Philippus Cancellarius

Psalmus 35

Numérotation du verset Ps. 35,1 

¶In finem servo1 Domini
¶Codd. : (Ps. 35) D30 Rusch Ps-G
1 servo Ω X Rusch Ps-R Ps-G ] sermo D30 cum Ps-G (U) Ω X² ( sec. m.) Ps-Moz
psalmus David2.
2 psalmus] om. Ps-G D30 | David] + doctrinam piissime conversationis D30
Numérotation du verset Ps. 35,2 I

Dixit
iniustus
ut delinquat
in semetipso ¦
non est timor Dei
ante oculos eius.
Numérotation du verset Ps. 35,3 II

Quoniam dolose egit
in conspectu eius ¦
ut inveniatur
iniquitas eius ad odium.
Numérotation du verset Ps. 35,4 III

Verba oris eius iniquitas
et dolus ¦ noluit intelligere
ut bene ageret.
Numérotation du verset Ps. 35,5 IV

Iniquitatem
meditatus est in cubili suo
astitit3
3 astitit] adstetit Ps-G
omni vie
non bone ¦ malitiam autem
non odivit.
Numérotation du verset Ps. 35,6 V

Domine in celo misericordia tua ¦
et veritas tua
usque
ad nubes.
Numérotation du verset Ps. 35,7 VI

Iustitia tua
sicut montes
Dei ¦
iudicia tua abyssus multa.
Numérotation du verset Ps. 35,VII 

Homines
et iumenta
salvabis Domine ¦
Numérotation du verset Ps. 35,8 

quemadmodum multiplicasti
misericordiam tuam Deus.
Numérotation du verset Ps. 35,VIII 

Filii autem hominum ¦
in tegmine alarum tuarum
sperabunt.
Numérotation du verset Ps. 35,9 IX

Inebriabuntur ab ubertate domus tue ¦
et torrente
voluptatis4 tue
4 voluptatis Ps-G (M ΦRGVG ² ΨB V D edd.) D30 Ω Rusch] voluntatis R C I L Q² W ΦP U* G* K* Ps-G cum Ps-R ; cf. Ps-G 26, 4 (בְּנֹעַם τερπνότητα) et Ps-H 118 ubi, pro una eademque voce hebr. (שַׁעֲשֻׁעָי), nunc delectatio (v. 77, 92) nunc voluntas (v. 24, 143, 174) habetur, in LXX vero meditatio (μελέτη), potum dabis L cum Ps-γ Ps-ε Ps-Mozx
potabis eos5.
5 eos] illis L* cum Ps- γ, ei L²
Numérotation du verset Ps. 35,10 X

Quoniam
apud te est6 fons vite ¦
6 est D30] om. Ps-G
et7 in lumine tuo
7 et D30] om. Ps-G
videbimus lumen.
Numérotation du verset Ps. 35,11 XI

Pretende
misericordiam tuam scientibus te ¦
et iustitiam tuam
his
qui recto sunt corde.
Numérotation du verset Ps. 35,12 XII

Non veniat mihi
pes superbie ¦
et manus peccatoris
non moveat me.
Numérotation du verset Ps. 35,13 XIII

Ibi
ceciderunt
qui operantur
iniquitatem ¦ expulsi sunt
nec potuerunt stare.

Psalmus 35

Numérotation du verset Ps. 35,10 
Sermo 76
prol.| ¶ De quatuor fontibus paradisi et aque effectibus in Christo. In Psalmo 35A {1.147r} 1
A Codd. : V9877 (41va)
1 om. codd.
Quoniam apud te est fons vite et in lumine tuo videbimus lumen.
marg.| {A} Scriptum est Is. 12 Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Legitur Gn. 2 quod fluvius egrediebatur de loco voluptatis etc. Hunc fluvium meruit amittere Adam propter culpam de paradiso expulsus. Sic amisimus terrenum paradisum et fluvium de loco voluptatis manantem. Sed multo meliorem nos habituros speramus scilicet paradisum celestem, et ita supponimus per spem. ex quo probat beatus Bernardus quod prius oportuit terrenam nobis restitui paradisum dicens. Si terrenam paradisum nobis denuo reddendam non speramus, quomodo regnum celorum separabimus? Unde Io. 3 Si terrena dixi vobis et non creditis, quomodo si dixero celestia credetis? {B} Terrena ergo paradiso multo amenior fuit Iesus Christus in quo lignum vite de quo Prv. 2 Lignum vite iis qui apprehenderint eam id est Christum sapientiam: lignum quidem vite apud ipsum ab eterno fuit. Sed non lignum scientie boni et mali, sed quasi in se tunc illud plantavit cum nostram infirmitatem assumpsit. Unde Isaie 53a : « Desideravimus eum despectum et novissimum virorum, virum dolorum et scientem infirmitatem ». Et ad Hbr. 4 {C} « Non habemus pontificem qui non sciat compati infirmitati nostre ». In ipso etiam quatuor fontes invenimus. Unde de se dicit Ecclesiastici 24b :« Ego quasi fluvius Dorix, exivi de paradiso » id est a Patre. Dorix interpretatur medicamentum generationis: et ipse fons est medicamentum generationis humane.
a Is. 53, 2.
b Sir. 24, 41.
marg.| Aquarum autem multiplex est usus :
- Sordes abluunt.
- Aquarum autem multiplex est usus.
- Sitim extingunt.
-Aquarum autem multiplex est usus.
- Plantas irrigant. Aquarum autem multiplex est usus.
- Cibos coquunt.
marg.| {1.147v} Dominus Iesus Christus ad hoc venit ut sordes nostras ablueret: sitim extingueret: complantatos sibi rigaret: et ad incrementa perduceret. Crudos excoqueret, et sibi esibiles faceret. Ipse quidem est fons misericordie et de ipso manant aque remissionis: quibus macule peccatorum mundantur. Unde Za. 13 Erit fons patens domui David in ablutionem peccatoris et menstruate. Ipse est Geon, qui circuit terram Ethiopie id est illos de quibus dicitur Lam. 4 Denigrata est super carbones facies eorum: reddens eos per baptismi innocentiam, vel penitentie munditiam candidos. {D} Quia sicut dicit Is. 1 Si fuerint peccata vestra sicut coccinum, quasi nix dealbabuntur. Et In Psalmo Asperges me domine hisopo etc. {E} Ipse etiam est secundus flu. qui est fons sapientie et veritatis: de que nobis scaturiunt aque discretionis, que cuiuscumque concupiscentie male sitim extinguunt in nobis. Et recte dicitur phison, quod interpretatur oris mutatio. Os enim interioris hominis est eius desiderium. Unde Prv. 16 Anima laborantis laborabit sibi, quia compulit eam os suum id est desiderium suum. Oris ergo mutatio quid est, nisi desiderii mutatio? Quid autem est desiderium mutare, nisi quod interior homo incipit spiritualis palati habere discretionem? Hoc facit fons sapientie gustatus: cuius dicuntur aque discretionis: quia gustato spiritu desipit omnis caro id est omnia carnalia spiritualibus gustatis: ante hec nullam habemus discretionem palati, quia nobis sapiunt stercora, et omnia insipida, et sapida non sapiunt. Unde 1Cor. 2 Animalis homo non percipit ea que sunt spiritus Dei. Terram euilath dicitur circuire quod interpretatur parturiens. Qui ergo hunc gustum incipiunt habere, incipiunt intra se gemere et desiderare ut ex carnalibus spirituales fiant. Unde ad Rm. 8 Sed et { CXLVIII r } nos ipsi primitias spiritus habentes id est primos gustus spirituales, intra nos gemimus adoptionem filiorum exspectantes. Et aurum terre illius optimum. Aurum sapientia: prudentia autem carnis, prudentia huius mundi, et sapientia diaboli celesti huic sapientie non potest comparari. Ideo dicitur Sir. 24 Qui implet quasi phison sapientiam. Phison implet sapientiam quando interioris hominis gustus mutatus sapore spiritualium sapientiam reputat consummatam. Fons ergo sapientie Christus nobis scaturiens aquas discretionis que sitim in nobis extinguunt et novam sitim spiritualiter pariunt, Unde ut inquit Quidius, dumque sitim se dare cupit, sitis altera crescit. Et ipse Dominus dixit hoc ad Samaritanam. Io. 4 Qui bibit ex hac aqua sitiet iterum. Qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in eternum etc. Ipse etiam est tertius fiu. qui est fons gratie de quo emanant aque devotionis. nos enim explantatos de veteri vita quasi de mala terra oportuit plantari in Christo quasi in paradiso terrestri. Unde ad Rm. 6 Si complantati facti sumus similitudini morti eius. simul et resurrectionis erimus. Novelle autem plantationes non proficiunt nisi rigentur: et aquis devotionis perfundantur. Unde Sir. 24 Rigabo hortum plantationum, et inebriabo pertus mei fructum. Ideo dicitur tertius fluvius Tigris, qui quia habet plantationes novellas irrigare, dicitur Sir. 24 Sicut Tigris in diebus novorum. Quia quando Tigris exundans diffunditur: plante et segetes irrigate ad incrementa perducuntur. Tigris interpretatur sagitta, et vadit contra Assyrios. {F} Assyrii sunt demones. cordis enim compuncti devotionem, diabolus sibi reputat sagittam. Hec est sagitta que uno { f. CXLIX v } ictu et diaboli cor penetrat, et sponsi cor amore vulnerat. Unde Ct. 4 Vulnerasti cor meum etc. in uno oculorum tuorum, ille oculorum unus, est intime devotionis affectus.
marg.| {G} ¶ Ipse est quartus flu. qui est caritatis fons sive zeli, de quo fluentes ebulliunt emulationes, quibus carnales affectiones et crude in nobis excoquuntur, aqua ebulliens sicut facit carnes spumare, ita in reque immersa fuerit facit omnes pilos defluere. Sic et fervor vehemens caritatis omnes temporalium superfluitates facit de ponere. His aquis immersus erat Petrus, qui nudus secutus erat Christum. Ecce nos reliquimus omnia etc. Aqua ebulliens se non potest continere in vase, sed exilit. Quando ergo audis aliquem vive et acriter vitia increpare, et ex animo persequi est quasi aqua ebulliens. Quia ex abundantia cordis os loquitur. Unde contra tepidum prelatum dicitur Gn. 49 Ruben primogenitus meus (unde significat prelatos) Tu fortitudo mea et principium doloris mei. prior in donis, maior in imperio. Effusus es sicut aqua. Non crescas. Alia littera, ne ebullias. Et in Apocalypsis « Utinam calidus esses aut frigidus » etc. Sed quia tepidus es evomam te ab ore meo. Aque ebullientes carnes coquunt, carnes plene cocte sanguinem non habent admixtum sed purgantur a sanguine. Caro non cocta est prelatus qui ad sanguinem suum id est parentes habet affectiones. Hi non sunt cibus Domini. De his dicitur Gn. 9 Omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum excepto quod carnem cum sanguine non comedetis. Qui sanguinem non noverunt, ii sunt qui sunt cibus Domini. Unde Dt. 33 Qui dixerunt patri et matri sue, nescio vos etc. Carnes etiam non cocte dure sunt. Qui ergo durisunt affectu cibus Domini non sunt sed qui {1.149r} teneri. Unde Ez. 11 Auferam a vobis cor lapideum et dabo vobis cor carneum. Huic non assignatur terra aliqua, quia emulatio sancta omnia circuit, nulli parcit. Omnia ex zelo circuivit. Moyses quando dixit transite de porta in portam et nulli parcatis. hic est Eufrates qui interpretatur frugifer. Quia numquam ita abundanter fecundatur terra ecclesie sicut per zelum prelati qui nihil negligit et diligenter omnes excolit. Sir. 20 Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum. {H} Et recte sic ordinantur ut primum de fonte misericordie hauriamus aquas remissionis et post de fonte sapientie aquas discretionis. Quia prius eiicienda est de cordis vase aqua culpe immunda quam infundatur aqua sapientie munda. Unde Sapientie 1 In malivolam animam non intrabit sapientia etc. Aqua ergo infusa, igne apposito oportet aquam calefieri et et tunc aqua discretionis succendit aquas devotionis que sunt de fonte gratie que cor calefacit: ita quod dissoluitur oculus in lacrimas calidas. Unde emittet verbum suum etc. et fluent aque scilicet calide lacrimarum. Ante calorem devotionis huiusmodi aque non possunt fluere quasi aquilone ligante eas: sed devotione infusa, funduntur, quasi austro solvente eas id est spiritu sancto. Unde Iob. 37 Flante Deo concrescit gelu: sed rursus aque latissime funduntur. Calidus enim ventus est. Unde ibidem. Nonne vestimenta tua calida sunt cum per flata fuerit terra austro? Inualescente autem calore spiritus sancti aque calide fiunt ebullientes ita quod quicquid in nobis crudum erat excoquitur. Non sunt apte ad comedendum affectiones nostre quamdiu crude vel etiam semicrude sunt. Fere carnes comedunt crudas. Gulosi pre festinatione semicoctas, qui significantur per filios Hely. de { CL v } quibus 1Rg. 2 Puer sacerdotis dum coquerentur carnes mittebat fuscinulam tridentem in lebetem aut caldariam aut in ollam aut cacubum etc. Dominus autem non comedit nisi plene coctas. Unde dicitur Ex. 11 Non comedetis ex eo crudum quicquam. {K} Vide quod porcus coquendus in aqua, primum (ut ita dicam) excaldatur ita quod deponit pilos omnes, et post per frusta dividitur, per caput, et armos, et pedes, et in aquis bullientibus coquitur. Hec omnia facit in nobis carnalibus aqua emulationis. Quasi excaldatur et a pilis nudatur quis, cum amore Dei temporalia deponit. per frusta dividitur cum servitio Dei singuli sensus, singula membra aptantur. Iuxta apostolum ad Rm. 6 Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditie et iniquitati ad iniquitatem: ita nunc exhibete membra vestra servire iustitie in sanctificationem. Excoquimur cum amore proficimus. Unde Dominus in nobis delectetur. Unde dixit Io. 4 Habeo cibum manducare quem vos nescitis etc. Vel aque remissionis carnes nostras id est carnalia lavant. {L} Aque devotionis excaldant. Aque discretionis per membra dividunt. Aque emulationis coquunt. Aque remissionis sordes abluunt. Aque discretionis sitim extinguunt. Et recte post aquas remissionis, subditur aqua discretionis. Nisi enim purgatum fuerit palatum cordis non potest habere discretionem gustus. Purgatur autem per culpe remotionem que inficit. Hoc intelligebat qui dicebatc : « Cor mundum crea in me Deus » et post : « Spiritum rectum innova in visceribus meis ». Spiritum rectum, spiritum scilicet discretionis id est cor rectum cui sapit bonum, et desipit malum. Unde quam bonus Israel Deus iis qui recto sunt corde. Aque remissionis precedunt aquas discretionis. Ideo sicut dicitur { CL r } Sir. 1 Timor Domini expellit peccatum: inficiens cordis palatum. ita ibidem. Initium sapientie timor Domini id est reparandi et ita sitis extinguitur, et ita iam non amantur que prius. Post aquas discretionis sunt aque devotionis. Quia quando iam nobis incipit desipere malum, incipit sapere bonum: et devote amplectimur ipsum, et afficimur circa ipsum, et persequimur quicquid est contrarium, et detestamur. hoc fit per aquas emulationis. Unde: dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem. Et ideo sequitur post predicta. Spiritum sanctum ne auferas a me scilicet spiritum devotionis qui dicitur gratie et pacis. Et spiritu principali confirm a me, quod refertur ad spiritum zeli et emulationis.
c Ps. 50, 12.
marg.| ¶ Aque devotionis plantas rigant eo quod qui novitii, maximi in devotione sunt. Et plerumque excidunt.
marg.| {M} ¶ Aquis devotionis non sine causa aque discretionis iunguntur, ut discretione devotio temperetur. Quia sicut dicitur Ct. 1 Adolescentule dilexerunt te nimis. Aque emulationis carnes coquunt, id est quicquid in nobis carnale est esibile faciunt. Et quia carnes nimis cocte vel aduste non placent: ideo non solum aquis devotionis sed et emulationis aque discretionis apponuntur, ne sit zelus absque scientia.
marg.| {N} ¶ Propter hoc Christus fuit in cruce in locis quatuor vulneratus ut quasi de locis quatuor nobis fontes quatuor nascantur, utrumque pedem habuit clavis confixum et manus etc. Unde foderunt manus meas etc. Pedibus ambulamus. Quid tibi ergo videntur pedes Christi nisi ea quibus ad nos venit? Universe autem vie Domini misericordia et veritas. Sinister pesmina de quo per fosso producuntur nobis aque remissionis. Dexter pes veritas, sive sapientia quod idem est: de quo perfosso tamquam de fonte producuntur aque { CLI v } discretionis. Due manus quas nobis extendit ut nos amplectatur, et sibi astringat, et quasi nutrix portet, sunt amor boni, et odium mali. amor iustitie et odium iniquitatis. Os. 11 {O} Ego quasi nutritius Effraim. in brachiis meis portavi eos, et ne scierunt quod curarem eos. De amore boni, qui gratia dicitur spiritualis prodeunt, aque devotionis. de odio mali quod dicitur zelus, aque emulationis. odium mali vel iniquitatis manus sinistra: amor iustitie, manus dextra. Unde Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem. De his Ct. 2 « Leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me ». De his dicitur Prv. 1 {P} : « Vocavi et renuistis extendi manus meas et non fuit qui aspiceret ».
marg.| Christus autem pendens in cruce nobis quatuor istos fontes produxit quia fons misericordie nobis in via est necessarius propter sordes que lavantur per aquas remissionis, fons sapientie vel veritatis propter aquas discretionis, fons gratie propter aquas devotionis, fons zeli vel caritatis propter aquas emulationis, fons misericordie necessarius est nobis et communis. Quia si dixerimus quia peccata non habemus nosmetipsos seducimus. Quotidie sordidati offendimus. quotidie curramus ad fontem. {Q} Tres autem alii fontes non omnibus sunt communes. tamen necessarii sunt, quia tribus ecclesie ordinibus speciales, qui sunt Iob, Daniel, et Noe. Iob significat coniugatos et mundanos quibus necessarius est fons veritatis propter aquas discretionis ut possint mundi laqueos declinare. Unde Sir. 9 In medio laqueorum ingredieris et super dolentium arma ambulabis. Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo: et cum sapientibus cogita, et cum prudentibus tracta. Daniel significat contemplativos: { CLI r } verbi gratia claustrales quibus necessarius est fons gratie propter aquas devotionis: alioquin dicerent Anima mea sicut terra sine aqua tibi. Hunc sitiebat Axa filia Caleph. Iud. 1 Pater dedisti mihi terram arentem etc. Dedisti mihi irriguum inferius, iunge et superius. Dulces sunt iste aque et quodam modo vnctuose. quibus et amaritudines penitentie claustralibus dulces fiunt, et labores relevantur. De qua 2Mcc. 1 Invenerunt non ignem, sed aquam crassam, et iussit eos haurire et afferre sibi.
marg.| {R} ¶ Noe prelatos quibus congruit fons caritatis et zeli propter aquas emulationis. he sunt aque quas sitiebat Eliezer missus querere sponsam Isaac. Quibus eum potavit Rebecca dicens Gn. 24 Pauxillum aque mihi ad bibendum prebe de hydria tua: que respondit. Bibe domine mi celeriter. et deposuit hydriam super vlnam suam, et dedit potum ei. Eliezer prelatus est qui sponsam querit Christo dicens cum Apostolo 2Cor. 11 Emulor enim vos Dei emulatione. Despondi enim vos uni viro etc. Eliezer bibit aquam, cum prelatus zelo animarum reficitur et obedientis anime conversatione.
marg.| {S} ¶ Quinto etiam loco fuit Christus vulneratus in cruce scilicet in latere: sed post mortem, in hoc significatur quod post mortem ab eo verum fontem exspectamus cuius aquas in vita presenti gustare non possumus. Hic est fons vite cuius aque sunt delicie immortalitatis et impassibilitatis. Coniungit autem vite lumen. Vita pertinet ad dotes corporis. Lumen ad dotes anime vel mentis. Unde dicitur Is. lviii. Implebit splendoribus animam tuam et ossa tua liberabit scilicet corpus a corruptione. Vel vita pertinet ad affectum, lumen ad intellectum. Quia hic est fons viventis et videntis. Unde Gn. 16 Appellavit puteum illum puteum. { CLII v } viventis et videntis. Ipse est iter cades et Barath. Cades sancta intepretatur. Et Barath fulgor: sanctitas ad affectum, fulgor pertinet ad intellectum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_35)

Notes :