « Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei ». Si non humiliter sentiebam etc. Duo autem notantur. Quidam enim sunt quorum cor interius elatum est: et se non celans elatio ad exteriora procedit, quam notat cum dicit. Domine non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei. Sunt etiam quidam quorum cor interius elatum est, et exterius humilitatem artificiose procurant ut hypocrite, de quibus Sir. 19 Est qui se nequiter humiliat, et interiora eius plena sunt dolo.
a Introitus missae dominicae in octava Paschae : Antiphonale missarum sextuplex, n° 87 ; cf. 1Pt. 2, 2.
marg.|{E} Oculi mei dicit quia multis modis prorumpit ad exteriora lepra superbie. Primo per oculos: Ideo dicit Ps. « Oculos superborum humiliabis ». Et Sir. 23 « Domine pater et Deus vite mee, ne derelinquas me in cogitatu illorum ». Ex tollentiam oculorum meorum ne dederis mihi. Secundo per lingue iactantiam. Unde Prv. 28 Qui se iactat et dilatat, iurgia concitat: qui vero sperat in Domino salvabitur. Et 25 Nubes et ventus, et pluvie non sequentes: vir gulosus promissa non complens. Ps. Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. Et de Antiocho. 1Mcc. 1 Locutus est in superbia imagna etc. Et Ier. 9 Extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis. Et Ier. 19 Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus nomen tuum. Ad vocem loquele grandis exarsit ignis in ea et combusta sunt fruteta eius. Et Io. 8 Nos genus Abrahe sumus.
Tertia per os: quia ex indignatione spuit et dicit fy et exerit linguam.
Quarto per aures. Avertit enim se et dedignatur audire. Unde Za. 7 Averterunt scapulas suas {2.191v} recedentes: et aures suas aggravaverunt et cor suum posuerunt ut adamantem ne audirent legem.
Quinto per incessum pedum. Unde Esther ultimob :"Super unam de famulis innitebatur, quasi pre deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens".
Sexto per habitum, ut quando tenet7 suram super suram seu femur. Simile habetur Idc. 13 Percussit eos plaga magna, ita ut suram femori imponerent.
Septimo, per erectionem colli. Unde Sir. 6 Ne te extollas in cogitatu anime tue velut taurus: ne forte elidatur virtus tua per stultitiam: et folia tua comedat, et fructus tuos perdat: et relinquaris velut lignum aridum in etemo. Et Is. 3 Pro eo quod elevate sunt filie Sion etc.
Octavo per gestum omnium membrorum. Unde Prv. 6 Homo apostata vir inutilis: graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur, pravo corde machinatur malum, et omni tempore iurgia seminat.
b Est. 15, 16.
7 tenet] non praem. RMC (hic desinit fragmentum :sparsim contuli)



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 130), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_130)

Notes :