Psalmus 113

Numérotation du verset Ps. 113,1 

¶Alleluia.1
¶Codd. : (Ps. 113) D14 D30 Lunel ( textus tantum ) ω 1 Ω U Rusch Ps-G | Alleluia] om. D14 ; + Vox apostolica cum Iudeis increpans idola D30
1 + ex [ sic pro et] hoc ALLELUIA ad finem CXII pertinet fidem Stut23 (in calce Ps. 112) ¶Nota : De notis criticis Psalterio adiunctis in psalterio Stut23 (Ps. 40, 71, 88, 105, 111, 112, 113 [ mutil. ], 114, 115, 116, 117) , Donatiano De Bruyne industria Hieronymo tributis , vide D. DE BRUYNE , «Le Psautier de Stuttgart (Landesbibliothek n° 23)», Speculum 3 (1932), 365. [MM2023]
Numérotation du verset Ps. 113,I 

In exitu
Israel
de Egypto ¦
domus
Iacob
de populo barbaro.
Numérotation du verset Ps. 113,2 II

Facta est Iudea
sanctificatio eius ¦
Israel potestas eius.
Numérotation du verset Ps. 113,3 III

Mare vidit et fugit ¦
Iordanis
conversus est retrorsum.
Numérotation du verset Ps. 113,4 IV

Montes
exultaverunt
ut arietes ¦
et colles
sicut agni ovium.
Numérotation du verset Ps. 113,5 V

Quid
est tibi mare
quod fugisti ¦ et tu Iordanis
quia conversus es retrorsum ?
Numérotation du verset Ps. 113,6 VI

Montes
exultastis sicut2 arietes ¦ et colles
2 exultastis sicut D14 D30 Hi ω 1 Ω U Rusch Ps-G ] ut Ps-G (R) Lunel cum Ps-R
sicut agni ovium.
Numérotation du verset Ps. 113,7 VII

A facie Domini
mota est terra ¦
a facie Dei Iacob.
Numérotation du verset Ps. 113,8 VIII

Qui
convertit petram in stagna aquarum ¦ et rupem in fontes aquarum3.
3 rupem D30 ω 1 Ω U] rupim D14 (hapax)
Numérotation du verset Ps. 113,9 IX

Non
nobis
Domine non nobis ¦
sed nomini tuo da gloriam.
Numérotation du verset Ps. 113,10 X

Super
misericordia tua et veritate tua4 :
4 misericordia tua et veritate tua Hi D30 Lunel ω 1 Ω U Ps-G Rusch ] misericordiam tuam et veritatem tuam Ps-GRGB ΨB*) D14 cum Ps-R
nequando dicant gentes
ubi est Deus eorum?
Numérotation du verset Ps. 113,11 XI

Deus autem noster in celo ¦
omnia quecumque voluit fecit5.
5 fecit] + ÷ diapsalma Ps-G (ΦRG) D14 ( eras .)
Numérotation du verset Ps. 113,12 XII

Simulacra gentium
argentum et aurum ¦
opera
manuum hominum.
Numérotation du verset Ps. 113,13 XIII

Os habent et non loquentur ¦
oculos habent et non videbunt.
Numérotation du verset Ps. 113,14 XIV

Aures habent et non audient ¦ nares habent et non odorabunt6.
6 odorabunt Hi D14 D30 Lunel ω 1 Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Ω U Rusch ] odorabuntur Ps-G (R L tantum)
Numérotation du verset Ps. 113,15 XV

Manus habent
et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt ¦ non clamabunt in gutture suo.
Numérotation du verset Ps. 113,16 XVI

Similes illis fiant qui faciunt ea ¦
et omnes
qui confidunt in eis7.
7 eis Hi D30 Lunel ω1 Ω U Ps-G Ps-G ] ea D14 (hapax)
Numérotation du verset Ps. 113,17 XVII

Domus
Israel
speravit
in Domino ¦
adiutor eorum
et protector eorum est.
Numérotation du verset Ps. 113,18 XVIII

Domus Aaron
speravit in Domino ¦ adiutor eorum
et protector eorum est.
Numérotation du verset Ps. 113,19 XIX

Qui timent Dominum speraverunt
in Domino ¦ adiutor eorum et protector eorum est.
Numérotation du verset Ps. 113,20 XX

Dominus
memor fuit nostri ¦
et benedixit nobis.
Numérotation du verset Ps. 113,XXI 

Benedixit domui Israel ¦
benedixit domui Aaron.
Numérotation du verset Ps. 113,21 XXII

Benedixit
omnibus
qui timent Dominum ¦ pusillis cum maioribus.
Numérotation du verset Ps. 113,22 XXIII

Adiiciat
Dominus super vos ¦
super vos
et super filios vestros.
Numérotation du verset Ps. 113,23 XXIV

Benedicti vos
a Domino8* :
8 a Domino Ps-G (I K² ΨB* V* D) D14 ω 1 ΩS Ω U edd. cum Ps-R ] Domino Ps-G Hi Lunel D30 Rusch
qui fecit
celum et terram.
Numérotation du verset Ps. 113,24 XXV

Celum celi
Domino ¦ terram
autem dedit
filiis hominum.
Numérotation du verset Ps. 113,25 XXVI

Non mortui
laudabunt te Domine ¦ neque omnes
qui descendunt
in infernum.
Numérotation du verset Ps. 113,26 XXVII

Sed nos qui vivimus
benedicimus Domino ¦ ex hoc
nunc
et usque in seculum.

Psalmus 113

Numérotation du verset Ps. 113,1 
Sermo 241
prol.| ¶ De exitu Israel de Egypto et de quatuor in eo considerandis. In Psalmum 113.
In exitu Israel de Egypto, etc.
marg.| { CXIIII v } {A} Quatuor notantur in exitu filiorum Israel de Egypto. Primo persecutio Pharaonis. Secundo quod divise sunt aque ad percussionem virge Moysi. Tertio quod quum Egyptii viderunt aquas cedere populo Israel dixerunt. Fugiamus Israelem, quia Dominus pugnat cum illo. Quarto quod mare conversum est super caput Egyptiorum, cum vellent ipsos sequi per viam maris: et submersi sunt, ita quod nec unus evasit. Que quatuor in quolibet exeunte a mundi tenebris peccati possunt perpendi. {B} Primo inimici sequuntur et persequuntur eum scilicet diabolus, caro, mundus. Unde Gn. 31 legitur de Iacob quod eum sequutus est Laban cum septem fratribus suis, qui Laban, id est candidatio cum fratribus suis id est cum universitate vitiorum, bene mundum figurat cum omnibus vitiis suis, qui penitentem omnem sequitur, et tentando persequitur. Diabolus etiam persequitur: quia sicut legitur Mt. 4 Post baptismum ductus est Iesus in desertum ut tentaretur a diabolo. Quam etiam caro, id est carnales concupiscentie tententur patet: quia quo plus inimico resistitur, tanto quis plus ab ipso impugnatur, et donec alter vincitur lis exasperatur. Unde Gn. 14a : « Egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius », scilicet Abraham, « postquam reversus est a cede Chodorlaomor ». Rex Sodomorum est caro vel carnalis veluptas, que post victoriam vitiorum occurrit.
a Gn. 14, 17.
marg.| {C}¶ Secundo autem aque {2.114r} dividuntur, sed in vigilia matutina revertuntur, quum in prima recogitatione peccati cor peccatoris in aquas lacrimarum resoluitur. Unde Ecclesis. 1 Qui addit scientiam, addit et dolorem. Tunc enim corscinditur et aque lacrimarum revertuuntur, quum virga directionis id est scientia tangitur: et propter hoc dono scientie luctus adaptatur. Mt. 5 De hac reversione dicitur etiam Dt. penult. Dan catulus leonis fluet largiter de Basan. quia catulus leonis de tribu iuda, qui interpretatur confessio, est novam formam penitentie assumens. De quo Psalm. Rugiebam a gemitu cordis mei. Et Iob. 3 Antequamcomedam suspiro, et tamquam inundantes aque, sic rugitus meus. Ille quidem est Dn. 1 iudex sui, fluens largiter aqua lacrimarum ex Basan id est ex confusione peccatorum suorum. Cum quis enim fidelis est iudex sui, confusus multitudine et magnitudine peccatorum suorum revertitur, et dicit cum David. Miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum. Magnitudinem misericordie implorat contra peccatum magnum: miserationum multitudinem, contra peccatorum numerositatem. Et Dn. 2 legitur quod Arioth introduxit Danielem, ut regi somnium interpretaretur. Daniel interpretatur vir desideriorum. Arioth ad sollicitudinem dirigens: qui separat a curis mundi, ut se discutiat. Arioth Danielem introducit, dum iudicium excitat vel desiderium: seu dum districtio equitatis iudicii devotionem inducit. Regi sommnium perditur, cum peccati obscuritas per confessionem Deo revelatur
marg.| ¶ Tertio autem Egyptii stupefacti dicunt: {D} Fugiamus Israelem etc. quia quum lacrimarum copia in penitentia funditur, demones fugam parant, et {2.114v} stupidi efficiuntur, quia lacrimarum irrigationem nec videre nec ferre queunt: sicut psittacus non ponit pluviam sustinere. Lacrime enim peccatoris calide sunt. Unde eis timet vri diabolus et excaldari. Quorundam vero lacrime sunt frigide aut tepide, quas non timet diabolus. Unde de his dicitur Gn penultimo : Ruben primogenitus meus ne crescas, alia littera dicit: ne ebullias. Unde dicunt Dominus pugnat pro eo. Cum enim quis pro peccato suo intra se turbatur tunc a Domino visitatur. Unde Naum 3b : Dominus in tempestate veniet, et in turbine vie eius. Sed nota quod turbo excitatur a vento: tempestas ab aquis, et oritur a profundo maris. Unde Is. 55 : {E} Mulierem derelictam et merentem spiritu vocavit te Dominus. Vocat Deus mulierem derelictam in abysso vitiorum et merentem spiritu id est ab imo cordis susspiria trahentem pro delictis: quum animam miseram in peccatis diu detentam per cordis contritionem vocat, et tunc ab imomaris tempestas oritur. {F} Turbo autem a vento excitatur: cum interiora cordis gratia inspirante turbatione, et dolore peccatorum suorum quis concutitur. Tunc autem tempestas in aquarum superficie oritur: quum lacrimarum aque late funduntur. Hanc turbationem et tempestatem Dominus in seipso ostendit Io. 11 Quum in morte Lazari turbatus amare flevit. Quid autem de hac turbatione sive turbine ducatur, ostenditur Os. 2 Ubi dicitur. Dabo vallem Achor ad aperiendum spem, quia turbatio mentis dat bonis spem de eternis vallis siquidem Achor, humilitas turbationis. Quam autem ad hanc turbationem fugiat diabolus monstratur. 3Rg. 18. Ubi dicit Helias Achab. Iunge currum t<uum> et descende in civitatem, ne preoccupet te pluvia. ubi per Achab diabolus, per pluviam lacrime { CXV r } penitentis designantur. Currum iungit, quum quatuor procelle affectionum cessant a tentatione de quibus Boethius: Gaudia pelle, pelle timorem Spem que sugato. Nec dolor adsit. Nubila mens est vinctaque frenis, hec ubi regnant. {G} Et propter hoc Egyptii bene dicunt. Fugiamus.
b Na. 3.
marg.| ¶ Quarto Pharao et omnis eius exercitus obruitur, cum aque revertuntur: quia lacrimarum ubertas iterata frequentius, penitus inimici insidias et ipsum inimicum extirpat. Unde Iob. 10 En. reversus me mirabiliter crucias, et post sequitur. Nec unus remansit. Unde Ps. Operuisti omnia peccata eorum. Vitia et etiam inimici insidias lacrime delent Iosue. 10 Non dimisit in ea saltem parvas reliquias.
Numérotation du verset Ps. 113,13 
Sermo 242
prol.| ¶ De iis qui os, idest scientiam, habent et non loquuntur in confessione aut predicatione, et qui oculos circumspectionis habent et non vident. Aures obedientie, et non obediunt. Nares discretionis boni et mali et non discernunt. Manus, idest potestatem faciendi bonum et non palpant, idest non faciunt. Pedes, idest scientiam proficiendi habent et non ambulant, et qui sint non clamantes ingutture suo, sed alieno aut nullo. In Psalmo 113.
Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt.
marg.| {H} Sunt qui os habent et non loquuntur: scilicet qui habent scientiam et potentiam confitendi et non confitentur. de quibus Lc. 11 dicitur Erat Iesus eiiciens demonium, et illud erat mutum, et quum eiecisset loquebatur mutus. Demon enim sciens interpretatur. Unde per demonium mutum, bene sciens consiteri, et tamen existit mutus a peccati et laudis confessione, designatur. Unde Ier. 5 Forsitan pauperes sunt et stulti ignorantes viam Domini iudicium Dei sui { CXVI v } Ibo igitur ad optinates et loquar eis. ipsi enim cognoverunt viam Domini et iudicium Dei sui, et ecce magis hi simul confregerunt iugum, ruperunt vincula. Similiter. Multi peritiam habent cantandi et ad caminum domus sue cantarent, et in ecclesia Dei tacent. Multi habent scientiam predicandi et requisiti non predicant. Hi sint qui talentum abscondunt, de quibus Mt. 25 Abiens, in terra abscondit pecuniam Domini sui. Sed quum demon eiicitur id est quum ex scienti astuto fit simplex stultus, quandoque ad confessionem os aperit. Unde Apost. 1 ad Corinth 3 Si quis inter vos videtur sapiens esse in hoc seculo stultus, fiat ut sit sapiens. sicut David 2Rg. 6 in fine dixit ad Michol. Vivit Dominus quia ludam ante Dominum, qui elegit me potius qua patrem tuum et qua omnem domum eius, et precepit mihi quod essem dux super populum Domini, in Israel: et ludam et vilior fiam plus qua factus sum: et ero humilis in oculis meis.
marg.| {I} ¶ Sunt et alii qui oculos habent et non vident id est oculos habent circumspectionis quibus se circumspicere ponit, et tamen se non circumspiciunt. Unde Numeri. 24 Dixit Balaam filius Beor: dixit homo cuius obturatus est oculus, dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Dei omnipotentis intuitus est qui cadit, et sic aperiuntur oculi eius. Se dico non circumspiciunt, sed ad exteriora vagantes se negligunt: et dimissis propriis aliena negocia curant. In aliis vident multa arguenda et corrigenda: in se nihil, quibus dicitur Mt. 7 Vides festucam in oculo fratris t. et trabem in oculo tuo non vides.
marg.| {K} ¶ Sunt qui habent aures et non audiunt id est qui sciunt qualiter, et quibus, et in quibus obediant, nullam tamen superioribus obedientiam servant. De eius opposito dicitur Proue. 21 Inauris aurea et margarita fulgens, qui arguit sapientem et { CXVI r } aurem obedientem, et Apocalypsis 2 Qui habet aures (obedientie videlicet) audiat obediendo.
marg.| {L} ¶ Sunt qui nares habent et non odorabunt id est qui discretionem habent mali vite presentis et boni vite eterne, et tamen presentia amplectuntur, et hi sunt, de quibus Lam. 4 Qui nutriebantur in croceis amplexati sunt stercora. In croceis nutriuntur, qui in morum doctrinis et virtutibus instruuntur. Sed stercora amplectuntur, quum rerum temperalium superfluitates toto affectu diligunt: temporalia enim stercora sunt. Unde Philip. 3 Omnia arbitratus sum ut stercora. Sed super tales erit Ve. de quo Is. 5 Ve qui dicitis malum bonum, et bonum malum, et Hie. 2 Dereliquerunt me fontem aque vive, et foderunt sibi cisternas dissipatas que continere non valent aquas. et Lv. 21 Quod si parvo vel grandi vel torto naso fuerit etc.
marg.| {M} ¶ Sunt qui manus habent et non palpabunt scilicet scientiam operandi bonum nectamen faciunt. de quo Lv. 13 Dicitur quod sacerdos intinguat dextrum pollicem in sanguine. Tunc enim dextrum pollicem in sanguine agni intingit sacerdos, quum opus suum quod discernit ipsum perficiendo in passione Christi intingit, quia omnis nostra passio in passione Christi dedicatur. Unde dicit est Thome Io. 20 Mitte manum tuam. etc.
marg.| {N} ¶ Sunt qui pedes habent et non ambulant: qui finem operis cognoscentes non tamen perseueranter et finaliter in bono opere persistunt quum tamen dicatur Lv. 14. Quam sacerdos intingat extrenum pedem in sanguine agni. Hunc pedem intinxerat Apostolus dicens ad Phil. 3 Preteritorum oblitus in anteriora me extendo. Nam hoc pede est, semper antecedendum, et non retrocedendum more cancri, ne dicatur de nobis: quoniam Iordanis conversus est retrorsum.
marg.| {O} ¶ Sunt qui in gutture suo non clamant nec in suo gutture, sed in alieno cantant et orant, sed puto qui pro eis { CXVII v } cantat et orat in fine orationis et cantus pro eis mercedem recipiet. Contra quos Os. 8 In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini. Ideo sicut aquila, ut quod cantat ad Deum referat: quia aquila non conniuendo intuitur solem: et recte intelligat: quia aquila acute videt. Clamant gutture non suo prelati qui per ignorantiam compelluntur per alios predicare. Is. lvi. Speculatores eius omnes ceci, universi canes muti non valentes latrare etc. Ideo propter predicta recte comparantur idolo. Unde Za. 11 O pastor et idolum etc. Et Ps. Similes illis fiant qui faciunt ea. Sic qui tales creant episcopos et tales promovent, similes illis fiunt.
Numérotation du verset Ps. 113,13 
Sermo 243
prol.| ¶ De pastore malo qui comparatur idolo: et tacet propter quatuor. In Psalmo 113. Sermo 243 qui positus erat ante Psalmum 135.
Os habent et non loquentur etc.
marg.| {P} Pastor non pascens gregem suum verbo doctrine idolo comparatur. Unde dicitur Za. 11 O pastor et idolum derelinquens gregem. Idolum imitatur rem vivam et non vivit. Unde Apc. 3 : « Scio opera tua ; nomen habes quod vivas et mortuus es ». Item ars in idolo representat et effigiat exteriora secundum figuram: sed non interiora. Similiter pastores quidam per exteriora pretendunt virtutis signa. Habitus enim et tonsura et indumenta pontificalia mystica in eis sunt et virtutum indicia: cum dicatur Za. 13 Nec operientur pallio saccino ut mentiantur. Et. 2 Timo. 3 Speciem pietatis habentes: virtutem autem eius obnegantes. Et Idc. 18. Venerunt filii Dan in domum Miche: et invenerunt ibi Ephot et sculptile atque conflatile. {Q} Ephot est sacerdotum indumentum: sculptile est perversio operis et { CXVII r } conflatile male locutionis.
marg.| ¶ Item idolum auro vestitur et preciosis indumentis exterius: sic et prelatus auro et argento et preciosis vestibus foris prelucet, sed inferius est luteus. Unde Dn. 14. Ne erresimi rex, Bel iste est intrinsecus luteus, extrinsecus eneus.
marg.| {R} ¶ Item idolum est cui nihil est simile in natura. Talis enim est ordo nature quod quedam facit superiora, quedam inferiora: et superiora inferioribus intendunt: unde de beneficio celi omnis fertilitas et pulchritudo et generatio in terra et aqua et aere. Ideo dicitur Iob. 38 Numquid nosti ordinem celi et pones rationem eius in terra? etc. Sed non fit econtrario. Qui ergo superiores constituti sunt prelati, et inferioribus non intendunt, merito idolo comparantur, cui non est simile in natura.
marg.| {S} ¶ Item superiora non recipiuntur ab inferioribus, sed econverso: sic et prelati non debent recipi a subditis, sed econverso. Unde 2Cor. 12 Non quero vestra, sed vos. Non enim debent filii thesaurizare parentibus, sed parentes filiis.
marg.| {T} ¶ Item idolum prostat id est pro questu siat. Sic et tales prelati. Unde Mi. 3 Principes eius in muneribus iudicabant: et sacerdotes eius in mercede docebant: et prophete eius in pecunia divinabant. Et. 1 Timoth. 6 Existimantes questum pietatem.
marg.| {V} ¶ Item idolum adoratur et iuvare non potest: sic et prelati quibus genua incuruantur. Unde Saper. 13 Non erubescit loqui cum eo qui sine anima est: et propter sanitatem infirmum deprecatur: et pro vita rogat mortuum: et in adiutorium inutilem provocat: et pro itinere petit ab eo qui ambulare non potest: et de acquirendo, et de operando, et de omnium rerum eventu petit ab eo qui in omnibus est inutilis.
marg.| {X} ¶ Et nota quod tria reprehenduntur in eis: taciturnitas, ibi: Os {2.117v} habent et non loquentur: ignorantia, ibi. Oculos habent et non videbunt. Ociositas vel negligentia operandi, ibi: manus habent, et non palpabunt.
marg.| {Y} ¶ Tacet autem prelatus propter quatuor scilicet cupiditatem, pravam conscientiam, timorem et ignorantiam. Propter cupiditatem. Unde Dt. 16 in fine. Munera excecant oculos sapientum, et mutant verbum iustorum. Et Sir. 20 Encenia et dona excecant oculos iudicum etc.
marg.| ¶ Propter pravam conscientiam, quia necesse est ut vacillet lingua cui subest egra conscientia. Unde Ez. 16 Ut recorderis et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os pre confusione tua.
marg.| ¶ Propter timorem: ideo laudatur Ioannes Baptista qui non timuit Herodem dicens Mc. 6 Non licet tibi habere uxorem fratris tui. Et helias de quo Sir. 48 In diebus suis non pertimuit principes, et in potentia nemo vicit illum.
marg.| ¶ Propter ignorantiam. Unde Is. lvi. Speculatores eius ceci, omnes nesciuerunt. Universi canes muti non valentes latrare.
marg.| {Z} ¶ Et quia ignorantia impedit oculos manum et linguam ut nesciant recte videre et discernere: nec bene operari, nec bene loqui, ideo dicitur Za. 11 O pastor et idolum etc. Gladium super brachium eius et super oculum dexterum eius. Brachium eius ariditate siccabitur, et oculus eius dexter tenebrescens obscurabitur.
marg.| ¶ Sequitur : similes illis fiunt qui faciunt ea. etc. Unde Sapientie 15 Digni sunt morte qui spem habent in talibus, et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 113), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_113)

Notes :