Psalmus 147

Numérotation du verset Ps. 147,12 

¶Alleluia
¶Codd. : (Ps. 147) D30 ΩP Rusch Ps-G
Aggei et Zacharie1.
1 ¶ Aggei et Zacharie Ps-G ( F V ) Sedulius L Ed1530 Rusch cum Ps-α cum LXX Sedulius G] om. Ps-G D30 Ps-R, + Aggei ΩS, + Vox Christi ad Ecclesiam D30
Numérotation du verset Ps. 147,I 

Lauda
Hierusalem
Dominum2 ¦ lauda
2 Dominum] Domino R
Deum tuum Sion.
Numérotation du verset Ps. 147,13 II

Quoniam3
3 Quoniam Ps-G D30 ΩP] Quia Rusch cum Ps-Med
confortavit
seras portarum tuarum ¦
benedixit filiis tuis
in te.
Numérotation du verset Ps. 147,14 III

Qui posuit fines tuos
pacem ¦
et adipe frumenti satiat te.
Numérotation du verset Ps. 147,15 IV

Qui emittit
eloquium suum
terre ¦
velociter currit sermo eius.
Numérotation du verset Ps. 147,16 V

Qui
dat nivem
sicut lanam ¦
nebulam
sicut cinerem spargit.
Numérotation du verset Ps. 147,17 VI

Mittit
crystallum suum4
4 suum Ps-G D30 ] suam Ps-G (K² ΨB² D edd. ) Ω ΩP Rusch
sicut5 buccellas6 ¦
5 sicut Ps-G Ps-R ] tamquam Clm343 (pseud.) Ps-Moz x Ps-Med |
6 buccellas Ps-G ] frustra panis Clm343 (pseud.) Ps-R Ps-α Ps-δ |
ante faciem
frigoris eius
quis sustinebit7?
7 sustinebit Ps-G D30 ΩP Rusch ] subsistit Ps-R , subsistet Ps-R (B D P R X² a b c d) Ps-αγδ Ps-Med
Numérotation du verset Ps. 147,18 VII

Emittet
verbum suum
et liquefaciet ea ¦
flabit spiritus eius
et fluent aque.
Numérotation du verset Ps. 147,19 VIII

Qui
annuntiat
verbum suum Iacob ¦
iustitias8 et iudicia9 sua10 Israel.
8 iustitias Sedulius (δικαιώματα)] iustitiam Clm343 (pseud) Ps-Med |
9 iudicia Sedulius (κρίματα)] iudicium Clm343 (pseud) Ps-Med |
10 sua Sedulius (αυτού)] in Clm343 (chrism.) Ps-Med |
Numérotation du verset Ps. 147,20 IX

Non fecit taliter omni nationi ¦ et iudicia sua non manifestavit eis.

Psalmus 147

Numérotation du verset Ps. 147,2 
Sermo 326
prol.| ¶ De seris portarum id est custodia sensuum, unde benedicuntur filii, id est cogitationes, de finibus pacis et adipe frumenti. In Psalmo 147.
Quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te.
marg.| {2. 259v }  Qui posuit fines tuos pacem: et adipe frumenti satiat te. {A} Quatuor hic dicuntur que se consequuntur. Primum enim est confortare seras portarum. Et ex hoc sequitur benedictio filiorum. Sensus sunt porte. {B} Sere portarum, custodia sensuum. Unde Sir. 28 Ori tuo facito ostia: et seras auribus tuis. Benedictio filiorum, disciplina cogitationum. Sed sine custodia sensuum non habetur disciplina cogitationum. Unde Naum. 2 Aperte sunt porte fluviorum. Aperiuntur porte quando sensus evangatur. Templum ad solum diruitur, quando cogitationes ad terrena inclinantur. {C} Recte ergo dicitur. Quoniam confortavit seras portarum tuarum Unde cum Lia sit activa, Rachel contemplativa ; Lia actio, Rachel ratio. Ancilla Lye sensualitas, ancilla Rachelis imaginatio. Duo filii Cale, id est imaginationis Dan et Neptalim. De his Gn. 30 Dan, consideratio futurorum malorum: Neptalim, previsio futurorum bonorum. Duo filii Zelphe id est sensualitatis. Gad et Aser Gad, rigor abstinentie. Aser, vigor discipline. Disciplimam ergo sensuum faciunt Gad et Aser, id est rigor abstinentie et vigor patientie. Per Gad ieiunant sensus ab illecebra: per Aser a violentia, et iniuria. Unde Is. 58. Ecce in die ieiunii vestri invenitur voluntas vestra: et omnes debitores vestros repetitis. Ecce ad lites, et ad contentiones ieiunatis, et percutitis pugno impie. Hec est perfecta abstinentia. Per istos confortantur sere portarum id est fit custodia sensuum. Disciplina autem sensuum iuvat disciplinam cogitationum: et tunc in te fit benedictio filiorum. {D} Dan, et Neptalim { CCLX r } laborant intus in pace civium, componenda: Gad et Aser exterius in violentia hostium repellenda. Ciues sunt tentationes intus surgentes. Et he reprimuntur per considerationem futurorum bonorum. et per considerationem futurorum malorum. Cum enim quis turpi cogitatione pulsatur: dum tormenta gehennalis pene ante oculos ponit in ipso tentationis aditu omne malum ante consensum extinguit. Quasi enim illecebrosa cogitatio hoc modo deprehenditur: et in iudicium adducitur, et damnatur. Unde Prv. 20 : Rex qui sedet in solio iudicii, intuitu suo dissipat omne malum.
marg.| {E} ¶ Duplex est intuitus futurorum: malorum, ut dictum est, vel bonorum: que bona dum timet amittere tentationi consentire obhorret. Ideo Dan interpretatur iudicium: de quo dicitur Genesis penult. Dan iudicabit populum suum sicut alia tribus in Israel. Quando autem anima victa succumbit terrenis desideriis, ea nec iudicans, nec coercens: potest dici illud Is. 47 Sede in terra, non est solium filie Chaldeorum.
marg.| ¶ Neptalim interpretatur comparatio vel conversio. {F} Et est consideratio futurorum bonorum: que dum bonis labentibus comparatur, eorum delectationem nullam reputat, dicens cum Ioel. 3 Quid mihi et vobis Tyrus et Sidon etc. Hostes sunt tentationes exterius insurgentes. {G} Contrahas pugnant Gad, et Aser id est rigor abstinentie, et vigor patientie. Rigor abstinentie, contra gule et luxurie illecebram. Vigor patienrie, contra iniurie violentiam. Nihil autem prodest penitus populum suum interius iudicare: civium discordiam impugnare: si permittantur hostes id est exteriores tentationes irruere. Unde oportet Gad et Aser id est rigorem abstinentie, et vigorem patientie contra hostes exteriores dimicare {2.260v}. Unde Gn. 49 Gad accinctus preliabitur ante eum id est ante Dan : « Tunc se Dan accingit », quando sensuum dissolutionem per sensuum disciplinam restringit. {H} Gad forti prelio dimicat, quando desideria carnalia per carnis mortificationem trucidat. Gladium enim habet abstinentie. de quo Ct. 3 Omnes tenentes gladium super femur suum, id est carnalitatem. De quo Mt. 10 Non veni pacem mittere, sed gladium etc. Unde exercitus vitiorum fugit exterritus. Iuxta verbum Iob. 19 Ponat vir gladium super femur suum. Ex. 32 Ite et redite de porta ad portam (id est de sensu ad sensum) per medium castrorum civitatis: et occidat unusquisque fratrem suum. Hoc est ergo quod dicitur, Quoniam confortavit seras portarum tuarum, quod pertinet ad Gad, qui facit disciplinam sensuum. Et sic benedixit filiis tuis in te. et hoc pertinet ad Dan, et Neptalim ad quos disciplina cogitationum. Ex hoc sequitur tertium.
marg.| {I} ¶ Posuit fines tuos pacem. et recte: quia licet per Gad, et Aser id est abstinentiam et patientiam caro exterius affligatur: ad magnam tamen pacem et tranquillitatem animus intus ex hoc componitur. Quid enim victis et subactis hostibus restat nisi pax? Ut de Salomone dicitur 3Rg. 4 Habebat pacem ex omni parte in circuitu. Et Iob. 5 Scies quod pacem habeat habitaculum tuum etc. {K} Hinc est quod nato Gad Lia exclamat dicens feliciter. Et Aser nascente, hic pro habitudine mea. Mea inquit, non sua. Lia enim affectio est mentis: Zelpha sensualitas. Lia ergo non Zelpha, hoc dicit. quia unde sensualitas per carnis afflictionem exterius atteritur: inde Lia id est mentis afflictio ad puritatem interius reparatur.
marg.| {L} ¶ Hinc etiam quartum sequitur, Et adipe frumenti satiat te. Quid est adeps { CCLXI r } frumenti, nisi spiritualium affluentia gaudiorum? Magne sunt delicie quas nullum potest supplicium inter cumpere. Immo quas ipsa supplicia solent augere: quia quanto durius exterius premuntur, tanto delectabilius interius gloriantur. Unde Act. 5 in fine. Ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Et Is. 24 Cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari. Ideo dicitur Genesis penultimo « Aser pinguis panis eius prebebit delicias regibus ». ecce adeps.
Numérotation du verset Ps. 147,7 
Sermo 327
prol.| ¶ De lacrimarum utili nunc exsiccatione nunc effluentia. In Psalmo 147.
Emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus eius et fluent aque.
marg.| Iob. 34 dicitur : {M} « Flante Deo, concrescit gelu sed rursus aque latissime effunduntur ». Utile plerumque est lacrimas in nobis siccari et ex causa cessare. Utile plerumque eas effluere. Ideo dicitur « Flante Deo concrescit gelu » etc. Utile quidem propter tria. Primo, ut liberius possimus intendere operibus iustitie. Secundo, ut magis possimus proximorum utilitatibus deservire. Tertio, quia uberius solent redire. Hinc est quod legitur Ex. 14. Cum extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Deus flante vento vehementi: et vertit in siccum. Mare currit super alveum, cum amaritudo doloris et lacrimarum operit penitentem. Tunc mare non est meabile filiis Israel. Quid enim est ambulare, nisi operibus iustitie proficere? Constat autem quod profectibus iustitie minus intendere possunt qui adhuc solis penitentie lamentis insistunt. Unde Io. 11 Tollite lapidem, et post. Solvite { CCLXII v } eum, et sinite abire. Lazarus venit foras. cum peccator in spem venie respirat. Sublato mari filii Israel gradiuntur: sublato lapide abit Lazarus. quia cessante ad tempus gemitu de peccatis homo in operibus iustitie exercetur magis sollicitus agere qua lugere.
marg.| {N} ¶ Secundo siccantur lacrime ut magis possimus proximorum utilitatibus deservire. Anxii enim de se et adhuc lacrimosi, hoc non possunt. De quibus beatus Bernardus. Sunt quibus Christus surrexit, sed nondum ascendit sed per adhuc dulcedine, cum eis commoratur in terris. qui scilicet sunt in devotione tota die, fient in orationibus: suspirant in meditationibus. Sed oportet eis hoc subtrahi: ut discant vesci cibo solido. Expedit eis ut Christus vadat: et hec eis temporalis devotio subtrahatur, ut induantur solidiori virtute ex alto. Sicut apostoli in gradum permoti sunt altiorem, et eminentiorem viam caritatis ingressi. non iam solliciti quomodo flerent, sed quomodo magna quadam victoria de communi adversario triumpharent. Hoc factum est cum spiritus sanctus, adveniens predicandi eis inspiravit affectum: et quando in eis siccavit lacrimas, et fecit ambulare persiccum intentos commodis proximorum. Et hoc est quod ventus vrens dicitur abstulisse mare. Et hoc est quod dicitur Iob. 26 Qui ligat aquas in nubibus ut non erumpant pariter deorsum. hoc est suspendit lacrimas in penitentibus, ut non fivant continue.
marg.| {O} ¶ Plurimum tamen plerisque expedit ut fluant lacrime: et utile est ad eas redire: Et ideo dicitur Ex. 14. Extende manum tuam super mare, et revertantur aque. Contingit enim plerumque quod lacrimis cessantibus, fortiter insurgit vitiorum insultus. et lacrimis fluentibus non { CCLXII r } audent tentationes insurgere. Unde amici Iob non loquuntur ei verbum: quia vident dolorem eius vehementem: ut habetur Iob. 2 Amici nostri sunt antique delicie, que dum dolor vehemens scilicet dum mare inundat non persequuntur nos. Sed recedente dolore id est mari, insurgunt. Ut Ex. 14. Debent ergo hec vicissim fieri. Unde in Psalmo dicitur. {P} Ponens in thesauris abyssos. Abyssi sunt profunditas aquarum. Ponit ergo in thesauris abyssos cum sanctorum lacrimas penitus non exterminat, sed suspendit: et easdem quasi seorsum ponit usque ad tempus: ut easdem proferat cum viderit expedire.
marg.| {Q} ¶ Et attende quod retente plerumque copiosius effunduntur, ut dictum est supra, Flante Deo concrescit gelu etc. Qui enim proprie devotioni et lacrimis renunciat ad tempus propter commodum aliorum: quasi Domino commodat ad usuram. Unde Prv. 19 Feneratur Domino qui miseretur pauperi: hoc est qui ex profectus alieni desiderio, spiritali vel corporali proximorum intendit commodo: minus interim de se sollicitus. Hanc sollicitudinem mirabatur qui dixit Is. lx. Qui sunt isti qui ut nubes volant, et que si columbe ad fenestras suas? In volatu predicatio, in columba gemitus exprimitur. quasi dicat: qua mirabiles sunt isti qui tam celeriter explent pre dicationis officium: et tamen non minus cauti sunt reverti ad gemitum. Sic ergo siccatio maris et eiusdem reditus sanctis comparatur ad bonum: sicut promittit Dominus. Io. 16 Quasi timentibus de recessu aquarum destitui. Vado, inquit, et venio ad vos: quasi dicat, Ne desperetis si aliquando a vobis recedent lacrime devotionis, dum intendatis utilitati proximorum: quia postmodum copiosius revertentur. Et hoc est Flante Deo etc. Revertuntur autem lacrime, per memoriam passionis, per { CCLXIII v } memoriam preteritorum peccatorum, per memoriam peccatorum. Unde Ex. 14. Extende manum super mare ut revertantur ad Egyptios id est ad peccata. Et Mt. 26 Recordatus Petrus etc. flevit amare (per memoriam passionis). Unde Gn. 25 dicitur. Foderunt in torrente, et invenerunt aquam vivam. Torrens est passio Domini. Unde Ps.a « De torrente in via bibit ». Fodit in torrente qui de ipsa sedulo recordatur. Ibi invenitur aqua viva, fons scilicet lacrimarum quo vivificantur mortui in peccatis.
a Ps. 109, 6.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 147), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_147)

Notes :