Psalmus 1

Numérotation du verset Ps. 1,1 I

¶Beatus vir
¶Codd. : D30 Rusch Ps-G
qui non abiit
in consilio
impiorum ¦
et in via peccatorum
non stetit
et in cathedra
pestilentie
non sedit.
Numérotation du verset Ps. 1,2 II

Sed in lege
Domini
voluntas eius ¦
et in lege eius
meditabitur die ac nocte.
Numérotation du verset Ps. 1,3 III

Et erit
tamquam
lignum
quod plantatum est
secus decursus aquarum ¦
quod fructum suum
dabit in tempore suo.
Numérotation du verset Ps. 1,IV 

Et folium eius
non defluet ¦
et omnia
quecumque faciet
prosperabuntur.
Numérotation du verset Ps. 1,4 V

Non sic impii
non sic ¦
sed
tamquam
pulvis
quem proicit ventus
a facie terre.
Numérotation du verset Ps. 1,5 VI

Ideo
non resurgunt1
1 resurgunt Ps-G (F² cett. codd.) D14 Mz145 Mz374 P15205 P10489 Ω Δ] resurgent Ps-G (F* ΦV) cum Ps-γ Ps-Mozc Ps-H LXX
impii
in iudicio ¦
neque peccatores
in consilio iustorum.
Numérotation du verset Ps. 1,6 VII

Quoniam novit Dominus
viam iustorum ¦
et iter impiorum
peribit.

Psalmus 1

Numérotation du verset Ps. 1,3 
Sermo 1
prol.| De mala arbore et fructu eius, et nimia festinatione ac tardatione. In Psalmo 1. 1
1 om. codd.
Et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum: quod fructum suum dabit in tempore suo etc. {A}
marg.| Hoc lignum quod sic plantatur potest dici vir spiritualis, qui est arbor inversa, cuius radix in celo. Unde <Ad> Philipenses 3a : « Nostra conversatio in celis est ». Quod lignum plantatur in paradiso per radicem cordis, secus decursus aquarum , idest gratiarum. Ecclesia. 24 « Ego quasi aque ductus de paradiso exivi, dixi : Rigabo ortum plantationis » etc. quoad fructum scilicet. {B} Sunt qui fructum non faciunt naturaliter, sicut arbores infructuose et silvestres que significant malos et carnales, quia opera eorum fructus non dicuntur. Unde ad Galatas 5 : « Manifesta sunt opera carnis qui sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria » etc. De hac arbore dicitur Lc. 13 : « Venit querens fructum in illa et non {1.8v} invenit, et dixit ad cultorem vinee. Ecce tres anni sunt ex quo venio querens fructum in ficulnea hac, et non invenio ; succide ergo illam ut quid enim terram occupat ? » Et Mt. et Lc. 3 « His comminatur Dominus. Iam securis ad radicem arboris posita est. {C} Omnis arbor que non facit fructum bonum excidetur » etc. Bonum dicit, quia non reputatur fructus qui non est bonus ut glandes quercus, que sunt cibus porcorum, et opera carnalia cibus et refectio demonum. Unde de filio prodigo dicitur Lc. 15 quod in regione dissimilitudinis pavit porcos.
a Phil. 3.
marg.| ¶ Sunt qui faciunt, sed non suum. Fructus enim dicuntur opera de genere bonorum que quandoque fructuose non fiunt. Faciunt ergo hypocrite fructum, sed non suum. Unde eis dicitur Mt. 6 Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Isti sunt similes formice que dum exponit frumentum soli ad siccandum, quod prius sibi reservaverat, veniunt porci et comedunt illud. Isti sunt similes illi de quo legitur Lc. 8 quod seminavit secus viam et volucres celi tulerunt illud. Et Is. 17 « Ablata est messis in die hereditatis, et dolebit graviter ». Isti sunt similes Simoni Cyreneo qui tulit crucem alienam.
marg.| ¶ Mt. 27 {D} « Sunt qui fructum faciunt et non in tempore suo , vel quia preproperi, vel quia nimis tardi. »
marg.| Preproperi inveniuntur in scolis, in claustris, et in parochiis.
marg.| In scholis ut qui tempore debito non audierunt nec didicerunt, et docere presumunt, quibus dicitur : « Et nimium properas, et adhuc tua messis in herba est ». Et Is. 18. « Ante tempus effloruit, et immatura perfectio germinabit. Planta enim que nimis festinat ad fructum, hoc ipso postmodum fructificare impeditur: et partus qui ante tempus nature prefinitum et legitimum producuntur, non vivunt. Unde {1.9r} tempus partus observandum est. Iob. 39 : « Dinumerasti menses conceptus earum, et scisti partus earum ». Ipse Dominus tempus observavit, et noluit ante trigesimum annum predicare: ut dicitur Lc. 3b « Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ». Ideo per canones tempora ordinum et prelationum instituuntur. Propter malam festinationem dicitur Prv. 13c : « Substantia festinata minuetur, et que paulatim colligitur manu multiplicabitur ».
b Lc. 3, 23.
c Prv. 13, 11.
marg.| In claustris, ut contingit in noviciis qui supra posse suum aggrediuntur onera perfectorum et deficiunt. De quibus Ct. 1 : « Adolescentule dilexerunt te nimis ». Et. 4 Regum 4d dicitur « Cum isset puer ad messores ait, caput meum doleo. caput meum doleo ». Puer vadit ad messores cum novicius nititur ad opera supra vires. Talis cito dolet caput id est mentem per acidiam et tedium ex difficultate operis inchoati. Hunc pater facit redire ad matrem id est sensualitatem: ut suam scilicet infirmitatem agnoscat, et suis viribus opera commensuret.
d Cf. 4Rg. (2Rg.) 4, 18-19 : « Crevit autem puer : et cum esset quedam dies, et egressus isset ad patrem suum, ad messores… »
marg.| In parochiis et aliis prelationibus, ut contingit in illis qui non habent scientiam nec etatem, et non verentur sibi assumere regimen animarum. Numquid iunior etate et ignarus artis medicinalis presumeret sibi assumere curam infirmi, et dicere: exspecta donec creverim et medicinam didicerim? cum interim forsitan moreretur infirmus. Idem est ac si tales dicant maxime quando petunt licentiam addiscendi: exspecta donec creverim et didicerim scilicet regimen animarum. Hoc est quod Iudas dixit Thamar. Gn. 38 Esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus. De his dicitur Is. 3 Dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis.
marg.| {E}¶ Tardi sunt in scholis et claustris.
marg.| In scholis, ut qui senio confecti ad sacram scripturam accedunt. Similes David de quo. 3Rg. 1 Queramus {1.9v} regi adolescentulam virginem que calefaciat eum. Dormiebat itaque cum rege, sed non cognovit eam.
marg.| Tardi in claustris, qui postquam eos mundus abiecit et inutiles sunt intrant claustrum, et sunt aliis oneri. Hi significari possunt per oppida Chabul, que dedit Salomon Hiram regi, et non placuerunt ei: et appellavit ea terram Chabul, quod interpretatur displicere 3Rg. 9 Tales dant feces vini sui Deo. Timere autem possunt in quibus fructus non invenitur cum tempus transeat, ne sint sicut ficulnea de qua Lc. 13 : « Cui maledixit Dominus, quia non invenit in ea fructum ».
Numérotation du verset Ps. 1,6 
Sermo 2
prol.| ¶ De via et vita duplici, bona et mala. In Psalmo 1. 2
2 om. codd.
Novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit. {F}
marg.| Via hec est via iusti que est transire de miseriis ad delicias, de paupertate ad divitias. Nisi esset recta hec via non eam ambulasset Dominus ipse qui eam noverat sed ideo eam ambulavit, ut ipso facto rectam ostenderet. Ac si diceret: hec est via, ambulate in ea, et sicut Petro dixit « Sequere me ». Hec via non est nisi penitentia, utpote crux Domini. Unde dixit Lc. 9 : « Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam » cottidie etc. « et sequatur me ». Unde consuevimus crucem figere in diverticulis viarum, ut viam rectam ostendat. Rectum solet dici cui minimum est inter duo extrema seu metas. Finis nostre viationis est vita eterna. Unde legitur Genesis 28e : « Vidit Iacob scalam » etc. et Dominum innixum scale, ut scilicet qui scalam ascenderet statim in Domini incurreret amplexus.
e Gn. 28.
marg.| {G} ¶ Scala ista est penitentia, cuius duo sunt latera, scilicet gemitus cordis quasi dextrum, et labor satisfactionis quasi sinistrum. {1.10r} Unde Ps. « Laboravi in gemitu meo », et Mi. 4 « Dole et satage filia Sion ». Gradus sunt profectus virtutum. Unde : « Ibunt sancti de virtute in virtutem ». Vere ergo via recta est crux quam sine aliqua inter positione sequitur titulus, videlicet Iesus Nazarenus rex Iudeorum, significans vitam eternam. Unde Mt. 3 : « Penitentiam agite, appropinquabit enim regnum celorum ». De quo titulo dicitur Is. 19 « In illa die erit altare Domini in medio terre Egypti et titulus Domini iuxta terminum eius ». Altare Domini crux, in quo altari sancti Deo immolantur quia « sacrificium Deo spiritus contribulatus ».
marg.| Titulus : V ita eterna . Hec via non est nisi iustorum. Ideo dicitur Sapientie 10 : « Iustum deduxit Dominus per vias rectas et ostendit illi regnum Dei ».
marg.| ¶ Munda etiam est quia penitentia delet omne lutum peccati per scopam confessionis de qua Is. 14. « Scopabo eam in scopa terens dicit Dominus », et Lc. 11 :« Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam et ornatam ». Ideo dicitur Prv. 3 : « Vie eius pulchre et omnes semite eius pacifice » quia penitentie est reconciliare. Et ideo Psalmo 17f dicitur : « Deus meus impolluta via eius ».
f Ps. 17.
marg.| {I} ¶ Expedita est quia ipsa curritur libere eo quod non habet offendiculum. Prv. iii : « Ambulabis fiducialiter in via et pes tuus non impinget » et Prv. 3 : « Ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non impinget », et Prv. 4 « Viam sapientie ministrabo tibi et ducam te per semitas equitatis quas cum ingressus fueris non arctabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum ». Hanc viam expedite cucurrit Christus quia « exultavit ut gygas ad currendam viam ». Expedita etiam est hec via, quia suum exonerat viatorem qui temporalia nihili estimat, sed deponit {1.10v} per eleemosynarum largitionem vel per renunciationem, ut expeditius currat. Unde dicitur 4Rg. 2° quod Helias ascensurus in celum dimisit cadere pallium suum. Et Christus ascensurus in crucem, deposuit vestimenta sua, vel accedens ad crucem, Io. 19g « Milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta {K} eius ».
g Io. 19, 19.
marg.| Sequitur : Iter impiorum peribit, quasi dicat : Dominus non novit viam eorum id est non approbat eam, quia tortuosa est quia vel est in circuitu vel in retrogradatione sicut via cancri. Anima enim constituta est inter eterna que habet supra se et ante se, et temporalia que habet infra se et post se. Unde cum amat temporalia retrocedit, sicut Threnorum 1h dicitur : « Expandit rethe pedibus meis, conversa sum retrorsum ». Et Genesis 19 i: « Noli respicere post tergum » tuum. Vel in circuitu dum querit que sua sunt et amat se, unde Apostolus, 2Tim. 3 : « Erunt in novissimis diebus tempora periculosa, homines seipsos amantes », de quibus Ioannis 1j : « Et sui eum non receperunt ». Qui se amant et tantum se, ut Idc. 16 de Samsone diciturk : « Eruerunt oculos eius et duxerunt Gazam vinctum catenis, et clausum in carcere molere fecerunt », sicut fit de equo qui postquam excecatus est et non potest ire ante ponitur ad circuitum mole. Hi sunt « viri Galilei » (Act. 1), id est quia Galilea interpretatur rota, quibus dicitur « viri Galilei quid statis »l etc. illi qui sunt in rota stant scilicet in circuitu temporalium. Sed ad quid aspiciunt in celum? « Deus meus pone illos ut rotam »m. Hinc est quod signanter dixit. Iter ab iterando ; de qua iteratione dicitur Ier. 3 : « Quam vilis facta es iterans vias tuas ». Prv. 26n : « Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum sic imprudens qui {L} iterat stultitiam suam ».
h Lam. 1, 13 : conversa sum ] convertit me Vulg.
i Gn. 19, 17.
j Io. 1, 11.
k Idc. 16, 21.
l Act. 1, 11.
m Ps. 82, 14.
n Prv. 26, 11.
marg.| ¶ Immunda quia nudis {1.11r} pedibus id est affectionibus heret terre, id est terrenis ; unde Threnorum 1o° : « Sordes eius in pedibus » etc. Hoc ibi expositum estp : « Infixus sum in limo profundi » etc. « Adhesit pavimento anima mea, conglutinatus est in terra venter meus ». Impedita : hoc ipso est impedita quod immunda. Sicut vides quod gradientibus per terram limosam et argillosam glebe pendent in pedibus et onerant et impediunt, sic in affectionibus talium pendent terrene possessiones quasi glebe quibus onerantur. Quomodo non impediatur in cuius pedibus pendent domus et vinee et torcularia et talia. Impedita etiam est quia plena lapidibus. Unde Ecclesiast. 21 : « Via peccantium complanata lapidibus et in sine illorum inferi et tenebre et pene ». Lapides sunt propria peccata et aliena. Priora enim peccata sunt occasio veniendi in alia. Unde Gregorius : Peccatum quod non statim per confessionem diluitur, pondere suo ad aliud trahit. Et Threnorum 1°q dicitur : « Peccatum peccavit Hierusalem propterea instabilis facta est » ; ecce offendiculum et ruina. Et Threnorum 4r: « Lubricaverunt vestigia nostra in itinere plantarum nostrarum ». Aliena similiter per exemplum sunt occasio ruendi. Ecclesiastici 32s: « Peccator homo vitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet comparationem ». Peribit dicit quia ita evanescunt omnia temporalia quod idem est ac si nihil fuissent. Sapientie 5t : « Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia aut divitiarum iactantia quid contulit nobis ?Transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius percurrens: et tamquam navis que per transit fluctuantem aquam cuius cum preterierit, non est vestigium invenire ». etc.
o Lam. 1, 9.
p Ps. 68, 3 : etc.] et non est substantia.
q Lam. 1, 8.
r Lam. 4, 18.
s Sir. 32, 21.
t Sap. 5, 7-11.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_1)

Notes :