Psalmus 104

Numérotation du verset Ps. 104,1 

¶Alleluia1.
¶Codd. : (Ps. 104) D30 Rusch Ps-G
1 Alleluia] + Vox Christi ad Apostolos de Iudeis D30
Numérotation du verset Ps. 104,I 

Confitemini Domino
et invocate nomen eius ¦
annuntiate
inter gentes opera eius.
Numérotation du verset Ps. 104,2 II

Cantate ei
et psallite ei ¦
narrate omnia mirabilia eius.
Numérotation du verset Ps. 104,3 III

Laudamini
in nomine sancto eius ¦
letetur cor
querentium Dominum.
Numérotation du verset Ps. 104,4 IV

Querite Dominum
et confirmamini ¦
querite faciem eius semper.
Numérotation du verset Ps. 104,5 V

Mementote mirabilium eius que fecit ¦ prodigia eius
et iudicia oris eius.
Numérotation du verset Ps. 104,6 VI

Semen Abraham
servi eius ¦ filii Iacob
electi eius.
Numérotation du verset Ps. 104,7 VII

Ipse Dominus Deus noster ¦
in universa terra iudicia eius.
Numérotation du verset Ps. 104,8 VIII

Memor fuit
in seculum testamenti sui ¦
verbi
quod mandavit in mille
generationes.
Numérotation du verset Ps. 104,9 IX

Quod
disposuit ad Abraham ¦ et iuramenti sui
ad Isaac.
Numérotation du verset Ps. 104,10 X

Et statuit illud
Iacob
in preceptum ¦
et Israel in testamentum eternum.
Numérotation du verset Ps. 104,11 XI

Dicens tibi dabo terram Chanaan ¦ funiculum hereditatis vestre.
Numérotation du verset Ps. 104,12 XII

Cum essent2 numero brevi ¦ paucissimi
2 essent D30  Ω Δ Ps-G ] + in Rusch cum Ps-R
et incole3
3 brevi paucissimi et incole Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] breves (brevis R ) paucissimos et incolas Ps-G ( R F* Q*Cor2 (grecus et antiq. ... et Hieron. : VIRI PAUCI , alii ponunt ibi BREVI )
eius.
Numérotation du verset Ps. 104,13 XIII

Et pertransierunt
de gente in gentem ¦ et de regno ad populum alterum.
Numérotation du verset Ps. 104,14 XIV

Non reliquit
hominem nocere eis ¦ et corripuit pro eis reges.
Numérotation du verset Ps. 104,15 XV

Nolite tangere christos meos ¦ et in prophetis meis  nolite malignari.
Numérotation du verset Ps. 104,16 XVI

Et vocavit famem super terram ¦
et4 omne firmamentum panis contrivit.
4 et Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 cum Ps-R ] om. Ps-G
Numérotation du verset Ps. 104,17 XVII

Misit
ante eos virum ¦
in servum venundatus est Ioseph.
Numérotation du verset Ps. 104,18 XVIII

Humiliaverunt in compedibus pedes eius
ferrum
pertransiit animam5* eius ¦
5 animam Ps-G ( G² Ψ B V D ΩS) D30² ( in ras. ) Ed1530 Clementina ] anima Cor2 (dicitur ex parte suppositi et nominativi casus, unde et Hieron. : IN FERRUM VENIT ANIMA EIUS ) Ps-G Rusch
Numérotation du verset Ps. 104,19 

donec veniret verbum eius.
Numérotation du verset Ps. 104,XIX 

Eloquium
Domini
inflammavit
eum
Numérotation du verset Ps. 104,20 

misit rex
et solvit
eum ¦
princeps populorum et dimisit
eum.
Numérotation du verset Ps. 104,21 XX

Constituit eum
dominum domus sue ¦ et principem omnis possessionis sue.
Numérotation du verset Ps. 104,22 XXI

Ut erudiret principes eius sicut semetipsum ¦ et senes eius
prudentiam doceret.
Numérotation du verset Ps. 104,23 XXII

Et intravit Israel in Egyptum ¦ et Iacob accola fuit in terra Cham.
Numérotation du verset Ps. 104,24 XXIII

Et auxit populum eius
vehementer ¦ et firmavit eum
super inimicos eius.
Numérotation du verset Ps. 104,25 XXIV

Convertit
cor eorum
ut odirent6
6 odirent Rusch D30 etc erudirent ( corr. in aliquis exemplaribus )
populum eius ¦ et7 dolum facerent
7 et Ps-G (M² Q U ΨB V D) D30 Ω Δ Rusch ] ut Ps-G cum Ps-R
in servos eius.
Numérotation du verset Ps. 104,26 XXV

Misit
Moysen servum suum ¦ Aaron quem elegit ipsum.
Numérotation du verset Ps. 104,27 XXVI

Posuit
in eis
verba signorum suorum ¦ et prodigiorum
in terra Cham.
Numérotation du verset Ps. 104,28 XXVII

Misit tenebras et obscuravit8 ¦
8 obscuravit Ps-G D30 ² etc + eos D30 * cum Ps-R
et non exacerbavit
sermones suos.
Numérotation du verset Ps. 104,29 XXVIII

Convertit aquas eorum in sanguinem ¦ et occidit pisces eorum.
Numérotation du verset Ps. 104,30 XXIX

Edidit9 terra eorum ranas ¦
9 Edidit Ps-G ( plerique codd. et edd. ) ΩM Rusch ] Et dedit D30S Δ cum Ps-γζ, Dedit Ps-G ,
in penetrabilibus regum ipsorum.
Numérotation du verset Ps. 104,31 XXX

Dixit
et venit cynomia
et scinifes10 :
10 scinifes D30M Ps-G ] cyniphes ΩS, cyniphee ω 1, cinifex ω² , sciniphes , cinifes Rusch
in omnibus finibus eorum.
Numérotation du verset Ps. 104,32 XXXI

Posuit pluvias eorum grandinem ¦
ignem
comburentem
in terra ipsorum.
Numérotation du verset Ps. 104,33 XXXII

Et percussit
vineas eorum et ficulneas eorum ¦ et contrivit lignum finium eorum.
Numérotation du verset Ps. 104,34 XXXIII

Dixit et venit locusta
et bruchus ¦ cuius non erat numerus.
Numérotation du verset Ps. 104,35 XXXIV

Et comedit omne fenum
in terra eorum ¦ et comedit omnem fructum
terre11 eorum.
11 terre] terra D30 (hapax)
Numérotation du verset Ps. 104,36 XXXV

Et percussit omne primogenitum
in terra eorum ¦ primitias omnis laboris eorum.
Numérotation du verset Ps. 104,37 XXXVI

Et eduxit eos cum12 argento et auro ¦
12 cum Ps-G (M Q² W ΦP U G K ΨB² V D) D30S Δ edd in Ps-G
et non erat
in tribubus eorum infirmus.
Numérotation du verset Ps. 104,38 XXXVII

Letata est Egyptus
in profectione eorum ¦ quia incubuit timor eorum super eos.
Numérotation du verset Ps. 104,39 XXXVIII

Expandit nubem in protectionem eorum ¦
et ignem ut luceret eis per noctem.
Numérotation du verset Ps. 104,40 XXXIX

Petierunt
et venit coturnix13 ¦
13 coturnix] coturnis ΩS
et pane14* celi
14 pane Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R Ps-He] panem Ps-G (R* F* M* Q* W ΦR K D*)
saturavit eos.
Numérotation du verset Ps. 104,41 XL

Dirupit15 petram et fluxerunt aque ¦ abierunt in sicco flumina.
15 Dirupit Ps-GB² V D²) D30 1455 Rusch cum Ps-α Ps-Med] Disrupit Ps-G
Numérotation du verset Ps. 104,42 XLI

Quoniam memor fuit verbi sancti sui ¦
quod habuit ad Abraham puerum suum.
Numérotation du verset Ps. 104,43 XLII

Et eduxit populum suum in exultatione ¦ et electos suos
in letitia.
Numérotation du verset Ps. 104,44 XLIII

Et dedit illis regiones gentium ¦ et labores
populorum possederunt.
Numérotation du verset Ps. 104,45 XLIV

Ut custodiant
iustificationes eius ¦
et legem eius
requirant.

Psalmus 104

Numérotation du verset Ps. 104,3 
Sermo 221
prol.| ¶ Quam querentibus temperalia non est letandum sed querentibus Dominum: et cur ter dicatur querite: et cur Deus cum vbique sit non vbique inveniatur: et ubi indubitanter inveniatur. In Psalmo 104.
{A} Letetur cor querentium Dominum. Querite Dominum et confitemini: querite faciem eius semper.
marg.| Quia dicitur Lam. 3 Bonus Dominus sperantibus in eum, anime querenti illum. Primo considerandum quomodo non est letandum querentibus temporalia. Secundo quomodo qui querunt Dominum, habent unde letentur. Tertio quare dicitur ter, querite. Quarto quod, quum vbique sit secundum quod Deus, vbique inveniri potest: sed non invenitur. Quinto, vbinam indubitanter inveniatur.
marg.| ¶ Temporalia non sunt bona querentibus, quia peccatum generant, et peccatum ipsum generat punctionem: sicut quum aliquis querit rosam, plerumque incurrit spinam. Unde dicuntur legere mel super spinam, qui temporalibus delectantur. Unde Iob. 30 Esse sub sentibus delicias { LXXXVr } computabant. Sic et dum in ape mel queritur stimulus incurritur. Unde Boethius metro 7 libri 3 Habet hoc voluptas omnis Stimulis agit fruentes. Apiumque par volantum, Ubi grata mella fudit Fugit, et nimis tenaci Feriticta corda morsu. Et Is. 7 In illa die sibilabit Dominus musce: que est in extremo fluminum Egypti: et api que est in terra Assur etc.
marg.| {B} ¶ Item qui querit temporalia, et si credit se aliquid invenisse, nihil invenit: quia nihil sunt. De quibus dicitur. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt etc. Et ipsi dicere possunt illud Lc. 5 Per totam noctem laborantes nihil cepimus.
marg.| ¶ Item pleraque queruntur et quantumcumque quesita non inveniuntur, quia nihil sunt, et non invenit homo nisi laborem pro illis. Unde Sir. 11 Si secutus fueris non apprehendes: et non effugies si precurreris. Est homo laborans et festinans et dolens impius: et tanto magis non abundabit.
marg.| {C} ¶ Sed Dominus querenti dum queritur, bonus est. Quia primo sentitur aliquid de ipso, licet non plene: sicut canis venaticus sentit predam et illectus sequitur. Unde Cantico. 1 Curremus in odorem ungentorum tuorum. Et sicut cecus odorem sequitur. Item incassum non queritur: quia a fideliter querentibus invenitur. Unde Mt. 7 Querite, et invenietis, pulsate et aperietur vobis. Tertio, quia quasi Dominus ludit nobis ludo, qui dicitur absconsionis et tenebrarum. Abscondit enim se, et tamen vult inveniri. Unde sicut quis ponit signa quibus res invenire possit: ita Dominus posuit multa quibus inveniri possit: scilicet creaturas et sacramenta, que sunt vestigia creatoris. Unde Sapientie. 10 A magnitudine enim creature poterit creator cognoscibiliter videri. Item ad idem instituit sacramenta. Unde { LXXXVI v } Nebulam sicut cinerem spargit. Et Dn. ultimo precepit Daniel pueris suis: et attulerunt cinerem: et per totum templum cribrabant coram rege. Item vestigia sanguinis sui ipsum ostendunt, et ad ipsum perducunt. Unde Ex. duodecimo. {D} Erit vobis sanguis iste, in signum etc.
marg.| ¶ Sequitur. Querite Dominum etc. Verbum querenditer repetitur et. Primo adiungitur verbum letitie, secundo verbum firmitatis, tertio verbum, perpetuitatis. Tres enim sunt status. Primus incipientium, Secundus proficientium. Tertius perfectorum et pervenientium. Primos exhilarat Dominus per internam iocunditatem. Unde Cantemus Domino: gloriose enim etc. Ex. 15 Et ista letitia est iustificatorum Sed sequitur tedium tentationum et bellorum usque ad transitum Iordanis. In quibus est necessaria firmisas fortitudinis, et tolerantie. Unde Sir. 2 Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore, et prepara animam tuam ad tentationem. et Tobie. 12 Quia acceptus eras Deo, necesse erat ut tentatio probaret te. Status tertius est eorum qui nondum arbitrantur se comprehendisse. qui, ut dicitur ad Philip. 3 dicunt. Que retro sunt obliviscens ad anteri ora me extendo. Et Psalmista hic monet ipsum quantumcumque inventum querere. Ideo dicitur, semper non solum per enigmaticam visionem, sed facie ad faciem. Unde Ex. 33 Ostende mihi gloriam tuam.
marg.| {E} ¶ Quarto quod quum vbique sit secundum quod Deus, vbique potest inveniri, sed non invenitur. Vere quidem vbique est. Unde Actu. 17 Quamvis non longe sit ab vnoquoque nostrum. Et Iob. 36 Omnes homines vident illum, { LXXXVI r } unusquisque intuetur procul.
marg.| {F} ¶ Ideo autem non invenitur: quia aliud pro eo amplectimur, scilicet quasi umbram eius, sicut stultus esset qui crederet se invenisse hominem, quia invenisset eius vestem. Omnes enim creature vestes eius sunt. Unde in Psalmo. Confusionem et decorem induisti amictus lumine, id est luminosis creaturis sicut vestimentum. Sic elusus legitur Saul a Michol, quando in lecto invenit statuam pro David caprinis pellibus involutam. primi Regum 19 Item non invenitur, quia queritur ubi non est, qui tamen vbique est, cum autem peccatum nihil sit, in peccato non invenitur. Unde Iob. 38 Sapientia ubi invenitur? Mare loquitur: non est mecum, abyssus dicit: non est in me. Non invenitur in terra suaviter viventium. Non invenitur in mari, id est in superbis tumidis, amaris, et invidis. Nec est in abysso, id est in cupidis et corde profundis. Nec in terra suaviter viventium, id est in luxuriosis et gullos.
marg.| {G} ¶ Quinto considerandum ubi indubitanter invenitur. In presepio. Unde Lc. 2 Et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum: et positum in presepio. etc. Et notanter in presepio, non in palatio vel solio, id est in corde humili, non elato: in sensu simplici, non alto et supercilioso. Invenitur in templo disputans inter doctores. Lc. 2 in fine. Existimantes eum in comitatu suo esse. Unde et factum est post triduum. Invenerunt eum in templo sedentem in medio doctorum, et audientem illos. In comitatu ergo id est in turba secularium non est querendus, sed in congregatione doctorum, et hoc post triduum. In quo significatur quod post { LXXXVII v } purgationem mentis, oris, et operis ab iis qui studiose insistunt, facile invenitur. Inventus est bis in orto: semel ante passionem, et tunc comprehensus est: et semel post resurrectionem, et tunc non est primo agnitus. In quo significatur quod qui sunt in deliciis et si eum inveniunt, dum intellectu inquirunt, non eum cognoscunt, licet agnoscere se credunt. vel inventum comprehendunt et quasi crucifigunt. Quid enim est inventum comprehendere et crucifigere et male tractare: nisi post veritatem agnitam, post cognitionem contemnere, conspuere, et quasi operibus contrariis et flagitiosis, quantum in se est, persequi et destruere? Invenitur in Crucis patibulo. Unde dicitur Io. 19 Medium autem Iesum. Utrique latrones a dextris et a sinistris passi sunt pro malis suis et peccatis: Christus pro alienis. Qui ergo alienis damnis, imfirmitatibus, periculis, et aliis malis compatitur ab ipso in cruce Christus invenitur. Invenitur etiam a via in duobus euntibus in Emaus et tunc non est primo agnitus ab eis: sed cognoverunt eum in fractione panis (Lc. ultimo).
Numérotation du verset Ps. 104,16 
Sermo 222
prol.| ¶ Famem quomodo sibi querant delicati et repleti et quomodo nobis famem spiritualium querere debeamus et per que appetitus excitetur. In Psalmo 104.
Vocavit famem super terram etc.
marg.| Primo considerandum est, quomodo delicio si et repleti querunt sibi famem. Secundo quomodo in fame spitituali hoc est faciendum.
marg.| {H} ¶ Deliciosi et repleti querunt sibi famem: quod non cedit ad honorem et gloriam, sed ad luxuriam. Pauperes non habent necesse famem vocare ad se, quia venit ad eos, etiam invitos: et ideo mendicant, ut { LXXXVII r } famem a se repellant. Unde de Lazaro Lc. 16 Erat quidam mendicus nomine Lazarus: qui iacebat ante ianuam eius scilicet divitis: cupiens saturari de micis etc. Et nemo illi dabat. Voluptuosi autem et fastidiosi, quia nimis repleti, sibi famem querunt que vix venit ad eos intantum repleti sunt.
marg.| ¶ Querunt autem primo spatiando et loca delectabilia peragrando. Sic quesiverat sibi Esau. de quo Gn. 25 Cum venisset de agro lassus ait. Da mihi de hac coctione tua ruffa, quia oppido lassus sum etc. et iterum. En morior. Unde inolevit usus quod qui esurit dicit: morior fame.
marg.| {I} ¶ Secundo appetitum salsis et condimentis seu saporibus acuendo et excitando. Unde sumptuosos conficiunt sapores, et hoc non est laudabile. Unde Seneca. Fames palatum tuum excitet, non sapores. Fames etenim salsa clare vallis: etiam amara dulcescere facit. Unde Prv. 37 Anima satiata calcabit fauum. Anima vero esuriens etiam amarum pro dulci sumet. Bene dicit: non sapores, quia hoc est luxurie et valde perniciosum: maxime illis qui ad paupertatem deueniunt. Unde Bernardus : « Deliciosa fames siquando recessit ab aula, Persone tenui perniciosa venit. Quod ostendit subiungens Prodigites, male conflat opes, et avita ligurit. Quem bonus illexit, detinuitque sapor.
marg.| ¶ Tertio gustando vel gustare tentando. Unde solet vulgariter dici : Bouche que se meut, menger veult. Esuriunt que se sepius ora movent. Quarto nova cibaria, et insueta et mutatoria querendo, et in vasis preciosis apponendo. ut Hest. 1 Bibebant qui invitati erant aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur etc. Nec istud laudabile est. Unde Lucanus : « Conquisitorum terra pelagoque { LXXXVIII v } ciborum, ambitiosa fames, et laute gloria mense ». Et Bernardus. Querit ut expoliet venatibus, alite, pisce. Gustus humum: gustus aera: gustus aquas. Et Seneca. Fastidientis stomachi est multa degustare: que ubi varia sunt et diversa, inquinant: non alunt. Et Iuvenalis. Quanta est gula, que sibi totos ponit apros, animal propter convivia natum?
marg.| {K} ¶ Secundo quomodo hoc facere in fame spirituali id est eternorum desiderio, laudabile est: quia modis omnibus est procuranda et querenda fames homini: quia non nisi famelici admittuntur ad mensam Domini. Unde « Esurientes implevit bonis » etc. Qui ergo se impleverunt siliquis temporalium, non admittentur ad mensam, que eis parata erat: sed pauperes famelici, qui vix habent de temporalibus sustentationem, et tanto maiorem habent eternorum esuriem. Unde Iob. 5 Cuius scilicet divitis messem, que scilicet parata ei erat, si vellet pauper esse, famelicus comedet: et ipsam rapiet armatus. Recte dicit: ipsam rapiet armatus. Pauperes enim Christi sunt quasi raptores armati: qui fame compellente rapiunt omnia ab eis qui sunt inermes. Ipsi quidem armati sunt virtutibus: mundani autem inermes: et ideo a diabolo vulnerati ad mortem, repugnare non possunt. Et recte dicuntur raptores: quia sicut dicitur Mt. 11 Regnum celorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Et ita est quod rapiunt ab istis inermibus, qui intrare non permittuntur.
marg.| {L} ¶ Sicut autem queritur fames corporalis spatiando: ita et spiritualis loca celi delectabilia, animo pertrectando: premium coniugatorum, virginum, et continentium cogitando. Unde dicitur Iob. 39 de viro spirituali. In specie onagri circumspicit montes pascue: virentia que que perquirit. Et Sir. 40 Gratiam et speciem desiderabit oculus tuus, { LXXXVIII r } et super hec virides sationes.
marg.| ¶ Secundo sapores debet acuere aceto Dominice passionis. {M} De quo Ps. In siti mea potaverunt me aceto. Ut etiam redoleat clauos crucis: sicut clavi qui dicuntur gariophili condiendis saporibus apponuntur. Unde dicitur. Dulce lignum dulces clauos etc. De aceto dicitur Ruth. 2 Intinge buc cellam tuam in aceto.
marg.| {N} ¶ Tertio pregustando, quia ipse gustus spiritualis per experimentum provocat et generat famem. Unde ad gustandum nos invitat Ps. dicens: Gustate et vedete etc. Et Prv. 30 Gustavit et vidit etc. Et Sir. 24 dicitur. Qui edunt me, adhuc esurient etc. Et Mt. 17 Petrus quia parum gustaverat, non poterat avelli a gloria. Unde dixit. Bonum est nos hic esse. Ideo quasi gustum substractum sibi reddi volebat Ps. dicens. Redde mihi letitiam salutaris tui. Ita enim facit nobis Dominus sicut struthionarius seu falconarius accipitri, qui dimittit eum gustare predam ut provocet, et statim abscondit. Accipiter enim satiatus non posset volare, neque predam capere: ideo conservatur in macie sua, et semper in appetitu cum volaturus est. Sic viris spiritualibus facit Dominus. Unde temperalibus quasi fastiditi et pleni, ad predam eterne vite volare non ponit. Unde dicitur Nm. 21 Anima nostra nauseat super cibo isto levissimo. Ideo dicitur Mt. 5 Beati qui esuriunt etc.
marg.| {O} ¶ Quinto fames provocatur propter novitatem et mutationem vasorum et ferculorum et eorumdem decorem: quod bene nobis competit. Nova enim fercula que nobis apponuntur, agnus est assus. Io. 6 Ego sum panis qui de celo descendi, in novis vasis id est novis sacramentis. Unde Sir. 36 Innova signa, immuta mirabilia. Et potest dici sicut vulgariter dicitur: Deus aide ble novel. Nove fruges sunt que in veteri testamento offerebantur. Unde Ps. « Adipe frumenti satiat te ». Et hec novitas signatur per { LXXXIX v } panes recentes, Ex. 25 qui ponebantur super mensam: et dum tollebantur semper recentes substituebantur. Sic post novitatem gratie sequitur novitas glorie. Unde Renovabitur ut aquile iuventus tua . Et super panes patena aurea in qua grana thuris. Quid ergo patena aurea, nisi eternitatis cognitio plena et manifesta? Quid thus quod habet redolere et ardere in igne, nisi devotio suavissima affectionis eterne, procedens ex caritatis ardore? De quo thure dicitur Ecclesiastici .1 Quasi thus redolens in diebus estatis. Quasi ignis effulgens, et thus ardens in igne.
Numérotation du verset Ps. 104,29 
Sermo 223
prol.| ¶ Aqua fluminis quid sit, et quid elevare virgam et aquas converti in sanguinem: item quid significent pisces. In Psalmo 104.
Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.
marg.| Ex. 7 dicitur. Elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis eius: que versa est in sanguinem: et pisces qui erant in fluvio mortui sunt: computruitque fluvius etc. Primo igitur considerandum quid sit aqua fluminis. Secundo, quid elevare virgam, et aquas converti in sanguinem. Tertio, quid intelligendum per pisces.
marg.| {P} ¶ Aqua fluminis est sapientia mundi et sapientia carnis. Prima est contentiosa. Secunda immunda. Contra que duo dicitur Iac. 3 Sapientia que desursum est, primum quidem pudica est, hoc contra sapientiam carnis: deinde pacifica: contra sapientiam mundi. Sapientia mundi solum naturalibus innititur, et fidem non recipit: et ita corrumpit intellectum. Sapientia carnis corrumpit affectum. Illa caput vulnerat, ista cor. Unde Is. 1 : Omne caput languidum, et omne cor { LXXXIX r } merens. Omne caput languidum id est fides infirma. Omne cor merens, et hoc per sapientiam carnis.
marg.| {Q} ¶ Utramque damnavit crux Christi: que intelligitur per virgam. Nam contra sapientiam mundi erat quod filius Dei moreretur, et hoc impossibile iudicabant Philosophi. Et contra sapientiam carnis, quod per crucem suam ostendit molestiam esse preferendam voluptati. Ideo dictum est. Elevans virgam percussit aquam fluminis. {R} Quid est virgam elevare scilicet crucem: nisi manifestare Christi passionem? Et quid aquas fluminis percuti: nisi utramque sapientiam condemnari.
marg.| {S} ¶ Secundo quid per sanguinem? Carnalis affectus vel intellectus recte significatur per sanguinem: quia sicut dicit Aristoteles in libro de natura animalium 12 : Sanguis spissus est pluris cibi corpori, et minoris sensus, sanguis mundus calidior est, et maioris sensus, et convenientior intellectui. Et propter hoc apes et quedam alia animalium genera sanguinis expertia, plus habent intelligentie animalibus habentibus sanguinem. Ideo dicitur Gn. 9 : Omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum excepto quod carnem cum sanguine non comedetis. Carnem cum sanguine comedit, qui carnaliter intelligit, vel carnaliter afficitur vel sentit. Curiosi ergo qui naturalia nimis perscrutantes sapientie mundane intendunt, pro aqua sanguinem bibunt. de quibus Sapientie 11 Pro fonte sempiterni luminis humanum sanguinem dedisti iniustis. Fons sempiterni luminis est sacra scriptura, ad quam invitat Dominus Io. 7 Si quis sitit veniat ad me etc. Profonte ergo sempiterni luminis humanum sanguinem bibit, qui pro celesti sapientia humanam sectatur sapientiam. {T} Voluptuosi. n. pro aqua bibunt sanguinem, dum per carnis sapientiam, carnalem sequuntur voluptatem. Unde sebestias agnoscere debent, quia sanguis non est potus { XC v } hominum, sed bestiarum et sanguisugarum. Vere ergo sanguisuge sunt. de quibus Prv. 30 Due sunt sanguisuge filie etc. He sunt vanitas, et voluptas. sed hoc non omnes intelligunt. immo pro aqua sanguinem bibunt, nisi Dominus intelligere hoc faciat. Dominus autem per Moysem aquam in sanguinem convertit, quando non aquam. sed sanguinem esse ostendit. quando in mundana sapientia, carnalem esse intellectum ostendit. quod qui advertit, videt aquam conversam in sanguinem. Item aquam in sanguinem convertit, quando sapientiam mundi et sapientiam carnis peccatum esse ostendit. quia sanguis peccatum est. Unde Os. 4 {V} Sanguis sanguinem tetigit.
marg.| ¶ Aquam in sanguinem convertit, quando utramque abominabilem reddit. Unde Act. 19 Multi de iis qui fecerunt sectas, contulerunt libros, et combusserunt coram multitudine. Et nota quod hoc dicitur fieri coram Pharaone et servis eius. Servi Pharaonis sunt curiosi et voluptuosi. coram quibus aqua in sanguinem convertitur quando et sapientia mundi, et sapientia carnis, peccatum esse et mors, aperte ostenditur. et propter hoc dicitur quod tanto magis peccant, si ab eis non desistunt. Multi enim licet hoc intelligant, non desistunt a sapientia seculari et huiusmodi propter spem questus. sicut dicitur Act. 16 Puella quedam Phitonissa prestabat magnum questum Dominis suis divinando. a qua quum Paulus eiecisset demonem, videntes quod cessabat spes questus eorum, ceperunt Paulum infestare, in carcerare et affligere, Et item. Democritus et Alexander erarius qui faciebant edes argenteas Diane, et prestabant magnum questum artificibus, suscitaverunt seditionem in Paulum.
marg.| ¶ Tertio videndum quid significatur per pisces. {X} Pisces habent nutriri in aquis Hi sunt fideles, qui habent nutriri in aquis baptismi, {2.90r} in aquis sapientie celestis, extra aquam vel in sanguine moriuntur. Sapientia enim mundi, et sapientia carnis, sanguis est, et quasi mare mortuum: in quo nihil vivit sed moritur morte anime. Ideo dicitur Is. l. Computrescent pisces sine aqua. Idem sunt pisces et homines, pisces significant activam, homines significant contemplativam. Pisces enim habent oculos in latere sic et boni activi, quia circumspecti debent esse, et cavere sibi ab omni latere in medio huius nationis prave et perverse: quia sicut dicit Bernardus. Ipse non est sanus qui dolet latera. Et Seneca, Socrati et Lelio et Catoni bonitatem suam multitudo dissimilis excutere potuisset. {Y} Et idem malignus socius candido et simplici animo rubiginem suam plerumque affricuit. Quorum oculi virtus prudentie et donum scientie. Homines habent oculos in anteriori parte, sic et contemplativi: qui semper speculantur eterna. Unde Ps. « Annos eternos in mente habui ». Et Apostolus. Phil. 3 Que quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero que sunt priora extendens meipsum. Quorum oculi sunt intellectus et sapientia de eternis. De his oculis dicitur. Ecclesis. 2 Sapientis oculi in capite eius.
marg.| {Z} ¶ Item pisces immundi sunt qui non habent squammas et pinnulas: sicut habetur Lv. 11 Squam mas inquam patientie contra iacula tribulationum. Squam mas continentie, contra iacula voluptatum. Pinnulas intellectus et sapientie, contra insidias et cavillationes heresum et errorum. His debent exilire a rete sapientie mundane, ne capiantur. Unde Prv. 1 Frustra iacitur rete ante oculos pennatorum. His debent exilire de fluvio extra sanguinem: alioquin oportet eos mori: quia sententia lata est. Qui sunt in flumine moriuntur.{2.90v}



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 104), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_104)

Notes :