Psalmus 74

Numérotation du verset Ps. 74,1 

¶ In finem
¶Codd. : (Ps. 74) D14 D30 Ωt ΩX Bari1 Bari3 Δ (ω1 ω² P77 P79) Rusch Ps-G
ne disperdas1
1 in finem ne disperdas Ps (D) U cum Ps-H ] in f. ne corrumpas Ps-G , in f. ne corrumpat ΦRGP D14 D30 Ps-G (U), in finem M, ne corrumpas W, om. ΦV , + vel corrumpas Glossa magna ( ) U S Ωt ΩX
psalmus
cantici
Asaph2
2 cantici Asaph Q V D U S Ωt ΩX Ed1530 Clementina ] inv. Ps-GD14 D30, Asaph C W ΦG* AmiatinusPs-MozX¸ David M U ΦV, om. R*, + Vox Christi de iudicio D30
Numérotation du verset Ps. 74,2 I

Confitebimur
tibi
Deus ¦
confitebimur3 et invocabimus4
3 confitebimur Ps-G cum Hier. ; cf. Glossa magna ( : Hieronymus vero in explanatione sua : CONFITEBIMUR TIBI DEUS CONFITEBIMUR non repetit TIBI) ] + tibi Glossa magna ( : Augustinus et Cassiodorus : CONFITEBIMUR TIBI DEUS CONFITEBIMUR TIBI ) |
4 invocabimus Bari3 etc. ] invocabimur Bari1 |
nomen tuum.
Numérotation du verset Ps. 74,II 

Narrabimus
mirabilia tua ¦ 5
5 narrabimus mir. Ps-G cum Hieron. (Ep. 106) cum hebr. (סִפְּרוּ, נִפְלְאוֹתֶיךָ) cf. graec. (Sinaiticus Sedulius 210 282) ] narravimus omnia mir. Ps-Med (VL311), narrabo omnia Hieron. (Ep. 106 : “male apud Grecos”) = Ps-R Ps-Med (+Clm343) cum Psalteriis Veteris Latinae recensionibus ; cf. graec. diigisome panta ta ( VL311 VL408 VL409) LXX (plerique codd. : διηγήσομαι πάντα τὰ θαυμάσιάσου
Numérotation du verset Ps. 74,3 

cum accepero
tempus
ego6 iustitias7 iudicabo8.
6 ego] et praem. S |
7 iustitias] iniustitias V |
8 iudicabo] iudico C |
Numérotation du verset Ps. 74,4 III

Liquefacta est terra
et omnes
qui habitant in ea9 ¦
9 ea] eo ΩM ,+ diapsalma Ps-G ( om.W ΦP G* V D Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina)
ego10 confirmavi11* columnas eius. 12
10 ego] et praem. |
11 confirmavi D30 Ωt ΩX Bari1 Ps-G ] confirmabo Rusch (hapax?) |
12 eius] + diapsalma D14 |
Numérotation du verset Ps. 74,5 IV

Dixi iniquis
nolite
inique agere13 ¦
13 agere D30 Hi Rusch ] facere Ps-G, egere ΩX
et delinquentibus
nolite
exaltare cornu.
Numérotation du verset Ps. 74,6 V

Nolite
extollere in altum
cornu vestrum ¦ nolite
loqui
adversus14 Deum iniquitatem.
14 adversus Hi Ωt Bari1 Bari3 Rusch Weber ] adversum ΩX
Numérotation du verset Ps. 74,7 VI

Quia
neque
ab oriente neque ab occidente
neque a desertis montibus ¦
Numérotation du verset Ps. 74,8 

quoniam
Deus iudex est. 15
15 .VI. <divisio.> occidente... montibus ¦ Δ (ω1 ω² T79)] occidente † ... montibus ¦ D30 T77, occidente ¦... montibus D14
Numérotation du verset Ps. 74,VII 

Hunc humiliat
et hunc
exaltat ¦
Numérotation du verset Ps. 74,9 

quia calix
in manu Domini
vini meri plenus16 mixto.
16 plenus ΩX Rusch Weber ] pleni Ωt
Numérotation du verset Ps. 74,VIII 

Et inclinavit
ex hoc in hoc ¦17
17 ex hoc – in hoc] inv. P77 | in hoc] sub ÷ D14 Q ΦRG²VP G² Hi, praem. et F
verumtamen18 fex eius
18 verumtamen R* plerique codd. cum Ps-R Ps-H ] verum Ps-G (R² F C I)
non est exinanita bibent ex eo19*
19 ex eo Hi Ωt ΩX Bari1 Ed1455 cum Ps-R ] om. Cor2 (BIBENT OMNES) Bari3 D14 D30 Δ Rusch Ps-G
omnes peccatores terre.
Numérotation du verset Ps. 74,10 IX

Ego autem annuntiabo
in seculum20 ¦ cantabo Deo Iacob.
20 seculum Cor2 Hi Ωt T79 Rusch ] seculo C I² Q*, secula G* cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 74,11 X

Et omnia cornua
peccatorum confringam ¦
et exaltabuntur
cornua iusti.

Psalmus 74

Numérotation du verset Ps. 74,4 
Sermo 156
prol.| ¶ De peccatoris induratione et liquefactione. In Psalmo 74. Sermo CLXI (!).
Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas eius.
marg.| {A} Terra significat cor peccatoris terrenum et obstinatum: et illud non liquescit sed potius ad solem indurescit sicut lu tum unde Iob. 41 Cor eius indurabitur quasi lapis. Sol significat lumen beneficiorum Dei, ad lumen quidam fiunt sicut lutum qui nullis beneficiis molliuntur. de quo sole dicitur Mt. 5 Benefacite illis qui oderunt vos ut sitis filii patris vestri, qui solem suum facit oriri super bonos et malos {B} Liquefiunt autem ad solem et ignem glacies, cera, metalla et manna. Glacies, cor penitentis significat congelatum in peccato et se non se corrigentis. quod ad solem gratie deifluit in lacrimas. Unde Sir. 3 Sicut glacies in { 303v } sereno solventur peccata tua. et Iob. 37 Flante Deo concrescit gelu et rursus latissime fundentur aque. Maxime hoc fit ad verbum predicationis. Unde Emittet verbum scilicet et li. ea. fla. sp. e. et flu. aque. Licet autem glacies soluatur non tamen capit formam novam, Sic quidam facile solvuntur in lacrimas pro peccatis sed nec corriguntur nec formam novi hominis recipiunt. de quo dicitur Ps. 50a : « Cor mundum crea in me Deus et spiritum rectum innova in visceribus meis ». Et Os. 6 misericordia vestra quasi nubes matutina et sicut ros mane per transiens.
a Ps. 50, 12.
marg.| {C} ¶ Cera significat cor penitentis et formam novi hominis recipientis, sed non diu in ea permanentis: sicut quidam facile in formam novi hominis sigillantur et iterum facile ad ignem vel calorem modice temptationis solvuntur: et forma deletur. Ideo conqueritur Ps. 22 Dicens factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. Cera cito deponit formam receptam sic et tales. Unde ad Eph. 4 Nolite contristari spiritum sanctum in quo sig. estis. {D} Verumtamen in imagine pertransit homo.
marg.| ¶ Metallum ut es vel autum vel huiusmodi significat cor penitentis et post penitentiam firmiter perseuerantis. Nam et metallum difficulter formam recipit et receptam diu tenet et magno labore opus est ut fundatur et non modico igne. Quia non sufficit ignis mediocris. de his 3Rg. 7 dicitur. Fudit ea rex in terra argillosa inter sochot et Sartham. Terra argillosa cor humile est quod facile et cito recipit et diu tenet que in ipso est formam.
marg.| {E} ¶ Manna cor magni viri contemplativi significat. Manna enim ad solem liquefiebat. Sic et cor spirituale calore spiritus sancti liquefit. Unde Ct. 5 Anima mea liquefacta est. Et de manna { CCCIII r } legitur Ex. 16 Cumque incalvisset sol, liquefiebat manna. Item manna omnem saporem eis repre sentabat. Sic et cor spirituale omnem spiritualem saporem habet et dulcedinem. Unde Sapientie. 16 Dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem.
marg.| {F} ¶ Hoc autem hic comparatur terre de qua dititur. Liquefacta est terra, primo sicut terra estuans rimas facit et ad celum hiat: Sic et huiusmodi anima. Unde Sitivit in te anima mea. Et os meum aperui et Is. 23 Anima mea desideravit te nocte. Secundo quia terra germina que pro ducet ad celum dirigit. sic huiusmodi anima opera omnia sua Deo attribuit. 1Cor. 9 Sive manducatis, sive bibitis, sive aliquid aliud facitis omnia in gloriam Dei facite. Tertio sicut terra semen multiplicat: sic huiusmodi anima. Hec est terra geraris de qua Gn. 26 Sevit Isaac in geraris et invenit in anno centuplum Gerare advene propinquantes dicuntur: quando qui longe erat fit prope. Quod liquefactum est citius penetrat, citius penetratur, et citius unitur. Citius penetrat. Quia acutius intelligit. Citius penetratur, quia habilius recipit. Citius unitur quia sine liquefactione uniri non potest. Unde Ier. 15 Numquid federatur ferrum ferro ab aquilone? quasi dicat non. Liquefit autem anima quando Deo ad ipsam interius loquente inflammatur, de qua loquela dicitur : « ignitum eloquium tuum vehementer » et Prv. 30 : « Omnis sermo Dei ignitus ». Liquefacta Deo coniungitur et unitur et hanc unionem facit caritas de qua ad Col. 3 Super omnia caritatem habete que est vinculum perfectionis. Unita statim roboratur: quia qui adheret Deo, unum fit cum ipso. Ideo dicitur. ego confirmavi columnas eius, de quibus Prv. 9 {G} Sapientia edificavit sibi domum exci. co. septem. De his Columnis. 1 Maccab. 13 { CCCIIII v } Edificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum edificium altum visu, lapide polito retro et ante: et statuit septem pyramides Unam contra Unam: et his circumposuit columnas magnas etc. In modum pyramidis ordinantur septem dona spiritus sancti que lata inferius, formantur superius in conum: sic Is. 11 disponit dicens. Et requiescet super eum spiritus sapientie et intellectus. Ecce Unam contra Unam posuit. Per sapientiam enim et intellectum anima latius distenditur et dilatatur, et tandem in timore quasi in cono constringitur.
marg.| {H} ¶ Sequitur, et circumposuit columnas magnas. Magne columne sunt quatuor principales virtutes, que dona circumstant. Columna secundum quod recta significat iustitiam: que est anime rectitudo: secundum quod alta significat prudentiam: secundum quod in medio ponitur, significat temperantiam: iuxta quod pondus sustentat, significat fortitudinem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 74), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_74)

Notes :