Philippus Cancellarius

Psalmus 121

Numérotation du verset Ps. 121,1 

¶Canticum graduum.
¶Codd. : (Ps. 121) D30 Ω F Rusch Ps-G
Numérotation du verset Ps. 121,I 

Letatus sum
in his que dicta sunt mihi ¦
in domum
Domini ibimus.
Numérotation du verset Ps. 121,2 II

Stantes erant pedes nostri ¦
in atriis tuis
Hierusalem.
Numérotation du verset Ps. 121,3 III

Hierusalem
que edificatur
ut civitas ¦
cuius participatio eius
in idipsum.
Numérotation du verset Ps. 121,4 IV

Illuc1
1 Illuc D30 ΩX] Illic Ps-G Ω F
enim ascenderunt tribus
tribus Domini
testimonium Israel ¦
ad confitendum nomini Domini.2
2 <divisio.> Domini... Israel ¦ D30² ] Domini ¦... Israel ¦ Ω F
Numérotation du verset Ps. 121,5 V

Quia
illic sederunt
sedes
in iudicio3 ¦ sedes super domum David.
3 iudicio Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω F Rusch cum Ps-R ] iudicium Ps-G (R I L)
Numérotation du verset Ps. 121,6 VI

Rogate que ad pacem sunt Hierusalem ¦
et abundantia
diligentibus te.
Numérotation du verset Ps. 121,7 VII

Fiat pax
in virtute tua ¦
et abundantia in turribus tuis.
Numérotation du verset Ps. 121,8 VIII

Propter fratres meos et proximos meos ¦
loquebar pacem
de te.
Numérotation du verset Ps. 121,9 IX

Propter
domum Domini Dei nostri ¦
quesivi bona tibi.

Psalmus 121

Numérotation du verset Ps. 121,7 
Sermo 278
prol.| { CLXVIII r } De pace et abundantia quas facit Christus in virtute sua et turribus suis Magdalena, Petro, Stephano. In Psalmo 121
Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.
marg.| {K} Virtus Christi abscondita fuit in passione sub carnis infirmitate. Unde Hab. 2 Ubi abscondita est fortitudo eius. In illa fecit pacem, offerens se in hostiam reconciliationis. Unde Coloss. 2 Pacificans per sanguinem crucis eius, sive que in terris, sive que in celis sunt. Cum pace fecit abundantiam, quando carnem suam dedit, non solum in sacrificium, sed etiam in cibum. {L} Unde Io. 6 Caro mea vere est cibus: et sanguis meus vere est potus. Et hoc sacramentum numquam deficit sumentibus, quia dum sumitur, non consumitur. Hoc cibo armavit ecclesiam contra hostes: et ideo dicitur hic: et abundantia in turribus tuis id est fortibus ecclesie. Qui hoc cibo pascuntur, alios pascunt. {N} Christus ipse est in his turribus, quas implet frumento, vino, et oleo: quia ipse est frumentum. Unde Io. 12 Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet etc. Caro enim eius est panis: et sanguis vinum: ipse vitis vera. Unde Io. 12 Ego sum vitis vera. Ipse etiam est oliva. Unde In Psalmo Ego quasi oliva fructificavi. Et Sir. 24 Quasi oliva speciosa in campis. Huius oleum est remissio peccatorum, et omnis gratia. Est enim petra, de qua Iob. 29 Petra fundebat mihi rivos olei.
marg.| ¶ Turres autem principaliter intelligi possunt Magdalena, Petrus, et Stephanus: quorum festa satis vicina sunt. {O} Magdalena enim turris videtur: Petrus petra dicitur. Unde Mt. 16 Tu es Petrus, et super hanc petram edificabo ecclesiam meam. Stephanus autem turris. { CLXIX v } Unde Act. 6 Stephanus plenus gratia et fortitudine etc. Que turris lapidibus missis e machina diaboli precipitari non potuit. Turris est Magdalene humilitas. Turris Petri caritas. Turris Stephani patientia. {P} In turri Magdalene fuit abundantia frumenti, vini et olei. Frumenti de quo panes illi fiunt, de quibus Ps. Fuerunt mihi lacrime mee panes dies ac nocte. Et alibi. Quia cinerem tamquam panem manducabam etc. De ipsa legitur illud Prv. 31 Facta est quasi navis institoris de longe portans panem suum. Quia quanto magis peccavit, tanto longius a Deo recessit: et ideo vere panem doloris delonge portavit. {Q} Huic non deest vinum scilicet compunctionis: de quo Ps. Potasti nos vino compunctionis. Vinum Iude. 1 confitentis: de quo Gn. 49 Lavabit in vino stolam suam: et in sanguine vue pallium suum. Nec deest oleum humilitatis: sine quo misericordia nulla est. Unde Mt. 6 Cum ieiunas unge caput tuum, et faciem tuam lava etc. Turris Petri est caritas: de qua interrogatus est ter. Io. 21 Petre amas me? Hec abundat panibus scilicet sacramenti, verbi, et exempli. Unde ei dictum est Io. 21 Pasce oves meas. Ideo dicitur de prelato Sir. 31 Splendidum in panibus (scilicet tribus predictis) benedicent labia multorum. Vinum habet simul et oleum id est zeli seueritatem et pietatis mitigationem. {R} Unde Gregorius. Sit zelus non ex. etc. Hec seueritas vitanda est in vulneribus sauciati de quo Lc. 10 Quidam enim infundunt vinum seuere correptionis, absque oleo compassionis. De quibus Is. lxv. Qui dicunt recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es. Et Ez. 34 Quod perierat non quesistis: scilicet cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia. Alii { CLXIX r } oleum sine vino, de quibus Ez. 13 Ipse edificabat parietem, illi autem liniebant eum luto absque paleis.
marg.| {S} ¶ Turris Stephani, patientia: hec habet panem fortitudinis, de quo Is. 3 Auferet dominator Dominus exercituum omne robur panis etc. Quia sicut ait Ps. Panis cor hominis confirmat: diabolus petiit ut legitur Mt. 4 ut lapides converterentur in panes: sed non erat locus. Hoc Stephano factum est: de quo cantatur: Lapides torrentis dulces ei fuerunt. {T} Diabolus autem suis panem convertit in lapidem. Unde Prv. 20 Suavis est homini panis: et postea Os implebitur calculo. Huic non defuit vinum consolationis. Unde Act. 7 Intendens in celum, vidit gloriam Dei, et Iesum stantem a dextris virtutis Dei. Unde qui hoc vino inebriati sunt obliviscebantur tormentorum. Unde Prv. 23 Verberaverunt me, sed non dolui: traxerunt me, et ego non sensi. {V} Nec defuit oleum compassionis. Unde dixit Act. 7 Domine ne statuas illis hoc peccatum. Hoc est oleum de cuius partevivitur, et parte debita solvuntur 4Rg. 4 quod dicitur Mt. 6 Dimittite et dimittetur vobis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 121), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_121)

Notes :