Psalmus 55

Numérotation du verset Ps. 55,1 

¶In finem
¶Codd. : (Ps. 55) D30 Rusch Ps-G, def. ΩF
pro populo1
1 pro populo] propulo cacogr. D30
qui a sanctis
longe factus est
in tituli inscriptione ipsi David
cum tenuerunt eum Allophili
in Geth2.
2 in tituli… David Ps-G (V D) ΩS Rusch Ed1530 cum Ps-α ] David in tituli inscriptione Ps-G D30 (inscriptionem) Clementina
Numérotation du verset Ps. 55,2 I

Miserere mei Deus
quoniam conculcavit me
homo ¦
tota die
impugnans
tribulavit me.
Numérotation du verset Ps. 55,3 II

Conculcaverunt me
inimici mei
tota die ¦ quoniam
multi bellantes adversum me.
Numérotation du verset Ps. 55,4 III

Ab altitudine diei timebo ¦
ego vero in te sperabo.
Numérotation du verset Ps. 55,5 IV

In Deo laudabo
sermones meos ¦
in Deo
speravi non timebo quid faciat mihi caro.
Numérotation du verset Ps. 55,6 V

Tota die
verba mea
execrabantur3 ¦
3 execrabantur] exsecrabantur ω 1
adversum me omnes cogitationes4 eorum in malum.
4 omnes cogitationes ω 1 Rusch ] omnia consilia Ps-G
Numérotation du verset Ps. 55,7 VI

Inhabitabunt
et abscondent ¦ ipsi
calcaneum meum observabunt.
Numérotation du verset Ps. 55,VII 

Sicut sustinuerunt animam meam
Numérotation du verset Ps. 55,8 

pro nihilo salvos facies illos ¦
in ira populos confringes.
Numérotation du verset Ps. 55,VIII 

Deus
Numérotation du verset Ps. 55,9 

vitam meam annuntiavi tibi ¦
posuisti lacrimas meas in conspectu tuo.
Numérotation du verset Ps. 55,IX 

Sicut et in promissione tua ¦
Numérotation du verset Ps. 55,10 

tunc
convertentur
inimici mei
retrorsum.
Numérotation du verset Ps. 55,X 

In quacumque die
invocavero te ¦
ecce cognovi quoniam Deus meus es.
Numérotation du verset Ps. 55,11 XI

In Deo laudabo verbum in Domino
laudabo sermonem ¦
in Deo speravi
non timebo quid faciat mihi homo.
Numérotation du verset Ps. 55,12 XII

In me
sunt Deus vota tua ¦
que reddam laudationes
tibi.
Numérotation du verset Ps. 55,13 XIII

Quoniam eripuisti animam meam
de morte et pedes meos de lapsu ¦ ut placeam coram
Deo in lumine viventium.

Psalmus 55

Numérotation du verset Ps. 55,7 
Sermo 113
prol.| De diabolo quomodo fini vite nostre insidietur. In Psalmo 65. 1
1 om. codd.
Inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum suum observabunt.
marg.| {A} Diabolus insidiatur fini vite propter multas causas. Vult autem non principi ad modum venatoris qui induit se veste viridi qua similis est virori foliorum. Et sicut auceps qui latet inter frutices. Unde plerumque transfigurat se in angelum lucis et propter claritatem dicitur demonium meridianum. Unde ab incursu et demonio meridiano. Et 2Cor. 2 : « Ut non circumveniamur a Satana, non enim ignoramus cogitationes eius ». {B} Diabolus etiam est sicut venator, qui laqueos abscondit et in angusto loco ponit per quam est transitus. Laqueus diaboli omnis creatura, et peccatum quod delectatione tegitur que appetitur. Unde Iob. 18: « Abscondita est in terra pedica eius » scilicet decipula illius super semitam. Similiter in arcto et articulo mortis insidiatur, sicut murilegus muri ad foramen. Unde quidam legitur dixisse moriens: iter { CCXVIII v } para tutum. {C} Prima autem causa est quia hec duo maxime affectant homines: bonum finem et exequiarum honorem: exemplo Balaam qui dixit Nm. 23 Moriatur anima mea morte iustorum, et fiant novissima mea horum similia. Pigri ita solent sohaitter id est optare pro voluntate. sed tamen nihil propter hoc laborent, similes diabolo qui dixit Mt. 4 Dic ut lapides isti panes fiant. Sic multi dicunt utinam lapis iste esset bonus salmo. Sic et vetule de nepote herede. Unde Persius. Hunc optent generum rex et regina: puelle hunc rapiant. quicquid calcaverit hic rosa fiat. Sic optant carnales bona eterna sibi prouenire. Unde Dominus Mt. 20 Increpuit filios Zebedei cum mater eorum dixisset. Dic ut hi duo filii mei sedeant etc. Et respondit, Nescitis quid petatis. et subiunxit terribile verbum. Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? quasi decat. oportet vos transire per calicem: et per calicem venitur ad regnum. Et quia pauci sunt qui laborent ut habeant bonum finem per quem perveniant ad regnum: dicitur Proverb 13 Vult et non vult piger. anima autem operantium impinguabitur.
marg.| {D} ¶ Secunda causa est, quia novit quod si peccator tunc evascrit nihil potest timere: in tuto enim est et hoc dicet. « Benedictus Dominus qui non dedit nos in captionem dentibus eorum ». « Anima nostra erepta est de laqueo » etc. « Laqueus contritus est et nos liberati sumus » et Na. 2 Celebra Iuda festivitates t.1 confitens quia non adiiciet ultra ut pertranseat in te: Belial universus interiit.
marg.| {E} ¶ Tertia quia si tunc fuerit interceptus non poterit liberari. Unde Ecclesis. 11 Ubi ceciderit lignum ibi erit sive ad austrum sive ad aquilonem. Et Sopho. 1 Sed et argentum eorum et aurum non potest eos liberare, in die ire Domini.
marg.| {F} ¶ Quarta, quia novit { CCXVIII r } potestatem suam modicum duraturam et ideo sevit acrius. Sicut prepositi temporales: qui omnia que possunt emungunt. Unde Statius. Non parcit populis regnum breve. Et Apocalypsis 12 Descendit diabolus ad nos habens iram magnam sciens quod modicum tempus habet.
marg.| {G} ¶ Quinta quia et si in nullo alio nocere possit saltem conatur electos de specie mali exitus infamare: et procurat ut electi moriantur, vel intestati, vel ex insperato: quod nonnumquam contingit etiam bonis: nec habent plerumque solennitatem exequiarum, qui tamen quantum ad Deum feliciter consummant dies suos. Unde Sapientie 4 Iustus si morte pre occupatus fuerit in refrigerio erit. Et ibidem. Consummatus in brevi explevit tempora multa. placita enim erat Deo anima illius: propterea properavit educere eum de medio iniquitatis. Diabolus autem modis omnibus procurat ut in hoc saltem infamet eos, quantum ad vulgi opinionem. Unde Sir. 11 Bona in mala convertens insidiatur, et in electis ponit maculam. Sed quicquid machinetur, in conspectu Dei bonus est exitus iustorum. Unde Sir. 1 Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis benedicetur. Preciosa est in conspectu do. m scilicet eius. econverso. Mors peccatorum pessima. Quicquid honoris exhibeatur feneratori in extremis. Ps. 139 : « Virum iniustum mala capient in interitu ». Huic afferuntur circa feretrum, cruces, luminaria et thuribula, Ex alia parte occulte parantur ei tenebre et cruces alie scilicet patibulum inferni et sulphura. Quia ignis et sulphut etc. Debet ergo miser homo cogitare quod possit insidias illas declinare. Iuxta illud Prv. 6 Eruere quasi damula de manu et quasi avis de insidiis aucupis que pipe id est canit quando se percipit evasisse. Insidiis autem diaboli { CCXIX v } occurritur duobus modis: per confessionem. et per testamenti ordinationem. Unde Is. 38 Dispone domi tue quia morieris et non vives. Et Sir. 23 Ne dederis maculam in gloria tua in die consummationis vite tue: et in tempore exitus tui distribue hereditatem: de qua dicit Horatius in epistolis Omnem crede diem tibi deluxisse supremum. et Gregorius dicit. Disce quasi semper victurus: vive quasi cras moriturus. Unde Sir. 5 Ne tardes converti ad Dominum et ne differas de die in diem. Subito enim veniet ira illius etc. Et Qui non est hodie cras minus aptus erit etc. Et quod preteritum est etc. Persius. Iam cras Esthernum consumpsimus, ecce aliud cras.
Numérotation du verset Ps. 55,9 
Sermo 114
prol.| ¶ De confessione integre et sine hypocrisi facienda de propriis: et lacrimarum triplici virtute. In Psalmo 55. Sermo 114.2
2 om. codd.
{K} Deus vitam meam annuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo.
marg.| Primo considerandum quare dixit, Vitam meam annuntiavi tibi. Annuntiavi enim dicit quasi plane et palam nuntiavi. et hoc contra quosdam qui quasi singultiendo et masticando dicunt peccata sua et sub quodam involucro, ut cum quis debet dicere quod fenerator sit dicit quod aliquid habuit de alieno: et per quosdam circuitus loquitur de peccato suo: et hoc maxime contingit circa peccatum carnis, in cuius genere circumstantie maiores sunt plerumque ipsius peccati substantia. Unde ad Eph. 5 Que in occulto fiunt ab ipsis turpe est etiam dicere. Et idem Apostolus vocat passiones ignominie ad Rm. 1a ubi dicit :"Propterea tradidit eos Deus in passiones ignominie". Sed oportet quod in confessione malus pudor vincatur qui claudit os. { CCXIX r } Est enim demonium pudor quo eiecto loquitur mutus de quo Lc. 11 Erat Iesus eiiciens demonium et illud erat mutum. et cum eiecisset demonium loquutus est mutus: quod significatum est in Iuda. de quo legitur: quod primus intraverit mare rubrum. {L} Mare rubrum intrare est pudorem de peccato vincere. ideo dicit Iob. 7 Non parcam ori meo: loquar in tribulatione spiritus mei. Confabulabor anime mee. In amaritudine dicit. Multum enim in hoc amaricatur anima, Numquid si quis in bello victus esset libenter narraret hoc? et quid est peccare nisi in bello tentationum succumbere. Unde Ovidius. Quis enim sua prelia victus commemorare velit? Maxime quidem turpe est vinci a femina. Vincitur a femina qui vincitur a concupiscentia sua. hoc significatur Iudicum 6° ubi dixit Abimelech armigero suo evagina gladium tuum et percute me, ne forte dicatur quod a femina inter fectus sum. {M} Multi enim occulte per hypocrisim peccant, ne eorum incontinentia percipiatur. Isti quasi ab armigero interfici volunt ne a femina victi dicantur. Armiger iste est hypocrisis. Armiger arma portat sed armis non pugnat. Sic hypocrite virtutum armis induuntur, quarum opera non habent. {N} Meam dicit propter quosdam qui aliena confitentur peccata, et in hoc quasi se excusant dicentes per illum feci: cum potius dicenda sit circumstantia que facit ad gravamen peccati qua ea que facit ad eius diminutionem. ideo dicitur Sir. 15 {O} Ne dicas ille me implanavit id est decepit. Et Gn. 3 Mulier quam dedisti mihi decepit me. De hac annuntiatione dicitur Sir. 16 Anima vitalis denuntiat ante faciem ipsius. et ipsa iterum eversio illorum. Anima vitalis est anima { CCXX v } penitentis: qui vivit non solum vita naturali sed etiam gratie: et ita duplicem habet vitam. Unde vivens confitebitur tibi. hec denuntiat ante faciem ipsius id est Dei et ipsa est eversio illorum quia ipsa peccati confessio est quasi eversio penitentium: faciens ut quod est subtus sit supra, et econverso. Ratio scilicet supra sensualitatem. Unde Os. 7 Effraim factus est panis subcineritius qui non reversatur. Timor enim qui est in penitente, sicut tonitruum vina, ita cor euertit. Unde vox Domini super aquas, Deus maiestatis intonuit Dominus super aquas multas id est mentes fluxas.
a Rm. 1, 26.
marg.| {P} ¶ Secundo videndum est quare dixit Posuisti lacrimas in conspect. t. Lacrima salsa est et calida et clara, salsa est et amara: ideo conservat a vermibus tentationum. Anima etiam penitentis se Deo mortificat et immolat, et ne putrescat hac amaritudine discreta quasi quodam sale conditur. Ideo dicitur Mt. 5 Vos estis sal terre etc. Et in omni sacrificio ponebatur sal quasi dicat peccasti quiesce, discrete conserva te a peccati corruptione.
marg.| {Q} ¶ Calida est et ideo melius abluit. Emanat enim flante austro spiritus sancti. Unde flabit spiritus eius et fluent aque, et ita calide quandoque sunt quod ex eis excaldatur diabolus sicut in bello: et etiam tota anima excoquitur et esibilis Deo efficitur. Tepida aqua non vrit diabolum immo potius fouet et delectat. Unde Apocalypsis 3 Utinam calidus esses aut frigidus: sed quia tepidus es incipiam te euomere etc. Unde de illo cuius lacrime ita calide non sunt ut diabolum vrant, potest intelligi illud Gn. 46 Ruben primo genitus meus etc. effusus es sicut aqua non crescas, alia littera, non ebullias. {R} Clara est et eius claritas placet Deo: ideo dicitur: posui lacrimas meas in conspectu tuo. Sicut de bono { CCXX r } vino dicitur, ponite illud ante me, hoc hic ponite Hinc dicitur Is. 38 Audivi orationem tuam et vidi lacrimas tuas. {S} Quedam lacrime sunt que non ponuntur in conspectu Dei, sed Deus le avertit ab illis scilicet que sunt de terrenis: quod significatur per lacrimas Esau. Gn. 27 Cum Esau eiulatu magno fleret dixit Isaac. In pinguedine terre et in rore celi desuper erit benedictiotua etc. In pinguedine terre premisit, quia lacrime pro terrenis erant: nec benedictionem qualem habuit Iacob impetrare potuit. {T} Aque natura est ascendere usque ad originem sui. Unde pro terrenis non ascendunt. quia de imo oriuntur: que pro celestibus, ascendunt ad locum unde oriuntur. Unde Is. 15 Per ascensum Luith flens ascendet. Luith interpretatur Genesis et Sir. 35 Nonne lacrime vidue ad maxillam descendunt et exclamatio eius super deducentes eas? {V} Item lacrime comparantur sudori, qui valde gratus est medico. quia per ipsum eger relevatur et terminatur morbus maxime quando sudor universalis est. Unde Ps. Lavabo per singulas noctes lectum meum lacrimis meis stratum meum rigabo. Hic est sudor de quo dicitur Gn. 3 In sudore vultus tui vesceris pane tuo. Quia ante has lacrimas non est eundum. ad panem eucharistie. Unde Iob. 7 Antequamcomedam suspiro etc. Dominus autem significavit sudorem debere esse universalem per hoc quod sudavit toto corpore. Unde Lc. 22 Factus est sudor eius tamquam gutte sanguinis decurrentis in terram.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 55), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_55)

Notes :