Psalmus 108

Numérotation du verset Ps. 108,1 

¶ In finem psalmus David1.
¶Codd. : (Ps. 108) D14 D30 Rusch Ps-G
1 ps. D. Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D14 D30 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] inv. Ps-G (R F Q G ), + Vox Christi de Iudeis et de Iuda traditione D30
Numérotation du verset Ps. 108,2 I

Deus
laudem meam ne tacueris ¦
quia os peccatoris
et os dolosi
super me apertum est.
Numérotation du verset Ps. 108,3 II

Locuti sunt
adversum2 me lingua dolosa
2 adversum] adversus R F M* Q ΦGRV D14
et3 sermonibus
3 et] om. R
odii
circumdederunt4 me ¦ et expugnaverunt5 me gratis. 6
4 circumdederunt plerique codd. et edd. D14 D30 Rusch cum Ps-R Ps-H ] circuierunt R I Ps-G Ps-δ , circumierunt F |
5 expugnaverunt] pugnaverunt ΨB* |
6 <divisio.> dolosa+... me ¦ ... me. Bari1 |
Numérotation du verset Ps. 108,4 III

Pro eo
ut me diligerent
detrahebant mihi ¦
ego autem orabam.
Numérotation du verset Ps. 108,5 IV

Et posuerunt adversum7
7 adversum Ps-G (plerique codd. et edd.) Rusch ] adversus D14 Ps-G
me mala pro bonis ¦
et odium pro dilectione mea.
Numérotation du verset Ps. 108,6 V

Constitue
super eum peccatorem ¦
et diabolus stet a dextris eius.
Numérotation du verset Ps. 108,7 VI

Cum iudicatur
exeat condemnatus ¦ et oratio eius fiat in peccatum.
Numérotation du verset Ps. 108,8 VII

Fiant dies eius
pauci ¦ et episcopatum eius accipiat alter.
Numérotation du verset Ps. 108,9 VIII

Fiant filii eius orphani ¦ et uxor eius vidua.
Numérotation du verset Ps. 108,10 IX

Nutantes transferantur filii eius
et mendicent ¦ eiciantur8 de habitationibus suis.
8 eiciantur] et praem. D30²
Numérotation du verset Ps. 108,11 X

Scrutetur fenerator omnem substantiam eius ¦
et9 diripiant alieni labores eius.
9 et] ※ et D14
Numérotation du verset Ps. 108,12 XI

Non sit illi adiutor ¦
nec sit qui misereatur pupillis eius.
Numérotation du verset Ps. 108,13 XII

Fiant nati eius in interitum ¦ in generatione una deleatur nomen eius.
Numérotation du verset Ps. 108,14 XIII

In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini ¦ et peccatum matris eius non deleatur.
Numérotation du verset Ps. 108,15 XIV

Fiant contra Dominum semper
et dispereat de terra memoria eorum ¦
Numérotation du verset Ps. 108,16 

pro eo quod non est recordatus
facere misericordiam.
Numérotation du verset Ps. 108,17 XV

Et persecutus est hominem
inopem et mendicum ¦ et compunctum corde mortificare.
Numérotation du verset Ps. 108,18 XVI

Et dilexit maledictionem et veniet ei ¦
et noluit benedictionem
et elongabitur
ab eo.
Numérotation du verset Ps. 108,XVII 

Et induit
maledictionem sicut vestimentum
et intravit sicut aqua in interiora eius ¦
et sicut oleum in ossibus eius.
Numérotation du verset Ps. 108,19 XVIII

Fiat ei
sicut vestimentum quo operitur ¦
et sicut zona qua semper precingitur.
Numérotation du verset Ps. 108,20 XIX

Hoc opus
eorum
qui detrahunt mihi apud Dominum ¦
et qui loquuntur mala adversus animam meam.
Numérotation du verset Ps. 108,21 XX

Et
tu Domine Domine10
10 Domine² D14² (interl. compl. manu saeculi XIII) etc. ] om. D14 *
fac mecum
propter nomen tuum ¦
quia suavis est11 misericordia tua.
11 est Ps-G (I Q* ΦRGVP² U ΨB V D) D14 D30 Ω Ed1530 Clementina Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G
Numérotation du verset Ps. 108,XXI 

Libera me
Numérotation du verset Ps. 108,22 

quia egenus et pauper sum ego12 :
12 s. e. Ps-G (Q* ΦG*) Ed1530 Rusch cum Ps-R ] inv. D30 Ps-G, sum D14
et cor meum conturbatum13 est intra14 me.
13 conturbatum M ΦG ΨB D14 D30 V D ΩS Ed1455 Rusch edd. Clementina ] turbatum Cor2 (anti.) Ps-G |
14 intra] in R ΨB* cum Ps-R |
Numérotation du verset Ps. 108,23 XXII

Sicut umbra cum declinat ablatus sum ¦
et15 excussus sum sicut locuste16.
15 et Ps-G ( plerique codd. et edd. ) cum Ps-R ] om. D14 Ps-α Ps-γ Ps-δ Ps-G Cor2 (sine interpositione ET coniunctionis hebr. et grecus et anti.) |
16 locuste] locusta D14 D30 Ps-G (G ΨB) cum Ps-R Ps-H, lucuste Ps-G ( plerique codd. et edd. ) |
Numérotation du verset Ps. 108,24 XXIII

Genua mea infirmata sunt a ieiunio ¦
et caro mea immutata est propter oleum.
Numérotation du verset Ps. 108,25 XXIV

Et ego factus sum opprobrium illis ¦
viderunt me et moverunt17
17 et moverunt Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] moverunt Ps-G
capita sua.
Numérotation du verset Ps. 108,26 XXV

Adiuva me
Domine Deus meus ¦ salvum me fac18 secundum misericordiam tuam.
18 me fac Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] inv. Ps-G
Numérotation du verset Ps. 108,27 XXVI

Et scient19
19 scient Ps-GB*) Rusch ] sciant Ps-G D14 D30
quia manus tua hec ¦ et tu20 Domine fecisti eam.
20 et tu Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] tu Ps-G (R F I Q ΦRGV G K)
Numérotation du verset Ps. 108,28 XXVII

Maledicent illi
et tu
benedices qui insurgunt in me
confundantur ¦ 21
21 confundantur Rusch Ps-G ] confundentur D30² Ps-G (I Q*G V ΩS) Ps-γ Ps-δ
servus autem tuus letabitur.
Numérotation du verset Ps. 108,29 XXVIII

Induantur qui detrahunt mihi pudore ¦
et operiantur sicut diploide22
22 diploide Ps-G ( nonnulli codd. V D ) Ω M Rusch Clementina ] deploide Ps-G , disploide ΩS
confusione sua.
Numérotation du verset Ps. 108,30 XXIX

Confitebor
Domino nimis
in ore meo ¦
et in medio multorum laudabo eum.
Numérotation du verset Ps. 108,31 XXX

Qui23 astitit24 a dextris pauperis ¦
23 Qui Ps-G ( M ² Q ΦP* K ΨB V D²) Ω Rusch cum Ps-αγ] Quia Ps-G |
24 astitit Ps-G (nonnulli codd. ΨB V D) Ω M Rusch edd assitit ΩS, adstetit Ps-G |
ut salvam faceret a persequentibus animam meam.

Psalmus 108

Numérotation du verset Ps. 108,8 
Sermo 232
prol.| De episcopatu spirituali et eius officio, et cur ab eo quis deponatur. In Psalmo 108.
Fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter.
marg.| {2.99v} {A} Primo considerandum est quid sit episcopatus spiritualis, et quod officium episcopi. Secundo quod sicut aliquis meritis suis deponitur ab episcopatu temporali, ita et spirituali: et non diu permittitur dominari, sed alii conceditur. Unde dicitur. Fiant dies eius pauci etc. Scriptum est. 1 ad Timotheum 2a {B} Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Hoc maxime intelligendum est de episcopatu spirituali: quo ratio sensualitati dominatur: regit populum, cogit affectionem, et plebem operationum quinque sensuum. Debet etiam unusquisque attendere, quod in seipso debet episcopi sui summi sacerdotis officium exercere. Unde dicitur. 1 ad Timot. 2 Oportet episcopum domui sue bene esse prepositum, filios habentem subditos cum omni castitate. Si quis autem domui sue preesse nescit, quod ecclesie Dei diligentiam habebit? Domus est conscientia: filii, recte cogitationes et pure affectiones, et bona opera.
a 1Tim. 2.
marg.| {C} ¶ Episcopi officium est clericos ordinare: virgines consecrare: parvulos confirmare. Clerici ordinantur quando contemplative cogitationes, et ad sortem Dei electe, et separate divinis officiis et laudibus, ut incommutabili veritati inhereant deputantur, et debent dicere. Dominus pars hereditatis mee etc. 3Rg. 10 Beati viri tui id est beati servi tui, hi qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam.
marg.| {D} ¶ Et attende quod ratiociniis obligatus, non debet in clericum promoveri: et animus secularibus negociis occupatus, non potest ad contemplationem admitti. Nemo militans Deo, implicat se secularibus negociis.
marg.| ¶ Virgines consecrantur, quando caste et incorrupte {2.100r} affectiones Deo dedicate divine bonitatis castissi mis amplexibus sociantur. Despondi (inquit Apostolus. 2Cor. 6) vos uni viro virginem castam exhibere Christo.
marg.| {E} ¶ Parvuli confirmantur quando infirmi adhuc cogitatus et affectus certitudine propositi per spiritum sanctum roborantur. Unde Ps. Confirma hoc Deus etc. et item. Lique facta est terra etc. et ego confir. co. eius.
marg.| {F} ¶ Officium Episcopi est delinquentes pro modo delicti suspendere seu interdicere, vel excommunicare, vel deponere. Sensus quando peccandi occasionem prestant, merentur suspensionem ab officio, et etiam a beneficio. Verbi gratia. Si visus introduxit concopiscentiam, sicut Lam. 3 Oculus meus depredatus est animam meam in cunctis filiabus urbis: puniatur, coerceatur, ab officio videndi talia suspendatur, retrahatur, et interdicatur usque ad condignam satisfactionem. Visum suspendebat Iob dicens, capitulo 31, Pepigi fedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine. {G} Eodem modo gustus suspendendus est ab officio per ieiunium si per crapulam fecit peccare et excedere. Et etiam a beneficio. Beneficium erat quando deliciosa et multa concidebantur ei: et quia abusus est, subtrahenda sunt. sic de omnibus sensibus agendum est: ut possit dici illud Gn. 41 Absque imperio tuo non movebit quisqua manum vel pedem etc. Unde et sic potest intelligi illud Ps. In salicibus in medio eius suspendimus organa nostra, id est sensus nostros propter infructuosa et damnosa opera que salicibus comparantur.
marg.| {H} ¶ Peccata ipsa non solum merentur suspensionem, sed etiam excommunicationem et omnimodam separationem. Unde 1Cor. 5 Si is qui frater nominatur inter vos, fornicator est aut avarus, aut maledicus, { CI v } aut ebriosus aut rapax, scripsi vobis cum homini nec cibum sumere etc. Secus est de sensibus qui non sunt excommunicandi, nec possunt omnino separari. Unde Iosue. 12 Equos eorum subneruabis: non dicit occides, et quod dicitur Mt. 5 Si oculus tuus fuerit nequam etc. Intelligendum est de usu quia ab officio est suspendendus. Heu quot invenimus qui suspensi sunt et interdicti per confessionem, et nihilominus officia prohibita exercuerunt: quas quaso et quantas irregularitates contraxerunt? Quot invenimus: qui post qua peccata sua excommunicata noverunt, scienter eisdem communicare presumpserunt: et ideo excommunicati a Deo, quia ut habetur Sir. 13 Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea. et. 2 ad Cor. 6 Que conventio Christi ad Belial? aut lucis ad tenebras? Suspensio igitur fit ab officio. {I} Excommunicatio a communione. Depositio a dignitate. Si quis intruserit se temere in aliquam dignitatem, ab ea deponendus est. Si quando sensualitas presumptuose ascenderit cathedram rationis, deponenda est et detrudenda, sicut Iezabel precipitata est ab arce id est caro a dominatione 4Rg. 9
marg.| {K} ¶ Non est officium episcopi alienos clericos iudicare, vel suspendere, vel excommunicare. Unde sententia non tenet lata a non suo iudice. Stultus est qui suos non iudicat et delinquentes non punit, et iudicat alienos. Hic est qui opera sua non diiudicat et opera aliorum condemnat: contra qualem dicitur ad Rm. 14. Tu quis es qui servum alienum iudicas? et. 1Cor. 4 Qui iudicat me Dominus est. Itaque nolite ante tempus iudicare etc. Mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die.
marg.| {L} ¶ Tertio considerandum est quomodo ratio meritis suis ab episcopatu deponitur: propter commissum et negligentiam. {2.101r} Negligentia est, quando malas suggestiones non reprimit, et non utendo dominatione, eam amittit: sicut privilegium amittitur non utendo. Amittit etiam committendo: malo scilicet consentiendo, et ideo quia male regit, datur in reprobum sensum. Amittit Dominium. Unde comminatur Dominus per Ioannem Apocalypsis 2 Memor esto unde excideris, et age penitentiam, et prima opera fac. Sin autem, venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi penitentiam egeris. Unde in confusionem rationis permittit Dominus sensualitatem regnare. Sicut simile dicitur Iob. 33 Regnare facit hominem hypocritam propter peccatum populi. Et hic rex signatur per Saul. De quo dicitur 1Rg. 8 Quam datus est in iram. Unde Prv. 30 Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere, per servum, cum regnaverit: per stultum, cum saturatus fuerit cibo: per odiosam mulierem, cum in matrimonium fuerit assumpta: et per ancillam, quum heres fuerit domine sue.
Numérotation du verset Ps. 108,11 
Sermo 233
prol.| Quam usura sit peccatum duobus modis: et quid auferat, et quis sit fenerator: Et quod in tuto thesaurizandum est, et de spiritualibus divitiis. In Psalmo 108.
Scrutetur fenerator omnem substantiam eius: et diripiant alieni labores eius.
marg.| Primo considerandum est quomodo usura peccatum sit duobus modis, et quid auferat, et quis sit fenerator. Secundo quod intuto thesaurizandum est. Tertio quod de spiritualibus divitiis.
marg.| {M} Fenerator dicitur usurarum exactor. Usura spiritualis est peccati multiplicatio, que fit per frequentem consuetudinem. Unde Ier. 2 Quamvilis facta es nimis iterans vias tuas. Fit ergo per derivationem de corde ad {2. 101v } os et de ore ad cor. Unde Ecclesiastici 5b De propitiatu peccatorum noli esse sine metu: neque adiicias peccatum super peccatum.
b Sir. 5, 5.
marg.| {N} ¶ Exactor iste est diabolus de quo Iob. 3 Non exaudierunt vocem exactoris. et 39 Vocem exactoris non audit. Iste aufert exteriorem substantiam, post scrutatur etiam interiorem. Exteriorem aufert, quando ab exterioribus bonis cessare facit: ut ire ad ecclesiam, audire missam, dare eleemosynam. honeste vestiri. Per corticem notatur exterior conversatio. Hic ordo notatur in illo qui incidit in latrones, qui spoliaverunt eum. ecce decorticatio. et plagis impositis abierunt semivivo relicto. et hoc est tollere post corticem medullam. Unde Ioel. 1 Posui vineam meam in desertum: ficum meam decorticavi. Interiorem scrutatur quando finem et intentionem peruertit, et sanctas meditationes et affectiones excludit: et hoc est scrutari: de quo hic dicitur, Scrutetur fenerator omnem substantiam eius. Unde et 1Mcc. 1 dicitur. Et accepit thesauros occultos quos invenit: et sublatis omnibus abiit in terram suam. Et Is. 38 Auferentur omnia que in domo tua sunt, et que thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc. {O} Ideo caute et in tuto thesaurizandum est scilicet in celo. Unde Mt. 7 Thesaurizate vobis thesaurum in celo: ubi nec erugo, nec tinea demolitur: ubi fures non effodiunt, nec furantur. Qui enim thesaurizat in terra, timere potest rapinam. Hanc Ps<almista> non timebat dicens : « Substantia mea apud te est ». Et alibi : « In petra exaltavit cor meum » etc.
marg.| {P} ¶ De divitiis spiritualibus faciendus est thesaurus quia de transitoriis non est thesaurizandum. que servando servari non possunt. Unde Iacobi 5c Agite nunc divites plorate etc. divitie vestre { 2.102r } putrefacte sunt etc. Spirituales siquidem divitie sunt virtutes. Unde Is. 33 Erit fides in temporibus tuis divitie salutis sapientia et scientia, timor Domini ipse thesaurus eius. De tuis thesaurizandum, de aliis non. Unde Prime ad Timotheum in fined : « Divitibus huius seculi precipe non sublime sapere, in incerto divitiarum sed in Deo vivo, qui prestat nobis omnia abunde ad faciendum, bene agere, divites fieri in operibus bonis facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant vitam eternam ».
c Iac. 5.
d 1Tim. 6, 17-19
marg.| {Q} ¶ Harum virtutum quedam ad usum quotidianum tamquam expense deputantur scilicet quatuor cardinales, et he pertinent ad activam. De quibus Sap. 8 Sobrietatem docet et prudentiam et iustitiam et virtutem, quibus utilius non est in vita hominibus. Quedam sur sum tamquam in intimo gazophilacio reponuntur, scilicet fides, spes, caritas, que pertinent ad contemplativam. De quibus Prime ad Corinthios 13e° Prime quasi in loco non satis munito ponuntur: ideo egent custode. Unde Secunde ad Corinthios 4°f : « Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus ». Ideo dicitur Cantici 3°g « En lectulum Salomonis fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi ». Et 1Mcc. 12h : « Cum sol occidisset precepit Ionathas suis vigilare, et esse in armis. Quia activa peccatum incurrit. Secundus autem thesaurus in tuto est ». Ideo dicitur Mt. 6° : « Thesaurizate vobis thesauros in celo ubi nec erugo nec tinea demolitur, ubi fures non effodiunt, nec furantur ». Sicut legitur in libro de Natura animalium de ave Rahan: cuius pulli non inveniuntur nec ova. Qui autem thesaurizat { CII v } de terrenis, quasi perdix ova ponit in terra. De qua Ovidius. Propter humum volitat, ponitque in sepibus ova. Item Is. 10 Invenit manus mea quasi nidum fortitudinem populorum. et sicut colliguntur ova que derelicta sunt, sic universam terram ego colligo. Sequitur. {R}
e 1Cor. 13.
f 2Cor. 4.
g Ct. 3.
h 1Mcc. 12.
Et diripiant alieni labores eius.
marg.| Illi alieni sunt demones. de quibus Prv. 5 Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli etc.
Numérotation du verset Ps. 108,24 
Sermo 234
prol.| ¶ Infirmitas interioris hominis que sit, et quomodo perveniat exieiunio spirituali: et que infirmitas exterioris. In Psalmo 108.
Genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea immutata est propter oleum.
marg.| {S} Primo considerandum est de infirmitate interioris hominis, et quomodo prouenit ex ieiunio spirituali. Secundo de infirmitate exterioris.
marg.| ¶ Per genuum fortitudinem et stabilitatem, significatur fortitudo interioris hominis. Genuum enim fortitudo valet ad standum et currendum. Stare pertinet ad contemplationem. Unde dicitur Is. 6 Seraphim stabant. Currere ad activam. Unde 1Cor. 9 Omnes quidem currunt: sed unus accipit bravium. Sic currite, ut comprehendatis. De utroque dicitur ad Hbr. 12 Remissas manus quantum ad activam: et soluta genua erigite quantum ad contemplativam. Genuum infirmitas impedit stare, et impedit currere. Stare est ad superna spectacula mente erigi, per contemplationem et desiderium. Unde 3Rg. 18. Deus meus, ante cuius vultum sto etc. Et Is. 21 Super custodiam meam ego sumstans totis noctibus. et Abachuc. 2 Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem: et contemplabor ut videam quid dicatur mihi. {T} Currere est {2. 103r } profectu virtutum et bonorum operum ad vitam eternam properare. De quo ad Gal. 5 Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire? Et ad Hbr. 4 Festinemus ingredi in illam requiem. Et nota quod nullus potest currere sine viatico. {V} Ideo in celum tendentibus necessarius erat panis celestis, ut panem angelorum manducaret homo. non enim isto pane communi sit hec sustentatio. Unde angelus dixit Tob. 11 Videbar vobis manducare et bibere, scilicet ego cibo invisibili et potu, qui ab hominibus non potest videri, utor. Cibus iste est divinum lumen: quod illuminat intellectum, et roborat affectum. Unde 1 Rg. 14. Illuminati sunt oculi mei eo quod gustaverim paululum de melle isto. et. 3Rg. 19 Comedit et bibit et ambulavit in fortitudine cibi illius. 40 diebus. Hinc est quod terra superne promissionis dicitur fluere lac et mel propter candoris claritatem, et gustus dulcedinem. Sed quia plerumque vir sanctus interius occupatus, minus habet de lumine interiori, queritur se ad standum et ad ambulandum infirmatum, ac si diceret. Per cussus sum ut fenum et aruit cor meum: quia oblitus sum comedere panem meum. Et hoc est. Genua mea infirmata sunt a ieiunio .
marg.| ¶ Sequitur de infirmitate exterioris hominis de qua dicitur.
Et caro mea immutata est propter oleum
marg.| {X} et caro id est exterior homo immutatus est a pristino vigore propter oleum. Oleum sunt septem opera misericordie quorum sex docentur in evangelio Mt. 25, septimum Tobie primoi ubi dicitur:"Dividebat unicuique prout poterat de facultatibus suis". et post sequitur. Atque occisis sollicitus sepuituram exhibebat. Caro autem ut infirma suo exercitio tabescit et deficit: sic spiritus suo proficit. Non autem plangeret vir spiritualis de carne tabescente si spiritu profecisset. Immo diceret cum Apostolo. 2Cor. 4 Sed licet is {2. 103v } qui foris est noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem. Et Sir. 31 Vigilia honestatis tabefaciet carnes, et cogitatus illius auferet somnum. Sed uterque defectus merito est ei onerosus et plangendus. ideo dicit: Genua mea etc. Vel de hypocritis. {Y} Quidam enim sunt qui genua flectunt, labia movent, pectus castigant vel tundunt quando videntur ab hominibus. Mt. 6 Cum oratis, non eritis sicut hypocrite tristes: qui amant in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis receperunt mercedem suam. Et Lc. 18. Phariseus. Non sum sicut ceteri hominum etc. Hi dicere possunt.   Genua mea infirmata sunt a ieiunio quia non est qui eos laudet. Unde poeta quidam. Pascuntur digitis hominum, et popularibus auris. {Z} Hi sunt chameleontes qui vivunt de vento.
i Tb. 1, 19.
marg.| ¶ Sequitur. Et caro mea immutata est propter oleum id est defecit a labore, quia oleum laudis defecit. de quo Ps. Oleum peccatoris non impinguet caput meum. Sunt enim sicut axis plaustri: qui quando portat fenum stridet nisi ungatur. Et isti hypocrite dum portant onera penitentie sub eis murmurant, nisi laude ungantur et demulceantur. Unde Ovidius. Laudataque virtus crescit, et immensum gloria calcar habet. Si essent uncti oleo spiritus sancti non murmurarent. de quo Is. 10 Computrescet iugum a facie olei id est omnis angustia ante caritatem, quia caritas omnia levia facit. Unde Mt. 11 Iugum enim meum suave est etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 108), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_108)

Notes :