Psalmus 143

Numérotation du verset Ps. 143,1 

¶Psalmus David ad Goliam
¶Codd. : (Ps. 143) D30 ΩP Rusch Ps-G | Psalmus… Goliam Ps-G ( I V D ) ΩS Rusch ] David adversus Goliad Ps-G D30 (Goliath), + Vox Christi adversus diabolum D30
Numérotation du verset Ps. 143,I 

Benedictus
Dominus
Deus meus
qui docet manus meas
ad prelium ¦
et1 digitos meos ad bellum.
1 et Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP cum Ps-R ] om. Ps-G
Numérotation du verset Ps. 143,2 II

Misericordia mea
et refugium meum ¦
susceptor meus
et liberator meus.
Numérotation du verset Ps. 143,III 

Protector meus
et in ipso2 speravi ¦
2 ipso Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch cum Ps-R ] eo Ps-G (R F)
qui
subdit3
3 subdit D30 Rusch ] subdis ΩP Ps-G
populum meum sub me.
Numérotation du verset Ps. 143,3 IV

Domine
quid est homo quia innotuisti ei ¦
aut
filius hominis
quia
reputas4 eum.
4 reputas] cogitas Clm383* (pseud.) Ps-Med
Numérotation du verset Ps. 143,4 V

Homo
vanitati similis factus est ¦ dies eius sicut umbra pretereunt.
Numérotation du verset Ps. 143,5 VI

Domine inclina celos tuos
et descende ¦
tange
montes
et fumigabunt.
Numérotation du verset Ps. 143,6 VII

Fulgura5
5 fulgura Ps-G ( M ² ΦV G* ΨB² V edd. ) D30 Ω ΩP Rusch ] fulgora Ps-G, corrusca Ps-R
coruscationem6
6 coruscationem Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch ] coruscationes tuas Clm383* (pseud.) Ps-G (I) cum Ps-R Ps-Med
et dissipabis eos ¦
emitte
sagittas tuas
et conturbabis eos.
Numérotation du verset Ps. 143,7 VIII

Emitte manum tuam
de alto
eripe7 me et libera me de aquis multis ¦
7 eripe] et praem. Clm343* (thet.)
et8 de manu
8 et Ps-G (Q* ΦRG K ΨB V D ) D30 Ω ΩP Rusch Ed1530 ] om. Ps-G
filiorum alienorum.
Numérotation du verset Ps. 143,8 IX

Quorum os locutum est vanitatem ¦
et dextera eorum dextera iniquitatis.
Numérotation du verset Ps. 143,9 X

Deus
canticum novum
cantabo tibi ¦
in psalterio decacordo psallam tibi.
Numérotation du verset Ps. 143,10 XI

Qui das9 salutem regibus
9 das Ps-G D30 ΩP Rusch Ed1530 Clementina Weber cum Ps-R ] dat Ps-G ( Edmaior. )
qui redemisti10 David servum tuum11 :
10 redemisti Ps-G (M² K² ΨB V D) D30 Ω ΩP Rusch Clementina] redemit Ps-G, liberas Clm323* (pseud.) |
11 tuum Ps-G (Ψ B V D) D30 Ω ΩP Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] suum Ps-G |
de gladio maligno.
Numérotation du verset Ps. 143,11 

eripe me.
Numérotation du verset Ps. 143,XII 

Et erue12 me de manu filiorum alienorum 13 quorum
12 erue Ps-G (Edmaior.) D30 ΩP Rusch cum Ps-αγ Ps-Moz C] eripe Ps-G (R F I Edminor.), libera Clm343 Ps-R Ps-Med |
13 de manu f. alienorum Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch cum Ps-R ] de man. f. alienigenarum Ps-G, de aquis multis Clm343* (thet.) Ps-R |
os locutum est vanitatem ¦
et dextera
eorum dextera14* iniquitatis.
14 dextera bis D30 ΩP] dextra bis Rusch
Numérotation du verset Ps. 143,12 XIII

Quorum filii sicut novelle15
15 novelle Ps-G ( Q ² W ΦP U G K ² ΨV D ² edd. ) D14 D30 ΩP V Ω Rusch Clementina cum Ps-R ] novella Ps-G
plantationes16 :
16 plantationes Ps-G ( Q ² W ΦP U G ² K V 1 D edd. ) D14 D30 V Ω ΩP Rusch Clementina ] plantationis Clm343 Ps-G cum Ps-R , + stabilitae Clm343* (thet.) Ps-R Ps-Med
in17 iuventute sua.
17 in] a Clm343 (pseud.) Ps-R Ps-Med
Numérotation du verset Ps. 143,XIV 

Filie eorum composite ¦ circumornate ut similitudo templi.
Numérotation du verset Ps. 143,13 XV

Promptuaria
eorum plena ¦ eructantia ex hoc in illud.
Numérotation du verset Ps. 143,XVI 

Oves eorum fetose abundantes in egressibus suis18 ¦
18 egressibus] itineribus Clm343 (pseud.)
Numérotation du verset Ps. 143,14 

boves eorum crasse19.
19 crasse Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch ] crassi Ps-G (M* ΦRGV) cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 143,XVII 

Non est ruina macerie
neque transitus ¦
neque clamor in plateis eorum.
Numérotation du verset Ps. 143,15 XVIII

Beatum
dixerunt
populum cui hec sunt ¦ beatus populus
cuius20 Dominus
20 cuius Ps-G Ps-α Ps-γ Ps-δ Ps-Moz cum LXX (+Sedulius) ] + est Ps-G (D) Clm343* (theta.) Ps-R Ps-Med; cf. LXXX (cod. S)
Deus eius21.
21 eius] eorum Clm343 (pseud.)

Psalmus 143

Numérotation du verset Ps. 143,1 
Sermo 319
prol.| ¶ Quomodo per manus operatio: et per digitos discretio significetur. In Psalmum 143.
Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prelium et digitos meos ad bellum.
marg.| {A}¶ In manibus operatio: in digitis discretio designatur, ut sit operatio discreta: et discretio operativa. De manibus dicitur Psalmo 76 « In die tribulationis { CCXLVI v } mee Deum exquisivi manibus meis ». De digitis etiam et manibus dicitur Cantici 5 : « Manus mee distillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima ». Myrrha probatissima est penitentia discreta. Dextera fortior est quam sinistra : ad dexteram pertinent opera fortitudinis, ad sinistram officia mansuetudinis; ad dexteram rigor severitatis, ad sinistram lenitas pietatis; ad dexteram exercitia iustitie, ad sinistram impendia misericordie. {B} Dextera per seipsam operatur sed operatio solius sinistre est admodum rara et infirma penitus, nisi in iis qui ordinem nature confundunt et de sinistra iustitiam faciunt. {C} Est igitur iustitia alia cogens, alia permittens. Iustitia cogens, non nisi ad Unam partem accommodari potest. Quedam enim ita ex equitate iustitie exiguntur, quod omnia nisi iniuste pretermitti non possunt. Unde Dt. 12 in fine. Quod precipio tibi hoc tantum facito, nec addas quicqua nec minuas. Et quedam sic prohibentur ut numquam nisi illicite usurpentur, Et hec sunt in quibus quasi sola dextera operatur. De quibus potest intelligi illud quod dicitur Mt. 6 : « Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua ». Sunt alia que et iuste fieri possunt, et misericorditer relaxari: et quedam que iuste preteriri, et misericorditer possunt exerceri. In his misericordie locum habet operatio: et quantum iustitia permittens patitur, exercere se valet. semper tamen in eis que pie impendit vel venialiter remittit, illud maxime caveat ne iuste equitatis metas excedat. {D} Quando ergo ita misericordie opera exequimur puta ut a iustitia non recedamus, ut sit misericordia iusta quasi in utraque manu operamur: et quando iustitia ex misericordia { CCXLVI r } conditur vel temperatur, dextera quodammodo a sinistra adiuvatur ut sit iustitia misericors: sicut scriptum est Iacob. 2 Misericordia superexaltat iudicium.
marg.| ¶ Digiti sunt quinque quia quinque gradus discretionis. {E} Primus est diiudicatio quo discernimus inter licitum et illicitum. Unde Gn. 1 Divisit lucem a tenebris. Et in lege maledicitur animal quod non ruminat, et ungulam non findit. Inde dicitur. 1Cor. 15 Si nos diiudicaremus, non utique diiudicaremur. Ecce qua utile diiudicationis officium, quod nos in conspectu iudicis a iudicio absoluit. Secundus, deliberatio. et hic discernit inter commodum et incommodum. Non enim omnia que licent expediunt. ut dicitur. 1Cor. 10 Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Ideo dicitur Sir. 32 Fili sine consilio nihil facias, et post factum non penitebis. Et Prv. 4 Palpebre precedent gressustuos. Tertius est dispositio. et hic discernit inter ordinatum et inordinatum: quia etsi licitum sit et expediens: adhuc tamen est in rebus utilibus prospicere quod vel quo ordine facere aut dicere valeamus, ut singula queque locum teneant sortita decenter. Et Ps. Iocundus homine qui miseretur et commodat, disponit sermones suos in iudicio. Et Ct. 2 Ordinavit in me caritatem. {F} Quartus est dispensatio inter opportunum et importunum. Postquam enim gerenda disposuimus quo ordine fiant: plerumque pro vario eorum que emergunt eventu dispensationi locus est: quia secundum opportunitatum occasionem, aliquid de propositi tenore, et dispensationis ordine necesse est demere vel mutare. Unde Seneca. Sapiens non se mutat, sed aptat tempori. Sicut eadem est manus quum in pugnum constringitur, et quum in palmam extenditur. ideo dicitur. Mitte sapientiam, et nihil ei dicas, quia sicut dicitur Ecclesiastes 8a Tempus et {2.247 v } responsionem cor sapientie intelligit. Omni negotio tempus est et opportunitas. Et quidam. Consilium nobis resque locusque dabit. Et Ecclesis. 3 Omnia tempus habent, et suis speratiis transeunt universa sub celo. Quintus est moderatio inter moderatum et immoderatum. In omnibus enim que ordinate et circumspecte agimus, modum congruum tenere debemus. Unde Horatius in epistolis Est modus in rebus, sunt certi denique fines: Quos ultra citraque nequit consistere rectum. et Apostolus Phil. 4 {G} « Modestia vestra nota sit omnibus hominibus.
a Qo.
marg.| ¶ Primus digitus est pollex, quia ceteris pollet, et positione precedit: et dicitur dimidia manus, sic et diiudicationis examen omnia precedit: quia nisi sit licitum non potest esse expediens: quod pertinet ad deliberationem: nec ad ordinem respicit, quod pertinet ad dispositionem: nec re compensationem admittit, quod pertinet ad dispensationem: nec mensuram, quod pertinet ad moderationem. Unde prima consideratio est, an liceat Mt. 22 Utrum licet censum dare. Secundo diiudicat Cesari scilicet Augusto. Tertio deliberat. Reddite. Quarto disponit: que sunt Cesaris Cesari etc. ecce dispositio. Secundus digitus est index: quia deliberatio indicat quid preferendum et eligendum. Unde Mi. 6 Indicabo tibi o homo quid sit bonum: et quid Dominus requirat a te: utique facere iudicium, et diligere misericordiam: et sollicitum ambulare cum Deo suo. Ideo secundum locum habet, quia non deliberamus nisi de licitis. Tertium locum dispositio: quia non nisi de licitis et utilibus ordinamus. Et tertius digitus medius dicitur. et recte: quia rector medium locum tenere solet, cuius est aliorum officia ordinare. et dispositio rectoris loco fungitur, sine qua nullus actus exire debet: sed antequam exeat ordinari. Unde Dominus quia rector { CCXLVII r } nobis est, semper medius legitur. ideo dicitur Io. 1 Medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. et Lc. 2 inventus est in medio doctorum audiens illos. Ideo Mt. 18. Ubi duo vel tres congregati etc. ibi sum in medio eorum. et Io. 19 Crucifixerunt duos, hinc et inde, medium autem Iesum: ut pote qui latroni a dextris gloriam, ei qui a sinistris disponebat penam. et Io. 20 Stetit in medio discipulorum, et in iudicio medius, statuet agnos a dextris: hedos autem a sinistris. Mt. 25 Disponens singulis pro dignitate meritorum. Unde Lc. 22 Ego disponam vobis regnum etc. Quartus digitus et gradus est dispensatio. et recte. Ea enim que deliberavimus et ordinavimus occasione opportunitatis, exitu meliori mutamus. et hoc est dispensare. Et bene hic digitus dicitur medicus. Sicut enim illius digiti Ienior est tactus, et leniter palpando membris egris et infirmis medetur: ita dispensatio dumpro emergente opportunitate de rigore propositi subtrahit. quasi medicus infirmanti consulere videtur. Sicut solet dici, Fragilitas nostri temporis non patitur tantam manere censuram. Sicut Augustinus cum suis legitur fecisse in capitulo illo. Certe ego qui statueram etc. Melius, inquit, volo habere claudos qua nullos. Unde Apostolus 1Cor. 9 Factus sum infirmus infirmis ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes salvos faciam. {H} Quintus et ultimus digitus est moderatio: quia post omnia operilicito et expedienti et bene ordinato: et secundum opportunitatem dispensato, modestia tandem congruum modum imponit: et hic dicitur auricularis, ab aure per quam intelligitur obedientia. { CCXLVIII v } Auricularis inquam dicitur digitus: quia purgandis auribus accommodatius adhibetur. Et tunc vere auris purgatur, cum in omnibus agendis obedientie debitus modus servatur. Unde Prv. 23 Prudentie tue pone modum.
marg.| {I} ¶ Utraque manus quinque digitos habet, quia in operibus iustitie et misericordie quinque discretionis genera necessaria sunt. Manus ad operandi constantiam: digiti ad prudentiam referuntur. Caveamus ne rigor iustitie nos usque ad crudelitatem extendat. Unde dicitur Ecclesiastes 7 Noli esse nimis iustus. Iustus perit in iustitia. Noli esse iustus multum, neque plus sapias qua necesse est. Caveamus etiam ne lenitas misericordie usque ad dissolutionem emolliatur. Ideo dicitur Prv. 20 Multi homines misericordes inneniuntur, fidelem autem quis inveniet? ideoque dicit Gregorius. Sit rigor non exasperans etc. {K} Omnis deordinatio iustitie vel miserie oritur aut ex concupiscentia, aut ex ignorantia. Concupiscentia vitiorum pugnat contra voluntatem, ex qua fiunt opera, Et ita contra opera, id est manus pugnat. Ignorantia et errores contra rationem, et ita contra digitos. Sed Dominus Iesus Christus qui est virtus et sapientia Dei: secundum quod virtus, manus: secundum quod sapientia, digitos instruit: et sic vincunt manus, id est opera concupiscentiam: et digiti, id est discretio rationis, ignorantiam et errores. Et hoc est quod hic dicitur. Bene dictus Dominus Deus Israel: qui interpretatur vir videns Deum, id est Deus operantis et intelligentis.
Numérotation du verset Ps. 143,7 
Sermo 320
prol.| ¶ De manu missa ab alto contra duplicem tentationem internam et externam. Et de angelo ad Petrum misso et de toto mysterio ibidem facto. In Psalmo 143.
/CCXLVIII r/ Emitte manum tuam de alto, eripe me et libera me de aquis multis, et de manu filiorum alienorum.
marg.| {L} Primo dicit quid mittat, quia manum. Secundo unde mittat, quia de alto. Tertio ad quid, quia sequitur Eripe me et libera me de aquis etc. Quarto igitur ab aquis multis. Quinto de manu filiorum alienorum. Hic dicit manum: alibi dicit. Misit Deus misericordiam et veritatem suam, et eripuit animam meam. Hic dicit de alto, alibi dicit : « Misit de celo et liberavit me ». Dicit etiam hic a quibus quia « de aquis multis » etc. {M} Dupliciter enim tentamur, scilicet ab intus et a foris. Ab intus ex suggestione, a foris ex delectatione, per suggestionem in mente, per delectationem in carne. Tentationes ergo que veniunt a foris per delectationem sunt filii alieni. Nascuntur enim ab illa aliena, de qua dicitur Prv. 5 Quare seduceris fili mi ab aliena, et foueris in sinu alterius? Et Prv. 23 Fovea profunda meretrix, et puteus angustus, aliena. Tentationes que ab intus veniunt per suggestionem in mente, sunt aque multe que surgunt quasi de perpetua scaturigine, de quibus dicitur Threnorum tertio. Lapsa est in lacum vita mea: posuerunt lapides super me. Inundaverunt aque super caput meum, et dixi, perii.
marg.| {N} ¶ Manus que mittitur de alto, est angelus: ut qui missus ad Petrum, de quo Actu. 12 Petrus ad se reverlus dixit, Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum etc. Legitur ibidem. Petrus autem servabatur in carcere, et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo percussoque etc. Angelus ille, est divina inspiratio. Et dicitur angelus, quia nuntius { CCXLIX v } Domini: nuntius autem ideo dicitur, quia per ipsam divine voluntatis bene placitum cognoscimus: per ipsam ad eternorum cognitionem illuminamur: et pre ipsam non solum in celestibus, sed etiam in terrenis erudimur. Unde 1 Io. 2 Non necesse habetis ut quis vos doceat. Unctio enim docebit vos de omnibus. Potens est hec legatio, et sufficiens. Hic nuntius animam e tenebris ignorantie educit: qui celestium cognitionem intendit a concupiscentie nexibus absoluit: quia desiderium eternorum incendit. ideo dicitur, Et lumen refulsit in habitaculo carceris. Et hic dicitur, Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam, et liberavit me. {O} Prius dicit misericordiam et post veritatem. Quid est enim Deum misericordiam et veritatem mittere, et animam a sua captivitate liberare, nisi operante misericordia veritatem inspirare, et veritatis inspiratione ad robur veritatis solidare? Ideo primo dicit ceciderunt catene de manibus eius: et post dicit, Precinge te et calcia te caligas tuas. Et secundo dicit, Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me. Tertio exiens sequebatur eum. Primo enim est misericordia liberans, quod notatur ibi, Ceciderunt catene etc. Secundo protegens, et ornans, et conservans: et hoc notatur ibi, Calcia te caligas tuas, et circumda tibi vestimentum tuum. Tertio promovens et proficere faciens: quod notatur ibi, Et sequebatur eum. Prima misericordia est angelus qui minora nuntiat. Secunda archangelus, qui maiora. Tertia principatus qui secundum Dionysium dicitur ducatus. ideo dicitur, Sequere me: quia ducit et promovet. Et nota quod ibi dicitur, Transeuntes primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream que ducit ad civitatem: que ultro aperta est eis: et exeuntes processerunt vicum unum. Et continuo angelus discessit ab eo, et Petrus ad se reversus dixit, Nunc { CCXLIX r } scio vere etc.
marg.| ¶ Quatuor hic occurrunt, carcer, prima custodia, secunda custodia, porta ferrea. {P} Carcer est pondus carnis. Prima custodia, assuefactio forme sensibilis. Secunda custodia phantasia imaginationis. Porta ferrea exsiccatio rationis. Hec sunt que detinebant Petrum, et impediebant transire: et non liberatus esset, nec transisset nisi angelo duce. Sola enim inspiratio gratie Dei ab his liberat et educit: et ideo hec dicuntur fieri ab angelo: quia hoc est angelicum et plus qua humanum. Sicut enim primus homine cecidit infra se per culpam, ita et supra se ascendit per gratiam et inspirationem divinam. Et hoc est angelum sequi. ideo dicitur, Et sequebatur eum. Nam quid est angelum sequi, nisi angelum imitar? Per peccatum incurrit homo quatuor impedimenta. Pondus carnis. Unde Sap. 9 Corpus quod corrumpitur aggravat animam. Assuefactionem forme sensibilis: et hec sunt quinque iuga boum, per que se excusavit, qui vocabatur ad delectationem contemplationis: ut habetur Lc. 14. Iuga boum emi quinque etc. Hoc est iumentum de quo Ne inie. 2 Et non erat locus iumento, cui sedebam ut transiret. Phantasiam imaginationis, qua illuditur. Unde Sir. 30 Sicut parturientis cor tuum phantasias patitur etc. Excecationem rationis. Unde Ps. Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. Homine ante peccatum non gravabatur corpore. Unde dicitur Gn. 2 {Q} Tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradisum voluptatis, ut operaretur. Nec sensibilibus vel imaginabilibus. Unde dicitur ibidem, Immisit Dominus soporem in Adam id est contemplationem. Nec rationis excecationem habebat: quia aperti sunt oculi amborum, ut dicitur Gn. 3 Ante. n. facilis erat homine transitus de mundanis ad supramundana: de visibilibus ad invisibilia: de transitoriis ad eterna. Habet in promptu per contemplationem celi civibus interesse: divinis se licenter { CCL v } decretis ingerere: illud internum Domini sui gaudium intrare, sed per peccatum hunc commeandi transitum amisit, per seueritatem divinam: que quasi valuis et repagulis predictis quatuor aditum obstruxit, et obseravit. Et hoc intelligunt illi qui experti sunt qua difficile sit hec vincere: et ad se de infra se redire, et qua impossibile supra propriam rationem transire. ipsi vere dicunt se portam ferream et invincibilem invenisse. sed hoc possunt duce angelo, si ipsum sequantur cum Petro. Magnum est illud, sequi angelos Dei, et post perinata animalia ambulare. Ipsi sunt de quibus dicitur Is. 39 Qui confidunt in Domino, mutabunt fortitudinem et assument sibi pennas: sicut aquile ambulabunt, current et non deficient. {R} Angelo ergo ducente, ut Petrus portam ferream exivit: portam ferream transit. qui inspiratione, Dei vincens impedimentum intelligentie caligantis, ad contemplationem eternorum supra se ascendit. et ideo dicitur, quod pro cesserunt vicum unum. quod fit quando anima simplificata de rerum multitudine pervenit ad intelligentiam unitatis divine. Et tunc angelus discessit ab eo. Angelum discedere est visionem disparere. et tunc anima de supra se revertitur ad se. et dicitur, Petrus ad se reversus dixit. Nunc scio vere quia misit etc.
Numérotation du verset Ps. 143,12 
Sermo 321
prol.| ¶ Filiabus ornatis cur comparentur hypocritarum opera. In Psalmo 143.
Filie eorum composite circumornate ut similitudo templi.
marg.| {S} Opera hypocritarum comparantur filiabus ornatis, propter infirmitatem, propter dissimulationem, et propter ornatum exteriorem. { CCL r } Primo propter infirmitatem. Mulieres enim sunt infirme corpore: et hypocrite infirmi mente. Quantum enim infirmi sint patet per eorum impatientiam. Unde ex falsa iustitia indignationem habent. Fastuose arguunt, impatienter respondent. Unde Ex. 8 dicitur quod Moyses proiecit cinerem: et facta sunt in hominibus et in iumentis ulcera, et vesice turgentes. Cinerem proiicere est suggillando et tentando eos opera penitentie eorum contemnere, et vilitatem exprobrare. Statim in iumentis et hominibus, id est in ipsis qui sunt homines, et iumenta. Homines quantum ad exteriora opera: iumenta quantum ad interiorem immunditiam, fiunt ulcera et vesice turgentes: alia littera ferbura. In ulceribus dolosa et purilenta malitia arguitur. In vesicis, tumens et inflata superbia: et in ferburis, ire et furoris insania: sicut legitur Dn. 14 Proiecit Daniel cinerem et deprehendit sacerdotes Bel per vestigia mulierum et parvulorum. {T} Sacerdotes Bel qui dicebant regi, Magnus Deus Bel comedit omnia, sunt hypocrite qui Deum Bel dicunt omnia comedere: qui dicunt se omnia in usus pios et divinos: in alimonias pauperum et homini consumere: scilicet sicut illi, ipsi omnia opima devorant occulte. Unde Dominus Mt. 23 Ve vobis scribe et pharissei: qui comeditis domos viduarum, in oratione longa orantes: propter hoc accipietis amplius iudicium. Scilicet in cinere proiecto cognoscuntur: quia dum penitentia ab eis eo quod est cinis et cilicium contemnitur: impatientie infirmitas in ipsis deprehenditur, Et hec sunt vestigia mulierum. Similiter et stultitia eorum: quia qui magni reputabantur peruuli meritis inveniuntur: et hec sunt vestigia peruulorum. Moyses proiecit cinerem in celum: Daniel in terram. Per celum superbia, per terram terrenorum cupiditas designatur ut sic ostendatur, quod hypocrite vel came inanis glorie, vel came questus temporalis omnia operantur. Per { CCLI v } femininum igitur genus infirmitas ostenditur. Unde Mt. 24 Postquam Dominus dixit, Erunt duo in agro, alter assumetur, et alter relinquetur, subiungit in feminino. Due erunt molentes in mola, Una etc. In quo significantur hypocrite. Unde ibidem post dicitur. Veniet Dominus servi illius in die qua non sperat: et hora qua ignorat: et dividet eum, partem que eius ponet cum hypocritis, Illic etc. Glossa cum his qui in agro erant, et qui molebant, et nihilominus derelicti sunt, qui dicuntur hypocrite quia in agro et in mola idem quod boni videbantur facere: sed apparet exitus voluntatis diverse.
marg.| ¶ Secundo propter dissimulationem. {V} Astute enim scit omnia dissimulare mulier, et vix ponit convinci. Unde Proue. 30 Talis est via mulieris adultere, que comedit et tergens os suum, dicit. Non sum operata malum. Que comedit id est satiata est voluptate sua: et tergit os, ecce dissimulatio. Hinc est quod annumerant se bonis et societate, et habitu, et sacramentorum conditione. dissimiles tamen in intentione, ut videantur enim boni. Unde Pseudo propheta dixit 3Rg. 13 Quum mortuus fuero sepelite me in sepulcro, in quo vir Dei sepultus est: iuxta ossa eius ponite ossa mea.
marg.| ¶ Tertio per ornatum exteriorem. Mulier turpis et feda per ornatum videtur pulcherrima. {X} Unde Ovidius Auferimur cultu, gemmis, auroque teguntur Omnia: pars minima est ipsa puella sui. Unde ut appareant pulchre cerussa, et stybio pingunt et ornant se. Sic hypocrite speciem et habitum religionis exterius prese ferentes intus deformes sunt, significati per Iezabel, de qua 4Rg. 9 Porro Iezabel introitu Iehu audito depinxit oculos suos stybio, et ornavit caput suum, et respexit per fenestram. Hec significat hypocritas qui pingunt se exterius habitu virtutis. Et benedixit, respexit per fenestram etc. ut enim tenuiter { CCLI r } videantur caput ostendunt, sed posteriora abscondunt.
marg.| {Y} ¶ Item Iezabel interpretatur fluxus sterquilinii Sterquilinium pulchrum apparet quando niue exterius dealbatur: sed niue resoluta et defluente, sterquilinii fetor detegitur. Unde Iob. 20 Gaudium hypocrite ad instar puncti, si ascenderit usque ad celum superbia eius, id est comparaverit se celestibus viris, et caput eius nubes tetigerit, id est in principio operis, quod significatur per caput, celestibus vel spiritualibus viris se equaverit: quasi sterquilinium in fine perdetur: et qui eum viderant dicent, ubi est? Et Mt. 23 Ve vobis scribe et pharisei hypocrite qui similes estis sepulcris dealbatis que deforis apparent hominibus speciosa, intus autem plena sunt ossibus mortuorum et spurcitia: sic et vos a foris apparetis hominibus iusti: intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. {Z} Ideo hic dicitur, Composite ut similitudo templi. non re vera templum, sed quasi templum. Templum enim interius non exterius cortinis ornatur: ipsi econverso non interius, sed exterius religionis habitu, ut plus decipiant, palliantur. Unde Mt. 23 Ve vobis scribe et pharisei hypocrite qui mundatis quod deforis est, calicis et paropsidis, intus autem pleni rapina et immunditia. Totum exterius prorumpit quod habent, nihil intus remanet. Unde hic paulo post: Abundantes in gressibus suis: unde significantur per idolum Bel, quod exterius erat eneum seu ereum: intus autem totum luteum ut dicitur Dn. ultimo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 143), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_143)

Notes :