Psalmus 122
Numérotation du verset
Ps. 122,1
¶Canticum graduum.
¶Codd. : (Ps. 122)
D30
Ω
F
Rusch
Ps-G
| gr + Vox apostolorum
D30
Numérotation du verset
Ps. 122,I
Ad te levavi oculos meos ¦
qui habitas in celis1.
1 celis
Ps-G
(
plerique codd. et edd.
)
D30 Rusch cum Ps-H Ps-δ Ps-Moz
; cf.
Corpus antiphonalium officii officii
(n° 4473 : « Qui habitas in celis miserere nobis » ; cf. n° 1821)] cel’ Ω
F, celo
Ps-G
(
R F I L
)
cum Ps-R
Numérotation du verset
Ps. 122,2 II
Ecce sicut oculi servorum ¦
in manibus dominorum suorum2.
2 suorum
D30
]
om.
Ω
F
(hapax)
Numérotation du verset
Ps. 122,III
Sicut oculi ancille in manibus domine sue3 ¦ ita oculi nostri
3 sue
Ps-G
(
plerique codd. et edd.
) D30 Ω
FRusch
cum Ps-R
] eius
Ps-G
(R F L)
ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri.
Numérotation du verset
Ps. 122,3 IV
Miserere nostri Domine
miserere nostri ¦
quia multum
repleti sumus despectione.
Numérotation du verset
Ps. 122,4 V
Quia multum
repleta est
anima nostra ¦
opprobrium abundantibus
et despectio superbis.
Psalmus 122
Numérotation du verset
Ps. 122,1
Sermo 279
Sermo 279
prol.|
¶ Quod Deo reconciliamur per penitentiam et intercessionem sanctorum. In Psalmo 122.
Ad te levavi oculos meos qui habitas in celis.
marg.|
Supra dixit. {A}
Levavi oculos meos ad montes, unde veniet auxilium mihi
. Hic altius attollit oculos suos ad Deum, ut ostenderet quod primo loco auxilium est ei adeo: secundario per sanctos, quia per orationes sanctorum dat auxilium Deus. Unde Ps. « Illuminans nos a montibus eternis ». Sancti quasi medii sunt inter nos et Deum, sicut montes inter nos et celum. Et ita est de isto, sicut de illo qui non audet immediate pulsare {
CLXX v
} ad Dominum suum, et querit mediatores et intercessores qui reconcilient eum, et tunc audet accedere ad Dominum. Et hoc est levare oculos primo in montes, secundo ad Deum. Unde dicitur de Publicano Lc. 19 Publicanus autem non audebat ad celum levare oculos suos. Sic et de Absalone legitur. 2Rg. 14. dixit David. Revertatur in domum suam, et faciem meam non videat: et tamen reconciliatus erat per mulierem sapientem, que erat thecua vel thecuitis per illam autem reconciliatus, postea consilio Ioab introductus est et vidit regem, et osculatus est eum.
marg.|
{B} ¶ Mulier Thecua est penitentia que hominem Deo reconciliat, sed non est dignus presentie Dei presentari, nisi Ioab id est sancti intercedant. Ideo prius levare debet oculos ad montes, post ad Deum. Unde baptisatus statim recipere consuevit corpus Christi: quod significatur. 4 Re. 5 ubi Naaman postquam mersus esset in Iordane tulit pertem terre sancte que ibi significat corpus Christi: non ita fit in penitentia, que non ita efficaciter mundat. Unde et multi abstinent ob reverentiam.
marg.|
{C} ¶ Scitis quod consuetudo est, quando aliquis conclusus est respicit si est que possit exire: et hoc notatur super titulum illius Ps. Clamavi in toto corde meo etc. cuius titulus est Coph, et interpretatur conclusio vel aspice: quia conclusi solent aspicere que possint evadere. Sic et debemus facere, quia conclusi sumus a canibus qui latrant et instant ut mordeant. Hi sunt demones et detractores. Unde {D} Ps. « Circumdederunt me canes multi » ; et ad Philipenses 3a : « Videte canes, videte malos operarios, videte confusionem ». Ideo clamat Ps. Et de manu canis unicam meam.
a Phil. 3.
marg.|
{E} ¶ Item quando aliquis obsessus est solet semper intueri et sursum super speculam ascendere, si forte venire videat aliquem ad succursum. Unde 3Rg. 18. dicitur ad Achab. Ascende et aspice contra mare: qui quum ascendisset et contemplatus esset, ait: non est quisqua. Et 4Rg. 9 Speculator qui stabat super turrim {
CLXX r
} Iezrahel, vidit globum Iehuvenientis etc. et nuntiavit speculator dicens. Est quasi Iehu preceps. n. graditur. Is. 21 Vade et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet. Nos sumus obsessi multipliciter. A carne, a mundo, a diabolo. Unde Lam. 3 Circumedificavit adversum me ut non egrediar. Hoc faciebat qui dixit Abachuc. 2 Super custodiam meam stabo et figam gradum meum super munitionem, et contemplabor ut videam quid dicatur mihi.
marg.|
{F} ¶ Similiter quando quis captivus ducitur, solet quantum ponit, respicere utrum sequatur qui possit et velit iuvare. Nos quasi captivi ducimur. Unde Is. 23 De Tyro ducent eam longe pedes sui ad pegrinandum. Et ibidem. In captivitatem transduxerunt robustos eius. Et Bar. 5 in fi. Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis. Sic ducebatur Susanna que dixerat Dn. 13 Angustie sunt mihi undique etc. Et Dominus suscitavit spiritum Danielis. Sic et nos quum Dominus se dedit obsidem pro nobis, ducebamur. Adducet illos autem Dominus ad se portatos in honorem sicut filios regni. Respicere ergo debemus si est qui eripiat.
marg.|
{G} ¶ Quando aliquis servus verberari iubetur intendit oculos suos in Dominum suum ut cessari iubeat. Sic David clamabat ad Dominum quum vidisset angelum cedentem populum id est Reg. ultimo Ego sum qui peccavi, vertatur obsecro in me manus tua. Et ait Dominus angelo percutienti. Sufficit nunc contine manum tuam. Similiter equus et bos quando famelicus est, et differtur quod solet ei ministrari, solet respicere et convertere se. {H} Unde Ioel. 1 Mugerunt armenta, quia non sunt pascua eis, scilicet et greges pecorum disperierunt. Ad te Domine clamabo. Sed et bestie agri quasi area sitiens imbrem surrexerunt ad te. Ecce docemur hic, ad quid debemus respicere, sive ut conclusi, sive ut obsessi, sive ut in captivitatem ducti, sive ut flagellati et famelici.
marg.|
¶ Non quidem ad mundum. {I} Ideo in figura huius filii Israel: quia in Damasco et syris {
CLXXI v
} speraverunt, captivati sunt a Chaldeis. Et due tribus quia confise sunt in Egyptiis, captivate sunt a Chaldeis et Assyriis. Unde Is. 20 Confundentur ab Ethiopia spe sua, et ab Egypto gloria sua. Mundus non potest auxiliari propter duo. Propter in firmitatem et infidelitatem. {I} Propter infirmitatem. Unde Is. 36 Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum etc. Et Is. 20 Heccine spes nostra, ad quem confugimus ut liberaret nos a facie regis Assyriorum, et quomodo effugere poterimus nos? Propter infidelitatem: quod signatum est in hoc quod Sidon defuit Tyro, fille sue. Unde Is. 23 Erubesce Sidon ait mare, fortitudo maris dicens: non parturivi etc. Ideo Prv. 25 dicitur. Dens putridus et pes lapsus, qui confidit in homine infideli, et amittit pallium in die, frigoris. Levare igitur debemus oculos ad Deum et sanctos, et hoc est. {K} Levavi oculos meos ad montes etc. Et ad te levavi oculos meos qui ha. in celis. Ideo dicitur Thre. 3 Levemus corda nostra cum manibus ad Deum in celo. Ideo dicitur. Montes in circuitu eius, et Dominus in circuitu populi, sui. {L} Christus est antemurale. Sancti quasi murus. Unde Is. 26 Urbs fortitudinis nostre Sion salvator: ponetur in ea murus et antemurale. Levemus ergo oculos ad sanctos. Dominus enim auxiliatur nobis per orationes sanctorum. Unde Ps. Illuminans nos a montibus eternis. Ab his montibus exspectamus auxilium et pascua. Auxilium, quia isti eripiunt conclusos, liberant obsessos, solvunt captivos. Pascua, quia pascunt famelicos. Unde Iob. 39 Circumspicit montes pascue sue et virentia queque perquirit. {M} Montes in circuitu eius, et ideo circumspicit. In alio monte {
CLXXI r
} invenit pascua pudicitie, ut in monte virginum. In alio pascua humilitatis et obedientie, ut in monte confessorum. In alio patientie, ut martyrum. Unde venit auxilium de monte virginum contra carnis tentationes. De monte confessorum contra presumptiones. De monte martyrum contra turbationes et tribulationes Christus est mons in vertice montium. Mons coagulatus, mons pinguis: ut quid suspicamini montes coagulatos?
Numérotation du verset
Ps. 122,2
Sermo 280
Sermo 280
prol.|
¶ De principatu domine in ancillam id est rationis in sensualitatem. In Psalmo 122.
Ecce sicut oculi servorum, in manibus Dominorum suorum. Sicut oculi ancille in manibus Domine sue ita etc.
marg.|
{N} Mala ancilla quando corripitur a domina sua fugit ab ea: bona se convertit ad ipsam. Levat oculos ad manum flagellantis et supplicat veniam ut parcat. Eodem modo est de servo respectu Domini. Unde sicut oculi servorum etc. De mala ancilla legitur Gn. 16 {O} Affligente Agar Sarai, Agar fugam iniit scilicet a domina sua. Ancilla in nobis est sensualitas: domina inferioris portionis ratio, est quasi vir superior. Unde 1Cor. 11 Caput mulieris vir est. Mala ancilla est sensualitas inordinata, que significatur per Agar. Legitur enim dicto capitulo Gn. 16 quod Agar concepisse se videns despexit dominam suam: que non pariebat. In nobis quoque facile concipit et parit sensualitas: difficile autem ratio. {P} Per nos enim sufficimus ad mala, sed non ad bona. Hec est bos. de qua Iob. 21 Bos eorum concepit, et non abortivit: vacca peperit, et non est privata fetu suo. Egrediuntur quasi greges parvuli eorum id est {
CLXXII v
} primi motus carnales, et ideo ad greges pertinentes. {Q} Et infantes eorum exultant lusibus. Quod bene competit interpretationi ipsius Agar: interpretatur enim festum suscitans, quia plausibus gaudent et deliciis. Unde prius ibidem dixerat Iob domus eorum secure sunt et pacate: et non est virga Dei super illos Unde et Ps. Non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum. etc. Hic est conceptus de quo Iacobi 1 : Concupiscentia cum conceperit parit peccatum. peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem. Hinc oritur conquestio inferioris partis rationis ad superiorem que auctoritatem habet super ancillam, que est sensualitas, sed si he bene ordinarentur, non esset querela. Unde Paulus. 1Th. 5 : Ut integer spiritus vester, et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur. {R} Cui respondet ratio superior: Ecce ancilla, in manu tua: utere ea ut libet. Et cum Sarai affligere ceperit Agar, fugit. De providentia enim superioris partis rationis a Deo illuminate est quod pars in ferior sensualitatem domat et castigat ne superbiat et recalcitret, propter quod dicitur Sir. 33 Cibaria et virga et onus asino: panis et disciplina et opus servo. Illa autem fugere dicitur, quando ratio revertitur et appetitus suos sequitur. Multi enim ita sunt incorrigibiles quod nulla disciplina emendantur. Hinc Ier. 30 Hec dicit Dominus. Insanabilis fractura tua: pessima plaga tua. Ad alligandam curationem tuam utilitas non est tibi. Plagis enim inimici percussi te, castigatione crudeli. Propter multitudinem iniquiiatis tue dura facta sunt peccata tua. Quid clamas super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus. Et Ier. 5 Percussisti eos et non doluerunt: attrivisti eos et renuerunt accipere {
CLXXII r
} disciplinam. Et ad Ephes. 4 Qui desperantes semet ipsos tradiderunt impudicitie in operationem immum dicitie omnis etc. Hec fuga Agar significatur per Adam Gn. 3 {S} De quo dicitur ibidem quod cum Dominus quereret eum, abscondit se ab eo. Sed non est fugiendum ab ipso nisi ad ipsum. Ab ipso irato ad ipsum pacatum. Potius ergo dicere deberet hec ancilla illud Ps. Castigans castigavit me, Dominus: et morti non tradidit me. Et illud Iob. 13 Etiam si occiderit me in ipso sperabo: verum tamen in conspectu eius vias meas arguam etc. ¶ Sequitur :
marg.|
Gn. 16 Quam cum invenisset eam angelus dixit ad illam. Unde venis et quo vadis? Que respondit. A facie Sarai domine mee ego fugio. In quo significatur quod nihil prodest afflictio carnis exterioris, nisi intus unctio gratie operetur. Et hoc est quod angelus scilicet bona gratie insinuatio eam interrogat, unde venis et quo vadis? Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu eius. {T} Et hec admonitio fit iuxta formam: et hec tam iusta ordinatio ostenditur per sanctam scripturam. Unde 1Pt. 2 Servi subditi estote in omni timore Dominis, non tantum bonis et modestis, scilicet etiam dyscholis. Mala igitur ancilla est sensualitas inordinata. de que Prv. 30 Per tria movetur terra: et quartum quod non potest sustinere scilicet per ancillam cum fuerit heres domine sue. Hec est ancilla ad cuius vocem Petrus negavit Christum Mt. 26 Quia tentatio carnis multos a Christo recedere facit. Gallus ad cuius cantum convertitur Petrus est bonus angelus, aut predicator. {V} Bona autem ancilla est sensualitas ordinata, que subiicitur rationi: in cuius ordinatione differimus a brutis et ab Agar. Hec ad dominam suam convertitur: et ad eam ordinatur. Quod significatur 1Rg. 25 ubi Abigail. vocata ad David ut emunt uxor eius, festinavit et asscendit super asinum, et quinque puelle ierunt cum ea, pedisse {
CLXXIII v
} que eius. {X} Quinque puelle ancille sunt quinque sensus pertinentes ad sensualitatem Abigail, que est inferior ratio. Cui obsequitur bona ancilla visus bene ordinatus et bene disciplinatus: quia oculus est porta totius concupiscentie. Ecclesis. 5 Universe terre rex imperat servienti. Oculus autem nequam malus est servus. Unde Sir. 31 Nequius oculo quid datum est? Similiter bona ancilla est auditus disciplinatus et lingua non nequam. De quibus Sir. 28 Sepi aures tuas spinis et linguam nequam noli audire: et ori tuo facito ostia, et seras auribus tuis. Sic deduc de aliis sensibus id est pedissequis sancte domine Abigail, que ut ratio inferior subiicit se cum ancillis in obsequium David. 1 rationis superioris vel Christi. Quia caput mulieris vir est: viri autem Christus. 1Cor. 11
marg.|
{Y}¶ Et nota quanta sit humilitas huius Abigail cum dicit ibidem. Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum Domini mei. Qui sunt isti pedes nisi mentis cogitationes, qui dum inclinantur circa activam, et animam huc et illuc diversis affectionibus portant, colligunt quandoque pulverem vanitatis. Unde de Apostolis dicitur Mt. 6 Excutite pulverem de pedibus vestris id est sordes. Sed pedes isti lavantur dum Abigail cum ancillis suis obsequitur. Cui oculus affert aquam lacrimarum qua mundantur. Unde Ps. Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrimis meis stratum meum rigabo. Manus afferunt quicqua pietatis et compassionis scilicet copiam eleemosynarum. Unde Lc. 11 Date eleemosynam et omnia munda sunt vobis. Et sic de aliis sensibus et organis seu instrumentis eorum.
marg.|
{Z} ¶ Postquam igitur dixit. Ecce sicut oculi servorum etc. subiungit, sicut oculi ancille etc. quia sensualitas duo habet scilicet cognitivam sive {
CLXXIII r
} apprehensivam, et appetitivam: et quia prior est apprehensio qua appetitus: ad servum pertinere potest apprehendisiva: ad ancillam appetitiva. Hic servus si malus sit damnandus est et castigandus. Unde Sir. 33 Servo malevolo tortura et compedes. Si bonus, bene tractandus est. Unde in eodem. Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua. Quasi fratrem sic eum tracta. Si leseris eum iniuste, in fugam convertetur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 122), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_122)
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 122), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_122)
Notes :