Psalmus 87

Numérotation du verset Ps. 87,1 

¶Canticum
¶Codd. : D30 Rusch Ps-G
psalmi
filiis
Chore
in finem
pro Melech1
1 Melech C K V D Ω ΩX Rusch cum Ps-R ] Maheleth Clementina , Maeleth Ps-G , Amalech D30
ad respondendum
intellectus
Heman2
2 Heman] scrips. hic et ubique, Eman Ps-G D30 ΩX cum Ps-R
Israelite3
3 Israelite Amiatinus C Rusch cum LXX ] Ezraitae Ps-G D30
Numérotation du verset Ps. 87,2 I

Domine Deus salutis mee ¦
in die clamavi4
4 in die Rusch cum Ps-R] die Ps-G
et nocte coram te.
Numérotation du verset Ps. 87,3 II

Intret
in conspectu tuo
oratio mea ¦ inclina
aurem tuam ad precem meam.
Numérotation du verset Ps. 87,4 III

Quia repleta est
malis anima mea ¦ et vita mea in inferno
appropinquabit5.
5 appropinquabit Rusch ] appropinquavit D30 Ps-G
Numérotation du verset Ps. 87,5 IV

Estimatus sum
cum descendentibus in lacum ¦
factus sum
sicut homo
sine adiutorio
Numérotation du verset Ps. 87,6 

inter mortuos
liber.
Numérotation du verset Ps. 87,V 

Sicut
vulnerati dormientes
in sepulcris
quorum
non est6 memor amplius ¦ et ipsi
6 est Rusch ] es Ps-G
de manu tua repulsi sunt.
Numérotation du verset Ps. 87,7 VI

Posuerunt me
in lacu inferiori ¦
in tenebrosis
et in umbra mortis.
Numérotation du verset Ps. 87,8 VII

Super me confirmatus est
furor tuus ¦
et omnes
fluctus tuos
induxisti
super me.7
7 me] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 87,9 VIII

Longe fecisti
notos meos a me ¦
posuerunt me
abominationem sibi.
Numérotation du verset Ps. 87,IX 

Traditus sum
et non egrediebar ¦
Numérotation du verset Ps. 87,10 

oculi mei
languerunt pre inopia.
Numérotation du verset Ps. 87,X 

Clamavi
ad te Domine ¦ tota die expandi ad te manus meas.
Numérotation du verset Ps. 87,11 XI

Numquid mortuis facies mirabilia ¦
aut medici suscitabunt et
confitebuntur tibi.
Numérotation du verset Ps. 87,12 XII

Numquid8 narrabit
8 Numquid] praem. diapsalma Ps-G
aliquis in sepulcro
misericordiam tuam ¦ et veritatem tuam in perditione ?
Numérotation du verset Ps. 87,13 XIII

Numquid cognoscentur
in tenebris
mirabilia tua ¦ et iustitia tua in terra oblivionis ?
Numérotation du verset Ps. 87,14 XIV

Et ego
ad te Domine clamavi ¦
et mane oratio mea
preveniet te.
Numérotation du verset Ps. 87,15 XV

Ut quid Domine repellis orationem meam ¦ avertis faciem tuam a me?
Numérotation du verset Ps. 87,16 XVI

Pauper sum ego
et in laboribus a iuventute mea ¦
exaltatus
autem humiliatus sum et conturbatus.
Numérotation du verset Ps. 87,17 XVII

In me
transierunt
ire tue ¦
et terrores tui
conturbaverunt me.
Numérotation du verset Ps. 87,18 XVIII

Circumdederunt9 me
9 Circumdederunt plerique codd. et edd. D30 Rusch] Circuierunt Ps-G
sicut aqua
tota die ¦ circumdederunt me simul.
Numérotation du verset Ps. 87,19 XIX

Elongasti a me amicum et proximum ¦ et notos meos
a miseria.

Psalmus 87

Numérotation du verset Ps. 87,6 
Sermo 185
prol.| ¶ De vulneratis, dormientibus in sepulcris, quorum Deus non est memor, et quorum est memor. In Psalmo 87.1
1 Sermo 185] Sermo CLXXXVI Ed1523.
Sicut vulnerati dormientes in sepulcris quorum non es memor amplius etc.
marg.| {A} Quatuor sunt hic notabilia quod dicitur, vulnerati. Et quod dicitur dormientes. Et quod in sepulcris sunt quorum non est Deus memor: Et quomodo sunt vulnerati quorum est memor.
marg.| {B} ¶ De vulnerato habetur Lc. 10 Homo quidam descendebat de Hierusalem in Hiericho etc. Hoc autem contingit cum spirituales fiunt carnales. Et ita de Hierusalem descendunt in Hiericho. de quibus ad Gal. 3 Sic stulti estis o Galate, ut cum spiritu ceperitis carne consummemini? Hi vulnerantur a diabolo. Unde Is. 14. Corruisti in terram qui vulnerabas gentes. de eius plagis dicitur Is. 1 Vulnus et livor et plaga tumens. {C} Vulnus quo caro rumpitur et sordes fluit luxuriam significat que carnis rumpit integritatem: et emanat in tabidam sordem. Livor sub quo putridus humor retinetur qui melius effunderetur: est avaritia. Plaga tumens est superbia.
marg.| {D} ¶ Sed non tamen in dicit vulnerati: sed dormientes. Dormiunt qui super peccata sua oculos cordis claudunt. Unde Os. 7 Comederunt alicui robur eius et ipse nescivit, sed et cani effusi sunt in eo: et ipse ignoravit. Et Mt. 13 Cum dormirent homines venit inimicus homo et {2.34r} superseminavit zizania etc. Et hoc est quod dicit Iuvenalis: Dum serta, unguenta, puellas Querimus, obrepit non intellecta senectus.
marg.| {E} ¶ Addit etiam sepulchris, quorum quedam sunt sepulchra aperta et fetentia: ut qui publice peccant. De quibus. pres. Sepulcrum patens est gut. eo. etc. Et Ier. 5 Pharetra eius quasi sepulcrum patens. Quod maxime intelligi potest de detractoribus, quorum os velut pharetra sagittis, plenum est detractionibus. In sepulcris est cadaver fetens: in ore ipsorum peccatum quod fetet: unde in ore semper fetorem gerunt: et ideo signari possunt per portam sterquilinii. Nee. 3 Et alii sunt sepulcra clausa et dealbata, ut hypocrite. de quibus Mt. 23 Ve vobis scribe et pharisei hypocrite qui edificatis sepulcra prophetarum etc. Et 4Rg. 14. dicit pseudo prophete. Cum mortuus fuero sepelite me in sepulcro in quo vir Dei sepultus est: iuxta ossa eius ponite ossa mea.
marg.| ¶ Sequitur. {F} Quorum non es memor amplius etc. de hoc habetur Os. 1 Oblivione obliviscar eorum, non addam ultra misereri domui Israel.
marg.| ¶ Cum autem dicit quorum non es memor amplius: in nuit etiam quosdam esse vulneratos quorum Deus memor est. Hi sunt in quorum persona dicitur Ct. 4 Vulnerata caritate ego sum. Et alibi vulnerasti cor meum etc. Et. 3Rg. 20 Dixit quidam de filiis prophetarum: percute me: at ille noluit percutere et ille ait: quia noluisti audire vocem meam ecce percutiet te leo. Ista percussio est salutaris scilicet arguere peccatorem. Unde qui non percutit hunc, percutitur quia peccat, et hoc est percuti a leone. {G} Isti vulnerati sunt dormientes quorum Dominus est memor: ipsi namque dormiunt cum oculos concupiscentiarum ad illicita non aperiunt: Illorum Dominus non est {2. XXXV v } memor. de quibus Sir. 24 Inspiciam dormientes omnes et illuminabo omnes sperantes in Domino. Hi sunt iusti caritate vulnerati dormientes et sepulti quia opera sua ab hominibus abscondunt: de quibus Iob. 3 Gaudentes cum invenerint sepulcrum. Et eiusdem. 11 Cum consumptum te putaveris orieris ut lucifer: et habebis fidutiam preposita tibi spe, et defossus securus dormies. Et Gn. 15 Tu ibis ad patres tuos sepultus in senectute bona. Ire ad patres est bonos imitari. Qui mortuus est, nihil videt: clausos enim habet oculos, de quibus Gn. 3 Aperti sunt oculi eorum, sed non sufficit ei non videre si videatur et videri appetat: et ideo necesse est ut qui mortuus est mundo sepeliatur: ut eius opera abscondantur.
Numérotation du verset Ps. 87,9 
Sermo 186
prol.| ¶ Quomodo cognoscantur, comparentur, et amittantur amici. In Psalmo 87.
Longe fecisti notos meos a me: posuerunt me abominationem sibi. Elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria.
marg.| Considerandum est Primo quomodo cognoscuntur veri amici. {H} Secundo quibus modis bona amicitia comparatur. Tertio quibus modis amittitur.
marg.| ¶ Quam magnum sit comparare notitiam fidelis amici, vix posset dici. {I} quod si verum est de carnalibus amicis et notis: multo magis de spiritualibus Unde Sir. 6 Amico fideli nulla est comparatio: et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem illius. Amicus fidelis, medicamentum vite et immortalitatis. Talis autem in primis est Christus Dominus.
marg.| {K} ¶ Quod autem comparare possumus spiritualem notitiam amicorum dicitur ibi. Qui timet Dominum eque {2. XXXV r } habebit amicitiam bonam, quoniam secundum illum scilicet Deum erit amicus illius scilicet spiritualis. Nam spirituales amici sunt angeli. Horum notitiam et familiaritatem comparamus. Primo per mentis solitudinem. Unde Os. 2 Ego lactabo eam et adducam eam in solitudinem. Loquar ad cor eius et dabo ei vinitores eius ex ipso loco id est angelos qui purgabunt animam. Unde Mt. 4 Angeli astiterunt Domino in deserto.
marg.| ¶ Secundo per piam subditorum sollicitudinem. Diligunt enim angeli compares suos. In hoc autem eis assimilamur: nam et ipsi curam habent de nobis: omnes enim sunt administratorii spiritus etc. Lc. 2 Pastores erant in regione eadem custodientes vigilias noctis super gregem suum, et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos.
marg.| ¶ Tertio per hospitalem receptionem. quam amicus vultus commendabilem facit. Unde Ovidius. Super omnia vultus. Accessere boni. Et Gn. 18. Domine si inveni gratiam in oculis tuis ne transeas servum tuum, sed afferam pauxillum aque etc.
marg.| ¶ Quarto per cordis munditiam. diligunt enim locum mundum, ut dicitur de columbis. Aspice quod veniant ad candida tecta columbe.
marg.| ¶ Quinto per frequentiam et frequentem allocutionem quam habent cum contemplativis: et de utroque Prv. 22a {L} « Qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem ». Primum notatur cum dicitur. Qui diligit cordis munditiam secundum scilicet gratiosam allocutionem, cum subditur: « Propter gratiam labiorum » scilicet Labia anime sunt intellectus et affectus quibus loquitur cum angelis per meditationem et desideria.
a Prv. 22, 11.
marg.| ¶ Amittitur autem amicitia spiritualis per contrariam familiaritatem. Et ideo dicitur Sir. 6 {M} Ab inimicis tuis separare et ab amicis tuis attende. Isti inimici sunt prudentia mundi, prudentia carnis, prudentia diaboli. Qui dives est multos se credit habere amicos. Unde in Prv. 19 Multi colunt personam potentis {2. 35v } et amici sunt dona tribuentis. Pauper qui est in adversis nullum invenit. Unde, Cum fueris felix, multos numerabis amicos. Tempora si fuerint nubila, solus eris. Unde Christus et boni angeli sunt soli veri amici. Isti enim maxime iuvant in adversitate: ideo dicitur Eccle. 6 Si possides amicum, in tentatio ne posside illum, Christus est antiquus amicus: quia nos dilexit a mundi constitutione, et pro nova amicitia non est deserendus 1Io. 4 : « In hoc est caritas non quasi dilexerimus Deum: sed quia ipse prior dilexit nos. Eccle. 9 Non derelinquas amicum antiquum: novus enim non erit similis illi. Vinum novum amicus novus: veterascet, et cum suavitate bibes illud. {N} Prudentiam carnis et mundi non possumus habere cum illa: nec est amicus qui coniungit amicitias inimicis. Unde Iac. 4 Quicumque vult esse amicus huius mundi inimicus Dei constituitur. Et Gn. 27 Dixit Rebecca ad Isaac. Tedet me vite mee propter filias Seth. Si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terre nolo vivere. Seth interpretatur pavidus: filie Seth sunt carnales concupiscentie que faciunt pavidum, vel stupentem: quia numquam est secura conscientia peccatoris. Sap. 17 Frequenter preoccupant pessima, redarguente conscientia. Cum sit enim timida nequitia: data est in omnium condemnatione. His ergo non est spiritalis amicus coniungendus. Hinc est quod cum Moyses duceret secum uxorem et filium incircumcisum: occurrit ei angelus gladio evaginato.
marg.| {O} ¶ Secundo amittitur amicorum et angelorum familiaritas per se cretorum revelationem: quod fit per iactantiam. Unde Eccle. 27 Si denudaveris absconsa illius, non persequeris eum. Sicut qui admittit avem de manu: sic qui reliquisti proximum tuum, non eum capies. Non eum sequeris, quoniam longe abest. Et hoc est quod {2. 36r } hic dicitur. Longe fecisti notos meos a me. et Elongasti a me amicum etc. Bona enim opera invisibilibus spiritibus communicari possunt sed non hominibus, ut videantur ab eis, ut dicitur Mt. 5 Unde Is. 38 dicitur Ezechie: Ecce auferuntur omnia que in domo tua sunt id est in conscientia: et filii tui erunt eunuchi id est opatua sterilia et inutilia ad gloriam celestem.
marg.| {P} ¶ Tertio per convicium. de quo Sir. 22 est concordatio ad amicum excepto convicio etc. Convicium reputant angeli turpitudinem peccati.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 87), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_87)

Notes :