Psalmus 145

Numérotation du verset Ps. 145,1 

¶Alleluia 1.
¶Codd. : (Ps. 145) D30 ΩP Rusch Ps-G
1Alleluia Ps-G ( W G D V ) ΩS Rusch cum Ps-R ] + Aggei et Zacharie Ps-G , + Aggei et Zacharie. Vox Christi ad populum D30
Numérotation du verset Ps. 145,2 I

Lauda anima mea Dominum
laudabo
Dominum in vita mea ¦
psallam Deo meo
quamdiu
fuero.
Numérotation du verset Ps. 145,II 

Nolite
confidere in principibus ¦
Numérotation du verset Ps. 145,3 

in2 filiis hominum
2 in D30 ΩP Rusch Ps-G ] nec praem. Ps-G (D) Ω M, neque Ps-G (Q²) Clm343 cum Ps-R Ps-Med
in3 quibus non est salus.
3 in Ps-G (M Q*U V1 D) Clm343* Ω ΩP Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Clm343² (theta.) Sedulius Ps-G
Numérotation du verset Ps. 145,4 III

Exibit
spiritus eius
et revertetur
in terram suam ¦
in illa die
peribunt
omnes cogitationes eorum.
Numérotation du verset Ps. 145,5 IV

Beatus cuius Deus
Iacob
adiutor eius
spes eius in Domino Deo ipsius
Numérotation du verset Ps. 145,6 

qui
fecit
celum et terram ¦ mare et omnia
que in eis sunt4.
4 sunt Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G (R F)
Numérotation du verset Ps. 145,7 V

Qui
custodit veritatem
in seculum
facit5 iudicium
5 facit Ps-R Ps-G ] faciens Clm343* (pseud.) Ps-Med Ps-δ
iniuriam patientibus ¦
dat
escam
esurientibus.
Numérotation du verset Ps. 145,VI 

Dominus solvit
compeditos ¦
Numérotation du verset Ps. 145,8 

Dominus illuminat cecos.
Numérotation du verset Ps. 145,VII 

Dominus erigit
elisos6 :
6 elisos D30 Ω ΩP Rusch etc. cum Ps-R ] allisos Ps-G
Dominus diligit iustos.
Numérotation du verset Ps. 145,9 VIII

Dominus
custodit advenas
pupillum et viduam
suscipiet ¦ et vias7
7 vias Ps-G (V D) D30 Ω ΩP Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R Ps-Moz X] viam Ps-G cum Ps-R Clm343
peccatorum
disperdet.
Numérotation du verset Ps. 145,10 IX

Regnabit
Dominus in secula
Deus tuus
Sion ¦
in generatione et generatione8.
8 in generatione Ps-G ( F ² M Q W Φ RGV U G K ΨB V D ²) D30 Ω ΩP Ed1530 Ps-Moz C cum graec. Sedulius ] in omni generatione Ps-G ( D* ) Rusch, in generationem Ps-G Clementina , in saeculum Clm343* (pseud.) Ps-R Ps-Med | et generatione Ps-G ( F Φ GV G ΨB D ) Rusch ] et generationem Ps-G D30 Ω ΩP Clementina etc., saeculi Clm343* (pseud.) Ps-R Ps-Med

Psalmus 145

Numérotation du verset Ps. 145,4 
Sermo 324
prol.| ¶ Resurrectionem corporum negantes et depositum reddere recusantes improbat. In Psalmo 145.
Exibit spiritus eius et revertetur in terram suam etc.
marg.| Sunt qui non habent fidem resurrectionis, dicentes animam interire cum corpore. et sic esse de homine ut de bruto. in quorum persona dicitur Sap. 2 {A} Non est refrigerium in fine hominis: et non est qui agnitus sit reversus ab inferis. quia ex nihilo nati sumus: et post hoc erimus quasi non fuerimus: quoniam fumus afflatus est in naribus nostris: et sermo scintille ad commovendum cor nostrum. quia extinctus cinis erit corpus nostrum: et spiritus diffundetur tamquam mollis aer: et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis etc. Quam autem hunc errorem non approbet ostenditur a principio eiusdem capitis ubi dicitur, Dixerunt impii apud, se non recte cogitantes. { CCLVI v } Exiguum et cum tedio est tempus vite nostre etc. {B} Corpus autem interire, animam non, ostendit Ecclesiastes ultimo Quoniam ibit homo in domum eternitatis sue antequam rumpatur funis argenteus id est colligantia anime et corporis. Que quia harmonia est, argentea dicitur: Et recurrat vita aurea, id est anima, que dicitur vita aurea propter sapientiam, secundum quam est immortalis. Unde Iob. 3 Qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis: morientur et non in sapientia. Et Ecclesis. 12 Conteratur hydria super fontem: (Hydria continens aquam: est forma continens fluxum materie) et confringatur rota super cisternam suam unde erat: et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum. {C} Spiritus ergo non moritur: sed sententia data est contra carnem. Gn. 3 Terra es et in terram ibis. Et utinam sic redderemus spiritum celo ut carnem reddimus terre. Sed spiritus ideo non ascendit sursum: quia amavit ea que deorsum sunt. {D} Sicut lux ignis licet naturaliter tendat sursum, tamen materiam sequitur deorsum, ut in candela.
marg.| ¶ Amor ergo calor est anime et pondus. de quo Iob. 28 Qui posuit ventis pondus, id est spiritibus, et ad ea que amavit, tamquam vi ponderis, trahitur ab amore: ad celum, si celestia, ad terram si terrena. Unde Sir. 10 In vita sua proiecit intima sua. Igitur anima eius est tamquam depositum pretiosum in vase fictili, et vili. Unde secunde ad Corinthios 4 {E} Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus.
marg.| ¶ Sed sunt qui impediuntur depositum restituere: et sunt similes illis a quibus cum repetitur depositum, dilationes querunt. Sic et tales cum mors instat, et Dominus depositum repetit, quantum possunt differunt. Non enim dicunt cum Ps. Paratum cor meum Deus, paratum { CCLVI r } cormeum. etc. Similes illi qui dicit Mt. 18. Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. et Sir. 29 Et ipse redditionis postulabit tempus: et loquetur verba tedii, et murmurationum. et tempus causabitur. Sed iustus semper debet esse paratus. nisi ex causa sit differendus, et etiam secundum beneplacitum repetentis: Sicut Paulus qui dicit ad Philippen. primo. Coarctor e duobus desiderium habens dissolui, et esse cum Christo, multo magis melius: permanere autem in carne necessarium propter vos.
marg.| {F} ¶ Legitur de vetula apud Ichiacum: cum inter dictum esset positum in terra regis quod nullus sepeliretur: et contingeret eam morti appropinquare: et venisset sacerdos, dixit ei: si modo discederem non haberem sepulturam? et respondit, vere non. cui vetula, consulitis ergo quod capiam dilationem? respondit sacerdos et dixit. bene consulo. Vadam, inquit, et filabo colum meam. et sic fecit. Post dies aliquot cessavit interdictum. et statim vocavit sacerdotem, dicens. Non habeo plus dilationis. Et postquam recepit a sacerdote que recipienda erant decessit.
marg.| ¶ Sunt qui nullatenus reddere volunt: quibus similes sunt qui numquam voluntario moriuntur. {G} De quibus Iob. 18. Avellatur de tabernaculo fiducia eius etc. Et Lc. 12 Dixit dives: Anima mea habes multa bona posita in annos plurimos etc. cui dictum est, Stulte hac nocte animam tuam repetunta te etc.
marg.| {H} ¶ Sunt qui depositum in malos usus consumunt: quibus similes sunt qui animansuam consumpserunt et vitam in abusu peccati. ut dicitur de filio prodigo Lc. 15 Dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
marg.| {I} ¶ Sunt qui libenter reddere vellent: sed quia non reddunt tale quale depositum est non { CCLVII v } recipitur ab eo qui deposuit: quia invenit corruptum et quasi denarium fractum. ideo dicitur Mt. 23 Cuius est hec superscriptio? et respondent Cesaris dixit eis. Reddite ergo que sunt Cesaris Cesari, et que sunt Dei Deo. Quia vero non invenit imaginem suam, sed imaginem mundi superinductam: dicit Za. 11 Proiicite eos ad statuarium.
marg.| {K} ¶ Sunt qui obligant de positum, et libere deponenti et reposcenti non reddunt, quia obligatum: ut qui venialiter peccant, qui detinentur in purgatorio pro pena venialium. De quibus. 1Cor. 3: Ipse autem salvus erit: sic tamen quasi per ignem. Ideo dicitur Sap. 4 Raptus est ne malitia mutaret intellectum eius: aut ne fictio deciperet animam illius. Propterea properavit eum educere de medio inquit atis. Ut a malo de positario depositum repetitur. Et Prv. 22 Noli esse cum iis qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis. Alii pro alieno debito: ut qui suscipiunt curas animarum, et obligant suas. {L} De quibus Prv. 20 Tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.
marg.| {M} ¶ Sunt alii qui statim reddunt, qui significantur per Gabelum. Tob. 3 Chirographum Gabeli apud me habeo: quod dum illi ostenderis statim restituet pecuniam. et. 6 Inveniens Gabelum, dedit ei chirographum et recepit ab eo omnem pecuniam, scilicet talenta decem argenti. Gabelus interpretatur vallis Deo festinans. Et est humilis qui ad Deum festinat, et propter hoc reddit ei debitum suum scilicet animam, que significatur per decem talenta argenti: sicut per denarium qui habet inscriptam regis imaginem. Et decem nummos continet usuales. Similiter et anima insignita regis imagine, tenetur ad observationem decem mandatorum. { CCLVII r } {N} Repetit ergo Christus depositum suum scilicet animam tuam, ostendens cui credas chirographum: id est celestis forme signaculum. de quo Ps. Signatum est super nos lumen vultus tui domine. Et Gn. 2 Fecit Deus hominem ad imaginem, et similitudinem suam. Tu ergo redde ne differas, et chirographum alterum delevit quo diabolo tenebaris, cuius imaginem terrenam tibi circumduxeras. Unde ad Coloss. 2 Delens quod adversus nos erat chirographum decreti quod erat contrarium nobis: et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci. Reddere autem debes integre corpus et animam: quia secundum legem: qui deponit hominem vestitum, ad vestem habet actionem depositi. Totum ergo redde quia totum ideo assumpsit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 145), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_145)

Notes :