Psalmus 124

Numérotation du verset Ps. 124,1 

¶Canticum graduum. 1
1 ¶Codd : (Ps. 124) Hi D14 D30² Δ ( ω 1 ω² T77 Fi Bo179 NAL3255 ) Ω F Rusch Ps-G | 124] CXXV D30* | graduum] + Vox Apostolorum ad Deum de impiis Iudeis D30
Numérotation du verset Ps. 124,I 

Qui confidunt
in Domino sicut mons Sion ¦ non commovebitur in eternum qui habitat
Numérotation du verset Ps. 124,2 

in Hierusalem.
Numérotation du verset Ps. 124,II 

Montes in circuitu eius et Dominus2
2 <divisio.> $II eius+] D30 , eius* ¦.. sui’ ω 1 T77 Fi Bo179, eius... sui ¦ ω² T79
in circuitu populi sui ¦
ex hoc nunc et usque in seculum.
Numérotation du verset Ps. 124,3 III

Quia non relinquet Dominus3
3 Dominus Ps-G (M² W ΦP U ΨB V D*) D14 * D30 * Ω M G ΩS Ω F ω² * T77 T79 NAL3255 Fi Bo179 edd. Rusch cum Ps-R ] eras. D14 ², cancel. D30 ² ω² , om. Hi (spatium vacat, forte cancel. super ras.?) ω 1 Ps-G
virgam
peccatorum super sortem iustorum ¦
ut non extendant iusti ad iniquitatem4 manus suas.
4 iniquitatem Δ ( -ω² T79 NAL3255 ) Ω F] iniquitates Ω M T77
Numérotation du verset Ps. 124,4 IV

Benefac Domine ¦
bonis
et rectis corde.
Numérotation du verset Ps. 124,5 V

Declinantes
autem in obligationes
adducet Dominus ¦ cum operantibus iniquitatem pax super Israel5 6 7 8.
5 <divisio.> $VI : |
6obligationes... Dominus... iniquitatem ¦ D30 Hi Δ (obligationes’ ω 1) |
7obligationes ¦... Dominus... iniquitatem Ω F |
8obligationes... Dominus ¦... iniquitatem Rusch  ; om. D14 T77 |

Psalmus 124

Numérotation du verset Ps. 124,3 
Sermo 282
prol.| ¶ De virga et sorte iustorum, et de virga peccatorum. In Psalmo 124.
Quia non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum: ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas.
marg.| {A} ¶ Est virga electorum: et est virga peccatorum. Item alii castigantur ut meliores fiant: alii dum pereunt. Item aliud est derelinquere virgam super iustos: aliud super sortem iustorum. Virga est potestas: virga electorum potestas eorum. Hec non est super iustos, quia non est super eos exercenda. Unde dicitur Rm. 13 {B} Principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac et habebis laudem ex illa. Hec autem virga exercenda est super malos, ut unius pena sit metus multorum. Et hoc est { CLXXV r } quod dicitur Ex. 4 Quid est quod tenes in manu? Respondit Moyses: virga. dixit Dominus: proiice eam in terram, proiecit et versa est in colubrum: ita ut fugeret Moyses. Terra sunt terreni: et mali in terram proiiciuntur cum ibidem puniuntur. {C} Et in colubrum convertuntur: dum alii terrentur. Coluber enim terribile animal est. Unde dicitur ibi quod Moyses fugit, et expavit. Et hoc ipsum debet prelatus fugere et abiicere, ne sit subditis terribilis, sed potius amabilis. Unde grane erat Apostolo venire ad suos in virga. ut. 1Cor. 4 Quid vultis? In virga veniam ad vos, an in caritate et spiritu mansuetudinis? {D} Dominus igitur virgam electorum mittit super malos: sed non econtrario, virgam malorum seu peccatorum non permittit super bonos. Unde Iob. 34 Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata hominum. Permittit ergo non dimittit. Permittit. Unde Is. 10 Ve assur. Virga furoris mei et baculus ipse est. Ad gentem fallacem mittam eum. Non dimittit, quia eorum intentio est opprimere et destruere, non corrigere, unde paulo post dicitur. Ipse autem mon sic arbitrabitur et cor eius non ita estimabit: sed ad conterendum erit cor eius et ad internicionem gentium non paucarum. Propter hoc auferet eorum potestatem. Unde in eodem. Et erit cum impleverit Dominus omnia opera sua in monte sion et in Hierusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur etc. {E} Debet autem esse intentio ad corrigendum non ad destruendum. Unde 2Cor. 13 Secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in edificationem et non in destructionem. Ideo dicitur hic. Quoniam non relinquet etc.
marg.| {F} ¶ Item relinquit hanc virgam interdum super iustos, numquam super sortem { CLXXVI v } iustorum. Sors iustorum est gratia predestinationis. qua exspectant ut sint coheredes Christi: et hec sors in eis manet illEsaie Quia Dominus licet exponat malisres et corpora iustorum, ut patet in Iob, Iob. 1 tamen salvabit animas. Unde dicitur ibidem. Verumtamen animam illius serva. Et Iob. 9 Terra data est in manus impii id est caro Christi et interdum alterius iusti impiis exposita. Hec sors significatur per os occultum, de quo dicitur In Psalmo Non est occultatum os meum a te quod fecisti. Hoc non permittit Dominus confringi: sed sicut dicitur In Psalmo Custodit Dominus omnia ossa eius. Et Io. 19 Aliorum duorum confregerunt crura et ossa, sed Iesu non: ut impleretur quod dicitur Ex. 12 Os non comminuetis ex eo: sive. Nec os illius confringetis. Pellem igitur exponit id est temperalia: et carnem id est corpus: sed ossa id est animam conservat.
marg.| {G} ¶ Sed malis omnia tolluntur. Unde Mi. 3 Qui comederunt carnem populi mei (id est qui deberet esse meus) et pellem eorum desuper excoriaverunt, et ossa eorum confregerunt.
marg.| ¶ Hec est virga in manu tenenda. Unde Ex. 4 Quid est quod tenes? Quia potestatem debet tenere prelatus. Unde Horatius : {H} Et mihi res non me rebus submittere conor. Unde beatus Bernardus de beato Malachia dicit : Ira eius in manu erat, vocata veniebat, nutu ferebatur, non impetu urgebatur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 124), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_124)

Notes :