Philippus Cancellarius

Psalmus 127

Numérotation du verset Ps. 127,1 

¶Canticum graduum.
¶Codd. : (Ps. 127) D14 D30 Δ Ω F ΩP Rusch Ps-G | graduum] + propheta de Christo ad Ecclesiam dicit D30
Numérotation du verset Ps. 127,I 

Beati omnes
qui timent
Dominum ¦ qui ambulant in viis eius.
Numérotation du verset Ps. 127,2 II

Labores
manuum tuarum
quia1 manducabis ¦
1 quia Ps-G Hi D14 D30 Δ Ω F ΩP] qui Ps-G (I V), om. Rusch cum Ps-R
beatus es
et bene tibi erit.
Numérotation du verset Ps. 127,3 III

Uxor tua
sicut vitis abundans ¦ in lateribus domus tue.
Numérotation du verset Ps. 127,IV 

Filii tui
sicut novelle olivarum2 ¦ in circuitu mense tue.
2 novelle Ps-G (K² ΨB D edd. ) Hi Ω Ω F ΩP Δ Rusch cum Ps-R ] novella Ps-G D30
Numérotation du verset Ps. 127,4 V

Ecce sic benedicetur homo ¦
qui timet Dominum.
Numérotation du verset Ps. 127,5 VI

Benedicat tibi3
3 tibi Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D30 Ω Ω F ΩP Δ Rusch cum Ps-Moz x] te Ps-G (R F I L M* Q* ΦRGV ΨB*) D14 cum Ps-R
Dominus
ex Sion ¦ et videas4
4 videas Ps-G Hi Ω F Δ Rusch ] videat ΩP
bona Hierusalem omnibus diebus vite tue.5
5 <divisio.> 5. VI Sion ¦ Hi D14 D30 Ω F Δ, Sion... Hierusalem ¦ Rusch
Numérotation du verset Ps. 127,6 VII

Et6 videas filios filiorum tuorum ¦
6 Et Ps-G Hi D30 Δ Ω Ω F ΩP Rusch ] Ut Ps-G (V) D14
pacem super Israel7.
7 pacem Ps-G (R² plerique codd. et edd. ) Hi D30 Ω Ω F Δ ΩP Rusch cum Ps-H Ps-R (R)] pax Ps-G (R* F L) cum Ps-R

Psalmus 127

Numérotation du verset Ps. 127,2 
Sermo 286
prol.| De septem utilitatibus laboris. In Psalmum 127.
Labores manuum tuarum manducabis: Beatus es, et bene tibi erit.
marg.| {A} Hic considerandum quod utilitates septem afferat labor, de quo hic loquitur Propheta. Prima est quod nos admonet presentis cxilii et paupertatis nostre. Creatio enim culpam non habuit, et ideo nec penam nec laborem. Unde non sumus creati ad laborem, sed nati. Et ideo dicitur Iob. 5 Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum. Nativitas nostra habet culpam, et ideo laborem et penam. Nam quilibet potest dicere illud Ps. l. Ecce in iniquitatibus conceptus sum: et in peccatis concepit me mater mea. Culpa igitur induxit omnem penam. Quod patet, quia de maiore scilicet morte, scriptum est Saper. 1 Deus mortem non fecit: nec letatur in perditione vivorum.
marg.| {B} ¶ Secunda est, ut causam laboris attendamus in labore, ut si manus laborat, mens non sit ociosa Unde beatus Bernardus. Causam laboris cogitet quisque in labore, ut ei ipsa pena quam patitur, culpam pro qua patitur, representet: dum videt vulnerum ligaturam, ipsa sub pannis { CLXXXI r } vulnera meditetur. Huiusmodi enim cogitatio nos humiliat: ut dum miserabilem se exhibet quis in oculis Dei, facilius possit misericordiam impetrare: sicut leprosi vulnera sua ostendunt, ut magis ad pietatem provocent intuentes. Sic misertus est Dominus filiorum Israel: ut dixit Moysi Ex. 3 Vidi afflictionem populi mei in Egypto, et clamorem eius audivi etc. Non enim est Dominus sicut dives ille Lc. 16 qui cottidie epulabatur splendide, et Lazari vulnera non curabat. Propter quod caveant et timeant sibi, qui avertunt oculos suos a pauperibus, ne Dominus avertat oculos suos ab ipsis. Unde Sir. 4 Ne transuertas oculos tuos a paupere. Item. Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram: et non relinquas querentibus tibi retro maledicere etc.
marg.| {C} ¶ Tertia est quoniam ex hoc considerat se homo inter duas mensas positum: Una est deliciose viventium in hoc mundo: altera Christi et celestium civium. Prima est illius evangelici divitis: secunda est Christi quondam pauperis. Prima est Balthasaris regis: de quo Dn. 5 Balthasar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille: et unusquisque secundum suam bibebat etatem. Et apparuerunt digiti quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie aule regie: Mane, thetel, phares, quod a Daniele sic ibidem interpretatur: Mane, numeravit Deus regnum tuum et complevit illud. Thetel, appensuses in statera, et inventus es minus habens. Phares, divisum est regnum tuum, et datum est Medis et Persis. Hec autem comminatio imminet voluptuosis, ut patet de divite illo qui dixit Lc. 12 Anima habes multa bona posita in annos plurimos, quiesce, comede, bibe, epulare. Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te etc. Unde Ps. lxxvii. Et { CLXXII v } manducaverunt et saturati sunt nimis: et desiderium eorum attulit eis, non sunt fraudati a desiderio suo. Adhuc esce eorum erant in ore ipsorum: et ira Dei ascendit super eos. Secunda mensa est Ioseph et fratrum eius: de que Gn. 43 Quibus appositis seorsum Ioseph, et seorsum fratribus, Egyptiis quoque, qui vescebantur simul, seorsum. Sederunt coram eo primogenitus iuxta primogenita sua, et minimus iuxta etatem suam, quod alibi exposuimus. Et Lc. 22 Et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi patre meus, regnum: ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo etc. {D} Ab utraque prohibentur viri spirituales maxime claustrales. A mensa mundi, vinculo professionis. A mensa Christi vinculo corporis. Unde beatus Bernardus. Nonne velut inter duas mensas positi hinc inde epulantes spectamus ieiuns? Sic sumus omnino, sic sumus. Unde ergo sic positis risus? Unde iocus? unde superbia? Unde Levitas? unde extollentia oculorum? Quid ergo restat inter hec, nisi comedere panem doloris, et dicere illud Ps. Fuerunt mihi lacrime mee panes die ac nocte? Non respiciamus ad mensam divitis, sicut de Lazaro dicitur Lc. 16 Quam cupiebat saturari de micis que ca debant de mensa divitis, et nemo illi dabat. Sic quidam claustrales respiciunt ad divites huius mundi, ad feneratores seu usurarios, ut quasi de micis eorum reficiantur: vel aspirant ut de testamentis et legatis eorum sua paupereis locupletetur. Sed attendant quod dicitur Gn. 43 Illicitum est Egyptiis comedere cum Hebreis: et profanum putant huiusmodi convivium. Et Io. 4 {E} Non coutuntur Samaritanis Iudei. Attendant etiam quod dicitur Tob. 2 Vide ne furtivum sit etc.
marg.| ¶ Qui habent hunc respectum, longe sunt a iudicio veritatis. Videntur enim illos quasi beatificare, quos potius quasi miseros deberent lugere. Iuxta illud Ps. 143 : Beatum dixerunt populum cui hec sunt: beatus populus cuius { CLXXII r } Dominus Deus eius. Sed potius cum ipsis decipiuntur. Unde Is. 3 Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant.
marg.| ¶ Respiciant potius ad mensam celestem: siquis forte celestium convivarum miseria motus in os latentis sub mensa catelli exigua aliqua illarum deliciarum fragmenta demittat. {F} Nam et catelliedunt de micis que cadunt de mensa Dominorum suorum: ut habetur Mt. 15
marg.| ¶ Quarta utilitas est, quoniam excitat memoriam sententie in nos late Gn. 3 {G} In sudore vultus tui vesceris pane tuo. Cuius memoria Apostolus Act. 20 in fine. Ad ea que mihi opus erant, et iis qui mecum sunt ministraverunt manus iste. Et 2Th. ultimo Neque gratis panem manducavimus ab aliquo, scilicet in labore et fatigatione, nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus. et Act. 18. De Aquila et Priscilla Quia erat eiusdem artis, manebat apud eos et operabatur. Erant autem scenofactorie artis.
marg.| ¶ Quinta, est euitatio sententie eius (scilicet luciferi) qui nolens laborare dixit Is. 14. Sedebo in monte testamenti etc. Sedere voluit, cum tot milia angelorum ministrantium assistant Deo Et ideo scriptum est Ps. lxxii. In labore hominum non sunt: et cum hominibus non flagellabuntur. Ideo tenuit eos superbia: operti sunt iniquitate et impietate sua. De his autem qui in vinea Domini laborant, cura est Domino. Unde dicit Mt. 11 in fine. venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, et invenietis requiem animabus vestris.
marg.| ¶ Sexta est, quoniam post laborem exspectant requiem, que est fructus laboris, ut in verbo iam dicto Et Sir. 10 Modicum laboravi, et inveni mihi multam requiem.
marg.| {H} ¶ Septima quia post labores et ieiunia eterne iocunditatis obtinebunt satietatem quando exclusis divitibus huius mundi, pauperes vocabuntur. Iuxta illud Lc. 13 Exicito in plateas et vicos civitatis: et pauperes et debiles, et cecos ac claudos introduc huc. et Is. 65a : « Ecce servi mei comedent et vos esurietis. Ecce servi { CLXXXIII v } mei bibent et vos sitietis ». He septem utilitates sunt septem panes quibus Dominus refecit turbas Mt. 15 et Mc. 8 in principio.
a Is. 65, 13.
Numérotation du verset Ps. 127,3 
Sermo 287
prol.| ¶ De uxore bona, et eius bonis moraliter. In Psalmo 127.
Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tue. {K} Filii tui etc.
marg.| Magnum donum Dei existimatur in his temporalibus habere uxorem bene sibi consentientem, sapientem, sedulam, castam, prole fecundam, humilem: filios multos bene disciplinatos mense patris circumstantes. Vxor est caro: vir, ratio que debet carni dominari, ut vir mulieri. Quia scriptum est 1Cor. 11 : « Mulieris caput vir » etc. Hi debent esse ad invicem consentientes. Unde Sir. 25 In tribus placitum est spiritui meo, que sunt probata coram Deo et hominibus. Concordia fratrum: et amor proximorum et vir et mulier sibi bene consentientes. Et Sir. 26 Mulieris bone beatus vir: numerus enim annorum illorum duplex. Pars bona mulier bona: in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis.
marg.| {L} ¶ De sapiente dicitur Sir. 25 Beatus qui habitat cum muliere sensata. Mulier bene sensata est caro quantum ad sensus bene composita et circumspecta. Unde Prv. 19 Domus et divitie dantur a parentibus: a Domino autem proprio uxor prudens.
marg.| {M} ¶ Sedula est uxor que bene servit viro suo, et non est ociosa, scilicet circa negocia domus intenta. Sic et caro debet rationi servire et esse subiecta unde 1Tm. 2 : « Mulier in silentio discat cum omni subiectione: docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum ». {N} Non est ociosa sed circa necessaria domus intenta. Sic caro non debet ociis torpere, sed expedita, { CLXXXIII r } necessariis occupari et vacare: et mundam custodire domum et ornare. De primo dicitur Sir. 27 Gratia mulieris sedule delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit. Similiter sedulitas carnis que in bonis exercetur, rationem delectat, et ossa virtutum impinguat. Et Prv. 12 Mulier diligens corona est viro suo etc.
marg.| ¶ De secundo dicitur. Sir. 26 Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bone species in ornamentum domus eius. Et. 36 Qui possidet mulierem bonam inchoat possessionem etc.
marg.| ¶ Casta ad litteram, mulier casta, caro munda. {O} Unde Sir. 36 Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. Omnis autem ponderatio non est digna anime continentis.
marg.| ¶ Prole fecunda id est bonis operibus plena. Unde 1Tm. 2 : {P} « Salvabitur mulier per generationem filiorum suorum, si permanserit in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate ». Et hoc notatur hic cum dicitur : In lateribus domus tue . Velut enim in abscondito in humilitate anima residet in medio tamquam domina humilis: quia iuste sequitur ne de prole superbiat. Solet. n. mulier facile de prole, et caro de bonis operibus superbire: quod significatum est. Gn. 21. Ubi dicitur quod Agar videns se concepisse contempsit dominam suam.
marg.| ¶ Filios multos et disciplinatos habere. {Q} Multi filii eruditi sunt opera multa bona et secundum regulam correcta. Unde quod dicitur de doctrina filiorum, intelligitur tropologice de doctrina et correptione operum, Unde Ecclesiastici 7b Filii tibi sunt, erudi illos et curva illos a pueritia. eorum. Qui docet filium laudabitur in illo. Magna iocunditas est patri in filiis bene eruditis: et magna contristatio inimicorum. et magna iocunditas anime in operibus bene correptis: et magna contristatio demonum. Unde Sir. 25 Homo qui iocundatur in filiis vivens, et videns subversionem inimicorum suorum. Et { CLXXXIV v } capitulo 30 Qui docet filium suum, in zelum mittit inimicum, et in medio annorum gloriabitur in illo.
b Sir. 7, 25.
marg.| {R} ¶ Mense patris circumstantes. Non autem astat puer mense patris nisi ablactatus. Filii ablactati sunt opera a carnalis vanitatis et voluptatis uberibus et mundi delectationibus separata. Unde 1Rg. 1 Anna non ascendit ad immolandum, donec ablactasset filium suum: et tunc ascendit cum puero. {F} Quia immundam se debet caro nostra censere, donec a mundana delectatione opera sua mundaverit et separaverit: sed eis purgatis, potest ipsa Domino se presentare: quod est cum puero ascendere. Hinc legitur de Isaac Gn. 21 Crevit igitur puer et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius. Quia sicut dicitur Is. 28 Quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte: auulsos ab uberibus. Sicut diffusius dicetur infra in illo sermone: “Sicut ablactatus”c.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 127), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_127)

Notes :