Psalmus 116

Numérotation du verset Ps. 116,1 

¶ Alleluia.1
¶Codd. : (Ps. 116) Hi D14 D30 Ω U Rusch Ps-G
1 Alleluia] om. D14, + Vox apostolorum ad gentes D30, + Hoc ALLELUIA ad finem superioris pertinet psalmi Stut23 ¶Nota : De notis criticis Psalterio adiunctis in psalterio Stut23 (Ps. 40, 71, 88, 105, 111, 112, 113 [ mutil. ], 114, 115, 116, 117 Hieronymo industria tributis , Donatiano De Bruyne , vide DE BRUYNE , «Le Psautier de Stuttgart (Landesbibliothek n° 23)», Speculum 3 (1932), 365. [MM2023]
Numérotation du verset Ps. 116,I 

Laudate Dominum omnes gentes ¦
laudate2 eum
2 laudate Ps-G D14 Bari1 Ω U Rusch ] collaudate Ps-R
omnes populi.
Numérotation du verset Ps. 116,2 II

Quoniam
confirmata est
super nos misericordia
eius ¦
et veritas Domini
manet in eternum3.
3 eternum Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D14 D30 Ω ω 1 Ω U Rusch cum Ps-R ] seculum Ps-G (F L), + Alleluia

Psalmus 116

Numérotation du verset Ps. 116,2 
Sermo 246
prol.| ¶ De veritate Domini que manet in eternum, quibus sit gaudio et quibus timori. In Psalmum 116.
Veritas Domini manet in eternum.
marg.| { CXXI v } {A} Triplex est veritas in esse, facto, et verbo: que in solo Deo per se certa est, et ideo sola veritas Domini et que a Domino est, manet ineternum. In homine quidem non est veritas essentie: per peccatum enim preuaricationis Ade meruit non solum damnari sed etiam aboleri, et nisi super eum confirmata esset misericordia Domini qua adhuc eum conservat, iam tum abolitus esset: et ita quia ens et verum convertuntur, homo verus non est, sed omnis homo mendax. Consimiliter quia omnis creatura a conservatione creatoris dependet: nulla per se vera est: Unde celum et terra transibunt dicit Dominus: et Ps. ad ipsum: Opera manuum tuarum sunt celi: ipsi peribunt, tu autem permanes. Unde solus Dominus vere esse dicitur: ideoque de se dixit. Ego sum qui sum, et qui est, misit te: qua propter hic dicitur, Veritas Domini manet ineternum.
marg.| {B} ¶ Item in facto homo et angeli peccantes in veritate non steterunt: et qui non peccaverunt, quia peccare potuissent eternam hanc veritatem non habent saltem a se. In facto autem multiplex ab homine committitur mendacium, per simulationem, per dissimulationem, per hypocrisim. Unde Dominus Mt. 7 Attendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium: intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Et Lc. 12 Attendite a fermento Phariseorum quod est hypocrisis. Et quia multi aliud in corde aliud in ore aut facto gerunt dicitur Ier. 17 Pravum est cor hominis et inscrutabile. Verumtamen ut dicitur Prv. 17 Qui perversi cordis est non invenit bonum. Et ideo nec verum.
marg.| {C} ¶ In factis etiam hominum non est veritas, quia ut dicit Horatius { CXXI r } Mortalia facta peribunt: quod de factis exterioribus intelligendum est Nam iuxta dictum Sallustii. Virtus eterna est: sed per Deum conservantem animam que est subiectum eius. Opera autem Dei que eterna esse voluit eterna erunt, que transitoria transibunt: omnia igitur vera: nam non omnis fictio aut simulatio mendacium est: ut Domini tentantis Philippum: et fingentis se longius ire.
marg.| {C} ¶ Preterea in verbo hominis non est certa veritas: nam ut dicitur Iac. 3 : « Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir ». At ut dicitur. 1Io. 1 Si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est. In verbo igitur offendimus omnes: omnis igitur homine mendax. Diabolus etiam mendax, et pater mendacii. Veritas autem Domini manet ineternum: quia et ipse veritas est, que nec fallere nec falli novit.
marg.| {D} ¶ Manet autem bonis ad inenarrabile gaudium, ut qui audituri sunt illud Mt. 25 Venite benedicti patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Et in fine: Ibunt iusti in vitam eternam: quod quia veritas Domini asseruit: bene admonet nos Ps. dicens: Laudate Dominum omnes gentes, laudate eum omnes populi: quoniam confirmata est super eos misericordia eius: et veritas Domini manet ineternum. Quasi dicat non solum per misericordiam eius consecuti sumus peccatorum veniam: sed etiam per veritatem eius eternorum bonorum certitudinem: que ad consummationem illius summe beatitudinis maxime est necessaria.
marg.| {E} ¶ Econtrario veritas Domini manet ineternum malis ad ineffabilem horrorem: ut qui audituri sunt a veritatis ore Discedite a me maledicti in ignem eternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Quo verbo nescio an quid horribilius { CXXII v } a constitutione mundi creatum aut prolatum sit. Superat enim omnem horrorem siquis iuste cogitet quid sit discedere a summo bono ad intolerabile malum illudque eternum: quod quia eternum, etiam si intensive parvum esset, quia infinitum extensione durationis immensum est. Precemur igitur Deum ut eorum ascribamur numero: qui cum gaudio Deum laudant, quoniam confirmata est super ipsos misericordia eius: et veritas Domini manet in eternum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 116 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_116)

Notes :