Philippus Cancellarius

Psalmus 102

Numérotation du verset Ps. 102,1 

¶Ipsi David.
¶Codd. : (Ps. 102) D30 Δ (ω1 ω² T79) P10525 Bari1 P15613 Rusch Ps-G
Numérotation du verset Ps. 102,I 

Benedic anima mea Domino ¦
et omnia
que intra me sunt nomini sancto eius.
Numérotation du verset Ps. 102,2 II

Benedic anima mea Domino ¦
et
noli oblivisci
omnes retributiones eius.
Numérotation du verset Ps. 102,3 III

Qui propitiatur
omnibus iniquitatibus tuis ¦
qui sanat omnes infirmitates tuas.
Numérotation du verset Ps. 102,4 IV

Qui redimit1
1 redimit Ps-G Cor2 (Ieron. cum greco) D30 Δ P105 25 Bari1 Rusch ] redemit Ps-G (C I Q² W ΦV U) P15613 cum Ps-R , redimet ΦRG Ps-αγζσ Ps-Moz Cor2 (antiq.)
de interitu vitam tuam ¦ qui coronat te
in misericordia et miserationibus.2
2 in D30 etc Cor2 (non premittitur secundum hebr. sed tantum secundum latinum et grecum)
Numérotation du verset Ps. 102,5 V

Qui replet in bonis desiderium tuum ¦
renovabitur
ut aquile iuventus tua.
Numérotation du verset Ps. 102,6 VI

Faciens
misericordias
Dominus ¦ et iudicium
omnibus iniuriam patientibus.
Numérotation du verset Ps. 102,7 VII

Notas fecit3 vias suas Moysi ¦ filiis Israel4
3 fecit D30 etc mihi praem. Bari1 (hapax) , + Dominus P15613 |
4 Israel D30 Δ] Israhel ω 1 ( sec. m. ) P10525 |
voluntates suas.
Numérotation du verset Ps. 102,8 VIII

Miserator
et misericors Dominus ¦
longanimis
et multum misericors.
Numérotation du verset Ps. 102,9 IX

Non in perpetuum irascetur ¦
neque in eternum comminabitur.
Numérotation du verset Ps. 102,10 X

Non
secundum peccata nostra
fecit5 nobis ¦ neque6 secundum iniquitates7 nostras retribuit nobis.
5 fecit Ps-G Rusch Clementina ] faciat VL (Augustinus Hipponensis, Sermones ad populum, sermo 302 (= Maur. 302 + Guelferbytanus 25), ed. SPM 1, p. 110.22), fecistis VL ( HIERONYMUS , Commentarii in prophetas minores (Os.) , lib. 3 (Os. 3, 11), CCSL 76, lin. 314) |
6 neque Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω Δ P10525 Bari1 P15613 Rusch Clementina cum Ps-R ] nec Ps-G |
7 iniquitates Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω Δ P105 25 Bari1 P15613 Rusch Clementina cum Ps-R ] iniustitias Ps-G |
Numérotation du verset Ps. 102,11 XI

Quoniam8 secundum altitudinem celi a terra ¦ corroboravit misericordiam suam super timentes se.
8 Quoniam] Non cacogr . Bari1
Numérotation du verset Ps. 102,12  XII

Quantum distat ortus ab occidente ¦
longe fecit a nobis iniquitates nostras.
Numérotation du verset Ps. 102,13 XIII

Quomodo miseretur
pater filiorum misertus est Dominus timentibus se ¦ 9
9 Dominus timentibus ω 1 P10525 ] domentibus cacogr . ω² | <divisio.> (filiorum)+ D30² ( m. post.)
Numérotation du verset Ps. 102,14 

quoniam ipse cognovit figmentum nostrum.10
10 <divisio.> filiorum+ D30 ² Δ] Ω 2 sec. m., filiorum Bari1 (finis linee)
Numérotation du verset Ps. 102,XIV 

Recordatus est quoniam pulvis sumus
Numérotation du verset Ps. 102,15 

homo
sicut fenum ¦
dies eius
tamquam flos agri
sic efflorebit.11
11 <divisio.> sumus+... fenum ¦... eius D30 Δ, sumus... fenum ¦... eius P10525 , sumus ¦... eius Bari1 P15613, sumus... eius ¦ T79
Numérotation du verset Ps. 102,16 XV

Quoniam
spiritus pertransibit12 in illo
12 pertransibit Ps-GB² V² plerique codd. et edd. ) D30 Δ P105 25 Bari1 P15613 Rusch cum Ps-Moz X] pertransivit Ps-G (R* C M Q² W V*) cum LXX
et non subsistet ¦ et non cognoscet amplius locum suum.
Numérotation du verset Ps. 102,17 XVI

Misericordia autem Domini
ab eterno
et usque in eternum ¦
super timentes eum.13
13 <divisio.> eterno’... eternum ¦ D30* ( eras. ) ω 1, eterno... eternum ¦ D30² ω² , eterno ¦... eternum Bari1 P15613
Numérotation du verset Ps. 102,XVII 

Et iustitia illius in filios filiorum ¦
Numérotation du verset Ps. 102,18 

his qui servant testamentum eius.
Numérotation du verset Ps. 102,XVIII 

Et memores sunt mandatorum ipsius ¦ ad faciendum ea.
Numérotation du verset Ps. 102,19 XIX

Dominus
in celo paravit
sedem suam ¦
et regnum ipsius omnibus dominabitur.
Numérotation du verset Ps. 102,20 XX

Benedicite Domino
omnes14 angeli eius’ 15
14 omnes Ps-G ( ΨV D ²) Hi D30² (Benedicite Domino omnes : in ras. ) ΩS Δ P10525 Bari1 P15613 Rusch Clementina cum Ps-R LXX ] om. Correc2 (hebr. et antiq. et Ieron. non interponunt OMNES sed sed grecus habet. Standum est primis) Ps-G ( cett. ) D30* |
15 a. eius Ps-G (Q* ΦRGV K² ΨB*) P15613 Rusch cum Ps-R ] illius Ps-G |
potentes
virtute ¦
facientes verbum illius’
ad audiendam
vocem sermonum eius.
Numérotation du verset Ps. 102,21 XXI

Benedicite Domino
omnes virtutes eius ¦
ministri eius qui facitis voluntatem eius.16
16 vv. XX / XXI] inv. P15613
Numérotation du verset Ps. 102,22 XXII

Benedicite Domino
omnia opera eius ¦
in omni loco dominationis eius17
17 eius Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Δ P10525 Bari1 P15613 Rusch cum Ps-R ] ipsius Ps-G (R F C I) | <divisio.> eius ¦... eius] D30 P10525 Bari1 P15613 (eius² ’) , eius... eius ¦ ω 1, eius’... eius ¦ ω² , eius ¦... eius ¦ T79
benedic anima mea Domino.

Psalmus 102

Numérotation du verset Ps. 102,2 
Sermo 213
prol.| De retributionibus et donationibus Domini naturalibus et gratuitas et quare sint memoria retinende In Psalmo 102. Sermo 214.
Noli oblivisci omnes retributiones eius.
marg.| {A} Retributiones Domini seu donationes sunt dona naturalia: et dona gratuita. De his dicitur. Iacob id est Omne datum optimum et omne domum perfectum etc. Vulneratum siquidem fuerat genus humanum in naturalibus: et gratuitis spoliatum et in his reparatum est a Domino Iesu. {B} et ideo dicit Noli oblivisci omnes retributiones eius.
marg.| ¶ Ex triplici autem causa aliqua a memoria non recedunt scilicet quia rara vel nova vel quia magna vel quia de ipsis aliquid memoriale habetur. hec tria autem concurrunt in operibus recreationis, et reparationis. Nova siquidem fuerunt opera illa unde Ier. 31 Novum creavit Dominus super terram: femina circumdabit virum etc. Magna etiam fuerunt. Unde Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates eius. Exquisita siquidem fuerunt id est excogitata et hoc est quod alibi dicitur. Annuntiate inter gentes studia eius. Item de illis operibus magnum remansit memoriale ut illa numquam a memoria nostra excidant. hoc autem memoriale sacramentum est altaris. Unde et Dominus Iesus Christus dixit discipulis: Lc. 22 Hoc facite in meam comme morationem et hoc est quod habetur in psalmo « Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et misericors Dominus, escam dedit timentibus se ». Et Ct. 1 fasciculus myrrhe dilectus meus mihi etc. Hoc sacramentum nobis est in signum: ut numquam a memoria nostra excidant vel recedant opera recreationis. Sicut solet fieri signum pro aliqua re quam in { LXXV r } memoria volumus habere. Unde Ex. 14. Erit que quasi signum in manu tua et quasi monimentum ante te.
marg.| ¶ Mensa ergo altaris nobis conservat memoriam Domini quod significatur 4Rg. 11 {C} Ubi dicitur Athalia interfecit omne semen regium Iosaba autem tulit Ioas filium regis et abscondit eum septem annis quem tandem sacerdos Ioiadas interfecta Athalia coronavit in regem. Athalia interpretatur temporalis dominatio. Et re vera, Dominium temporalium et abundantia conantur in nobis extinguere omne semen regium scilicet timorem Dei. peccati pudorem et consimilia: et ipsum Ioas qui interpretatur memoria Domini. Prosperitas enim parit oblivionem beneficiorum Dei, de quo habetur Deu. 8 Observa ne obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata Dei et iudicia eius ne postquam comederis et saturatus fueris, domos pulchras edificaveris et habitaveris in eis habuerisque armenta et ovium greges, argenti et auri et cunctarum rerum copias, elevetur cor t. et no reminiscaris Domini Dei tui qui eduxit te de terra Egypti.
marg.| ¶ Et mirum est quod hec nos ab eo revocant que potius eius memoriam deberent facere. {D} Sed nos ipsis donis Dei armamur contra ipsum, ideo recte dicuntur Effraym et Manasses fuisse fratres. Effraym enim interpretatur fructificatio. Manasses oblivio: quia fructificatio temporalium cognata est oblivioni Dei: et hec pugnant contra animam Genesis penul. Sed succurrit Iosaba que interpretatur saturitas Dei: hec est mensa altaris que est saturitas a Domino: in qua fit memoria ipsius et ideo nutrit. Ioas. 1 Memoriam Dei per septem Annos id est per totam vitam istam presentem. Unde Mt. ultimo vobiscum sum usque ad consum. seculi: et { LXXVI v } tandem Ioiadas coronavit Ioas. Ioiada interpretatur cognitio Domini. Nihil autem parit magis contemptum terrenorum qua cognitio eternorum. et sic Ioiada interficit Athaliam et coronat Ioas. Quia memoria Domini coronabitur cognitione ipsius, quia hec est vita eterna ut cognoscant te et quem misisti lesum Christum. Io. 17 et Sap. 15 Nosse te consummatio iusti est, et hoc est quod sequitur, qui coronat te miseria et miserationibus.
Numérotation du verset Ps. 102,19 
Sermo 214
prol.| ¶ Anima spiritualis quod celo comparetur et quod Deus in ea paret sedem suam. In Psalmo 102.1.
1 214] .CCIIII. Ed1523
Dominus in celo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur.
marg.| {E} Videbimus hic quare spiritualis anima celo comparetur. Quomodo et per que Deus paret sedem in anima.
marg.| ¶ Celum est spiritualis animus de quo Gn. 1 Vocavit firmamentum celum. Per gratiam enim hoc celum fit firmamentum. Unde ad Hbr. ultimo : « Optimum est gratia stabilire cor non escis: que non prosunt ambulantibus in eis ». Ideo autem nomine celi animus spiritualis intelligitur: Celum enim immutat et disponit inferiora et ab illis non immutatur, sic et spiritualis animus ordinat inferiora sua id est totum exteriorem hominem: unde Iob. 39 Numquid nosti ordinem celi et rationem eius pones in terra? Item celum continet omnia naturalia, et a nullo continetur. Sic spiritualis animus continet sensualitatem et omnia que eius sunt, et non econtrario, ideo dicitur Ps. 103 Extendens celum sicut pellem. Pellis enim ita circa corpus extenditur, quod totum in ea includitur, et si enim contineri videatur a corpore quantum ad situm, tamen continet quantum ad Dominium. Item celum circulariter movetur: sic et spiritualis animus quando de {2.76r} se cogitat quasi per motum circularem in se reflectitur. Unde Sir. ultimo Multam in me ipso inveni sapientiam et multum profeci in ea. Et circulariter movetur quando eterna contemplatur, que non habent principium vel finem sicut nec circulus. Unde illud, et annos eternos id est eternitatis in mente habui. Tunc etiam revertitur in se quando a luminositate divine lucis, reverberatur. Unde Hab. 3 Incuruati sunt colles mundi ab itineribus eternitatis eius. Item celum habet solem, lunam et stellas, sic et spiritualis animus. Nam secundum quod est contemplativus quasi solem habet domum sapientie. Sol enim est fons caloris et luminis in mundo. Sic se habet donum sapientie in anima, illuminat enim intellectum et inflammat affectum. Unde Is. 10 Erit lumen Israel in igne et sanctus eius in flamma. Et Act. 2 {F} Apparuerunt apostolis lingue dispertite tamquam ignis et 4Rg. 2 Obsecro ut duplicetur spiritus. t. in me Sol secundum quod est activus habet lunam et stellas. nam via activa nobis est in qua velut luna lucet virtus prudentie: stelle autem sunt alie politice vel naturales virtutes. De quibus iudicum. 5 Stelle manentes in cursu et ordine suo adversus Sisaram pugnaverunt.
marg.| {G} ¶ Item celum habet polum arcticum et polum antarcticum. Fides que in nobis lucet et apparet est polus arcticus. Spes que latet est polus antarcticus. Spes enim est de absconditis. Unde ad Rm. 8 Spes autem que videtur non est spes.
marg.| {H} ¶ In hoc ergo celo id est in animo spirituali paravit Dominus sedensuam. Unde supra in Psalmoa Iustitia et iudicium preparatio sedis eius. Iustitia est virtus reddens uni cuique quod suum est. Igitur per eam prelato reddamus reverentiam: et obedientiam. Est autem duplex Una cordis altera corporis: quia non sufficit exterius maioribus { LXXVII v } obtemperare nisi ex intimo affectu sublimiter de eis sentiamus. Unde si prelatus sit indignus, tamen propter eum qui preposuit eum est honorandus. Quia sicut dicitur ad Rm. 12 Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. {I} Consilium et auxilium fratribus impendamus. Hec autem non consistunt solum in verbo, sed etiam in exemplo. Consilio ignorantia eruditur: auxilio infirmitas iuvatur: nam et volumus nobis hec impendi. Ad Gal. ultimo Alter alterius onera portate etc. Subiecto custodiam et disciplinam si habes: si non habes non deest tibi corpus tuum, cui hec debes: quia tibi commissum est regendum. Unde 1 ad Timo. ultimo O Timothee depositum custodi deuitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientie etc. Iumentum tuum est, de quo Sir. 33 Cibaria et virga et onus asino, panis et opus, et disciplina servo. Vas fictile etiam est ideo caute servandum. Unde 2Cor. 4 Thesaurum habemus istum in vasis fictilibus.
a Ps. 88, 15.
marg.| {K} ¶ Hec sex sunt columne sex, que preparant domum sapientie. De qua Prv. 9 Sapientia edificavit sibi domum, excidit columnas septem. Iudicium enim est septima, quod est quantum ad nostri propriam accusationem. Diligit enim Deus animam que in conspectu eius est, et sine intermissione considerat, et sine dissimulatione semetipsam: et hoc iudicium non nisi propter nos a nobis exigit. Quia sicut dicitur. 2Cor. 11 Si nosipsos diiudicaremus. non utique diiudicaremur. Item quantum ad insufficientiam meritorum: sicut dicitur Iob. 9 Verebar omnia opera mea. Et illud Lc. 17 Cum omnia bene feceritis dicatis etc. Hoc est iudicium de quo Ps. Honor regis iudicium diligit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 102), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_102)

Notes :