Philippus Cancellarius

<26.1> Proemium primum

prol.| A aDe scala Iacob tangente celum, de tactus inter sensus, et de Davidis inter prophetas excellentia.1
A ¶Codd. : V9877 f. 1rb–2ra, Ed1523 , f. i   –iv   ( j’omets de signaler les variantes récurrentes: 1° pour les références bibliques, l’éditeur a toujours omis in devant le livre biblique; 2° omission ou ajout simples de etc . ; 3° la graphie authoritate   ).
1 De scala... excellentia] om. codd.
marg.| 1.  Vidit Iacob 2   scalam stantem super terram et cacumen eius 3   tangens celum <et angelos quosque Dei ascendentest et descendentes per eam> 4   et Dominum innixum scale ut habetur in5 Genesis 28b.
b Gn. 28, 12-13 Gen. 28, 12-13 .
2 + in somnis Ed
3 illius Ed
4 om. Va9877
5 ut habetur in ] om. Va9877
marg.| {A} 2. Psalterium dicitur a psallin 6 quod est tangere. Nomina siquidem in Sacra Scriptura a sensibus corporis ad sensus anime inveniuntur translata ut ibic «Gustate et videte quoniam suavis est Dominus.» Sicut7 videtur, exterior homo vivit sensibus ita interior vivificatur virtutibus, propter quod ipse virtutes exteroris hominis sensibus comparantur. Cum ergo quinque sint sensus hominis, scilicet visus, auditus, gustus, odoratus et tactus, fides est visus anime, obedientia auditus, spes odoratus, charitas gustus, humilitas sive patientia, {B} tactus. Cecus ergo est qui fidem non habet. Intellectus8 sine fide 9 sicut oculus sine videndi virtute. Hic est cecus a nativitate, omnes enim sine fide nascuntur10. {1.1v} De hoc ceco dicitur in Iohanne ubi11 Christus illuminavit12 eum exspuit in terram et fecit lutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius. Tunc enim illuminatur mentis oculus, cum fidem Verbi incarnati suscipit intellectus. Et quod fides illuminet13, satis ostenditur in Marci 10d quando Dominus curavit14 Barthimeum a quo ut Dominus quesivisset. Quid tibi vis faciam? Ait: Domine15 ut videam et dixit ei Respice16 fides tua te salvum fecit confestim vidit ac si diceret fides est que te illuminat17; fides autem18 te curavit.
c Ps. 33, 9 Ps 33, 9 .
d Mc. 10, 51 Marc. 10, 51 Marc. 10, 51
6 psallein Ed
7 Sicut ] + enim ut Ed
8 Intellectus ] + enim Ed
9 fide ] + est Ed
10 nascuntur ] nascimur Ed
11 in Iohanne ubi ] Ioannis 9 quod ut Ed
12 -vit ] –ret Ed
13 -nat Ed
14 + et illuminavit Ed
15 Domine ] om. Ed
16 om. Ed
17 -vit Ed
18 autem ] est que Ed
marg.| 4. Auditus {C} est obedientia. Unde Prophetae: «Populus quem non cognovi» etc. inauditu auris obedivit michi. Unde cum claustrales ad obedientiam teneantur precipue de eis dicitur, in Leviticof: «Bovem et ovem aure et cauda amputatis» voluntarie offerre potestis19. Votum autem {D} ex hiis20 solvi non potest21: Auris amputata22 imperfecta est obedientia qui ergo23 propriam voluntatem24 supposuerunt alterius positi25 perfecta obedientia tenentur obnoxii. Unde qua obedientia que in quibusdam sufficeret26, in ipsis forsitan displiceret. Unde recte dixit27. Sed de hiis solvi votum non posset ut patet28.
e Ps. 17, 45 Ps. 17, 45 .
f Lv. 22, 23 Lev. 22, 23 .
19 offere potestis ] offeri potest Ed
20 ex hiis ] his Ed
21 potest ] + quia Ed
22 amputata ] amputato Va9877 + idest voluntas Ed
23 qui ergo ] sed qui Ed
24 voluntatem ] + prelato Ed
25 alterius positi ] de Ed
26 qua obedientia… sufficeret ] minus plena obedientia que in voto non astrictis sufficeret Ed
27 dixit ] dicitur Ed
28 Sed de … patet ] votum autem his solvi non potest Ed
marg.| 5. Spes est odoratus odoratu ergo caret qui spem non habet. Unde de sanctis qui naribus spei trahunt29 sibi beatitudinis eterne fragrantiam et in cogitatione iudicii non terrentur, dicit Iobg: «Gloria narium eius terror»; de his in Ezechielemh comminatur Dominus anime peccatrici sub figura mulieris adultere30: «Precident aures tuas et nares tuas»31. Aures naribus in precisione coniunguntur32 quia quibus mandatorum obedientia tollitur {E} speratur frustra de eterna vita33.
g Iob. 39, 20 Iob 39, 20 .
h Ez. 23, 25 Ez. 23, 25 : «…nasum tuum.»
29 trahunt ] attrahunt Ed
30 adultere ] + dicens Ed
31 nares tuas ] nasum tuum ubi Ed
32 iunguntur Ed
33 speratur… vita ] ab iis frustra de eterna vita speratur Ed
marg.| 6. Caritas est gustus. Nisi34 caritas gustus esset, non dictum esset in Canticis35 i: «Comedite amici36 et inebriamini carissimi». Ipsa37 sola sapores verre discernit. Ipsa est que iudicat quod temporalia bona vera bona non sunt et temporales pene vere pene non sunt quia38 prudentia huius mundi quasi palatum infectum iudicat dulcia ipsa reputat39 amara et econtrario. De talibus autem dicit Isaiasj: «Ve qui dicitis bonum malum et malum bonum» etc. De sanctis autem in Deuteronomio in finek: «Inundationes maris quasi lac suggent.» Ipsa40 est gustus de qua (!) in Iob: Auris verba probat et escas gustus41 diiudicat.
i Cant. 5, 1 Cant. 5, 1 .
j Is. 5, 20 Is. 5, 20 .
k Dt. 33, 19 Deut. 33, 19 .
34 +enim Ed
35 dictum… canticis ] diceretur Cantici 5  Ed
36 amici ] + mei et bibite Ed
37 +enim Ed
38 temporales… quia ] que Ed
39 reputat ] existimat Ed
40 ipsa ] + igitur Ed
41 escas gustus ] guttur gustu Ed
marg.| ¶ 7.1 Humilitas est tactus et comparatur tactui et42 {F} maxime nobis adheret sicut et tactus animali. Etsi43 enim aliquod animal vivat sine visu ut talpa et ita de aliis sensibus44, nullum tamen sine tactu vivit; aliquod autem solo tactu sicut ostreum in concha quod hoc solo vivit quod45 adheret conche et separatum statim moritur. Ideo autem dicitur maxime humilitas nobis adherere. Nihil enim homo46 in se habet unde superbiret sed in se habet47 unde humilietur. Unde recte ei dicitur {Ecclesiastes 10l} Quid superbit terra et cinis? Et Michee 6m «Humiliatio tua in medio tui». ¶ {G} Patientia autem est48 que est comes humilitatis merito tactui comparatur. Ipsa enim est sola per quam probantur alie virtutes. Est enim probatorium et examen omnium virtutum. Et ideo bene dicitur tactus.
l Qo. 10, 9 Eccle. 10, 9 .
m Mi. 6, 14 Mich. 6, 14 .
42 et ] quia Ed
43 Quamvis Ed
44 et ita… sensibus ] sine auditu et odoratu ut quidam vermes terre Ed
45 quod hoc… vivit quod ] solo tactu vivit dum Ed
46 Nichil enim homo ] quia homo nichil Ed
47 superbiret…habet ] superbiat sed multum unde Ed
48 est ] tua Ed
marg.| 7.2. Aurum enim quando49 probatorio tangitur tunc probatur. Unde cum Dominus dixisset Sathane50 n «Numquid considerasti servum meum Iob quod non sit similis ei in terra?» etc. Respondit Sathanas «Numquid frustra Iob timet Deum? Nonne tu vallasti eum ac51 substantiam eius52? Sed extende paululum manum tuam et tange cuncta que possidet nisi in faciem53.» Unde tactus Iob post dixito: «Manus Domini tetigit me.» Hinc est quod per omnes virtutes de patientia tanquam de probatorio subiungit {Matheus 5p}54: «Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam». {H} Sicut autem tactus quodamodo est generalis ad omnes sensus sic et quodammodo55 patientia ad omnes virtutes.
n Iob. 1, 8-11 Iob 1, 8-11 .
o Iob. 19, 21 Iob 19, 21 .
p Mt. 5, 10 Math. 5, 10 .
49 quando ] dum Ed
50 + Iob I Ed
51 ac ] + domum eius universamque Ed
52 eius ] + per circuitum  Ed
53 faciem ] + benedixerit tibi Ed
54 per omnes… 5 ] Dominus Mattheus 5 post ceteros gradus beatitudinis et virtutum subiungit Ed
55 quodammodo ] om. Ed
marg.| 8. ΓOmnis sensus omni tactu56 perficiuntur et omnes virtutes in paciencia probantur. Omnis sensus in tactu dicuntur perfici quia nullus sensus operationem perficit sine tactu, et quodamodo omnibus sensibus tactus vident intraneus. Qui enim rem videt, quodamodo eam tangit et aliquid ad ipsum de re pervenit secundum quod dicit57 Aristotelem q: «Videmus intus suscipientes», et ita de58 aliis sensibus. Aliquid ergo ad sensum quemlibet pervenit de re que sentitur unde59 color sive idolum coloris ad visum. Sonus ad auditum, etc. sed actus huiusmodi a remotioribus sit secundum magis et minus ut60 in visu , auditu, odoratu. Visus autem61 fit a remotiori62 quam auditus, auditus quam odoratus, odoratus quam gustus63. Verior tactus est quam alii64. Ex predicta ergo65 ratione nullius sensus operatio sine quodam tactu perficitur, tactus enim {I} generaliter pro omni sensu accipitur. Et sicut in corporali tactu, ita et in spirituali dicendum est. Unde cum fides sit anime visus, obedientia auditus, spes {K} odoratus66, caritas gustus, patientia tactus, omnes autem virtutes quedam spirituales coniunctiones et spirituales tactus sunt. Et67 ideo Psalterium, quia non tantum circa unam virtutem scilicet solam fidem, vel solam spem consistit, sed omnes circuit, de omnibus passim diversis locis interserit68, generali nomine, a psallin 69 quod est tangere psalterium dicitur. Et quia in omni virtute de aliqua partitione sive spirituali coniunctione agitur70.
q Aristoteles, Topica   , 1, 14 (105b) (AL 5/1-3, 2d. L. Minio-Paluello, 1969, p. 20.5).
56 omnis sensus…tactu] virtus nam vidua est quam non patientia firmat. Omnesque sensus tactu Ed
57 quod dicit ] enim Ed
58 ita de ] in Va9877
59 unde ] ut Ed
60 utputa Ed
61 enim Ed
62 remotioribus Ed
63 gustus ] + unde gustus Va9877
64 Verior… alii ] gustus quam tactus, nisi quia gustus tactus quidam est. Tactus igitur est intimior Ed
65 Ex predicta ergo ] Unde ex predicta Ed
66 spes odoratus ] om. Va9877
67 om. Ed
68 interserit ] + et disserit ideo Ed
69 psallein Ed
70 agitur ] + ideo Ed
marg.| 9. Singule distinctiones psall<in>71 dicuntur. Nisi enim virtutes, spirituales tactus et coniunctiones essent numquam Dominus dixisset Magdalener «Noli me tangere quia nondum ascendi ad patrem meum,» ac si diceret72: cum me spiritualiter nondum tangas per fidem non me presumas tangere per tactum corporalem. A muliere autem emorroissa que spiritualiter eum tangebat se tangi corporaliter permissit, unde {L} dixits: «Tetigit me» etc.
r Io. 20, 19 Ioh. 20, 19 .
s Lc. 8, 46 Luc. 8, 46 : «Tetigit me aliquis: nam ego novi virtutem de me exiisse.»
71 psall. ] psalterii psalmi Ed
72 ac si diceret ] ad Dominum tuum Ed
marg.| 10. Dicitur autem psalterium a materia, a similitudine, a modo.
marg.| 10.1 A materia, quia agit de omni genere coniunctionis73 que triplex est: spiritualis, sacramentalis74, personalis.
– Spiritualis est que est inter Deum et spiritualem75 animam, de qua Apostolus76 t: «Despondi vos uni viro» etc.77
– Sacramentalis inter Christum78* et Ecclesiam, de qua79 Apocalypsisu: «Venerunt nuptie agni et uxor eius preparavit se.»
– Personalis inter Verbum et humanam naturam, de qua80 v: «Et Verbum caro factum est81
t 2Cor. 11, 2 Cor. (II) 11, 2 .
u Apc. 19, 7 Apoc. 19, 7 .
v Io. 1, 14 Ioh. 1, 14 .
73 coniunctionis ] + Dei Ed
74 sacramentalis ] + et Ed
75 spiritualem ] om. Ed
76 Apostolus ] + 2, Corinthiorum 11 Ed
77 etc.] + virginum castam exhibere Christo Ed
78 Christum ] proximum Va9877
79 qua ] + Ephesios 5 Sacramentum hoc magnum est ego autem dico in christo et in ecclesia. Et Ed
80 qua ] + Ioannis I Ed
81 est ] + et habitavit in nobis Ed
marg.| 10.2 A similitudine. Sicut enim82 psalterii instrumentum decem habet chordas ita decalogus decem habet vel continet mandata et hec omnia continet dilectio Dei et proximi. «Plenitudo enim legis dilectio83w Psalterium autem istud nichil aliud est vel sonat nisi quod nos ad Dei et proximi dilectionem invitat.
w Rm. 13, 10 Rm. 13, 10 .
82 Sicut enim ] quia sicut Ed
83 dilectio ] + Romanos 13 Ed
marg.| 10.3 A modo, licet enim84 in Psalterio85* multe prophetie contineantur, non tamen86 dictus est propheta sed87 psalmista et inter hagiographos computatur88. Non89 est dictus propheta90 a visu sed psalmista a tactu.
84 licet enim ] quia licet E d
85 Psalterio ] psalmo Va9877
86 tamen ] + tam proprie Ed
87 quam Ed
88 computatur ] non inter prophetas enumeratur Ed
89 Non ] + inquam quamvis Eximius prophetarum Ed
90 propheta ] + aut videns Ed
marg.| 11.1 Propheta quattuor modis dicitur91: ex officio, ex actuali consuetudine, inspiratione92, authoritate93.
– Ex officio, quando ad hoc missus est ut predicet prophetiam. Iuxta hunc94 David non est propheta et ideo liber eius non computatur inter prophetas95.
– Actuali96 consuetudine, secundum quod Amos dixitx «Non sum propheta» et97 non habeo usum prophetandi nec prophetare consuevi.
– Inspiratione98, ut eum Deus sua secreta inspirat sive mittatur ad prophetandum sive non.
– Auctoritate99 sicut Heliseus100.
x Am. 7, 14 Amos 7, 14 .
91 Propheta… modis dicitur ] Dicitur autem propheta quatuor modis Ed
92 inspiratione ] ex praem . Ed
93 aucthoritate ] et ex authoritate Ed
94 hunc ] + modum Ed
95 prophetas ] prophetias Ed
96 Actuali ] Ex actuali Ed
97 et ] quasi dicat Ed
98 inspiratione ] ex praem . Ed
99 Auctoritate ] Ex auctoritate Ed
100 Heliseus ] + authoritatem habuit Ed
marg.| 11.2 Hiis101 tribus modis David propheta dici potest quia et inspiratione et auctoritate et actu prophetandi, sicut infra dicetur. Quia cum102 dicitur propheta, autonoma<si>ce intelligitur David103.
101 Hiis ] His Ed
102 Quia cum ] Quum autem Ed
103 intelligitur David ] dicitur Ed
marg.| 11.3 Ex officio dicitur propheta quando quis premissus est populo predicere futura. Iuxta hunc modum David non est propheta104. Et ideo dicunt105 librum eius non106 inter prophetas107sed inter hagiographos debere108* computari. Sed hec nulla videtur ratio cum Iosue inter proheticos109 computetrur, nec cum missus sit110 sicut nec David ex officio ad prophetandum. Videtur etiam causa esse111 quare liber David inter propheticos non computetur nec propheta112 dicendus, sed sit etiam113 «plus quam propheta»y. Consuevit enim minorem maior dignitas absorbere. Unde cum maior sit tactus quam visus, et Dominus specialiori modo cor eius tetigit in ipso loquens absque velamine figurarum, merito signantius nomen eiciunt114. Unde et ipse dicitz: «Audiam quid loquatur in me» etc.115 Ideo non propheta a visu sed psalmista dicitur a tactu. Unde liber eius liber soliloquiorum 116 dicitur.
y Cf. Mt.. 11, 9 Math. 11, 9 ; Luc. 7, 26.
z Ps. 84, 9 Ps 84, 9 .
104 Iuxta… propheta ] om. Ed
105 dicunt ] quidam praem . Ed
106 non ] om. Ed
107 prophetas ] propheticos Ed
108 debere Va9877² ( al. m. )] minime Va9877 * Ed
109 propheticos ] prophetas Ed
110 cum missus sit ] tamen est missus Ed
111 Videtur…esse ] Vera autem causa videtur Ed
112 propheta ] David Ed
113 sed sit etiam ] sit propheta quia est Ed
114 eiciunt ] retinuit Ed
115 etc. ] Dominus Deus meus Ed
116 soliloquiorum ] + idest psalterium Ed
marg.| 12. Psalterium117 est illa scala de qua dictum est in Genesi118 Vidit Iacob scalam stantem super terram et cacumen eius tangit celum 119. Hec scala
– tangens celum120, tangit celum quando agit de divinitate;
– tangens terram121, terram tangit quando agit122 de humanitate.
117 Psalterium ] Hoc praem . Ed
118 in Genesi ] supra Ed
119 stantem… celum ] etc. Ed
120 tangens celum ] dicitur praem . Va9877²  , tangit celum et terram Ed
121 tangens terram ] om. Va9877
122 agit ] om. Ed
marg.| 13. Tangit celum quando agit de ratione123, terram quando de sensualitate; celum cum de novo tangit124 homine, terram cum de veteri homine; celum cum de Ecclesia triumphante, terram cum de militante non vidit eam nisi Iacob qui luctatus est cum angelo usque in mane, ita tamen quod125 tetigit nervum femoris eius et126 statim emarcuit127. Angelus iste Sacra Scriptura est cum qua luctandum est usque in mane, idest donec radius intelligentie elucescat. Hic est angelus testamenti quem vos vultis et128 in tantum donec nervus emarcescat129 130 aa et tamen Iacob ab angelo131 separatur132 et nos salubri. Et tunc133 vincimur quando sensualitatis affectio et sensus carnalis in nobis moritur. Et ne, occasione alicuius intelligentie acquisite, superba in quibusdam cogitatio surrepat ita insinuansab: «Dimitte me! Iam enim ascendit aurora», respondit ei134 Iacob: «Non dimitam te nisi benedixeris michi.» Hec benedictio est Sacre Scripture plenior intellectus. Et hoc est quod sequitur: «Statimque ortus est sol.» Et tunc Iacob135 dixitac: «Vidi Dominum facie ad faciem et salva facta est anima mea.» Sed quantumcumque intellexeris nequaque cum Iacob dicas: «Dic michi quo appellaris nomine?» quia respondit ei: «Quid queris nomen meum quod est Mirabile?» «Accedet – enim – homo ad cor altum et exaltabitur Deus.»ad
aa Cf. Gn. 32, 25 Gen. 32, 25 : «Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris eius, et statim emarcuit.»
ab Gn. 32, 26 Gen. 32, 26 .
ac Gn. 32, 30 Gen. 32, 30 : «Vidi Deum…».
ad Ps. 63, 7-8 Ps 63, 7-8 .
123 ratione ] + tangit Ed
124 tangit ] om. pr. m. Va9877 Ed
125 quod ] + cum Ed
126 et ] om. Ed
127 emarcuit Va9877² Ed ] evanuit Va9877*
128 et ] qui ut dicitur Genesis 32 Ed
129 donec nervus emarcescat Va98
130 77 (evanuit pr. m. ) ] tetigit nervum eius ut emercescat Ed
131 angelo ] eo Ed
132 separatur ] superatur Va9877²  
133 separatur… et tunc ] superatus non est nisi in nervo femoris unde et nos salubriter in femore Ed...
134 ei ] om. Ed
135 tunc Iacob ] om. Ed
marg.| 14. Sequitur: Vidit 136   in hac scala angelos ascendentes et descendentes. Angelus nuntius est. ΓQui sunt nuntii Abrahe137* vel cuiuscumque iusti nisi orationes ad Deum transmisse? Angeli138 ascendentes sunt orationes vestre139. Angeli descendentes140: consolationes et inspirationes divine. Tot nuntii mittuntur quot orationes ad Deum funduntur et quot desideria exprimuntur. Audi in psalmo nuntios ascendentes: «Verba mea auribus percipe Domine, intellige clamorem meum141ae Item «Appropinquet deprecatio mea»af etc. Audi nuntios descendentes: «Expectans expectavi Dominum et intendit mihi142 et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miserie et de luto fecis143ag Audi nuntios descendentes, audi144 invicem commeantes: «Secundum multitudinem dolorum meorum consolationes tue letificaverunt animam meam.»ah
ae Ps. 5, 2 Ps 5, 2 .
af Ps. 118, 169 Ps 118, 169 .
ag Ps. 139, 2-3 Ps 139, 2-3 .
ah Ps. 93, 19 Ps 93, 19 .
136 Vidit Ed ] Videbit et Va9877
137 Qui… nuntii Abrahe Va9877 (Abrahe al. m. super eras .) ] Est enim, ut dicit Erezorius (!), nomen officii non nature quia sunt nuntii anime Ed
138 Angeli ] + igitur Ed
139 vestre ] pie Ed
140 descendentes ] + sunt Ed
141 intellige… meum ] etc.  Va9877
142 et intendit mihi Ed ] etc. Va9877
143 et eduxit me de lacu miserie et de lutoo fecis Ed ] etc. Va9877
144 descendentes audi ] om. Ed
marg.| 16. Sequitur Et Dominum innixum scale . Dominus dicitur inniti145 scale sed scala potius innititur ei. Vere ipsa ei146 innititur quia ipse est psalmorum materia et de ipso idest147 de capite et148 membris eius psalmi scribuntur. Ipse etiam vere innititur scale quando ab ipso psalmorum testimonia proferuntur. Unde sic149 ai «Sicut scriptum est in lege et prophetis de me et in Psalmis150».
ai Lc. 24, 44 Luc. 24, 44 .
145 inniti ] + huic Ed
146 ipsa ei ] hec scala Domino Ed
147 et de… idest ] quia de ipso ut Ed
148 et ] + de Ed
149 sic ] + Luce 24 Ed
150 Sicut… psalmis ] Necesse est implere omnia que scripta sunt in lege Moysi et prohetis et psalmis de me Ed .



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Proemium primum), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_Prol.1)

Notes :