Psalmus 134

Numérotation du verset Ps. 134,1 

¶ Alleluia. 1
¶Codd. : (Ps. 134) Ps-G Hi D14 D30 Δ 1 ω² T77 Bo179 NAL3255 Fi) Rusch
1 Alleluia] + Vox Ecclesie orantis populum que idola ipsorum increpat D30
Numérotation du verset Ps. 134,I 

Laudate nomen Domini ¦
laudate
servi Dominum.
Numérotation du verset Ps. 134,2 II

Qui statis in domo Domini ¦
in atriis domus Dei nostri.
Numérotation du verset Ps. 134,3 III

Laudate Dominum
quia bonus Dominus ¦
psallite nomini eius
quoniam suave2.
2 suave Ps-G Hi D14 D30 Δ] est ΩS Rusch cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 134,4 IV

Quoniam
Iacob
elegit sibi
Dominus ¦ Israel in possessionem sibi.
Numérotation du verset Ps. 134,5 V

Quia ego cognovi
quod magnus est
Dominus ¦ et Deus3 noster pre omnibus diis.
3 Deus Ps-G Hi D14 D30 Δ] Dominus Rusch cum Ps-α
Numérotation du verset Ps. 134,6 VI

Omnia
quecumque voluit4
4 quecumque Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D14 D30 Δ Rusch cum Ps-R ] que Ps-G (R F I L)
Dominus fecit in celo et in terra ¦ in mari5
5 mari Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D14 D30 Δ Rusch cum Ps-R ] mare Ps-G (R F L Q G )
et in omnibus abyssis.
Numérotation du verset Ps. 134,7 VII

Educens nubes6
6 Educens Ps-G Hi Δ ([A]ducens ω² ) D14 D30 cum Ps-R ] Producens Rusch (hapax)
ab extremo terre ¦
fulgura
in pluviam fecit.
Numérotation du verset Ps. 134,VIII 

Qui producit ventos
de thesauris suis ¦
Numérotation du verset Ps. 134,8 

qui percussit primogenita Egypti ab homine usque ad pecus.
Numérotation du verset Ps. 134,9 IX

Et misit7 signa et prodigia in medio tui Egypte ¦
7 Et misit Ps-G (R ΦV) Hi D14 * (E*misit) D30 * (**misit) ΩS Δ T77 T79 Bo179 Fi Rusch Clementina cum Ps-Moz Ps-Med] Emisit Ps-G D14 ² D30 ² cum Ps-η
in pharaonem
et in omnes servos eius.
Numérotation du verset Ps. 134,10 X

Qui percussit gentes multas ¦
et occidit reges fortes.
Numérotation du verset Ps. 134,11 XI

Seon
regem Amorreorum
et Og
regem Basan ¦
et omnia regna
Chanaan.8
8 <divisio.> Ps. 134, X : Amorreorum+... Basan ¦ D30 ¦ ω 1 ω² T79 NAL3255 Fi Bo179 ( flex. eras. )] Amorreorum ¦... Basan ¦ D14 , Amorreorum... Basan ¦ D30 T77
Numérotation du verset Ps. 134,12 XII

Et
dedit terram
eorum hereditatem ¦
hereditatem Israel populo suo.
Numérotation du verset Ps. 134,13 XIII

Domine nomen tuum in eternum ¦
Domine memoriale tuum in generatione
et generationem9.
9 generatione et generationem Ps-G ( M Q W Φ RGV U K Ψ B V ² D ) D14 D30 ΩS Δ Fi ( -ioê ) Rusch Clementina ( Ed1598 )] generatione et generatione , generationem et generationem Ps-G Clementina ( Ed1592 Ed1593 ) , omni praem. ΩS*
Numérotation du verset Ps. 134,14 XIV

Quia iudicabit Dominus populum suum ¦
et in servis suis deprecabitur.
Numérotation du verset Ps. 134,15 XV

Simulacra gentium
argentum et aurum ¦
opera manuum hominum.
Numérotation du verset Ps. 134,16 XVI

Os habent et non loquentur ¦ oculos habent et non videbunt.
Numérotation du verset Ps. 134,17 XVII

Aures habent et non audient ¦
neque enim est spiritus in ore ipsorum10.
10 ipsorum Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D30 Rusch cum Ps-R ] eorum Ps-G (R F L M Q Φ)
Numérotation du verset Ps. 134,18 XVIII

Similes illis fiant
qui faciunt ea ¦ et omnes qui confidunt11 in eis.
11 confidunt Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D14 D30 Rusch cum Ps-R ] sperant Ps-G
Numérotation du verset Ps. 134,19 XIX

Domus Israel benedicite Domino12 :
12 Domino Ps-G Hi D30 Δ Rusch ] Dominum Ps-G (F M * Q* Φ G D² ) D14 Ω M Cor2 cum Ps-R
domus Aaron benedicite Domino13.
13 Domino Ps-G Hi D30 Δ Rusch ] Dominum Ps-G (Q* ΦRGV G D² ) D14 Ω M Cor2 cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 134,20 XX

Domus Levi benedicite Domino ¦ 14
14 Domino Ps-G Hi D30 Δ Rusch ] Dominum Ps-G (Q* ΦRGV G* K D) D14 Ω M Cor2 cum Ps-R
qui timetis Dominum benedicite Domino15.
15 Domino Ps-G Hi D30 Δ Rusch Cor2 ] Dominum D14 Ω M cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 134,21 XXI

Benedictus Dominus
ex Sion ¦
qui habitat in Hierusalem16.
16 Hierusalem] + Alleluia Rusch

Psalmus 134

Numérotation du verset Ps. 134,7a 
Sermo 298
prol.| De extremis terre id est peccatis ignominiosissimis et de nubibus, fulguribus pluviis et ventis sequentibus ea. In Psalmo 134.
Educens (alias producens) nubes ab extremo terre: fulgura in pluviam fecit. Qui produxit ventos de thesauris suis. etc.
marg.| Nota quatuor que dicit, nubes, fulgura, pluviam ventos. {A} Terre nostre extrema sunt peccata infima et opera abiecta. vere { CCVII r } extrema dicenda. Primo quia ea erubescimus etiam confiteri. Secundo quia sunt ignominiosa. Unde <Ad> Romanos 1a « Tradidit illos Deus in passiones ignominie ». Ideo dicitur Rm. 6 Quem fractum habuistis inquibus nunc erubescitis. Et ad Eph. 5 Que in occulto fiunt ab ipsis, turpe est dicere. Tertio, quia nos brutis faciunt inferiores. Unde Ct. 2 Si ignoras te o pulcherrima mulierum: egredere et abi post vestigia gregum tuorum. Quarto quia sepe nobis improperantur. Unde Ier. 3 Quam vilis facta est iterans vias tuas.
a Rm. 1, 26.
marg.| {B} ¶ De extremis ergo terre nubes educitur: quando de recordatione tam enormium peccatorum confundimur. Quando huiusmodi convertuntur quasi de extremis: ducuntur. Unde Is. 62 Ecce auditum fecit Dominus in extremis terre. etc. Et. 1 Maccab. 5 Dicitur. Erat Iudas congregans extremos. Quod fit quando novissimi in peccatis confitentur. Hi extremi quandoque fiunt primi. Sicut dicitur Mt. 20 Et erunt primi novissimi: novissimi vero primi. Et Is. 19 In illa die erit altare Domini in medio Egypti, et titulus iuxta terminum eius. Et Rm. 5 Ubi superabundavit delictum eius, superabundavit et gratia. Hec est nubecula. de qua dicitur. 3Rg. xviiii. Ecce nubecula ascendebat de mari. De mari nubes ascendit, quando de amaritudine cordis confusionis caligo procedit. Additur quasi vestigium hominis: et bene quasi: non enim est opus hominis sed Dei. Et quasi hominis dicitur, quia homo adiutor est. Unde id est Corinthios 13 In modum deisumus adiutores.
marg.| {C} ¶ Sequitur. Fulgura in pluviam fecit. Fulgura dicit post nubes. Quando enim exrecordatione turpitudinis nostre confundimur quid nisi divini iudicii recordamur, et quasi in { CCVIII v } anima fulminamur dum timore concutimur: et in hoc diabolus vincitur. Et hoc est quod dicitur Idc. 4 Perterruit Dominus Sisaram et omnes currus eius, universamque multitudinem eius. Ventus, grando, et pluvia irruebant in faciem eorum. Unde Barac cuius est victoria, interpretatur coruscatio. {D} Unde Is. 29 Visitabitur in tonitruo et commotione terre etc. Tonitruum euertit vina in doliis. Sic et divina comminatio euertit cor hominis.
marg.| {E} ¶ In pluviam fecit. Post terrorem divine animadversionis merito sequitur fletus compunctionis. Unde dicitur Dt. 33 Dan catulus Ieonis fluet largiter de Basan. Per Basan confusio: per Ieonem significatur terror. Hec sunt nubes et fulgura: de his fluit abundantia lacrimarum. Et hoc est, fluet largiter ex Basan. Unde Psalmista. Exitus aquarum deduxerunt oculi.
marg.| {F} ¶ Sequitur. Qui producit ventos de thesauris suis. etc. Et recte post pluviam: quia ut dicitur Matthei 5°b : « Beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur » etc. Iste consolationes sunt ventorum flatus. Unde Io. 3 Spiritus ubi vult spirat. Non est Aquilo ventus iste sed Auster. Unde dicitur Ct. 5 Surge aquilo, et veni auster. etc. Hi non sunt venti qui concusserunt quatuor angulos domus Iob Iob. 1 Hoc est quatuor virtutes: sed sunt venti spiritus sancti: qui tot ventos producit quot divinas inspirationes infundit. {G} Illos autem producit de thesauris suis, id est de Scripture Sacre occultis. Cuius cum secreta et profunda scrutamur quadruplici inspiratione perfundimur. Aliter enim spirat donum timoris, aliter donum scientie. etc. De quibus Is. xi : « Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus { CCVIII r } sapientie et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientie et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini ». Timor enim spirat contra superbie presumptionem, pietas contra mentis duritiam, scientia contra ignorantiam, fortitudo contra pusillanimitatem, consilium contra precipitationem, intellectus contra hebetudinem, sapientia contra stoliditatem. Consimiliter aliter spirat prudentia, aliter temperantia, aliter fortitudo, aliter iustitia. Unde Zacharie. 6 « Isti sunt quatuor venti celi qui egrediuntur ut stent (id est stare faciant) coram dominatore universe terre.
b Mt. 5, 5.
marg.| ¶ Dona autem dicuntur venti. {H} Primo quia venti non videntur sed sentiuntur: et sic est de donis spiritus sancti. Unde Iob. 9 Si venerit ad me non videbo eum: si abierit non intelligam. Secundo, quia ventus siccat: sic et donum. Unde dicit Osee decimotertio. Adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas eius, id est Spiritum sanctum: qui de solitudine mentis ascendit et desiccat venas luxurie et gule. Quarto quia frangit contrariam potestatem. Unde Psalm. In spiritu vehementi conteres naves Tharsis. Tertio, quia stabilit non agitat ut alii venti. Unde Iob. 28 Qui fecit ventis pondus. etc. Sic et dona spiritus sancti stabiliunt. Unde Prv. 10 lustus in eternum non commovebitur. Et ideo Sir. 2 Sta in iustitia et timore.
Numérotation du verset Ps. 134,7b 
Sermo 299
prol.| { CCIX v } ¶ De thesauris Domini, qui sunt nivis, grandinis, nebularum, ventorum, abyssorum et arenarum, tam in bono qua in malo: et de penis malorum. In Psalmo 134.
Qui producit ventos de thesauris suis etc.
marg.| {I} Dominus habet thesauros nivis grandinis, nebularum, ventorum, abyssorum, et arenarum: de quibus disserendum est. Primo in bono, secundo in malo, et tertio de penis malorum.
marg.| ¶ Per niuem intelligemus castitatem et continentes. {K} De quibus Is. 1 Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur. Et In Psalmo Lavabis me, et supra niuem dealbabor. Et Lam. 4 Candidior est nasus eius niue.
marg.| {L} ¶ Per grandinem, predicatores et peccatorum obiurgatores et increpatores. Unde Ex. 9 Extendit Moyses virgam in celum, et Dominus dedit tonitrua et grandinem, ac discurrentia fulgura. Et grando et ignis mixta pariter ferebantur. Ubi notemus comminationum grandinem, increpationum vel obiurgationum ignem: et fulgura miraculorum. Grando igni preponitur: quia increpatio Domini prius percutit et infundit timorem: post accendit caritatem. Bene tamen simul mittuntur, ut frigoris id est timoris nimietatem reprimat ignis id est amor: et ignis nimietatem frigus grandinis. Sed malis sunt hec successiva. Unde Iob. 27 Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium etc. Dum grando cadit super durum quid, retunditur et resilit: si super molle et calidum, dissoluitur in aquam. Unde Iob. 5 Increpationem Domini ne reprobes id est ne te ad eam duram exhibeas, ut grandinem resilire facias: quia ut ibidem sequitur: Ipse vulnerat et medetur id est grandinem in { CCIX r } pluviam resoluit. Nix et grando sociantur, quia castus debet esse predicator. Unde Iob. 38 Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti, que preparavi in tempus hostis, in diem pugne et belli scilicet contra vitia.
marg.| {M} ¶ Habet etiam thesauros nebularum id est mysticarum intelligentiarum et parabolarum. Unde Ps. « Aperiam os meum in parabolis » etc. Et Lc. 8 « Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis ». Et Sir. 39 « Occulta Prv. exquiret et in absconditis parabolarum conversabitur ». Unde Sir. 43 « Aperti sunt thesauri et evolaverunt nebule sicut aves ». Quod factum est in passione Domini quia sicut dicitur Mt. 27 Velum templi scissum est in duas partes, a summo usque deorsum. Vel propter spiritualem intelligentiam que habita est per sanguinem Christi. Et hoc est quod intelligitur Ex. 1 per Phuam et Sephoram: que interpretantur: rubens et avis. Avis enim quando evolaverit semel non redibit quando volueris: nec res semel visa semper memorie occurrit: quod significatur in somnio Nabucho. Dn. 2 in princip. Vidit somnium, et conterritus est spiritus eius, et somnium eius fugit ab eo: et non potuit ad memoriam revocare. Vel sicut aves dicit, propter presumptuo sos inquisitores. Unde Prv. 23 Prudentie tue pone modum ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere: quia facient sibi pennas quasi aquile et volabunt in celum.
marg.| {N} ¶ Habet etiam thesauros ventorum. Ventus bonus est spiritus sanus et eius dona: ventus malus diabolus et eius suggestio. Ventus sentitur et non videtur: sic Spiritus sanctus et eius dona. Unde Ct. 4 Surge aquilo et veni auster: persia hortum meum et fluent aromota illius. Quandoque hunc quandoque illum id est modo aquilonem modo { CCX v } austrum facit flare Dominus. Unde Ps. Transtulit austrum de celo et induxit in virtute sua Aphricum. Et Sir. 43 In sermone eius siluit ventus. Qua si septem venti sunt septem dona spiritus sancti. De quibus Is. 11 Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientie et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientie et pietatis: et replebit eum spiritus timoris Domini. Sine quibus ventis navis cordis non pervenit ad portum salutis. Et quando Dominus subito dat bonum ventum, dici potest quod hic dicitur Qui producit ventos de thesauris suis. Et Ps. alibi. Et statuit procellam in auram, et deduxit eos in portum voluntatis eorum. Quatuor venti principales, sunt quatuor virtutes cardinales: de quibus Za. 6 Isti sunt quatuor venti celi, qui egrediuntur ut stent (id est stare faciant) coram dominatore omnis terre.
marg.| {O} ¶ Habet etiam thesauros abyssorum. Unde Ps. Ponens in thesauris suis abyssos. Abyssus est profunditas iudiciorum et consiliorum Dei. Quia ut dicit Ps. Iudicia Dei abyssus multa. Quoniam ad penam malorum. Unde Iob penultimo in fine. Estimabit abyssum senescentem id est terminabilem: quia sicut dicit Apostolus: quod senescit prope interitum est: sed frustra. Unde Glossa. Frustra existimat penas malorum terminari. Quia sicut dicitur Is. ultimo in fine : « Vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur ». Et quantum ad premium bonorum. Ps. lxxvii. « Adaquavit eos velut in abysso multa ». Et Deuteronomii penultimo. De benedictione Domini terra eius, de pomis celi et rore, atque abysso subiacente. Ubi tria notentur que erunt in patria. Abyssus id est cognitio que succedet fidei, que dicitur subiacens, quia fides eius fundamentum fuit. {P} Hbr. 11 Ros, caritas: et poma celi, comprehensio, spei succedens.
marg.| ¶ Habet item { CCX r } thesauros arenarum, per quos significatur sanctorum humilitas, que numerosa est, et patientia que persecutionum et adversitatum fluctibus allisa est. Unde Ier. 5 Posui arenam terminum mari, preceptum sempiternum quod non preteribit: et non commovebuntur et non poterunt, et in tumescent fluctus eius, et non transibunt illud. Et quia sterilis putatur eorum passio sicut arena: sed sub sterilitate latet fecunditas: sub paupertate divitie. Unde Dt. penult. Inundationem maris quasi lac sugent: et thesauros absconditos arenarum.
marg.| {Q} ¶ Vel per niuem significantur simulatores et hypocrite, qui exterius habent candorem sicut nix. Unde Mt. 23 Ve vobis scribe et pharissei hypocrite qui similes estis sepulcris dealbatis, que foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. Ecce nix in candore foris, et intus in frigiditate ossium. Et Ier. 6 in principio. Sicut frigidam facit cisterna aquam suam: sic frigidam fecit malitiam suam. Sed hi quandoque penitent et loco frigoris succedit calor. Unde Ps. Qui dat niuem sicut lanam, nebulam sicut cinerem spargit.
marg.| {R} ¶ Per grandinem, sanctorum detractores et persecutores, et virginum corruptores. Unde Ex. 9 Linum et ordeum lesum est, eo quod ordeum emunt virens, et linum iam folliculos germinaret. Linum est virginitas: ordeum sanctorum humilitas: sed et hi quandoque penitent: et tunc grando liquescit in pluviam lacrimarum. Unde Sir. 3 Sicut in sereno glacies: solventur peccata tua. Et tunc detractores fiunt adoratores. Unde Is. 60 Adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrabant tibi.
marg.| {S} ¶ Per nebulam que levis est et obscura notantur excecati in peccatis et instabiles. Unde in epistola { CCXI v } Iude in medio. Nubes sine aqua, que a ventis circumferuntur. Sed et hi quandoque penitent. Unde Ps. Nebulam sicut cinerem spargit. Per cinerem enim significatur penitentia: quia cinis et cilicium sunt arma penitentis.
marg.| {T} ¶ Per ventos, superbi et se iactantes. Unde Prv. 25 Nubes et ventus, et pluvie non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens. Sed tales quandoque penitent, et tunc cadit ventus. Unde Sir. 43 In sermone eius siluit ventus. Et Ps. cvi. Et statuit procellam eius in auram, et siluerunt fluctus eius.
marg.| {V} ¶ Per abyssum, cupidi: quia non implentur. Unde Ex. 1 Edificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesse. Ubitria vitia designantur. Phiton enim id est os abyssi est cupiditas. Ramesse id est corrosio tinee, luxuria: et illic erat Heliopolis civitas solis id est inanis gloria sive superbia. Similiter Iob. 28 Sapientia non invenitur in terra viventium (ecce luxuria) abyssus dicit, non est in me: ecce superbia propter tumentes fluctus. Sed hi quoque nonnumquam convertuntur. Unde dicitur Ps. Omnia quocumque voluit Dominus fecit, in celo et in terra, et in omnibus abyssis. Et tunc fit quod dicitur In Psalmo Abyssus abyssum invocat. Videlicet abyssum gratie abyssus culpe. Quod dicitur Rm. 5 Ubi superabundavit delictum, superabundat et gratia. Et illud Sir. 43 In cogitatione sua placavit abyssum.
marg.| {X}¶ Per arenam, steriles et inutiles. Unde quia sine fructu fuit sapientia Salomonis, comparatur arene 3Rg. 4 in fine. Dedit Dominus Salomoni sapientiam sicut arenam que est in littore maris. Sed convertuntur interdum steriles boni et fiunt steriles mali et fertiles boni. Unde Gn. 15 Numera stellas si potes. Sic erit semen tuum. Et Deutero, 22 Multiplicabo semen tuum sicut stellas celi et sicut arenam, que est in { CCXI r } littere maris. De penis malorum est thesaurus iste. Nix enim est pena eterna. Unde Iacob. 6 {Y} Qui timet pruinam (scilicet pene temporalis) irruet in eum nix scilicet pene eterne, quia transeunt a calore nimio ad frigus nivium. Et Prv. ultimo. de muliere forti: Non timebit domui sue a frigoribus nivis. Grando est pena percussionis. Unde Sapientie 5 A petrosa ira plene mittentur grandines. Ventus quo ut pulvis et palee dissipabuntur. Unde Ps. Tamquam pulvis quem proiicit ventus a facie terre. Et Is. lxiiii. Cecidimus quasi folium universi. Nebule quibus excecati sunt in peccatis et excecabuntur in pena. Mt. 22 Ligatis manibus et pedibus eius, mittite eum in tenebras exteriores. Et Ex. 10 Sint tenebre super terram Egyptitam dense ut palpari queant.
marg.| {Z} ¶ Abyssus est interminabilis pena. Unde Iob penult. Existimabit abyssum senescentem: sed frustra sicut exponit Glossa beati Gregorii, ut supra. Arena quia innumerabilis. Unde Sir. 1 Arenam maris, et pluvie guttas et dies seculi quis dinumeravit? Altitudinem celi et latitudinem terre et profundum abyssi quis dimensus est?



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 134), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_134)

Notes :