Philippus Cancellarius

Psalmus 2

Numérotation du verset Ps. 2,1 

¶ Psalmus
¶Codd. : (Ps. 2) D30 Rusch Ps-G , def. C
David.1
1 Psalmus David Ω N Ω X1+2 Ps-G cum graec. (Ps-α R106 Sedulius) ] om. U ΨB ΩM Ed1455 Clementina cum hebr. LXX Ps-R (V) Ps-π Ps-Moz C Ps-H , Ipsi David Ps-GP), + de conventu infidelium in Cristi passione D30 , + hic psalmus secundus ad nativitatem Christi pertinet Ω R ( alii tituli cod. huius sunt biblici )
Numérotation du verset Ps. 2,I 

Quare
fremuerunt gentes ¦
et populi
meditati sunt
inania ?
Numérotation du verset Ps. 2,2 II

Astiterunt
reges terre
et principes
convenerunt in unum ¦
adversus Dominum
et adversus christum eius2.
2 eius°] + Diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 2,3 III

Dirumpamus
vincula eorum
et proiciamus a nobis
iugum ipsorum.
Numérotation du verset Ps. 2,4 IV

Qui habitat
in celis
irridebit eos ¦
et Dominus
subsannabit3 eos.
3 subsannabit Ps-G ] subsamnabit cacogr. Rusch
Numérotation du verset Ps. 2,5 V

Tunc
loquetur ad eos
in ira sua ¦
et in furore suo
conturbabit eos.
Numérotation du verset Ps. 2,6 VI

Ego autem
constitutus sum rex ab eo
super Sion montem sanctum eius ¦
predicans preceptum eius.
Numérotation du verset Ps. 2,7 VII

Dominus
dixit
ad me filius meus
es tu ¦ ego hodie
genui te.
Numérotation du verset Ps. 2,8 VIII

Postula a me
et dabo tibi
gentes
hereditatem tuam ¦
et possessionem tuam
terminos terre.
Numérotation du verset Ps. 2,9 IX

Reges eos
in virga ferrea ¦
et tamquam vas figuli4
4 et Ps-G (M* ΨB² V D*) ΩS Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G Rusch
confringes eos.
Numérotation du verset Ps. 2,10 X

Et nunc
reges intelligite ¦
erudimini
qui iudicatis terram.
Numérotation du verset Ps. 2,11 XI

Servite
Domino
in timore ¦
et exultate ei
cum5 tremore.
5 cum Ps-G (R* F* ΨB V D edd. ) Ω Rusch cum Ps-R ] in Ps-G
Numérotation du verset Ps. 2,12 XII

Apprehendite
disciplinam
nequando
irascatur Dominus ¦ et pereatis de via iusta.
Numérotation du verset Ps. 2,13 XIII

Cum exarserit
in brevi ira eius ¦ beati omnes
qui confidunt in eo.

Psalmus 2

Numérotation du verset Ps. 2,1 
Sermo 3
prol.| {1.11v}¶ De pravis affectionibus et inani cogitatione. In Psalmo 2. 1
1 om. codd.
Quare fremuerunt gentes etc.
marg.| A Quatuor increpantur a propheta que nos infestant. Primum prave et perverse cogitationes que per gentes significantur ; {A} secundum, vane et inepte cogitationes, que per populos ; tertium, demones per fraudem nocentes, qui per reges terrarum significantur ; quartum demones per violentiam nocentes, qui per principes significantur. Gentes sunt prava desideria, que recte dicuntur fremere, quod proprium est ferarum. hec autem nobis oriuntur a carne a parte quam habemus communem cum brutis: sed tunc sunt perversa desideria quando accipiuntur a ratione per con, sensum, et ideo pulchre dicitur Gn. 16 Quam Abram genuit hismaelem de Agar que fuit ancilla: et ab ista orte sunt gentes. Quid est enim Abraham de Agar ancilla hismaelem generare, nisi interiorem hominem de sensualitate, que eius ancilla est, prava et illicita desideria per consensum producere? Et recte dicitur fremuerunt, unde de Hismaele dicitur. hic erit ferus homine, ut ibidem. Manus eius contra omnes et manus omnium contra eum. Fremitus ferarum est non hominem. Gentes igitur fremere est prava desideria contra romnem exsurgere. O quotiens iusta Dei iudicia in aliis commendamus: si autem in nobis fiant, reprehendimus? Et quotiens de beneficiis grates non agimus: et de flagellis murmuramus? Quando vero hec agimus quasi vocem humanam in fremitum commutamus.
A ¶Codd. : Roma, Angelica n° 4, Va9877
marg.| {B} ¶ Et populi meditati sunt inania. Inania cogitare veniale est Ps. 93 : « Dominus novit cogitationes hominum quoniam vane sunt ». Meditari autem omnia reprehensibile est. Aliud est enim quod sponte patimur aliud quod inviti. In culpa est qui musras admittit et flagello non abigit: Si {1.12r} devotionis sacrificium polluatur unde Gn. 15 descenderunt volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. Quando autem cor hominis ita per peccatum ut cadaver putridum factum est, non solum musce pravarum cogitationum se ingerunt. sed etiam de ipso tamquam cadavere oriuntur. Unde Is. 51. Sicut vestimentum, sic comedet eos vermis. Et sicut la nam sic devorabit eos tinea.
marg.| {C} Astiterunt reges terre. Peccatori dicitur Gn. 3a: “Terra es et in terram ibis”. Cor terrenis desideriis inhians terra dicitur. Huius, terre reges dicuntur demones. Unde, Gn. 47 En cernitis quia Pharao et vos et terram vestram possidet Demones quandoque nocent per fraudem et aliquam persuasionem, quandoque per violentiam. Quando ergo in subuertendis hostibus fraude potius quam virtute nituntur, reges dicuntur Principes autem quando instando quodammodo opprimunt violenter: ideo dicitur et conculcabis leonem et draconem. In scripturis alius est spiritus fornicationis. alius spiritus ambitionis etc. Quidem aliud huiusmodi reges sibi assistere, nisi unumquemque in hominem impugnatione se mutuo adiuvare? Fieri enim solet ut qui per crapulam gravatur merito facilius per luxuriam inflammatur: ideo dixit Apostolus Rm. 13. Non in commessationibus et ebrietatibus non in cubil. et impudicitiis. Et de Domino nostro dictum est quod Pilatus misit eum ad Herodem. Pilatus mittit ad Herodem quando gastrimargia transmittit ad luxuriam.
a Cf. Gn. 3, 19.
marg.| {D} ¶ Et principes convenerunt in unum: quia quicquid diversum agant in me in subucrsionem consentiunt. Unde dicitur ex illa hora amici facti sunt Herodes et Pilatus
marg.| Adversus dominum et adversus Christum eius distiguendum est inter Deum et Christum. inter creatorem et redemptorem. inter bona nature et dona gratie. Quando dona nature in nobis corrumpimus vel eis abutimur in {1.12v} creatorem peccamus. verbi gratia, quando mulier prostituit se propter suam pulchritudinem. Quando quis oppressor et predo efficitur propter suam fortitudinem. Quando quis passim linguam habet venalem propter suam eloquentiam. Quando vero quis dona gratie destruit: contra Christum redemptorem peccat. Primus pugnam, secundus bellum inducit. {F} Pugna dicitur a pugnis, pugna contra naturalia peccamus, quia de nobis sunt. bellum fit armis, que extra nos sunt. Bellum ergo est quando in gratuitis delinquimus que in nobis et non de nobis sunt. Unde Iob. 38 Numquid ingressus thesauros nivis et thesauros grandinis aspexisti, que preparasti in tempus hostis in die pugne et belli?
Numérotation du verset Ps. 2,3 
Sermo 4
prol.| ¶ De vinculis et catenis peccatorum se mutuo trahentium, et de iugo. In Psalmo 2. 2
2 om. codd.
Disrumpamus vincula eorum etc.
marg.| Videamus primo que sunt ista vincula. Secundo ad quid sint, sive que sit eorum efficacia. Tertio quot sunt vinculorum malorum genera. Quarto quod rumpenda, Tandem quid sit iugum.
marg.| {G} ¶ In primis nota, quod anima non ligatur alicui rei nisi per affectionem. Affectio enim est vinculum quo alligatur amans ad rem amatam. Si bonum est quod amatur, ut Deus, laudabile est vinculum: si malum, ut peccatum, vituperabile. Quam caritas sit vinculum dicitur ad Gal. 3 Super omnia caritatem habete, quod est vinculum perfectionis. Et in Os. 11 In funiculis Ade traham vos, in funiculis caritatis. Si autem terrenas possessiones amamus, affectiones nostre sunt vincula quibus eis ligamur, et ita de aliis rebus.
marg.| {H} ¶ Possumus quidem possessiones habere, et non amare, et parentes similiter. Unde habere ista non est alligari eis, sed amare. Non alligati sunt qui ad voluntatem suam { XIII } disponunt de temperalibus. 1Cor. 7 Qui habent uxores tamquam non habentes sint: qui emunt tamquam non possidentes: et qui utuntur hoc mundo tamquam non utentes. Secundum ergo res que amantur est diversitas vinculorum.
marg.| {I} ¶ Amamus terrenas possessiones, domos, agros, pecuniam et huiusmodi: et de his solliciti sumus, et hec vincula sunt terrenarum sollicitudinum. Amamus parentes et amicos, et delicias carnis: et hec sunt vincula carnalium affectionum. Amamus peccata, et ea deserere non volumus.
marg.| {K} ¶ Alia quidem habere possumus et non amare, sed peccata non: quia ideo ea habemus quia amamus. Hec sunt vincula peccatorum scilicet caro, mundus, demonia. Primis vinculis vincit mundus. Secundis, caro. Tertiis diabolus. Tres isti principes militant contra nos: et unusquisque ducit suos captivos. Hi sunt de quibus dicitur Iob. 1 Chaldei fecerunt tres turmas. Sed in hoc apparet nostra insania, quod aliis vinculis non est aliquis ligatus qui non velit liberari, vel saltem sua vincula relevari. Omnes autem ad hoc laboramus ut vincula nostra multiplicentur, et dolemus quando diminuuntur: verbi gratia Omnes querunt sibi multiplicare possessiones et redditus: sed ad quot res habent affectiones, tot habent vincula. Ad quot domos, agros, vineas, dolia, redditus, ad quot singulos denarios: tot habent vincula. Qui ergo non cessat terrena congregare, quid est hoc nisi vincula multiplicare? Unde Naum. 2 Diripite argentum, diripite aurum: et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus eius dissipata est et scissa et dilacerata, et dissolutio geniculorum et defectio a cunctis renibus. Et Naum. 3 Congregare ut brucus, multiplicare ut locusta. Plures fecisti negociationes quam stellas celi. Ecce tria peccata, luxuria, superbia, et avaritia.
marg.| {L} ¶ Similiter omnes querunt per matrimonia { 14v }  multiplicare sibi genus et parentes et affines, et quid hoc est nisi sibi vincula querere? et sic de ceteris vitiis. O que difficilis est discessus in morte eorum qui tot possessionibus ligati sunt et erga tot parentes affectionem habent. Unde Mc. 10 Qui contristatus verbo, abiit merens. erat enim multas habens possessiones. Et Dominus circumspiciens ait discipulis: Quam difficile est qui habent pecuniam intrare in regnum celorum. Lam. 3 Circum. edificavit adversum me ut non egrediar aggravavit compedem meum. {M} Compedem aggravare, est possessiones parentes peccata multiplicare. Ecce plura ammiratione digna. Lugent carnales pro damno temporali: scilicet quando possessiones amittuntur. quando parentes morte subtrahuntur: et tamen tunc merito non esset dolendum quia compedes et vincula minuuntur. Unde dixit Iob. 1 audito damno multiplici, Deus dedit Deus abstulit: et ita Deo gratias egit. Plangere debemus quando videmus amicum crescere in redditibus et parentibus, quia videmus eius vincula multiplicari. Unde Iob. 3. clamat. Quare misero data est lux et vita iis qui in amaritudine anime sunt? Pereat inquit dies. etc.
marg.| {N} ¶ Vinculorum hec est efficacia, ligatur quis vinculis vel ut non possit recedere. et se a loco movere, vel ut non possit se defendere, vel ut possit vinculo huc vel illuc circumduci. Ut non possit recedere: sicut ligatur ursus ad stipitem. sic enim peccator qui per afinum ligatum significatur de quo Mt. 21 Abierunt duo discipuli et invenerunt pullum asine ligatum foris in bivio. hec alibi. Ligatur ut non possit se defendere. Quo<modo> enim se defenderet qui manus habet et pedes ligatos. quid de eo dicitur. Mt. 22 Ligatis manibus et pe. proiici. etc. Et Iudicum. 16 de Samsone: duxerunt eum Gazam vinctum catenis et eum in carcere molere fecerunt. Iam ergo se non pont defendere qui a diabolo ligatur ut possit quo voluerit circumduci. Unde {1.14r} 2Tim. 2 : Resipiscant a laqueis diaboli a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem. Exemplum de cane et simia qui simul ligantur Catulum post se trahit Simia id est hominem mundialis voluptas.
marg.| {O} ¶ Rumpuntur hec vincula per gratiam spiritus sancti et ipsa gratia impetratur per efficaciam orationum unde dicitur. Act. 12 Et petrus quidem servabatur in carcere: oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo, et sequitur statim. Et ecce angelus Domini astitit et lumen refulsit in habitaculo et ceciderunt catene de manibus eius. Ecce quod oratio precessit, et post angelus eum visitavit et liberatus est. {P} Angelus est gratia spiritus septiformis que significatur per septem crines Samsonis quos quamdiu habuit omnia vincula rupit ut dicitur. Iudicum. 16 Qui rupit vincula quod si rumpat quis filum de stupa tortum: sed non potuit postquam est rasum caput eius. sicut ibi dicitur. Rasit septem crines eius statimque ab eo fortitudo recessit.
marg.| {Q} Sequitur : proiiciamus a nobis iugum ipsorum. Ea que sunt vincula postea per consuetudinem fiunt in iugum. Iugum premit collum et non permittit oculos sursum tollere: et vocem suffocat: sic et peccatum, postquam consuetum non permittit oculos ad celestia erigere: sed incuruat ad terrena. Undeb Statuerunt oculos suos declinare in terram. Threnorum 1c : « Vigilavit iugum iniquitatum mearum ; in manu eius convolute sunt et imposite collo meo ». Vox suffocatur quando confessio tollitur vel pudore vel timore penitentie vel desperatione.
b Ps. 16, 11.
c Lam. 1, 14 : «Vigilavit jugum iniquitatum mearum ; in manu ejus convolutæ sunt, et impositæ collo meo. Infirmata est virtus mea : dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere. »
marg.| {R}¶ Signanter dicit proiiciamus id est proculiaciamus. Sunt enim qui iugum peccati quandoque deponunt. Sed iuxta se ponunt ut cito revertantur quia libenter tractant illud et imaginando et loquendo, de his dicitur Ex. 8 de Pharaone: ego dimittam vos, verumtamen ne longius abeatis. Immo procul abiiciendum est peccatum unde Genesis 19d"Ne stes in omni regione" {1.14v} circa. Ab eo siquidem qui sibi solet ut arreptitius manus iniicere procul gladius removendus est: similiter et laqueus ne se suspendat. {S} Occasio ergo peccati subtrahenda est ei qui consuetus est peccare. Unde dicitur Mc. 10 de ceco quem Dominus illuminavit, quod cum dixissent ei, surge, vocat te, proiecto: vestimento suo exiliens venit ad eum.
d Cf. Gn. 19, 17.
Numérotation du verset Ps. 2,11 
Sermo 5
prol.| ¶ De Timore Domini et eius effectibus. In Psalmo 2. 3
3 om. codd.
Servite Domino in timore etc.
marg.| {T} Timor Domini bonus est servus. est enim in anima hominis que est domus Dei, ostiarius, pincerna, thesaurarius. Timor humanus sive mundanus non est bonus ostiarius quia potius admittit hostem quam excludat. Multi enim sunt qui peccant ne temporalia bona vel vitam temporalem amittant. Quid autem est peccare, nisi anime ipsius hostem admittere? Sicut negligentia malus est ostiarius ita et timor humanus vel mundanus. Negligentia est illa ancilla de qua dicitur. 2Rg. 4 Ancilla ostiaria obdormivit et ingressi sunt duo et percusserunt isboseth in inguine. Ancilla que dormit est negligentia. duo hostes gastrimargia et luxuria. Ista enim duo vitia maxime negligentia introducit, iuxta verbum apostoli ad Rm. 13 {V} Non in commessa. et ebrietatibus: non in cubilibus et impu. In inguine percutitur quando post gulam luxuria consummatur: hoc significatum est in Petro qui timore humano id est mortis Christum negavit cum tamen dixisset. Mt. 26 Et si oportuerit me mori tecum non te negabo. etc. Et non sine mysterio ad vocem ancille ostiarie ut per ancillam malam ostiariam significetur timor humanus: ideo Dominus videtur Petrum ostiarium et clavigerum fecisse, ne ei improperetur quod negaverit ad vocem ostiarie: unde Mt. 16 {1.15r} « Tu es Petrus » etc. « et tibi dabo claves ». Bene ostendit Dominus quod timorem mundanum vel humanum non vult sue domus esse ostiariam cum dixit Mt. 10 Nolite timere eos qui occidunt corpus etc. {X} Timorem pene eterne bene admittit ut sit ostiarius dicens: sed eum timete etc.
marg.| ¶ Sed attende quod triplex est ostiarius exterioris ostii ut atrii, palatii, thalami. Timor pene eterne est ostiarius quasi atrii. Quia qui timet peccatum propter penam eternam, tantum adhuc est in atrio nondum in domo quia non est in caritate. Unde Petrus existens in atrio principis sacerdotum negavit ad vocem ancille male scilicet que est timor humanus. ut Mt. 26 Timor pene eterne bene arcet hostem venientem: quia non admittit peccatum, sed receptum excludere non potest, quia est cum peccato. Timor offense est quasi ostiarius palatii, et ita interioris ostii. Iste nullum hostem admittit id est peccatum, et etiam si receptum est excludit: quia purgat animam. De quo Sir. 1 : Timor Domini expellit peccatum. Nam qui sine timore est, non poterit iustificari. Et Sir. 2 Qui timent Dominum preparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. Bonus servus qui tenet in manu sua scopam emundationis. Hec est ancilla de qua dicitur : « Sicut oculi ancille » etc. Habet enim oculum timor initialis offense partim ad penam partim ad Deum. Unde non propter penam tantum, sed et propter Deum ne amorem Dei amittat, vitat peccatum. Unde de malis qui tantum timore pene abstinent dicitur. Ps. 13 Non est timor Dei ante oculos eorum. Timor reverentie est ostiarius ostii intimi scilicet thalami, ad quem non intrat timor offense. Hic est ille servus cui dicitur Gn. 22 Exspectate hic cum asino: quando Abraham ascendit in montem cum Isaac qui interpretatur risus: quia ad gaudium illud intime contemplationis non admittitur: sed bene admittitur timor reverentie, {1.15v} immo etiam augetur. Quia quanto magis anima divinam intelligit maiestatem, tanto magis in se resilit et maiorem habet reverentie timorem. Unde Gn. 15 Sopor irruit super Abraham, et horror magnus invasit eum. Et Iob. 4 In horrore visionis nocturne, quando solet sopor occupare homines, pavor tenuit me, et tremor. Et iste tremor habet mixtam exultationem. De quo dicitur. Exultate ei cum tremore. Et Sir. 1e : « Timor Domini delectabit cor. »
e Sir. 1, 12.
marg.| {Y} ¶ Nec mirum si admittatur ad hoc momentaneum contemplationis gaudium, quia admittetur etiam ad futurum. Unde timor Domini similiter pincerna est quia fundit lacrimas devotionis et miscet vinum compunctionis. est enim ille de quo dicitur Lc. 22 : « Occurret vobis homo amphoram aque portans. » Ille homo est timor: amphora dolor. aqua copia lacrimarum. habet clauos quibus cor pungit et compungit. Unde confige timore tuo carnes meas. Et Ecclesiastes. 4 : « Qui pungit oculum producit lacrimam et qui pungit cor profert sensum. » Et Iob. 37 Flante Deo concrescit gelu, et rursum latissime funduntur aque id est in cristallum durantur et rursus solvuntur. Ex timore constringuntur: ex amore solvuntur, quia calor soluit. Unde Ps. Emittet verbum suum et liquefaciet ea etc.
marg.| {Z} ¶ Timor thesaurarius est sive custos. Unde post omnia dona spiritus sancti quasi eorum custos ponitur Is. 11 Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientie et intellectus. spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientie et pietatis: et replebit eum, spiritus timoris Domini. Ecclesiastici 1f Timor Domini scientie religiositas. Quia roborat cor, et constringit ne quid effluat. Religiositas custodiet cor. Ecclesiastici 1g « Omnem domum illius replebit a generationibus: et receptacula et thesauris illius ». {16r}
f Sir. 1, 17.
g Sir. 1, 21.
Numérotation du verset Ps. 2,12 
Sermo 6
prol.| ¶ De flagellis Domini et disciplina eius dulciter suscipienda. In Psalmo 2. 4
4 om. codd.
Apprehendite disciplinam.
marg.| {A} Flagellum Domini et disciplina sive sit infirmitatis sive adversitatis comparari potest nuntio. Nuntius enim intuitu eius qui mittit eum cum honore recipiendus est: quia non peccat in nuntium sed in mittentem qui non honorat eum. Unde Lc. 10 : « Qui vos audit me audit: et qui vos spernit me spernit. » Hic nuntius est de quo dicitur Prv. 13 Legatus fidelis sanitas: egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam. Recte hic sequitur cum legatus fidelis sit ipsa disciplina, que quia sanat animam et purgat dicitur legatus fidelis sanitas. Qui ergo disciplinam immissam a Deo male recipiunt vel repellunt de eis potest dici, quod legatum inuadunt. De quibus Iudith. 1 Misit rex Nabuchodonosor nuntios suos ad eos qui erant trans Iordanem: qui omnes uno animo contradixerunt: qui remiserunt eos vacuos, ac sine honore abiecerunt. Iordanis descensus interpretatur. Trans Iordanem sunt qui de scientia vel virtute, vel dignitate superbiunt. Istis ut humilientur plerumque flagellum infirmitatis vel adversitatis immittit Dominus: et tunc rex Nabuchodonosor nuntios suos etc. mittit: sed illi nuntios male recipiunt quando murmurando discipline Domini contradicunt. Vacuos remittunt quando se non corrigunt, sed inde deteriores siunt 2Rg. 10 dixit David. Faciam misericordiam cum Anon filio Naas, et misit nuntios suos ad eum ad consolationem: sed principes eius dixerunt ad eum quod David miserat nuntios ut explorarent, et nuntiis David rasit Anon dimidiam barbam, et prescidit vestes eorum medias usque ad {1. XVII v } nates et dimisit eos. David facturus misericordiam cum Anon nuntios mittit ad eum. Similiter Dominus reputat misericordiam, si peccatorem quasi per nuntium suum per immissam visitet disciplinam. Visitas (inquit Iob. 7) eum diluculo, et subito probas illum. Unde Hieronymus dicit. Magna ira Dei est cum peccatori non ira scitur Deus. Anon interpretatur gratie inutilis vel gratificationi remurmurans: et significat peccatorem ingratum, qui de flagello Domini remurmurare solet, de quo potius gratias referre deberet. Huius principes indiscrete et stulte cogitationes: illi male loquuntur de nuntiis David: et isti male sentiunt de Domini disciplina.
marg.|
marg.| {B} ¶ Disciplina Domini duos habet effectus, quia punit et purgat. Dimidiam ergo barbam nuntiis David Anon radit quando ingratus animus discipline Domini medietatem effectus eius subtrahit: quando in disciplina Domini non purgationem, vel eruditionem, sed solam punitionem attendit
marg.| ¶ Encenio etiam disciplina Domini comparatur. Unde solet significari per calicem qui non nisi amicis propinatur et convivis. Unde Ct. 5 Bibite et inebria mini carissimi. Et. 1Cor. 10 Calicem Domini biberunt etc. Quando quis mittit alii calicem vini vel potum vini ille ipsum recipit cum gratiarum actione. Similiter disciplina immissa cum gratiaum actione recipienda est. Nam quantum inurbanus esset, qui calicem sibi missum effunderet: calicem autem effundit, qui disciplinam a Deo immissam contemnit. Unde Ps. {C} Tu vero odisti disciplinam. Quando quis alii mittit potum vini ille cui missus est sollicitus est de reddendo: et loco et tempere vicem reddit ei: ideo dicit Ps. Quid retribuam Domino etc. calicem etc. In pace in idipsum etc. hoc est reddere vicem pro vice. Consuetudo est quod in mensa Dominus prior inter convivas bibat: et tunc calix tranfertur ad alios. De cetero ad Dominum non { XVII r } redit. Eodem modo Dominus prior bibit calicem passionis, postmodum ad alios transmisit: et ad ipsum de cetero non redibit: quia Christus resurrexit a mortuis iam non moritur. Qui de sibi misso encenio gratias non exsoluit is non est dignus recipere. non enim est dignus honorari qui non intelligit honorem qui sibi exhibetur: ideo dicitur Sir. 10 Vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus: et inscius non honorabitur. Edicto vel citationi comparatur disciplina. {D} Quid si quis proiiceret litteras citatorias Domini pape vel cuiuscumque iudicis? Quid si citatus venire contemnat? nonne merito exconicandus? ideo Prv. 1 dicitur. Vocavi et renuistis: extendi manum meam et non fuit qui aspiceret. Despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis. {E} Tabule comparatur, quia sicut per tabulam a naufragio enatamus: ita per penitentie disciplinam a naufragio mortis eterne evademus.
marg.| ¶ Apprehendenda igitur est disciplina ne nos apprehendat. Unde Iob. 27 Apprehendet enim quasi aqua inopia, et opprimet eum tempestas. et merito, quia qui tabulam discipline non apprehendit, naufragium non evadit. Hinc legitur Ex. 4 Extende manum tuam et apprehende caudam eius. Virga non occidit. Unde Prv. 23 Si percusseris eum virga non morietur. Coluber occidit. Unde ibidem. 1 Prv. 23 In novissimo mordebit ut coluber. Virga ergo temporalis est pena: coluber pena eterna. Virga proiecta in colubrum convertitur, quando penitentia contempta in eternam penam mutatur. Sed cum apprehenditur cauda colubri redit in virgam. Quia penitentiam voluntarie et firmiter apprehendenti eterna pena convertitur in temporalem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_2)

Notes :