Psalmus 132
Numérotation du verset
Ps. 132,1
¶Canticum graduum. 1
¶Codd. : (Ps. 132)
D30
Δ (
ω
1
ω²
T77
Bo179
NAL3255
Fi
)
T748
ΩS ΩX
Rusch
Ps-G
1 graduum] + David
Ps-G
, + vox Ecclesie regnantis
D30
Numérotation du verset
Ps. 132,I
Ecce
quam bonum
et quam iocundum ¦
habitare fratres
in unum.
Numérotation du verset
Ps. 132,2 II
Sicut unguentum
in capite ¦
quod descendit
in barbam barbam
Aaron.
Numérotation du verset
Ps. 132,III
Quod
descendit
in oram2 vestimenti
2 oram
Ps-G
(L
G
ΨB² V D
edd.
)
D30 ω² T79 Rusch
, horam Ω
M ΩX ΩB
T77 Bo179 Fi, cum Ps-R
(T D* P R V Q U
edd.
)] ora
Ps-G D14 NAL3255
, hora ΩS
ω
1 (al. m. forte
corr.
: ora)
cum Ps-R
eius ¦
Numérotation du verset
Ps. 132,3
sicut ros Hermon
qui descendit in montem3 Sion.
3 montem
Ps-G
(
plerique codd. et edd.
)
D14 D30
ΩS Δ Rusch
cum Ps-R
] montes
Ps-G
Numérotation du verset
Ps. 132,IV
Quoniam illic
mandavit
Dominus benedictionem ¦
et4 vitam
4 et] ÷ et : ΦRVG
D14
usque in seculum.5
5
<divisio.> $IV benedictionem ¦ et vitam ΩS ΩX Δ
Rusch
] benedictionem et vitam ¦
D30
Psalmus 132
Numérotation du verset
Ps. 132,1
Sermo 294
Sermo 294
prol.|
¶ De unitate confraternitatis et conventuali. In Psalmo 132.
Ecce qua bonum et qua iocundum habitare fratres in unum.
marg.|
{A} Duplex est unitas scilicet confraternitatis et conventualis. Primo videbimus de unitate confraternitatis. In hac conveniunt confratres et simul vescuntur: Et hoc significatum est Iob. 2 Ibant filii eius {
CXCVII v
} et faciebant convivia per domos, unusquisque in die suo: et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis. {B} Septem filii Iob sunt septem dona spiritus sancti: et tres sorores, tres virtutes. Unde Gregorius ibidema. Filii per domos convivium faciunt dum singula dona iuxta modum proprium mentem pascunt. Unde bene dicitur, unusquisque in die suo. Dies uniuscuiusque filii, est illuminatio uniuscuiusque doni. Alium enim diem habet sapientia, alium intellectus etc. Unde Ps. Fecit solem in potestate diei etc. Solem id est donum sapientie: Lunam id est fidem. {C} Stellas alia dona: quia stella differt a stella in claritate. Et attende quod semetipsos pascunt. Valde enim Unaqueque virtus per se destruitur: si non alia alii suffragetur. Hinc dicitur Prv. 18. Frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma. Et Ecclesis 4 Ve soli, quoniam si ceciderit non habebit sublevantem.
a Gregorius Magnus.
marg.|
{D} ¶ Et mittentes vocabant tres sorores suas ut etc. Tres iste sorores sunt fides, spes, caritas, que sorores in operatione sunt. Tunc autem fratres quasi nuntios eisdem mittunt dum ad relevationem operis supernas consolationes infundunt. Dona enim pertinent ad contemplativam: que virtutes cibant, dum eas in suis operibus expediunt et confortant. De hoc nuntio dicitur Prv. 25 Aqua frigida anime sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua. quia de celo hauriunt quod eis infundunt. Unde in angelica hierarchia septima de Seraphim immediatis splendoribus illuminatur, et divino nutrimento adimpletur.
marg.|
{E} ¶ Conventualis unitas est quantum ad motus non solum interiores sed etiam exteriores. Habet autem sic fieri conventus. Primo multi congregantur in unum ut vivant sub regula. Secundo renunciant proprie voluntati. Tertio proprio sensui. Quarto omni {
CXCVII r
} proprietati. Quinto sunt sub abbate seu prelato. Motus dispersi non possunt facere conventum: sed de motibus dispersis dicitur Ex. 5 Dispersus est populus per omnem terram Egypti ad colligendas paleas. Hoc fit quando cogitationes et desideria nostra disperguntur ad querenda bona temporalia: quia diversa sunt que queruntur. Ubi autem unum queritur scilicet Deus, qui est omne bonum, necessario colliguntur, quia in uno omnia inveniuntur: et nihil extra ipsum. Ideo dicitur In Psalmo Edificans Hierusalem Dominus dispersiones Israelis congregabit. Unde Gn. 15 Abraham in sacrificio animalia divisit. {F} Ideo dicit Aristoteles. Aves prede gregatim non volant, sed dividuntur. Debent ergo convenire, quia unum querere et ad unum tendere. Unde Os. 1 Aggregabuntur filii Iuda et filii Israel et ponent sibimet caput unum. Israel interiores sunt motus. Filii Iuda, exteriores. {G} Illi quasi monachi: hi quasi conversi. Nonne quinque motus sensuum sunt conversi, quando a perversis operibus convertuntur, et audiunt vocem Domini. Ioel. 2 Convertimini ad me in toto corde vestro: in ieiunio et fletu, et in planctu: et scindite corda vestra et non vestimenta vestra. Et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus est et misericors, patiens et multe misericordie, et prestabilis super malitia. Non sunt monachi, quia brutales sunt et animales velut laici. Sed interiores motus, quia intellectuales et discreti quasi clerici sunt. Conversi non cantant, sed monachi: exteriorum motuum non est cantare, sed interiorum: {H} quorum est celestia percipere et in eis delectari et exultare. Unde Ps. « Cantabiles mihi erant iustificationes tue » etc. Et Is. 30 : « In citharis et tympanis et in bellis precipuis expugnabit eos ». Quia cantando vincunt {
CXCVIII v
} diabolum. Hi sunt chori castrorum de quibus Ct. 7 in principio: « Quid videbis in Sunamite nisi choros castrorum ? » Hi cantant horas diurnas et matutinas vel nocturnas. Unde Ps. : « In die mandavit Dominus misericordiam suam: et nocte canticum eius ». Et Iob. 1 : « Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit ita factum est. Sit nomen Domini benedictum ».
marg.|
{I} ¶ Utrique renunciant proprie voluntati, et divine se subiiciunt et dicunt illud Mt. 6 : « Fiat voluntas tua, sicut in celo et in terra ». Et hoc est quod dicitur Sir. 18. Post concupiscentias tuas non eas: et a voluntate tua avertere.
marg.|
{K} ¶ Similiter renunciant proprio sensui. Iuxta illud Prv. 3 Ne innitaris prudentie tue. Et illud Rm. 12 {L} « Nolite enim prudentes apud vosmetipsos ».
marg.|
¶ Omni etiam proprietati renunciant quia bonum opus non reputant suum sed Dei, et dicunt quod est Iezrahel. 1 semen Dei: de quo Osee 1 Magnus dies Iezrahel. Qui vero bonum opus sibi ascribit non est verus monachus: proprium enim habet. Contra quem dicitur. 1Cor. 4 Quid habes quod non accepisti? Ideo dicitur Sir. 4 Congregationi pauperum affabilem te facito. Primo dicit congregationi, postea pauperum.
marg.|
{M} ¶ Quinto sunt sub abbate. Abbas est caritas, que imperat operationes: et quia maior. Unde 1Cor. 13 Maior horum est caritas: et quia plenior. Unde Rm. 13 Plenitudo legis est dilectio. In duobus enim mandatis dilectionis Dei scilicet et proximi universa lex pendet et prophete: ut dicit Dominus Mt. 22 Ipsa unit omnia et omnes pereant uniuntur in uno capite scilicet abbate. Unde Coloss. 3 Super hec omnia caritatem habete, quod est vinculum perfectionis: imperat omnibus. Hic est Ioseph, de quo Gn. 42 Absque imperio tuo non movebit quis manum aut pedem in tota terra Egypti id est contra imperium tuum. De hoc abbate dicitur Gal. 4 Misit Deus spiritum filii sui clamantem {
CXCVIII r
} Abba pater. Et alibi: in quo clamamus abba pater. Et Rm. 8 Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei: in quo clamamus Abba pater.
marg.|
{N} ¶ Conventus iste est cuneus prophetarum: de quo 1Rg. 10 Ecce cuneus prophetarum obvius ei: et insiluit super cum spiritus Domini, et prophetavit in medio eorum.
marg.|
{O} ¶ Super hoc dicitur in historia quod Samuel primus instituit conventus religiosorum qui dicebantur prophete: et dicitur conventus quasi cuneus seu conus aut counus, quia sunt unum. Samuel interpretatur audiens Deum, vel exauditio Dei, vel Deo nominatus: qui enim talis est in se facit cuneum prophetarum. Prophete sunt cogitationes anime non de presentibus, sed de futuris, et de bonis et de malis meditantes, et sic futura previdentes et prevenientes. De his conventus vel cuneus efficitur, dum prius disperse uniuntur. Unde Sir. 30 Contine et congrega cor tuum in sanctitate? Ideo dicitur Is. ultimo Letamini cum Hierusalem etc. Aut ut alia littera habet et Ecclesia cantat. Letare : Hierusalem et conventum facite etc. Qui ad hunc conventum vel cuneum venit incipit prophetare id est futura cogitare et previdere.
marg.|
¶ Qualiter ordinentur convive dicitur Is. 11 {P} Et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientie et intellectus etc. Dona binatim coniunguntur, ut hoc notetur quod bini id est duo et duo simul quasi in Una paropside convescuntur simul adinvicem. Timor tamen per se et solus ponitur forsitan quia ministrat ei paupertas, que non sufficit duobus apponere. Vel quia quibus vescitur timor amara sunt valde, non est qui se velit eidem in convivio sociare. Presentatur enim in mensa timoris districti censura iudicii: magnificentia Dei: maiestas iudicis tremendi: memoria mortis, diversitates gehennalis supplicii: hec autem amara sunt. {
CXCIX v
} Hic est cibus de quo cum filii prophetarum gustassent, exclamaverunt dicentes 4Rg. 4 Mors est in olla vir Dei, mors est in olla. He enim sunt colloquintide, de quibus ibidem dicitur. Et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes: invenitque quasi vitem silvestrem, et collegit ex ea coloquintidas agri, et implevit pallium suum, et reversus concidit in ollam pulmenti etc. {Q} Quid est hec herba silvestris nisi pena nostre mortalitatis, que quantum erat aliena a natura nostra, patet quia prius erat immortalis id est potens non mori. Quid vero est vitis silvestris, nisi pena gehennalis, que etiam est a nobis naturaliter aliena: nec nobis sed demonibus preparata. Unde Mt. 25 Discedite a me maledicti in ignem eternum qui paratus est diabolo et angelis eius. Hec amara sunt. Amara enim est mors, de qua Sir. 41 O mors qua amara est memoria tua etc. Amarior tamen est mors eterna: ideo bis dicitur, mors in olla.
marg.|
{R} ¶ Prophete interpretantur videntes: filii prophetarum hec amara gustant quando predicta futura prevident et obhorrent. Nec mirum si clamant, mors in olla etc. At vir Dei Heliseus: Afferte, inquit, farinam, Et infudit olle, et non fuit quicqua amaritudinis in illa. Quis est Heliseus qui farinam infundit nisi paupertas spiritus que ministrat timori et regnum Dei promittit? Beati (inquit Mt. 5) pauperes spiritu etc. Farina infusa, omnis amaritudo tollitur, et per promissionem regni celorum quicquid amaritudinis in mensa timoris fuerat, dulcoratur.
marg.|
{S} ¶ Quid tibi videtur hec paupertas spiritus nisi corui, de quibus 3Rg. 17 Dixit Dominus ad Heliam. Abscondere in torrente Carith, coruis enim precepi ut pascant te ibi. Vox coruina est cras, cras. A coruis ergo pascitur, qui inter amaras huius mundi adversitates, de regni celestis promissione reficitur: sicut Iacob {
CXCIX r
} qui dicebat Gn. 30 Cras respondebit mihi iustitia mea. Hec est paupertas cui dicitur Mt. 5 Beati pauperes spiritu etc.
Numérotation du verset
Ps. 132,1
Sermo 295
Sermo 295
prol.|
¶ De officiariis conventus boni. In Psalmo 132.
Ecce quam bonum etc.
marg.|
Perfectorum est facere in se conventualem unitatem, in qua persone regulares instituuntur. De quo conventu dicitur illud Is. ultimo Letamini cum Hierusalem, et exultate in ea omnes qui diligitis eam. Unde canit ecclesia: Letare Hierusalem, et conventum facite etc.
marg.|
{T} ¶ In hoc conventu ut in aliis officiarii sunt: abbas, prior, supprior, cantor, succentor, refectorarius, cellarius, coquinarius, infirmarius, armarius seu condus et promus, custos ac circarius seu circuarius.
marg.|
¶ Abbas est caritas. In abbatis enim manu fit professio votorum trium et renunciatio propriorum, proprie voluntatis, et proprii sensus. Similiter et hoc fit in manu id est potestate caritatis. De qua dicitur 1Cor. 13 : « Caritas non querit que sua sunt ». Hec est spiritus adoptionis: quia spirituales et adoptionis filios efficit Deo. Et ideo abbas dicitur pater. Unde <Ad> Romanos 8 : « Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore: sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei: in quo clamamus, abba pater. Et <Ad> Galatas 4 : « Misit Deus spiritum filii Dei in corda vestra clamantem : abba, pater ».
marg.|
.{V} ¶ Prior est fides, quia prima est virtutum. Unde Prudentius. Prima petit campum dubia sub sorte duelli Pugnatura fides. Et Hbr. 11 Fides est rerum sperandarum substantia id est fundamentum. Item quia prior est maxime custos regule: sic et fides, sine qua omnia opera quasi extra regulam fiunt. Multa enim opera de genere bonorum faciunt heretici, in afflictionibus corporis et abstinentiis austeriores {
CC v
} ceteris, tamen nulla meritoria sunt, quia extra fidem fiunt: sicut notatur In Psalmo « Quam dilecta tabernacula tua » etc. super illud « Passer invenit sibi domum et turtur nidum ubi ponat pullos suos ». Glossa : Pagani faciunt opera misericordie quia vestiunt nudos et alia et heretici faciunt multa, sed non in nido Ecclesie idest in fide et participatione sacramentorum, et ideo conculcantur etc. Sunt enim sicut dicit Augustinus Opera extra fidem, sicut cursus extra viam. Unde de homini hereticis dicitur. Colos. 2 Nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum que non vidit, ambulans frustra, inflatus sensu carnis sue: et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei. Nihil enim opus in superstitione aut heresi factum valet: quia sine fide impossibile est placere Deo. Regulam ergo operibus imponit fides. Unde Phil. 3 Ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula.
marg.|
{X} ¶ Supprior est propria disciplina. A se enim debet incipere qui alios efficaciter vult corrigere. Unde Prv. 18. Iustus prior est accusator sui. Alioquin dicetur ei illud Mt. 7 Eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eiicere festucam de oculo fratris tui. Ideo dicit Apostolus. 1Cor. 9 in fine. Castigo corpus meum et in servitutem redigo: ne forte cum aliis predicaverim, ipse reprobus efficiar.
marg.|
¶ Cantor et succentor duplex hilaritas anime: Una in operibus penitentie, que sunt imperfectorum: de qua Mt. 6 Cum ieiunatis, nolite fieri, sicut hypocrite, tristes, Et paulo post. Tu cum ieiunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava etc. Et hec hilaritas est tamquam succentor: quia minor est. Altera in operibus misericordie scilicet proficientium. de qua Rm. 12 Qui miseretur in hilaritate. Et. 1Cor. 9 Hilarem enim datorem diligit Deus. Et hec maxime est in eis que sunt perfectionis: ut est {
CC r
} renunciatio propriorum, et patientia martyrii: que fieri debent cum hilaritate, aliter a Deo non approbantur. Unde de iuvene, cui Dominus dixit Mc. 10 Si vis perfectus esse, vade, quocumque habes vende: et da pauperibus: dicitur ibidem. Qui cotristatus in verbo abiit merens. Erat enim habens multas possessiones. Hilariter hoc faciebant ii de quibus Act. 4 Omnes ponebant pretia agrorum suorum ante pedes Apostolorum. De patientia martyrii Act. 5 Ibant apostoli gaudentes, a conspectu concilii, quando digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Et Is. 24 Cum glorificatus fuerat Dominus, hinnient de mari id est exultabunt de amaritudine tribulationum. Prima hilaritas, ut dictum est, est tamquam succentor: secunda scilicet hec, tamquam cantor. Talis enim dicit illud Ps. « Cantabiles mihi erunt iustificationes tuas » etc. Et ideo dicitur in alio Psalmo : « In die mandavit Dominus miseri<cord>iam suam et nocte canticum eius ». Et Iob. 35 Qui dedit carmina in nocte.
marg.|
{Y} ¶ Refectorarius, est spes, quia reficit animam, Unde Rm. 12 Spe gaudentes. Eius est providere de generali quod continet quinque ova: et quandoque de pittantiis seu obsoniis id est cibis omnibus qui pani apponuntur. De quinque. n. est nobis spes: de venia peccatorum: de gratia conservationis: de gratia consummationis: de absolutione a pena eterna: de assecutione vite eterne. Hec quinque ou a prestat amicus noster Iesus Christus. Unde Lc. 11 Aut si petierit ouum, Numquid porriget illi scorpionem. Scorpio pungens cauda est finalis desperatio que opponitur spei. Spes etiam providet quandoque de pitantiis. Pitantia dicitur a pietate quam facit, quando inter tribulationes secretas consolationes infundit. de quibus Ps. « Secundum multitudinem dolorum meorum consolationes tue letificaverunt animam meam ». Et Is. lxi. Ut ponerem consolationem lugentibus Sion et darem eis coronam procinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu meroris.
marg.|
{Z} ¶ Cellarius est duplex: donum luctus, et gaudium spiritus. Donum {
CCI v
} luctus propinat imperfectis: gaudium spiritus, perfectis. De primo In Psalmo Potasti nos vino compunctionis. De secundo Za. 9 Quid enim bonum eius est, et quid pulchrum eius, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines? In quibusdam monasteriis non bibitur nisi sicera, in quibusdam nisi vinum, in quibusdam utrumque. Ideo Prv. 31 Date siceram merentibus id est illis qui adhuc sunt in merore penitentie: et vinum iis qui amaro sunt corde id est quorum exsiccate sunt lacrime, habent tamen amaritudinem cordis. Horum est gaudium spiritus. Unde Prv. 14. Cor quod novit amaritudinem anime sue, in gaudio eius non miscebitur extraneus.
marg.|
{Aa} ¶ Coquinarius seu coquus est zelus Dei, qui parat holera et legumina: et ideo non indiget magna arte coquorum: non enim curant cibos regios id est delicias mundi. Sicut dicitur de Daniele et tribus pueris Dn. 1 Et ideo dicitur in eodem. Pueris autem his dedit Dominus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientia: Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum. Quia tales melius capiunt celestium intelligentiam. De his holeribus Rm. 14. Qui infirmus est holus manducet. Nihil crudum sustinet esse coquus iste propter indigestionem fratrum laborantium. Nam de Romanorum crapula dicit Iuvenalis Plurimus hic eger moritur vigilando, sed illum Languorem peperit cibus imperfectus, et herens ardenti stomacho. Et ideo precipitur de agno paschali Ex. 12 Non comedes ex eo crudum quid sed coctum. Cruda sunt que igne devotionis non coquuntur.
marg.|
¶ Infirmarius est pietas, cuius est dicere illud. 2Cor. 11 {Bb} Quis infirmatur, et ego non infirmor? Et facere illud. Gal. 6 Si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales {2.201r} estis, homini instruite in spiritu lenitatis. Et Sir. 8 Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei. Memento, quia omnes in corruptione sumus. Diligit ergo proximum exemplo Domini: de quo Io. 11 Diligebat Iesus Martham et sororem eius Mariam, et Lazarum id est activos, contemplativos, et infirmos.
marg.|
{
Cc
}¶ Armarius id est condus et promus, est donum intellectus, cuius est sapere scripturas catholicas et seponere eas a scripturis hereticorum: quas debet comburere, sicut Act. 19 Combusserunt libros coram omnibus. Hoc est quod dicit Iob. 31 Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat omnipotens, et librum scribat ipse qui iudicat etc. Per omnes gradus meos pronunciabo illum, et quasi principi offeram illum. Hic est Iosias, qui legi iusserat omnia verba libri federis, qui inventus est in domo Domini 4Rg. 23 Huius officium est separare litteram a spiritu vivificante. Littera enim occidit etc. ut habetur. 2Cor. 3
marg.|
{Dd} ¶ Custos huius conventus est timor. Sicut enim stulta securitas omnia perdit: ita timor cautus et diligens omnia custodit. Cui dicitur Sir. 42 Ubi multe manus sunt, claude: et quodcumque trades, numera et appende: datum vero et acceptum omne describe. De cuius diligentia Ecclesis. 7 Qui timet Deum, nihil negligit. Et obstetrices timentes Deum pueros Hebreorum servaverunt: ut habetur Ex. 1 Abscondit autem omnia in arca humilitatis. Unde Sir. 1 Omnem domum illius implebit a generationibus: et receptacula a thesauris illius.
marg.|
{Ee} ¶ Circarius seu Circuarius est sollicitudo. Huius officium est circuire cum lucerna seu laterna fratres, et excitare ad matutinas, et videre qui dormiunt: et cum deprehenderit aliquem dormientem ponere lucernam coram eo. De quo Soph. 1 Scrutabor Hierusalem in lucernis etc.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 132), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_132)
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 132), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_132)
Notes :