Psalmus 81

Numérotation du verset Ps. 81,1 

¶Psalmus Asaph
¶Codd. : (Ps. 81) D14 D30 Δ Rusch Ps-G | Psalmus Asaph] In fine pro torcularibus domini Asaph D30
Numérotation du verset Ps. 81,I 

Deus
stetit in synagoga deorum ¦
in medio autem deos diiudicat1.
1 deos Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D14 D30 Δ Rusch ] Deus Ps-G Ps-R | diiudicat plerique codd deiudicat Ps-G
Numérotation du verset Ps. 81,2 II

Usquequo
iudicatis iniquitatem ¦
et facies
peccatorum sumitis.
Numérotation du verset Ps. 81,3 III

Iudicate2
2 Iudicate D14 D30 Δ Rusch Ps-G ] iudicare ΩS, Diapsalma praem. D14 Ps-G
egeno et pupillo3 :
3 egeno et pupillo D30 Ω Ps-G (V D) Rusch Clementina cum Ps-R ] egenum et pupillum D14 Ps-G
humilem
et pauperem
iustificate.
Numérotation du verset Ps. 81,4 IV

Eripite
pauperem ¦ et egenum de manu peccatoris liberate.
Numérotation du verset Ps. 81,5 V

} Nescierunt
neque intellexerunt
in tenebris ambulant ¦
movebuntur omnia fundamenta terre.
Numérotation du verset Ps. 81,6 VI

Ego dixi dii
estis ¦
et filii
excelsi
omnes.
Numérotation du verset Ps. 81,7 VII

Vos autem
sicut homines
moriemini ¦
et sicut unus
de principibus cadetis.
Numérotation du verset Ps. 81,8 VIII

Surge
Deus
iudica terram ¦
quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus.

Psalmus 81

Numérotation du verset Ps. 81,2 
Sermo 177
prol.| {2. XXIIII v } ¶ De faciebus peccatorum, quas sumit homo. In Psalmo 81.
Usquequo iudicatis iniquitatem: et facies peccatorum sumitis?
marg.| {A} Recte dicit sumitis , quia facies peccati non est facies nature, secundum quam factus est homo ad imaginem et similitudinem Dei. {B} Facies culpe est secundum quam se transformat in bruta. Unde « Homo cum in honore esset » etc. Peccatores per diversas peccatorum laruas in se depingunt processionem renardi seu vulpis. Per superbiam et rapacitatem induunt leonem. Per super Sir. 4 Noli enim leo in domo tua, euertens domesticos tuos et opprimens subiectos tuos. Per rapacitatem. Unde Sir. 13 Venatio leonis onager in eremo: sic et pascua divitum sunt pauperes.
marg.| {C}¶ Ursus per voracitatem. Unde de utroque dicitur Prv. 28 Leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem. Et Dn. 7 Ecce bestia alia similis urso, cui dictum est. Surge comede carnes plurimas.
marg.| {D}¶ Asinus per stoliditatem et duram cervicem. Unde Iudeis dicitur mystice Genesis xxii : « Exspectate hic cum asino ».
marg.| {E}¶ Lupi per voracitatem. Unde Sopho. 3 Principes eius in medio eius quasi leones rugientes: iudices eius lupi vespere.
marg.| ¶ Vitulus per lasciviam. Unde Ier. 50a :"Effusi estis quasi vitulus super herbam, et mugistis sicut tauri ».
a Ier. 50, 11.
marg.| {F} ¶ Taurus per extollentiam. Unde Sir. 6 Ne extollas te in cogitatione velut taurus etc.
marg.| {G} ¶ Pardus per varietatem et hypocrisim. Dn. 7 Et ecce alia bestia quasi pardus, et alas habebat quasi avis. Quia spirituales esse et celestia petere videntur.
marg.| {H} ¶ Simia per gesticulationem et histrionitatem. Unde dicitur. 3Rg. 10 Classis regis ibat in Tharsim {2. XXIIII r } deferens inde dentes elephantorum, et simias, et pauos.
marg.| {I} ¶ Hiena per crudelitatem, que extrahit cadavera de sepulchris ut devoret, significans eos qui mortuis non parcunt. Unde de Iudeis, quia Christum etiam mortuum persecuti sunt dicitur Ier. 12 Facta eum hereditas mea mihi quasi leo in silva. aliter quasi hiena.
marg.| {K} ¶ Ericius per asperitatem et immansuetudinem. Unde Is. 34 Ibi foveam habuit ericius.
marg.| {L} ¶ Oryx qui dicitur leir ou lair ou glairon per pigritiam et somnolentiam. Is. lii. Dormierunt in capite omnium viarum, sicut oryx illaqueatus.
marg.| ¶ Aspis, per inobedientiam. {M} Unde furor illis secundum similitudinem serpentis etc.
marg.| {N} ¶ Hircus per infamie fetorem. Unde quia peccata prelatorum magis nocent per infamiam, precipiuntur offerre hircum. Lev. 4 Si peccaverit princeps per igno. et intellexerit peccatum suum offerat hircum hostiam Domino. Et Za. 10 Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo.
marg.| {O} ¶ Aper, qui spumat et frendet per iram. Unde Exterminavit eam aper de silva etc.
marg.| {P}¶ Porcus per luxuriam et immunditiam. 2Pt. 2 Canis reversus ad vomitum, et sus lota in volutabro luti.
marg.| {Q}¶ Canis per invidiam et detractionem et etiam immunditiam. Unde Philip. 3 Videte canes, videte malos operarios, videte circumcisionem etc. Apocalypsis ultimo Foris canes et venefici, et impudici et homicide.
marg.| ¶ Cameleon per simulationem, de quo Lev. 11 Cameleon, lacerta, et stellio, et talpa immunda sunt. Cameleon enim sumit colorem ab omnibus rebus circumstantibus: sic et adulator omnibus applaudit et se omnibus conformat. Unde Iuvenalis : « Si dixeris estuo sudat et homini. Et Sir. 33. Quasi equus emissarius amicus subsannator sub omni sedente hinnit. quasi dicat omnibus factis et dictis {2. XXV v } sui sessoris applaudit.
marg.| {R} ¶ Lepus per timiditatem. Unde Prv. 30 Lepusculus plebs inualida, qui in petra cubile suum collocat (quia scilicet timet) a latratu canis se abscondit.
marg.| {S}¶ Camelus per gibbositatem id est temporalium sarcinam. De quo Marci. 10 Facilius est camelum per foramen acus transire qua divitem intrare in regnum Dei.
marg.| {T} ¶ Serpens per calliditatem. Unde Gn. 3 Serpens autem erat callidior cunctis animantibus terre.
marg.| {V} ¶ Vulpes per dolositatem et heresim, per prudentiam mundi et circumuentionem. De dolositate: ideo comparatur vulpi Herodes. Lc. 13 Dicite vulpi illi. Per heresim. Unde Iudi. 15 Samson colligavit caudas vulpium. Et Ct. 2 Capite mihi vulpes parvulas que demoliuntur vineas. {X} Omnia autem ista animalia ad hoc ordinantur in processione ut deferant vulpem ad tumulum et sepeliant eum. In quo significatur quod omnia vitia ideo malitiam suam occultant et pretendunt ut decipiant. Unde dicitur Mt. xxvi : “Tunc congregati sunt principes sacerdotum ut Iesum dolo tenerent et occiderent”. Et Iudas Mc. 14. « Quemcumque osculatus fuero ipse est, tenete eum et ducite caute. {Y} Hinc est quod Iezabel ornavit stybio oculos suos, et respexit per fenestram posteriora occultans. 4Rg. 9 Et Iob. 17 Abscondita est in terra pedica eius, et decipula eius super semitam. {Z} Cum autem videmus feneratorem dolosum ad sepulchrum deferri magno comitatu, quid aliud est nisi vulpem ab aliis animalibus intumulari?



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 81), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_81)

Notes :