Psalmus 6

Numérotation du verset Ps. 6,1 

¶ In finem1
¶Codd. : D30 Rusch Ps-G, def. C
1 finem Rusch Ω] + in carminibus Ps-G D30
pro octava
psalmus David2.
2 pro oct. – Ps. David] inv. Ω X1+2
Numérotation du verset Ps. 6,2 I

Domine
ne in furore tuo
arguas me ¦
neque in ira tua
corripias me.
Numérotation du verset Ps. 6,3 II

Miserere mei Domine quoniam infirmus sum ¦
sana me Domine quoniam conturbata sunt
ossa mea3
3 ossa Ps-G ( codd. et edd. ), D30 (eras.) Cor2 ] + omnia D30 * Rusch cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 6,4 III

Et anima mea turbata est valde ¦ et4
4 et Ps-G D30 Rusch ] sed ΩS Clementina
tu Domine usquequo ?
Numérotation du verset Ps. 6,5 IV

Convertere Domine
et5eripe animam meam ¦
5 et Ps-G (R M² Q* ΦP² G ² ΨB² V D)Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G
salvum me fac
propter misericordiam tuam.
Numérotation du verset Ps. 6,6 V

Quoniam non est in morte qui memor sit tui ¦
in inferno autem quis confitebitur tibi ?
Numérotation du verset Ps. 6,7 VI

Laboravi
in gemitu meo
lavabo
per singulas noctes lectum meum ¦
lacrimis6 meis7 stratum meum
6 lacrimis Ps-G (R² I plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] praem. in Ps-G (R* F) cum Ps-α, lacrimis |
7 meis Ps-G (F plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R (M) Ps-βσ²] om. Ps-G (R I) cum Ps-R |
rigabo.
Numérotation du verset Ps. 6,8 VII

Turbatus est a furore
oculus meus ¦ inveteravi
inter omnes inimicos meos.
Numérotation du verset Ps. 6,9 VIII

Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem ¦ quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Numérotation du verset Ps. 6,10 IX

Exaudivit
Dominus deprecationem meam ¦
Dominus
orationem meam
suscepit.
Numérotation du verset Ps. 6,11 X

Erubescant
et conturbentur vehementer8 omnes inimici mei ¦
8vehementer Ps-G cum Ps- β, ※ σφόδρα Hexap. (Α.Σ.Θ.LXX ), hebr. (מאד), Ps-H Ps-Moz (Ed1593 Ed1619) ] om. Ps-R Ps-Med ( ) Ps-Moz (VLH plerique codd.) cum graec. (lucian. Sedulius et al. codd.) . Cf. HIERON., Ep. 106, § 5 : « [...] dicitis in graeco 'VEHEMENTER' non haberi. scio, sed hoc vulgata. ceterum et in hebraeo habet MOD [מְאֹד], id est 'uehementer', et omnes σφόδρα similiter transtulerunt ». ¶Nota : La lettre 106 attribue au grec de la koinè (« vulgata ») l’origine de la leçon du Ps-R qui omet vehementer . Le Ps-G et la lettre 106 corrigent la version vieille latine en restituant vehementer d’après l’hébreu מְאֹד qui est confirmé par les 4 colonnes grecques des Hexaples, y compris la LXX origénienne, qui ont toutes σφόδρα. [MM2023]
convertantur
et erubescant
valde velociter.

Psalmus 6

Numérotation du verset Ps. 6,2 
Sermo 12
prol.| De furore, ira, argutione et correptione. In Psalmo 6. 1
1 om. codd.
{A} Domine ne in furore tuo arguas me etc.
marg.| Quatuor hic notantur: furor, ira, argutio, correptio. Beatus Bernardus distinguit inter furorem et iram dicens, Utinam omnem in me extollentiam comprimat non accensus furor, sed infusus amor. Utinam discam non superbire, sed unctione potius quam ultione magistra dicere. Domine ne in furore tuo arguas me: sicut angelum extollentem se in celo. neque in ira tua corripias me: sicut hominem in paradiso. Ambo iniquitatem meditati sunt: ambo altitudinem affectantes: iste potentie, ille scientie. utraque altitudo deiecta est: sed in homine mitius. Angelus furorem: Homine tantum sensit iram. Unde Is. 25 Precipitabit Deus in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos: et telam quam orditus est super omnes nationes. Precipitabit mortem in sempiternum. In monte dicit: quia altitudinem appetiit: isto dicit, ut distinguat. Homo. n. sibi petiit altitudinem scientie: Satan altitudinem potentie. quasi dicat quod vinculum colligatum super Sethanam precipitavit, quem inremediabiliter in furore percussit. Unde Is. 14. Quod cecidisti de celo Lucifer qui mane oriebaris: qui dicebas Ponam etc. verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci. Proiectus es de sepulcro tuo quasi stirps inutilis, pollutus {1.28v} et obvolutus cum iis qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci. Pollutus et involutus per peccati immunditiam: obvolutus propter resurgendi impossibilitatem. Super hominem quasi faciem vinculi colli et non ipsam faciem precipitavit, quem non in furore sed in ira percussit. De diabolo dicitur. Inventa est iniquitas eius ad odium. De homine: cum iratus fueris misericordie recordaberis. hinc dicitur Lc. 10 {B} Homo quidam etc. et abierunt semiviuo relicto. homo quasi semivivus: diabolus quasi totus mortuus. Diabolus peccavit contra potentiam que est patris. Patrem autem non decuit incarnari ne duo in trinitate essent filii: homo contra filii sapientiam. ideo filius incarnatus est. Unde Ionas dicit Ione. 1 Tollite me, mittite me in mare: et cessabit tempestas quia propter me orta est.
marg.| {C} ¶ Propter hoc dicimur filii ire et non furoris. Diabolus filius non ire: sed furoris. Unde dicitur Luc 10 Videbam Satanam quasi fulgur de celo cadentem. Nam quasi in furore precipitatus est. Ira plerumque ex nimia accensione convertitur in furorem. Unde Ps. Cum exarserit in brevi ira eius etc. Ira exardescens furorest. Bernardus: Ve filiis diffidentie, his qui ex Adam sunt, qui nati filii ire: iram sibi in furorem, virgam in baculum, immo in malleum diabolica obstinatione convertunt: immo in colubrum. Sicut dicitur Ex. 4 Proiecit Moyses virgam et conversa est in colubrum. Virga enim non occidit sed corrigit. Unde Prv. 23 Si percusseris eum virga non morietur. Coluber occidit. Unde in eodem. In novissimo mordebit ut coluber. Qui ergo virgam proiicit id est penitentiam et presens flagellum contemnit: mutabitur ei in colubrum id est eternum supplicium. Ve iis qui cum essent filii ire et facti sunt per gratiam filii Dei, non solum ire se subiiciunt, sed et furori. {1. 29r } unde Iob. 21 Quotiens lucerna impiorum extinguitur, superveniet eis inundatio et dividet dolores furoris sui. Lucerna extinguitur quando gratia subtrahitur. Supervenit mundatio id est ire Dei accumulatio. Dolores furoris dividuntur quando secundum culpe qualitatem et quantitatem puniuntur. Iob. 21 Videbunt oculi sui interfectionem suam id est causam interfectionis et de furore omnipotentis bibet.
marg.| {D} ¶ Correptio pertinet ad purgationem et presentem statum. de qua dicitur Iob. 5 « Beatus vir qui corripitur a Domino », et Ecclesiastici 17a : « Sapiens non murmurabit correptus » etc. hanc desiderabat Iob. 6 Quis mihi det ut veniat petitio mea, et quod exspecto tribuat mihi Deus etc. soluat manum suam et succidat me: et hec mihi sit consolatio ut affligens me dolore non parcat. {E} Quasi manu soluta et quasi palma Dominus percutit quos hic affligit: quasi pugno percutiet quos eternaliter affliget: sic diabolum percussit. Unde Is. 39 Qui mensus est pugillo aquas et celos ponderavit. Aqua quia deorsum fluens est diabolus cuius penam quasi pugillo et manu clausa mensus est, dum eternaliter eum damnavit. Pugillo tamen et non pugno: quia penam eius non secundum meritorum exigentiam mensuravit: quia numquam sine misericordia punit. Celos, id est sanctos palma ponderat dum sanctorum premia late mensurat. Unde Lc. 6 Mensuram bonam et confertam etc.
a Sir. 17.
marg.| {F} ¶ Argutio pertinet ad futurum iudicium quando Dominus quasi cum reprobis disputabit: et eis concludet et quasi ad omne genus mete deducet scilicet ad quinque. Ad metam redargutionis. Dicet enim Dominus, esurivi et non dedistis mihi manducare Mt. 25 et ipsi respondebunt. Domine quando {1.29v} vidimus te etc. et inferet eis. Quod uni ex minimis istis etc. Arguet etiam eos propria conscientia. Unde dicitur. Arguante etc. Arguet eum de male actis. Unde Ier. 2 Arguet te malitia tua: et aversio tua increpabit te. Et ad Rm. 2 Testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium, aut etiam defendentium. Arguet eum de vanitate quam dilexit. Ecclesis 11 Cum multis annis vixerit homo et in his omnibus letus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum qui cum venerint vanitatis arguentur preterita. Ad metam falsi quando intelliget quanta falsitas in eis que dilexit. Quibus dicitur. Fili hominum usquequo gravi corde ut quid etc. et Sap. 5 Quid nobis profuit superbia, aut divitiarum iactantia etc. omnia transierunt quasi umbra: que veritatem non habet.
marg.| ¶ Ad metam inopinabilis quia videbunt penas suas supra opinionem suam, et etiam premia beatorum. Sap. 5 Videntes turbabuntur timore horribili: et mirtabuntur in subitatione insperate salutis, gementes, per angustia spiritus dicentes, Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum etc.
marg.| ¶ Ad metam nugationis, quia intelligent quam inutilem circuitum in his temporalibus habuerunt. Quomodo mane surgit unusquisque, comedit, laborat, dormit, et iterum mane surgit et ad idem revertitur. omnia repetuntur: et cibus, et potus, et somnus etc. Hec nugatoria repetitio infatuat nos. Unde Sap. 4 Fascinatio nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentie transuertit sensum sine malitia. Et Sopho. in fine. Nugas qui a lege recesserunt congregabo, quia ex te erant. Quomodo de circuitu culpe in circuitum pene nugatorium merito transit non est mirum, quia semper ibi affligitur et numquam purgatur ut { XXX r } pena facit purgatoria. Unde dicitur : « Pone eos domine ut rotam » etc. et 1Rg. 25 Anima Domini mei etc. et anima inimicorum eius rotabitur in impetir funde
marg.| ¶ Ducetur ad metam solecismi maxime hypocrita. Est que solecismus vir mea sponsa meus. quando femininum scilicet masculino consociatur. Quasi masculinum et femininum coniungunt qui quantum ad exteriorem hominem virilitatem ostendunt quantum ad interiorem quasi femine sunt. Isti monstra sunt et quasi hermaphroditi, fortes in verbo in opere dissoluti. Isti sunt evirati, de quibus dicitur quod Ezechias abstulit cultores Cibeles et eviratos de terra. Ideo quia unusquisque debet esse vir secundum exteriorem et interiorem hominem. Dicitur Levitici 15b « Vir vir qui patitur fluxum seminis immundus erit » etc.c Ideo In Psalmo geminatur barbam, cum dicitur: « Sicut unguentum quod descendit in barbam, barbam Aaron ».
b Lv. 15, 2.
c ¶Fons : iuxta LXX ut laud. Glossa ordinaria ( Lv. 15, 2 )
Numérotation du verset Ps. 6,7 
Sermo 13
prol.| De labore penitentis comparato ad parturientem: De officio audientium confessiones et de reprobis in peccatis letantibus. In Psalmo 6. 2
2 om. codd.
Laboravi in gemitu meo.
marg.| {G} Loquitur de penitente ad modum parturientis, in quo quatuor attenduntur: <1> dolor seu labor, <2> clamor ex utroque, <3> gaudium de partu, <4> officium obstetricis.
marg.| <1> Debet anima anxiari in penitentia sicut mulier in partu. Unde in Psalmod dicitur labores « ut parturientis ». Is. 263 e : « Sicut que concepit cum appropinquavit ad partum clamat in doloribus suis » ; et Michee 4f : « Numquid rex non est tibi aut consiliarius periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem ? Dole et satage filia Sion quasi parturiens ». Dole per { XXXI v } {H} contritionem: satage per satisfactionem, et hoc est quod dicitur, Laboravi in gemitu meo etc.
d Ps. 47, 7 : « Ibi dolores ut parturientis ».
e Is. 26, 17.
f Mi. 4, 9-10.
3 26] LXVI. Ed1523
marg.| <2> ¶ Clamor ex dolore et labore. Clamor duplex : interior intentio desiderii ; exterior vox confessionis, que clamor dicitur licet coram sacerdote, quasi in silentio fiat quia tam efficax vox confitentis est quod celos penetrat, et ad Deum et angelos pervenit. Undeg : « Preparationem cordis audivit auris mea ». Dominus enim positus in cruce fuit quasi mulier parturiens ; in sepulcro quasi mulier que iacet ; in resurrectione quasi mulier in puerperio (en sa jesine) purificata que est relevee.
g Ps. 9, 38 : « Praeparationem cordis eorum audivit auris tua ».
marg.| Ideo ut se quasi parturientem ostenderet, clamavit in cruce. Mt. 234 h : « Iesus autem clamans voce magna ait : Pater in manus <tuas commendo spiritum meum> » etc. Peperit quando de latere eius exivit sanguis et aqua. Tunc enim quasi nos peperit quando materiam nostre regenerationis effudit. Io. 19i : « Tunc unus militum » etc. Unde primogenitus ipsius fuit latro in cruce pendens a dextris. De quo Lc. 23j : « Domine memento mei » etc. Clamor iste ostenditur in Apc. 12k : « Mulier amicta sole et luna sub pedibus eius, in et capite eius » etc. Clamat et cruciatur ut pariat. Sol significat eterna, {I} luna transitoria bona et mutabilia. Omnis enim rerum mutabilitas et profectus et defectus magis attenditur secundum lunam quam secundum aliquem aliorum planetarum. Hinc est quod canes et infirmi quidam dicuntur lunatici qui mutantur per crementum et decrementum lune. Similiter et mundani secundum crementum et diminutionem temporalium mutantur, contristantur vel letantur quando scilicet lucrantur vel perdunt. Tales possunt dici lunatici. Unde dicitur Sir. 27l : « Stultus ut luna mutatur ». Et in evangelio Mc. 9m dicitur de lunatico quod « spumat et stridet dentibus ». Isti sunt qui {1.31r} colunt fortunam, de quibus Is. 65n : « Qui ponitis fortune mensam et libatis super eam ». Isti sunt sub luna et non supra lunam. Sed qui secundum temporalium amissionem vel affluentiam non mutantur. Lunam habent sub pedibuso, id est sub affectionibus quia si affluunt temporalia non applaudunt. Unde in Psalmop : « Divitie si affluant nolite cor apponere ». Si amittantur vel pereunt non deiiciuntur. Sed dicunt cum Iob. 1q : « Dominus dedit, Dominus abstulit, sit nomen Domini benedictum » etc. Non habet autem anima lunam sub pedibus nisi sit « amicta sole ». Sol designat eterna. Unde dicitur Ecclesiastes 1r : « Vidi cuncta que fiunt sub sole et ecce universa vanitas et afflictio spiritus ». {K} Omnia enim que sub eternis sunt vana sunt et animam affligunt. Sol lucem habet et calorem. Quid est ergo animam superuestiri sole: nisi eternorum cognitionem et amorem habere? Talis anima lunam habet sub pedibus id est temporalia sub affectibus. Supra temporalia modo constituta est, que calcat: sub eternis autem collocata, ad que suspirat: sed quia plerumque tentatur cupiditate terrenorum propter dilationem eternorum, et non vincit supra temporalia nisi exemplo eorum qui temporalia contempserunt: ideo sequitur : « In capite eius corona stellarum duodecim » quasi duodecim stellarum irradiatio est exemplum, et perfectio. Duodecim apostolorum, de quibus dicitur. Mt. 19 Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te. Quibus anima coronatur dum exemplo eorum amor temporalium superatur. {L} Clamat et cruciatur ut pariat. Clamat autem penitens in confessione ut pariat novum hominem scilicet in statu gratie. Clamat anima perfecta desiderii intentione: ut exclusa corruptionis servitute pariat novum hominem instatu glorie. Unde Rm. 8 Scimus quoniam omnis creatura ingemiscit usque adhuc: non solum illa. sed et nos primitias spiritus habentes: et ipsi {1.31v} intra nos gemimus adoptionem filiorum exspectantes redemptionem corporis nostri.
h Mt. 23, 46.
i Io. 19, 34 : “Sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua ».
j Lc. 23, 42.
k Apc. 12, 1 : « Et signum magnum apparuit in caelo : mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et in capite eius corona stellarum duodecim ».
l Sir. (Eccli.) 27, 12.
m Mc. 9, 17.
n Is. 65, 11.
o Cf. Apc. 12, 1.
p Ps. 61, 11.
q Iob. 1, 21 : « … abstulit sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum ».
r Qo. (Ecl.) 1, 14 : “Vidi cuncta quae fiunt sub sole et ecce universa vanitas et afflictio spiritus ».
4 23] XXVII. Ed1523
marg.| <3> {M} ¶ Gaudium de partu. Unde Io. 16 : « Mulier cum parit tristitiam habet » etc., et Luce 15 : « Maius gaudium est super peccatore » etc. Is. 9 Letabuntur coram te sicut qui letantur in messe. de Io. Lc. 1 Multi in nativitate eius gaudebunt. et illud Is. 9s : « Puer natus est nobis ».
s Introitus in die Natalis Domini (Antiphonale missarum sextuplex, p. 1415, n° 11a ; 17bis) : « Puer natus est nobis, et filius datus est nobis cuius imperium super humerum eius : et vocabitur nomen eius, magni consilii angelus ». Cf. Is. 9, 6: « Parvulus enim natus est nobis ».
marg.| <4> {N} ¶ Officium obstetricum nihil aliud est quam officium confessorum et predicatorum quorum officium est prius educere de corde peccatum ut postea pariat novum hominem. Unde Iob. 26 Obstetricante manu Domini eductus est coluber tortuosus id est diabolus. Iuxta consuetudinem quarundam nationum mulier primo parturit monstrum aliquod ut bufonem, et postea puerum quod pronenit ex prava natura. Unde Iuvenalis. Inde fit ut malim fraterculus esse gigantum. Simile est reperire in arboribus scilicet nuceariis que prius proferunt catulos, Gallice : chalez et ficus profert grossos de qua Ct. 2 Ficus protulit grossos suos. Membra parvulorum tenera dure tractari non sustinent: unde quasi obstetricem docebat Paulus Gal. 6 Si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis etc. et Rm. 15 Debemus nos firmiores imbecillitatem infirmorum sustinere etc. Qui confessores recte significantur Ex. 1 per Phuam et Sephoram. Phua enim interpretatur rubens: Sephora passer vel avis. Confessores sunt Phue dum rubent per Christi passionis imitationem. Sephore dum volant per contemplationem. Hec duo confessoribus et predicatoribus sunt necessaria ut nuper genitis vel neophitis quasi pullis pastum exhibeant. Iuxta verbum Iob. 39 Pulli aquile lambunt sanguinem. Et eosdem postea volatu suo id est contemplatione et profectu bonorum operum provocent ad volandum. Unde { XXXII r } Sicut aquila etc. hinc dicit Iob. 5 Homo ad laborem nascitur: ecce phua rubens: et avis ad volandum, ecce sephora. Phua etiam interpretatur indutio oris eorum quia plerumque quando peccator taciturnus est quasi os eius prudenter debet induere generaliter quedam tangendo, ita tamen quod caute hoc faciat: ne dum ignota peccata nominantur que non fecerat ad experientiam eorum provocetur. Ideo dicitur Ct. 4 En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel. ambiunt dicit non intrant. Dt. 24 Cum repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi, non ingredieris domum eius, ut pignus auferas, sed foris stabis: et ille tibi proferet quod habuerit.
marg.| ¶ Quidam dure tractando, vel vituperando, vel exprobrando parvulos interficiunt. Unde Bernardus : Si quid ad salutem pertinens, si quid religionis oritur: quicumque resistunt, quicumque repugnant cum Egyptiis masculos Israeliticos necant. Immo cum Herode persequuntur nuper natum salvatorem quem potius cum Maria involvere pannis deberent ut Luce secundo. Item mortuum de cruce quasi receptum de matre cum Ioseph et Nicodemo syndone munda deberent involuere Mt. 27 {O} Econtrario reprobi sine dolore et labore pariunt: immo cum delectatione Prv. primo. Qui letantur cum male fecerint: licet sibi pariant mortem unde Iac. 1 Deinde concupiscentia cum conceperit parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem. In hoc comparantur equabus, que sicut dicitur in lib. de naturalibus sine dolore fetum emittunt. Iob. 21 Bos eorum concepit et non laboravit: vacca eorum peperit et non est privata fetu suo. Egrediuntur quasi { XXXIII v } greges parvuli eorum id est primi motus et exultant Iusibus. {P} Econtrario autem sicut conceptum malum sine dolore perficiunt, ita facile in bono conceptu abortivum faciunt. Id hoc similes sunt eque que propter fumum candele extincte cogitur abortire. {Q} Lumen seu candela extinguitur quando a prelato vel doctore peccatur. Fumo luminis extincti obortivum facit qui propter exemplum malum a bono incepto desistit. Nolebat Dominus nos sic abortire cum dixit Mt. 23 Super cathedram Moysi sederunt scribe et pharisei. Omnia ergo quecumque dixerint vobis, servate et facite, secundum opera vero eorum nolite facere etc. Ideo de hebreis mulieribus dicitur Ex. 1 quod pariunt antequam veniant obstetrices Egyptie mulieres obstetrices exspectant aliter non pariunt. Sic et quidam exspectant opera prelatorum, aliter bonum non faciunt: sed Hebree id est electi Dei non: quia non respiciunt ad opera prelatorum sed ad Dominum qui dixit: que dicunt facite etc.
marg.| {R} ¶ Iustus autem est sicut cerva que cum dolore parit Iob. 39 Incuruantur ad fetum et pariunt et rugitum emittunt. Item parit in via calcata sciens industria naturali quod lupus viam calcatam non intrat: via calcata et trita a sanctis est imitatio passionis sive ipse Christus. Unde de beata virgine dicitur quod peperit in via eo quod non erat ei locus in diversorio, ut Lc. 2 Vere via trita passio Christi. Unde dicitur Is. 54. Attritus est propter scelera nostra. Peccator etiam in partu suo non damat. immo peccatum silentio celat. Unde Os. 13 Colligata est iniquitas effraym, absconditum est peccatum eius. Dolores parturientist venient ei, ipse filius non sapiens, et in Psalmo « Non clamabunt » etc.
t Cf. Ps. 47, 7 : « Ibi dolores ut parturientis ».
marg.| {S} ¶ Non est letandum de partu peccatoris, unde Iob. 3 Pereat dies in qua natus sum et non in que dictum est, conceptus est homine. Et post : cur exceptus genibus et lactatus uberibus?



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_6)

Notes :