Psalmus 10

Numérotation du verset Ps. 10,1 

¶ In finem psalmus David.1
¶Codd. : (Ps. 10) D30 ΩP Rusch Ps-G , def. C
1 In... David Ω X
Numérotation du verset Ps. 10,2 I

In Domino confido :
quomodo dicitis
anime mee ¦ transmigra
in montem2
2 montem Ps-G ( plerique codd. et edd. ) ΩP D30 PortaRusch cum Ps-R ] montes Ps-G (R F)
sicut passer?
Numérotation du verset Ps. 10,3 II

Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum
paraverunt sagittas suas
in pharetra ¦
ut sagittent in obscuro3
3 obscuro Ps-R Ps-G D30 ΩP] occulto BRUNO REMENSIS (pseudo) , In loc. cit., PL 152, 677D. Cf. Ps. 9, 30 (reminiscentia ?). < Non hab. > apparatus editionum Psalterii; Remig. Altissiod., loc. cit., Reims, BM 132, f. 16va ; Reims, BM 133, f. 14vb ; cf. HIERONYMUS , Dialogi contra Pelagianos libri iii (CPL 0615) : « Sed impugnat inimicus, nec uictus recedit, sed semper in insidiis est ut sagittet in occulto rectos corde ». Glossa Psalmorum ex traditione seniorum, loc. cit., p. 49.1 : « 3. QUONIAM ECCE PECCATORES TETENDERUNT ARCUM , heretici ora illorum contra ecclesiam, PARAUERUNT SAGITTAS SUAS hoc sunt verba illorum, IN PHARETRA in semet ipsis, quia ipsi sunt pharetra; ad quid? UT SAGITTENT IN OCCULTO RECTOS CORDE . Heretici illos innocentes et simplices sagittant qui non sunt fortes vel firmi in fide ». AUGUSTINUS (PSEUDO) BELGICUS , Sermones ad fratres in eremo commorantes, serm. 76 de cogitationibus [Remigiano Ms. ann. circiter 700, Augustino tribuitur], PL 40, 1358 : « Solet enim tristitiam afferre et dubitationes de proposito et desperationem bonorum aspirare et uarias cupiditates ingerere et omnes omnino sagittas acuere ut sicut in decimo psalmo scriptum est ut sagittent in occulto rectos corde ». BERNARDUS CLARAEUALLENSIS , Sermones super Cantica Canticorum, serm. 64, par. 6, t. 2, p. 169.8 : « Sunt autem aut cogitationes hominum vanae, aut factae immissiones per angelos malos, angelos Satanae, qui se transfigurant in angelos lucis, parantes sagittas suas in pharetra, hoc est in occulto, UT SAGITTENT IN OBSCURO RECTOS CORDE Unde et pusillas eas propter hoc reor dici, quod, cum cetera vitia quadam quasi corpulentia sui manifesta se praebeant, hoc genus pro sui subtilitate haud facile agnosci, et ideo nec caveri possit, nisi dumtaxat a perfectis et exercitatis, et qui habeant illuminatos oculos cordis ad discretionem boni et mali, maxime que ad discretionem spirituum, qui cum Apostolo dicere possint, quia non ignoramus astutias Satanae neque cogitationes eius ».
rectos corde.
Numérotation du verset Ps. 10,4 III

Quoniam que perfecisti destruxerunt ¦
iustus autem quid fecit ?
Numérotation du verset Ps. 10,5 IV

Dominus
in templo sancto suo ¦
Dominus in celo sedes4 eius.
4 sedes Ps-G (F I² M² Q² ΦRGP G K ΨB V D edd. ) D30 Ω ΩP Rusch cum Ps-R (nonnuli codd.)] sedis Ps-G (I* M* Q* K*) cum Ps-R (A H M* S K)
Numérotation du verset Ps. 10,V 

Oculi eius
in pauperem respiciunt ¦
palpebre eius
interrogant
filios hominum.
Numérotation du verset Ps. 10,6 VI

Dominus
interrogat
iustum et impium ¦ qui autem diligit
iniquitatem
odit animam suam.
Numérotation du verset Ps. 10,7 VII

Pluet5 super peccatores
5 Pluet Ps-G D30 ΩP Rusch ] Pluit Ps-G (R F² I M Q² W ΦRGP U ΨB D²) D30 (pluſt cacogr. ) cum Ps-R
laqueos*
ignis
et6 sulphur
6 et Ps-G D30 * Rusch cum Ps-R (A² H M K)] om. Ps-G (V D) D30 ² (cancell. super ras.) Ω ΩP cum Ps-R
et spiritus procellarum
pars calicis eorum.
Numérotation du verset Ps. 10,8 VIII

Quoniam iustus Dominus et7 iustitias dilexit ¦
7 et Ps-G (F L ΨB² V D) D30 ² Ω ΩP Rusch Ed1530 Clementina ] ÷ et : Ps-G (R I), om. Ps-G (M Q W ΦRGP U G ² K ΨB*) D30 * cum Ps-R
equitatem vidit vultus eius.

Psalmus 10

Numérotation du verset Ps. 10,2 
Sermo 24
prol.| A¶De duobus commendabilibus et de mirice comparatione ad mundum, et de triplici nido. In Psalmo 10. 1
A ¶Codd. : Angelica n° 24 ( non contuli ) Ed1523
1 De duobus... 10] om. codd.
In Domino confido, quomodo dicitis anime mee transmigra in montem sicut passer etc.
marg.| {A} Duo commendabilia sunt precipue. Confidentia in Deo: et stabilitas et constantia. De his duobus dicitur Sir. 11 Confide in Deo et mane in loco tuo. Vir ergo spiritualis dicit contra sibi in sultantes. In Domino confido . Unde Ier. 17 Maledictus qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum: a Domino enim recedit cor eius. Erit enim quasi mirica in deserto, et non {1.52r} videbit cum venerit bonum: sed habitabit in siccitate in deserto in terra salsuginis et inhabitabili. Bene dicit ponit carnem brachium suum. {B} In carne enim fragilitas designatur: in ossibus fortitudo. Unde in animalibus fortioribus parum natura ponit in carne, multum in ossibus. ut in leone. natura etiam in articulis ita artificiose ossa disposuit, ut maius os subiiciatur minori, quasi basis eius ad portandum ipsum. ut apparet in articulis digitorum. Sic et maiores in corpore Ecclesie, minores debent sustentare. Unde ad Rm. 14. Debemus autem nos firmiores imbecillitatem infirmorum sustinere. {C} Comparatur etiam mirice in deserto. Primo quia mirica fragilis est et inutilis ad edificii fulcimentum. Unde quasi miricam collocat in edificio ecclesie qui tales promovet et sublimat tamquam infidelis architectus. Hinc est quod in figura dicitur. 3Rg. 7 Statuit Salomon per hyram duas columnas. dextram vocavit Iachin, secundam vocavit Booz. Et super capita columnarum opus in modum lilii posuit. Iachin interpretatur preparatio Booz. in quo est virtus. Prima est fortitudo in prosperis. et quia maxime in prosperis tentationes insurgunt contra quas nos preparari oportet: ideo interpretatur preparatio Sir. 2 Fili accedens ad servitutem stain timore et iustitia. Timore enim declinatur malum: iustitia fit bonum, prepara animam tuam ad tentationem. Secunda est fortitudo in adversis: et ideo Booz interpretatur in quo est robur. Unde de Pompeio. Lucanus : Nec te videre superbum etc. Secundo, quia mirica in se sterilis est, terram etiam in qua nascitur desertam facit et sterilem. Quia humorem eius extrahit et exsiccat. sic et mundani sunt in se steriles, dum fructus {1.52v} bonorum operum non faciunt, etiam alios steriles reddunt dum per exempla corrumpunt. sic arbores in vineis vites fructificare non permittunt. Unde Dominus de ficulnea dicit Lc. 13 Ecce tres anni sunt ex quo veniens quero fructum in ea et non invenio. succide ergo illam, ut quid terram occupat? Sicut etiam mirica humorem terre ebibit, ita cupidus raptor, fenerator, quicquid habet vicinus emungit. Iob. 24 Agros non suos demetunt, et vineam eius quam vi oppresserunt vindemiant: nudos dimittunt homines, indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore. Tertio quia si miricarum arbusta combusta fuerint terram cineribus suis fecundant, quam virentia sterilem reddebant. Eodem modo divites huius mundi utiles fiunt eis quibus prius nocebant, quia il li ad quos bona eorum perveniunt ditantur, et exemplo mortis eorum corriguntur. Unde Ecclesiastes. 2 in fi. Peccatori autem dedit afflictionem et euram superfluam ut addat et congreget et tradat ei qui placuerit Deo. Et Ecclesiasti. 11 Nescit quod tempus pretereat illum et mors appropinquet et relinquat omnia aliis et moriatur. Multi etiam exemplo corriguntur quando vident tales subito et in miseria mori et est fama in ore omnium. Unde Sir. 19 Putredo et vermes hereditabunt impium et extolletur in exemplum maius et tolletur de numero anima eius. Quia non erit dignus reputatione quasi nullus. {D} Ideo in temporalibus non est confidendum Sed in Deo. sed non sufficit confidentia nisi assit stabilitas et constantia. Unde sequitur. Et mane in loco tuo. Unde 1Cor. 7 Unus quisque in qua vocatione est in ea permaneat. Et Ecclesiastes. 10 Si spiritus potestatem habentis {1.53r} ascenderit super te: locum tuum ne dimiseris. Ideo vir fixus et stabilis dicit. Quomodo dicitis anime mee etc. sicut Dominus dixit de Ioanne Baptist. Mt. 3 Quid existis in desertum videre harun. agitatam vento etc. Passer enim significat spiritum instabilitatis quia proprietas eius est ut nidum mutet. {E} Nidus noster triplex est. Primus baptismus in quo regenerati sumus, vel penitentia que est secunda tabula. Nidum mutat qui post penitentiam peccatum iterat. Unde ad Hbr. 6 Non rursus iacientes fundamentum penitentie ab operibus mortuis. Nidus noster secundus est imitatio passionis Christi in qua calescere debemus Ct. 2 Surge propera amica measpes mea et veni columba mea in foraminibus petre et in caverna macerie. Ideo fecit Dominus in latere suo foramen ut ibi nidificaremus: et contra accipitrem id est diabolum nos collocaremus. Tertius nidus est propria infirmitas nostra: et est quasi nidus hirundinis que facit nidum suum in terra argillosa. Nidum de terra facere est proprie infirmitatis memoriam habere, ut dicat iuxta verbum Iob. 29 In nidulo meo moriar etc. Hirundo etiam egestiones de nido eiicit et pullos egerere docet extra nidum. sic et vir contemplativus temporalia que sunt stercora, extra nidum conscientie proiicit, et docet alios. suo exemplo sic facere: quod significatum est Tob. 2 Ex nido hirundinum calida stercora inciderunt super oculos Tobie et cecus factus est. Sic et spirituales stercora temporalium a se reiiciunt quibus alii qui ea diligunt excecantur. {F} Passer nidificat in civitate et non in solitudine, unde significat mundanos: sicut aves que nidificant in solitudine significant claustrales. Unde citius et frequentius capiuntur Is. 9 Invenit quasi nidum manus mea in fortitudine populos. { LIIII v } Transfer ergo nidum tuum de civitate in solitudinem, de imo in altum, ne cum passere cito ab accipitre id est diabolo capiaris Unde Ier. 48 {G} Relinquite civitates habitatores Moab, et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis. Item passer dicitur habere caducum morbum. ideo forte dicit Dominus. Nonne duo passeres asse veneunt, et unus sine patre non cadit in terram? et sine dubio cadit ad terram, Sed secundum Aristotelem non contingit hoc ex morbo: sed comedit herbam que dicitur Iusquiamus, que intantum venenosa est in regno Persarum quod gustantem statim interficit sed non est ita in Egypto. Quando autem passer comedit iusquiamum, ex resolutione frigide fumositatis, quia frigidissima herba est, congelatur cerebrum: ita quod cadere ad terram cogitur. Eodem modo cupidi dum cupiditatis gelicidio constringuntur cadunt ad terram per terrenorum concupiscentiam. Ipsi enim sunt Philistei qui potione cadentes interpretatur. Ideo dicitur Ps. 21 « Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terre in conspectu eius, cadent omnes qui descendunt in terram ».
Numérotation du verset Ps. 10,5 
Sermo 25
prol.| ¶ De templo cui comparatur anima et multiplici eius ornatu. In Psalmo 10. 2
2 om. codd.
Dominus in templo sancto suo, Dominus in celo sedes eius etc.
marg.| {H} Anima templo comparatur. Quia ea que solent fieri in templo materiali, in ipsa spiritualiter geruntur. Unde eadem ei reverentia et in infinitum maior debetur quam templo materiali. Templum locus est orationis et laudis Dei: similiter et anima. Unde Ioann. 4 Venit hora et nunc est, quando veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate. Spiritus est Deus et qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. { LIIII r } Si ergo de iis que sunt mundi cogitas, quia pedes anime sunt cogitationes: pedes non habes in templo: sed forte in foro vel in taberna, vel in prostibulo unde iam non adoras in templo. Item si turba mundanarum cogitationum perstrepunt in corde tuo: iam de templo fecisti forum, sicut dicitur. 3Rg. 20 Dixit Benadab Achab Regi. {I} Fac tibi in Damasco plateas, sicut fecit pater meus in Samaria. secundum aliam translationem: forum huius platee. Item extra templum ad sanctificationis eius ostensionem sunt cruces et intus in templo. Cruces exteriores pertinent ad exteriorem conversationem. Cruces intus, ad interiorem sanctitatem et disciplinam. Unde Ct. 8 Pone me ut signaculum super cor tuum etc. Et Ex. 12 Sanguine agni iubentur postes intingi. Nefandus putaretur qui deleret cruces exteriores in templo, et multo nefandior qui interiores. Certe exteriores delent et abradunt quantum in eis est qui exteriori bone conversationi detrahunt, reputantes papelardum qui in conversatione bonum se ostendit. cum dicat Apostolus ad Gal. ultimo. Stigmata Domini Iesu in corpore meo porto. Nefandiores sunt qui etiam interiores delent quod nemo potest facere in nobis nisi nos ipsi. quasi enim interiorem hominem nostrum a cruce deponimus dum nos ad voluptates laxamus: quando nec habemus dolorem de amissis bonis quantum ad concupiscibilem: nec pudorem de omissis, quo ad rationabilem, nec timorem de penis quo ad irascibilem. Crucem igitur deponere nihil aliud est nisi cruces istas delere. Non credendum est diabolo dicenti. Si filius Dei es descende de cruce etc. ubi cruces sunt exterius et non interius non est verum templum ut in falsis cruce signatis et religiosis. quod fit ideo ne mingatur in loco. Unde Persius. Pinge { LV v } duos angues sacer est locus, extra mei ite. habentes velamen quod scilicet ideo faciunt ut eis honor exhibeatur. Item in templo solet fieri aqua benedicta que est gratia lacrimarum cuius aspersione pestes spirituales effugantur et venialia remittuntur. Similiter et gratia lacrimarum spirituales hostes exterret et fugat. {K} Diabolus est quasi avis que vocatur psittacus vulgariter papegai: que non sustinet aquas. nec diabolus talem aquam. Unde 3Rg. 18. Iunge currum tuum et descende ne occupet te pluvia: sicut suadet diabolus. Cuiusmodi ergo templum potest esse ubi numquam fit aspersio aque benedicte? Aqua benedicta fit cum sale. Et lacrimarum effusio habenda est cum discretione. Unde 4Rg. 2 Heliseus misit sal in aquam etc. Item in templo est thuribulum cum thure. Thuribulum est ex parte superiori apertum, et ex inferiori clausum: ita cor nostrum ad superiora et eterna aperiatur. Unde Ps. 80 : « Aperi os tuum, id est desiderium tuum: et implebo illud ». Et Za. 11 Aperi libane portas tuas id est interiores sensus scilicet ad superna: et ad ista inferiora et caduca claudantur. Is. 26 Vade popule meus intra in cubicula tua, claude ostia tua super te. etc. Et Mt. 6 Intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora patrentuum in abscondito etc. Thus ardens in thuribulo est in corde feruens devotio. Ct. 3 Que est ista que ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhe et thuris etc. In templo lampades dependent et ardent cerei. {L} Lampas est fragilis et de vitro et ut ardeat nutritur ignis oleo et suspensa est. Lampas ergo de vitro est proprie fragilitatis et infirmitatis recordatio. Quam plena oleo, alterius infirmitatis et miserie compassio. Hoc oleo ignis caritatis nutritur. { LV r } Unde 1Io. 3 Qui habuerit substantiam huius mundi et viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, etc. quomodo caritas deimanet in eo? Lucet lampas quando affectio interior apparet in exemplo boni operis. Unde Mt. 5 Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in celis est. etc. Lampas suspenditur quando ad eterna desiderium rapitur. Iuxta illud Iob. 7 Suspendium elegit anima mea. De his lampadibus dicitur Ct. ultimo. Lampades eius lampades ignis. cuiusmodi ergo est templum ubi nec thus redolet, nec lampas lucet? In templo fiunt ad ornatum cortine. de quibus dicitur Ex. 26 Facies decem cortinas de bysso retorta et hyacintho et purpura, cocco bis tincto. Continentia facit byssinas, spes hyacinthinas. patientia purpureas. pudor coccineas. De animabus sic ornatis dicitur. Filie eorum composite circum ornate etc. {M} In templo sunt vitrarie. per vitrarias lux infunditur et templum illuminatur. In vitrariis imagines depinguntur. Est anima vitraria quando et in se doctrinam sanctorum admittit qua illuminatur, et eorum conversationem in se depingit qua informatur. De doctrina dicitur. Sic luceat etc. ut 6 opera vestra etc. et In Psalmo Illuminans nos a montibus eternis. De conversationis exemplo dicitur. 3Rg. 6 Sculpsit Salomon in ostiolis de lignis olivarum picturam Cherubim et palmarum species et anaglypha valde prominentia. Ostiola de lignis olivarum sunt viri misericordie. pictura cherubim, doctores: species palmarum tentationum victores. Anaglypha bonorum operum euidentia. {N} In templo est altare. Altare est affectus sive bona { LVI v } voluntas super que fiunt sacrificia iustitie et holocausta igne spiritus sancti. incensa. Unde Tunc acceptabis sacrificium iustitie etc. De quo Ex. 27 Facies altare de lignis sethim id est de incorruptis affectionibus. {O} In templo est sacerdos cuius est populum reconciliare. Sacerdos iste est devotio per quam reconciliamur Deo. de quo illud. Ecce sacerdos magnus etc. In templo sunt clerici cantores et psalmiste. Hi sunt cogitationes et affectiones que quasi chorum faciunt in anima et laudes Deo decantare non cessant. Ecclesiastes. 2 Feci mihi cantores et cantatrices etc. Alii ut maiores, decantant alleluia scilicet qui interiori gaudio exultant: de quo illud Tob. 13 Per omnes vicos eius alleluia decantabitur. Alii ut minores cantant benedicamus Domino scilicet gratiarum actiones beneficiorum Dei, quas non cessavit cantare Paulus. 1Cor. 1 Gratias ago Deo meo pro omnibus vobis. {P} In templo sunt editui et sacriste, id est templi custodes, hi sunt quinque sensuum discretiones que custodiunt templum anime ab omnibus immunditiis. Unde si sunt negligentes, sunt similes Sobne preposito templi: qui tradidit inferiorem partem civitatis, quod fit quando sensus ipsi alignum indiscrete exponuntur. Unde Is. 22 Vade et egredere ad Sobnam prepositum templi et dices ei quid tu hic? aut quasi quis hic? Vere qui male utitur sensibus: de quibus In Psalmo Aures habent et non audient etc. ubi non sunt custodes: Cortine et omnia ornamenta a latronibus tolluntur.
marg.| {Q} ¶ A templo canes et porci eiiciuntur. Canes sunt cogitationes corrosorie et detractorie. Porci, immunde et spurce. de quibus Mt. 7 Nolite sanctum dare canibus: neque spargere margaritas ante porcos. Sanctum canibus et marg. porcis dantur, quando huiusmodi cogitationibus anima inquinatur. { LVI r } Quanta igitur veneratione dignum sit hoc templum apparet. Unde qui ipsum non veneratur negat animam suam esse templum Dei quales sunt qui inducunt canes detractionum in templum, Porcos immundarum cogitationum, stercora et simum temporalium. Et de ipso faciunt lupanar vel haram porcorum, vel stabulum boum. Sicut Pompeius fecit de templo Domini. Talibus dicit Apostolus. 1Cor. 6 An nescitis quia membra vestra templum sunt spiritus sancti qui in vobis est? Et alibi. Deus venerunt gentes etc. Si ab aliquo quereretur an aliquod templum euerterit vel incenderit. {R} Responderet quod non: sed quot animas peccato corrupit: tot templa deiecit. Quot igne cupiditatis vel luxurie, vel muidie inflammavit, tot templa incendit. Unde Ps. lxxiii. Incenderunt igni sanctuarium tuum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_10)

Notes :