Philippus Cancellarius

Psalmus 72

Numérotation du verset Ps. 72,1 

¶ Defecerunt
¶Codd. : (Ps. 72) D30 Rusch Ps-G
laudes1
1 laudes] + vel hymni V ΩS hymni Ed1530
David filii Iesse.2
2 Defecerunt... Iesse] = Ps-G 71, 20 ; om. M ΨB Ω M Ed1452
Psalmus
Asaph3.
3 Asaph Ps-G Rusch ] + Vox Christi ad Patrem de Iudeis D30
Numérotation du verset Ps. 72,I 

Quam bonus Israel Deus ¦
his qui recto sunt corde.
Numérotation du verset Ps. 72,2 II

Mei autem
pene moti sunt
pedes ¦
pene effusi sunt
gressus mei.
Numérotation du verset Ps. 72,3 III

Quia zelavi
super iniquos4 ¦
4 iniquos plerique codd. et edd. D30 Cor2 ( vel ) Rusch ] iniquis Ps-G ( R F C I Q* ΦRGV) Cor2 ( secundum grecum et anti. sicut Is. 9, 8 “super foramine”)
pacem peccatorum videns.
Numérotation du verset Ps. 72,4 IV

Quia
non est respectus
morti eorum ¦ et firmamentum in plaga eorum.
Numérotation du verset Ps. 72,5 V

In labore hominum
non sunt ¦
et cum hominibus non flagellabuntur.
Numérotation du verset Ps. 72,6 VI

Ideo
tenuit eos
superbia ¦
operti sunt
iniquitate
et impietate sua.
Numérotation du verset Ps. 72,7 VII

Prodiit5 quasi
5 Prodiit plerique codd. et edd. D30 Rusch ] Prodiet Ps-G (R cum LXX) Ps-α Ps-β Ps-σ
ex adipe
iniquitas eorum ¦ transierunt
in affectum cordis.
Numérotation du verset Ps. 72,8 VIII

Cogitaverunt
et locuti sunt
nequitiam6 : iniquitatem in excelso
6 nequitiam plerique codd. et edd. D30 Cor2 (alia littera) Rusch cum Ps-R ] in nequitia Cor2 (similiter etiam Hieron.) Ps-G , in malitia Cor2 (similiter et grecus)
locuti sunt.
Numérotation du verset Ps. 72,9 IX

Posuerunt in celum os suum ¦
et lingua eorum
transivit
in terra.
Numérotation du verset Ps. 72,10 X

Ideo convertetur populus meus hic ¦
et dies pleni invenientur in eis7.
7 invenientur in eis D30 Cor2 Rusch Weber ] inveniantur in eis ΦR, inveniuntur eis F
Numérotation du verset Ps. 72,11 XI

Et
dixerunt
quomodo scit Deus ? ¦
et
si est scientia
in excelso?
Numérotation du verset Ps. 72,12 XII

Ecce
ipsi peccatores et abundantes in seculo ¦
obtinuerunt
divitias.
Numérotation du verset Ps. 72,13 XIII

Et dixi 8
8 <divisio.> dixi + D30²
ergo sine causa iustificavi cor meum ¦ et lavi
inter innocentes manus meas.
Numérotation du verset Ps. 72,14 XIV

Et fui flagellatus
tota die ¦ et castigatio mea
in matutinis9.
9 matutinis plerique codd. et edd. cum Ps-α Ps-γ Ps-Mozc Ps-Med Ps-H] matutino Ps-G (R F C I G) cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 72,15 XV

Si dicebam narrabo
sic ¦
ecce nationem
filiorum tuorum
reprobavi.
Numérotation du verset Ps. 72,16 XVI

Existimabam10
10 Existimebam] Et praem. Cor2 (hebr. et grec. et anti. et Hieron. premittunt ET )
ut cognoscerem11 ¦
11 Existimabam ut cognoscerem plerique codd. et edd. D30 ΩS Clementina ] Existimavi ut cognoscerem Rusch , Et existimabam cognoscere Ps-G (R F C I) Ps-α Ps-γ Ps-δ
hoc labor
est ante me.12
12 <divisio.> sic D30
Numérotation du verset Ps. 72,17 XVII

Donec intrem
in sanctuarium Dei ¦ et intelligam13
13 et plerique codd. et edd. D30 Rusch ] om. Ps-G (R F C I), ÷et : intellegam Φ ΨB
in novissimis eorum.
Numérotation du verset Ps. 72,18 XVIII

Verumtamen propter dolos posuisti eis ¦
deiecisti
eos dum allevarentur.
Numérotation du verset Ps. 72,19 XIX

Quomodo facti sunt
in desolationem ¦
subito defecerunt
perierunt propter iniquitatem suam.
Numérotation du verset Ps. 72,20 XX

Velut somnium
surgentium ¦
Domine
in civitate tua
imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
Numérotation du verset Ps. 72,21 XXI

Quia inflammatum est
cor meum et renes mei
commutati sunt ¦
Numérotation du verset Ps. 72,22 

et ego
ad nihilum redactus sum et nescivi.
Numérotation du verset Ps. 72,23 XXII

Ut iumentum factus sum apud te ¦ et ego semper tecum.
Numérotation du verset Ps. 72,24 XXIII

Tenuisti manum dexteram
meam
et in voluntate tua
deduxisti me ¦
et cum
gloria
suscepisti me.
Numérotation du verset Ps. 72,25 XXIV

Quid enim
mihi est in celo ¦ et a te
quid
volui super terram.
Numérotation du verset Ps. 72,26 XXV

Defecit caro mea
et cor meum ¦
Deus cordis mei
et pars mea Deus in eternum.
Numérotation du verset Ps. 72,27 XXVI

Quia ecce qui elongant se
a te peribunt ¦ perdidisti omnes qui fornicantur14
14 omnes qui fornicantur ΨB* D30 V D Cor2 ( alii in plurali sec. grecum ) Ω Ed1530 Rusch Clementina ] omnis qui fornicatur Cor2 ( hebr. et anti. et Hieron. habent in singulari ) Ps-G
abs te.
Numérotation du verset Ps. 72,28 XXVII

Mihi autem adherere Deo
bonum est ¦ ponere
in Domino Deo spem meam.
Numérotation du verset Ps. 72,XXVIII 

Ut annuntiem
omnes predicationes tuas ¦ in portis
filie Sion.

Psalmus 72

Numérotation du verset Ps. 72,4 
Sermo 150
prol.| ¶ De respectu Christi ad nos, et nostro ad Christum per contritionem et confessionem. In Psalmo 72.1
1 om. codd.
Quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum.
marg.| { CCXCIII r }
marg.| {A} ¶ Est quedam avicula nomine calandrius, que si avertit oculos ab infirmo signum est mortis eius. Si convertit se ad illum, signum est vite. Sic Christo avertente morimur in peccatis. Unde Ps. ciii. Avertente te faciem turbabuntur, et converso ad nos et per miseriam respiciente vivificamur. Unde Ps. lxxxiiii. Deus tu conversus vivificabis nos. Et Mt. 26 Respexit Dominus Petrum, et recordatus Petrus flevit amare.
marg.| {B} ¶ Et firmamentum in plaga eorum. et hoc fit quando non solum est vulnus, sed vulnus et livor et plaga tumens. Sicut dicitur Is. 1 ubi sequitur. Non est circumligata medicamine neque fota oleo. Vulnus est dum intus vulneratur conscientia. Livor dum foris decoloratur vita. Plaga tumens dum additur impudentia. Hoc est quod dicitur Apocalypsis 16 Angelus effudit phialam ire in terram, et factum est vulnus seuum et pessimum in homines habentes characterem bestie. {C} Vulnus seuum, hoc est quod dicitur hic, vulnus. Vulnus sevius vel peius, quod dicitur hic, livor. Vulnus sevissimum vel pessimum, quod dicitur plaga tumens. Vulnus in anima dici potest peccatum quod accusamus, non tamen deserimus. De quo dicitur Sir. 34 Qui ieiunat in paccatis suis, et iterum eadem facit, quid proficit humiliando se? {D} Livor in anima peccatum quod per hypocrisim tegimus. De quo Apocalypsis 3 Nomen habes quod vivas, et mortuus es. {E} Tumor est in anima quando peccatum per contumaciam defendimus. De quo Iob. 41 Corpus eius sicut scuta fusilia squamis sese prementia. Et Is. 34 Ibi foveam habuit { CCXCIIII v } ericius.
marg.| {F} ¶ Et nota quod tribus modis peccati contritio aperitur, et tribus modis obducitur, et tribus modis inflatur. Aperitur in modum vulneris. obducitur in modum livoris: instatur in modum plage tumentis. Tribus modis aperitur id est sibii peri, proximo, et Deo. Sibi per cognitionem. Unde 3Rg. 8 Si quis cognoverit plagam sui cordis. Proximo per exemplum Ier. 2 Insuper et malitias tuas docuisti vias tuas, et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum. Is. 3 Peccatum suum sicut sodoma predicaverunt nec absconderunt. Et Ez. 24 Sanguis eius in medio eius. {G} Super limpidissimam petram effudit eum etc.
marg.| ¶ Aperitur Deo per confessionem. quantum enim in nobis illud est, Deo abscondimus quod coram per confessionem damnare nolumus. {H} Unde « Revela Domino viam tuam » etc.a
a Ps.
marg.| ¶ Tribus etiam modis peccati contritio absconditur et ad livoris similitudinem quadam occultationis pelle obducitur, nobis, Deo, proximo. Nobis per errorem et mentis cecitatem. Unde Delicta quis intelligit? Si enim homo videret peccatum suum obhorreret seipsum. Unde Is. 3 Agnitio vultus eorum respondebit eis et Ez. 36 Displicebunt vobis iniquitates vestre et peccata vestra scelera. 5 Et In Psalmo Arguam te et statuam contra facient. Proximo per hypocrisis similitudinem. Unde Mt. 7 Venient ad vos in vestitu ovium. Et Gn. 31 Rachel abscondit idola patris sui subter stramenta cameli: que est penitentia simulata. Et hoc in bono vel in malo exponi potest. hic in malo et Za. 13 Nec operientur pallio saccino ut mentiantur. Absconditur Deo, per taciturnitatem. Unde Os. 13 {I} Colligata est iniquitas Effraim: absconditum peccatum eius.
marg.| { CCXCIIII r } Similiter peccati macula tribus tumescit et inflatur. In seipso per malitiam. Unde In Psalmo 72: « Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum » quantum ad proximum per impudentiam. Unde Ez. 16 Fecisti tibi prostibulum in compitis platearum: ad omne caput vie edificasti signum prostitutionis tue. In tumescit contra Deum per contumaciam. {K} de qua Iob. 15 Cucurrit adversus Deum extento collo. et pingui cervice armatus est.
marg.| ¶ Et inquit firmamentum in plaga eorum . Est   firmamentum sed non est, in   firmamentum . quasi dicat firma est et insanabilis. Unde Ier. 30 Insanabilis fractura tua: pessima plaga tua. Et capitulo 46 Ascende in Galaad et tolle resinam virgo filia Egypti: frustra multiplicasti medicamina: sanitas non erit tibi. Frustra medicamina multiplicat qui iterum et iterum confitetur et tamen a peccato non cessat. Unde Seneca : Nihil eque impedit sanitatem ut remediorum crebra mutatio. Non venit vulnus ad cicatricem in quo medicamenta tentantur. Ideo de consilio dicit. Ascendit in Galaad, quod interpretatur acervus testimonii. Ad Galaad ascendit qui exempla sanctorum attendit: qui ita perfecte semel peccata relinquit quod ad eadem ulterius non redit: ut Magdalena et Paulus. Vel non est   firmamentum in plaga eorum et colligatio, qualem fecit Samaritanus vulnerato qui incidit in latrones Lc. 10 Unde Ier. 30 Ad alligandam curationem utilitas non est tibi.   Plaga enim inimici percussi te, castigatione crudeli. et In Psalmo « Qui sanat contritos corde et alligat contritiones eorum ».
Numérotation du verset Ps. 72,10 
Sermo 151
prol.| ¶ De diebus vacuis et plenis et eis triplicibus. In Psalmo 72.2
2 om. codd.
Ideo convertentur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis.
marg.| Antequamconvertantur { CCXCV v } de culpa ad gratiam, de errore ad veritatem, de temporalibus ad eterna. Vacui sunt dies: sed postquam convertuntur, incipiunt impleri. Sunt autem dies nature, dies gratie, dies glorie. Natura habet impleri per gratiam, gratia per gloriam. {M} Dies igitur nature vacui sunt nisi per gratiam impleantur. Mali ergo dies nature vacui sunt, dies gratie non ex toto pleni: ad plenitudinem accedentes.
marg.| {N} Dies glorie vere pleni. Dies nature vacui sunt. Nihil agentibus vel negligentibus. Mala agentibus seu peccantibus. Temporalia querentibus. Bona non agentibus.
marg.| Nihil agentibus vel negligentibus. Sicut enim locus dicitur vacuus in quo nihil invenitur: et tempus in quo nihil agitur, et quod per negligentiam amittitur. Unde Seneca dicit. Quibusdam tempora eripiuntur: quibusdam effluunt. Quia ergo negligenti vacui sunt dies, dicitur Sir. 7 De negligentia purga te cum paucis. Cum paucis dicit, quia multi sunt qui implent horrea sed pauci qui dies impleant: quod mirum est. dies enim non nisi semel impleri possunt propter lubricitatem suam. Unde Seneca. In huius rei fugacis atque lubrice possessionem nos misit natura, ex qua nos expellit quicumque vult. Quia viro sicut dicit quidam: Fors auferre potest predia nemo diem: ideo dicit Seneca: Igitur mi Lucili omnes horas amplectere: tempus tantum nostrum est. Horrea hodie si non implentur alias implere poteris: diem nisi hodie numquam Prv. 24 Sapientia edificabitur domus: et prudentia roborabitur. In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia preciosa et pulcherrima. {O} Edificabitur dicit. Nam per edificationem { CCXCV r } tollitur otiositas.
marg.| ¶ Secundo vacuus est dies in quo peccatum agitur quia peccatum nihil est Io. 1 Sine ipso factum est nihil et ideo dicitur Sir. 4 conserva tempus et declina a malo id est peccato, et Prv. 5 {P} Ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli. Ne forte impleantur exteranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena.
marg.| ¶ Tertio vacui sunt dies in quibus terrena queruntur vel appetuntur. Sicut locus vacuus dicitur in quo tantum aer est, quia nihil ibi est solidum. Sic temporalia sunt vacua quia non implent. Unde Ecclesiastes 5 : « Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis ». Et Is. 29 Sicut somniat esuriens et comedit, cum autem fuerit expergefactus vacua est anima eius. Et sicut somniat sitiens et bibit et postquam expergefactus fuerit lassus adhuc sitit, et anima eius vacua est: sic erit multitudo eorum qui dimicaverunt contra montem Sion. {Q} Dolet aliquis quando somni at quod sit monachus: gaudet quando somniat se esse regem, et utrumque nihil est. Unde Ps. 75 Dormierunt somnium suum: et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Et quia terrena non implent. ideo ante tempus gratie sub veteri testamento in quo terrena promittebantur non dicebatur tempus plenitudinis, sed tempore gratie incepit tempus plenitudinis. Unde Apostolus Gal. 4 Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum. Dies ergo quos facit sol prosperitatis mundane vacui sunt. {R} Dies etiam in quibus nihil boni agitur secundum ethicum vacui dicuntur. Unde quidam quod nihil dederat in die illa dixit diem perdidi, et ab hoc solebant antiqui diem in quo aliquid magnum bonum et notabile egerant, { CCXCVI v } signare calculo candido. Unde Persius. Hunc macrine diem numera meliore lapillo. ideo dicitur Sir. 14. Ante mortem benefac amico et secundum vires t. exporrigens da pauperi. Non defrauderis a die bono, et particula bone diei non te pretereat. Ideo de bonis quorum dies non transeunt vacui, bene dicitur Gn. 35 Appositus est ad populum suum plenus dierum scilicet Isaac. Et in Apocalypsi. 3 Non invenio operatua plena coram Deo meo. In mente ergo habe qualiter acceperis et audieris: et serva, et age penitentiam. Ad Eph. 5 Redimentes tempus quia dies mali sunt. Tempus redire non potest: redimi potest. {S} Tempus quod in peccato actum est, amissum est. Sed per penitentiam reparatur, que amissa restituit, et ita redimi videtur. Tempus etiam redimit qui intemporalibus damnum preeligit sustinere qua litigando vel superflua dicendo se a studio spiritualium revocare. Unde Seneca. Si multum semperesset etatis, perce tamen dispensandum erat. Que igitur dementia superuacua discere, vel vacare, in tanta temporis egestate?
marg.| {T} ¶ Dies quos facit gratia que est quasi quidam radius bonorum eternorum vacui non sunt, et tamen non simpliciter pleni nec meri sunt. Vere vacui non sunt. Unde Iob. 9 Dies mei transierunt sicut naves poma portantes. Dies bonorum bonis operibus pleni sunt sicut naves pomis honuste: unde post se odorem bone fame relinquunt. Unde dicitur Sir. 49 Memoria Iosie, in compositione odoris facte quasi opus pigmentarii in omni ore quasi mel indulcabitur. Et Prv. 11 Memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet: quia dies eorum transeunt quasi naves cadavera portantes, et posteros suo exemplo prave conversationis, corrumpunt. Dies ergo gratie vacui non sunt, sed tamen pleni, et meri non sunt. Habent { CCXCVI r } enim aliquando nubem venialis culpe: vel nubem sacramenti ut fidei, vel nubem temperalis pene sive penurie. Pleni non sunt quia additionem recipiunt et perficientur in gloria. Ideo dicitur Prv. 4 Semita iustorum quasi lux splendens procedit et crescit usque in perfectum diem. In hoc quod dicit crescit notatur imperfectio. Unde Ps. Imperfectum meum viderunt oculi tui: dies formabunt.
marg.| {V} ¶ Dies glorie pleni et meri sunt. Pleni, quia super gloriam nihil addi ponit. Meri, quia omnis nubes exterminabitur. De quibus dicitur. Dies eternos in mente habui. Hos dies facit verus sol, qui non occidit. Unde Is. 9 Non erit amplius tibi sol ad lucendum per diem, nec splendor lune illuminabit te: ad litteram, vel fidei: sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Dominus tuus in gloria tua: non occidet ultra sol tibi, et lumen tuum non minuetur.
Numérotation du verset Ps. 72,28 
Sermo 152
prol.| ¶ Deo cur soli adherendum, non carni, non mundo, non diabolo. In Psalmo 72.A
A ¶Codd. : V9877 f. 90Va
Mihi autem adherere Deo bonum est etc.3
3 om. codd.
marg.| ¶ Adherere carni non est bonum, quia hoc4 est paleam appropinquare igni. Unde {A} Prv. 6 Numquid homo potest abscondere5 ignem in sinu suo, ut vestimenta eius non ardeant6, aut ambulare super prunas ut non comburantur plante eius? Sic qui ingreditur ad uxorem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam. Unde in Vitas patrum dicitur quod7 quidam religiosus moriens cum vellet cum {B} quedam tangere, tolle inquit paleam adhuc vivit ignis.
4 hoc] hec V9877
5 homo – potest abscondere] inv. V9877
6 vestimemta... ardeant] vest.... ardeat V9877
7 in Vitas... quod] om. Ed1953
marg.| Quidam autem non cessant sedere cum mulierculis, et colloquium habere cum illis8 et tales similari9 possunt murilego sedenti in foco, qui dum sibi non cavet10 comburit pellem suam. Unde Ecclesiastici 9b { V9877 f. 90vb [93] } Colloquium illius quasi {2.296v} ignis exardescit. Cum muliere aliena11 ne sedeas omnino nec12 accumbas cum ea super cubitum et ne alterceris cum illa in vino, ne forte declinet cor tuum in illam. {C} Unde periculosa est quorundam religio qui in conclavi cum mulierculis conveniunt et colloquuntur, sicut facere dicuntur13 li 14 beguini 15 et bagarbi 16 de quibus Apostolus17 Secunde ad18 Timotheum 3c° :"Habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes.”19 Ex hiis20 sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas honeratas21 peccatis etc. De hiis22 dicitur 2Tim. 2 Profana23 et vaniloquia24 devita, multum enim proficiunt ad impietatem et sermo eorum ut25 cancer serpit. B
b Sir. 9
c 2Tim. 3.
B Codd. : V9877 (90Va) Ed1523.
8 ipsis V9877
9 assimilari V9877
10 ssibi non cavet ] non cavet sibi V9877
11 aliena muliere V9877
12 ne V9877
13 facere dicuntur V9877 ] inv . Ed1523
14 li] om. Ed1523
15 beguini V9877 ] Beghuini Ed1523
16 e t bagarbi ] om. V9877
17 A postolus ] om. V9877
18 ad V9877 ] om. Ed1523.
19 virtutem… abnegantes ] etc. V9877
20 hiis V9877 ] his Ed1523 .
21 honeratas ] oneratas Ed1523.
22 hiis V9877 ] his Ed1523.
23 Prophana Ed1523.
24 Va niloquia ] inaniloquia V9877
25 u t ] quasi V9877
marg.| {D}¶ Adherere etiam carni nihil aliud est qua26 lutum tangere et27 picem et coinquinari28. Unde Sir. 13 Qui tangit29 picem inquinabitur ab ea. Longe igitur recedendum est30 non adherendum. Unde Prime ad31 Corinthios 6d : « Fugite fornicationem ». C
d 1Cor. 5.
C Codd. : V9877 (90Va) Ed1523.
26 nisi V9877
27 vel V9877
28 c oinquinari ] inquinari ab ea V9877
29 t angit ]tetigerit V9877
30 est ] om. V9877
31 ad ] om. Ed1523.
marg.| {E} ¶ Adherere mundo non est bonum, quia bona temporalia sunt quasi viscus et glutinum32 quibus penne contemplativorum et spiritualium inviscantur et volare non possunt. Unde cum quidam diceret fratribus de ordine33 predicatorum. Bonum esset vos habere34 terras et vineas35 et huiusmodi36, ad sustentationem37. Respondit quidam ex eis. Nolite coram nobis ponere38 viscum39 et laqueos quibus capiamur. Unde in hoc40 Psal<mo> « Verumtamen propter dolos41 posuisti eis42 » etc. Et Sap. 14. Creature Dei in odium facte sunt: et in tentationem anime hominum43, et in muscipulam pedibus insipientium. Et44 1Tim. 6 Habentes alimenta et quibus tegamur his45 contenti simus. Nam qui volunt divites fieri incidunt in tentationes, et in46 laqueum diaboli, et desideria multa, et inutilia que mergunt homines in interitum et perditionem47. D
D Codd. : V9877 (90va) Ed1523 .
32 glutinum ] glutem V9877
33 d e ordine ]ordinis V9877
34 v os habere ] ut haberetis V9877
35 e t vineas ] vineis V9877
36 h uismodi ] homini Ed1523.
37 ad sustentationem ] quibus sustentarem<ur>(?) V9877
38 n obis ponere ] inv. V9877
39 v iscum ] viscos V9877
40 in hoc ] om. V9877
41 p ropter dolos ] in dolo V9877
42 e is ] eos V9877
43 e t in tentationem… hominum ] etc. V9877
44 E t ] Ideo V9877
45 h is ] hiis V9877
46 in ] om. V9877
47 et desideria… perditionem ] etc. V9877 [fi n de la collation partielle sur V9877]
marg.| {F} Mundus comparabilis { 1.297r } est naufrago, quem dum aliquis apprehendit quandoque cum eo perit. Unde Iob. 21 Dulcis fuit glareis cociti et post se omnem hominem trahit. {G} Mundus est quasi herba radicata in aqua que sibi herentem ligat et involuit. Unde 3Rg. ultimo dicitur quod naves que navigabant in Ophyr propter aurum confracte sunt et periclitate. Ophyr interpretatur herbosum. {H} Mundus est quasi lappa innectens se vestibus et detinens. Unde Os. 9 Desiderabile argentum eorum vrtica hereditabit in tabernaculis eorum. Lappa argentum hereditat quando cupidus tenaciter incumbit divitiis. Vel de sacerdotibus exponitur qui pro precio missas celebrant. Unde alibi. Lappa et tribulus ascendet super aras eorum.
marg.| {I} ¶ Adherere diabolo non est bonum: est enim sicut societas latronis cum mercatore: qui in loco deserto et solitario precidit ei infulam et spoliat eum. Locus solitarius peccatum obscurum, latro diabolus, qui liquorem soperiferum propinat, ut faciat dormire et iugulet eum. Unde Sir. 8 Cum audace non eas in via, ne forte gravet mala sua in te. Cum audace ne eas in desertum: quoniam quasi nihil est ante eum sanguis. Quasi non reputat si aliquem interficiat. Et Sir. 13 Quid communicabit cacabus ad ollam? quando enim se colleserint confringetur. Cacabus est diabolus igne gehennali et peccatorum carbonibus denigratus. Cacabus eneus quia semper in obstinatione sua perdurans, et in substantia perpetuus. Homo olla est de terra argillosa factus, et quia fragilis et terreus cito confringitur diabolo sociatus. {K} Qui ergo adheret carni unum fit cum ea. Unde 1Cor. 6 Qui adheret meretrici unum corpus efficitur cum ipsa. {1. 297v } {L} Qui adheret mundo unum fit cum ipso. Hinc inolevit usus loquendi, quo mundani seipsos ponunt pro suis rebus: et cum domus eorum combusta est, se dicunt combustos. Unde Iam proximus ardet Vcalegon id est domus eius. Hinc est quod nomine mundi significantur Io. 1 ubi dicitur. Et mundus eum non cognovit id est mundi amatores. Similiter qui adheret diabolo unum fit cum ipso. Unde Io. 6 {M} de Iuda dicit Dominus. Nonne duodecim vos legi et unus ex vobis diabolus est. Qui etiam adheret Deo unum fit cum ipso. Unde 1Cor. 6 Qui adheret {N} Deo unus spiritus fit cum ipso. Causa autem est, quia amor ignis est qui materiam sibi coherentem ignit: et in sui naturam convertit. Amor etiam est vinculum uniens que ligantur. Unde ad Col. 3 Super omnia caritatem habete, quod est vinculum perfectionis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 72), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_72)

Notes :