Philippus Cancellarius

Psalmus 3

Numérotation du verset Ps. 3,1 

¶Psalmus David cum fugeret a facie Absalom1 filii sui2.
¶Codd. : (Ps. 3) D30 Rusch Ps-G, def. C
1 Absalom Ω X] scrips. , Absolon Rusch , Abessalon Ps-G |
2 Psalmus... filii = Ω X1+2 Sedulius L |
Numérotation du verset Ps. 3,2 I

Domine quid multiplicati sunt
qui tribulant me ?
multi insurgunt adversum me.
Numérotation du verset Ps. 3,3 II

Multi
dicunt
anime mee ¦
non est salus ipsi
in Deo eius3
3 eius] + Diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 3,4 III

Tu autem Domine susceptor meus es ¦
gloria mea
et exaltans
caput meum.
Numérotation du verset Ps. 3,5 IV

Voce mea
ad Dominum clamavi ¦
et exaudivit me de monte sancto suo4.
4 suo] + Diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 3,6 V

Ego
dormivi et
soporatus sum ¦
et exsurrexi5 quia Dominus suscepit6 me.
5 et plerique codd. et edd. D30 Rusch cum Ps-R] om. Ps-G (R F) | exsurrexi Ps-G ] scrips., exurrexi Rusch |
6 suscepit plerique codd. et edd. D30 Rusch cum Ps-R] suscipiet Ps-G (I ), suscepiet Ps-G (F) |
Numérotation du verset Ps. 3,7 VI

Non timebo millia populi circumdantis me ¦
exsurge Domine
salvum me fac Deus meus.
Numérotation du verset Ps. 3,8 VII

Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ¦ dentes peccatorum contrivisti.
Numérotation du verset Ps. 3,9 VIII

Domini est salus ¦ et super populum tuum benedictio tua.

Psalmus 3

Numérotation du verset Ps. 3,6 
Sermo 7
prol.| ¶ De somno culpe et gratie, et de vita contemplativa. In Psalmo 3. {1.17v} 1
1 om. codd.
Ego dormivi et soporatus sum etc.
marg.| {F} Nota quod duplex est somnus scilicet culpe et gratie. De somno culpe pont intelligi quod dicitur. Ego dormivi etc.
marg.| Et hic quatuor status notantur, scilicet : Dormivi per culpam.   Soporatus sum , per consuetudinem.   Exurrexi , per penitentiam.   Deus suscepit me , per sacramentorum perceptionem.
marg.| Dormire dicitur quis per culpam. Primo quia quasi clauduntur oculi interioris hominis, quando quis peccat. Non enim videt laqueum sive foveam in quam cadit. Hoc significatur per Sisaram de quo Idc. 4 ubi dicitur quod cum quereret aquam a Iahel, dedit ei utrem lactis pro aqua, et cooperuit eum pallio, et malleo tabernaculi clauum infixit in cerebrum dormientis. Iahel interpretatur ascensio vel vanitas, que Sisaram pallio cooperit, dum ceco peccatori suam vanitatem abscondit. Propinat utrem lactis pro aqua id est pruderiam carnis pro spirituali sapientia. Lac enim quod a carne extrahitur carnis prudentiam significat, que est mors. Aqua spiritualem sapientiam. Sir. 15 Aqua sapientie salutaris po<tabit> e<um>s ». Clavus tabernaculi sunt stimuli peccati: malleus circumstantie quibus peccatum aggravatur. Malleo clavus tabernaculi in cerebrum infigitur, quando secundum considerationem circumstantiarum peccati magis ac magis conscientia stimulatur. De hoc somno dicitur. 1Cor. 11 Inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. Secundo quia dormienti in somnis videntur multa enim que non sunt: et alia non enim que sunt. Similiter ei quem excecavit peccatum videntur temperalia bona enim vera bona esse, et mundane divitie vere divitie esse, et non sunt. Et de eternis nihil ei videtur. Excitatus a somno in morte videbit que somniabat nihil esse. Unde « dormierunt somnum suum » etc. Videtur sibi manducare et ieiunus est, { 1.18r } videtur sibi rex enim et non est Is. 29 Sicut somniat esuriens et comedit: cum autem fuerit experge factus vacua est anima eius. sic erit multitudo gentium que dimicaverunt contra Ariel. 1 Hierusalem. {G} Item soporatur quis per culpe aggravationem et consuetudinem. Soporatus dicitur qui vix pont excitari, sicut letargicus. Et sic dicitur glis animal dormire in stupa sua sive in nido suo. Pungitur et pulsatur letargicus et non excitatur. Talis est consuetus peccator qui ad clamorem predicationis, ad tonitruum divine comminationis non excitatur. Quando scilicet clamatur « exsurge qui dormis exsurge a mortuis », pulsatur et pungitur flagellis Domini et non surgit. Unde Prv. 23 a: « Et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo » id est regimine rationis : « et dices verberaverunt me et non dolui ; traxerunt me et non sensi »b. Talis significatur per Eutychum de quo Act. 20° : « Disputante diu Paulo cum mergeretur gravi somno cecidit de tertio cenaculo deorsum ». Unde interpretatur amens {H} quasi sine mente vel insulsus. Gravis somnus, consuetudo peccati. Soporatus dicitur quandoque somnolentus, qui non pont se continere quin dormiat et relabatur in somnum. Sic et consuetus non potest se continere quin relabatur in peccatum postquam surrexit. Unde dicitur de apostolis in figura ; Mt. 26°: « Et veniens invenit eos iterum dormientes. Erant enim oculi corum per somno gravati ».
a Prv. 23, 34.
b Prv. 23, 35.
marg.| {I} Exsurrexi per patientiam. Talis per Lazarum significatur, de que Io. 11 Iesus voce magna clamavit Lazare veni foras: et prodiit qui fuerat mortuus. Et notandum quod quidam resurgunt ut Lazarus qui iterum incineratus est et mortuus scilicet qui patiuntur recidivum. Alii ut Christus qui stant. Quia, sicut dicit apostolus, « Christus resurgens a mortuis iam non moritur » etc.
marg.| {K} Dominus suscepit me ad sacrorum participationem: quod bene significatum est in Lazaro. de que dicitur, Postquam Lazarus suscitatus est Io. 12 Lazarus vero unus erat de discumbentibus et Threnorum 4° { XIX v } « Gaude et letare filia Edom que habitas in terra Hus ». Edom interpretatur terrenus vel sanguineus ; Hus consilium, et significat animam prius terrenam id est carnalem, que penitens ecclesie consilio acquievit. Unde sequitur. Ad te quoque veniet calix Domini id est participatio corporis Dominici. Inebriaberis atque nudaberis. Non tantum bibes sed inebriaberis. quod est perfectorum qui ita calice Domini inebriantur quod temporalibus nudantur.
marg.| {L} ¶ De somno gratie. Somnus gratie est sopor contemplationis: qui dicitur sopor, quia sensus exteriores ligantur et a suis actibus suspenduntur. Unde Is. xxvi : « Vade populus meus intra cubiculum tuum, claude ostia tua super te » id est sensus tuos. Et interior noster homo vigilat. Unde Ct. v : « Ego dormio et cor meum vigilat ». Et Iob xxxiii : « Quando irruit sopor super homines et dormiunt in lecto » contemplationis scilicet « tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplina ».
marg.| marg.|.| {M} Soporatus sum . Soporatur anima quando in contemplatione detinetur. Sunt enim quidam a quibus statim avolat contemplatio, et de facili non revocant eam. ut Dn. 2 Vidit Nabuchodonosor somnium et somnium eius fugit ab eo: et non potuerunt sapientes revocare. Soporatur ergo qui in contemplatione alta et profunda detinetur: et qui postquam recesserit facile revocat eam. Sicut qui facile recidit in somnum. Detineri volebat sponsam in contemplatione dilectus qui dicit Ct. 3 Adiuro vos filie Hierusalem etc. ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit. Multum molestus est homini qui suscitat eum a suavitate somni sui, et sic est de studio contemplationis.
marg.| {N} ¶ Exurrexi. Exsurgit anima quando supra se ascendit, ut Lam. 2 Levavit se supra se scilicet quando verbum suspenditur: et quod ratio comprehendere non { XIX r } potest, suspensa ratione attingit. Unde ibi. Beniamin in mentis excessu. qui fit quando mens, id est affectus rationem excedit.
marg.| {O} ¶ Et Dominus suscepit me, id est sursum cepit. Aliud est quando aliquis ascendit, et quia per se ascendere non potest iuvatur. Aliud quando extoto portatur. In primo statu aliquid apponit de suo. et est contemplatio partim naturalis partim gratuita. In secundo nihil, et est tota gratuita. Quando ex toto sursum rapitur et portatur, et hoc est suscepit, id est sursum cepit, ut dicitur de Philippo Act. 8 Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum Eunuchus. et Dn. ultimo Apprehendit Abachuc angelus Domini in vertice eius, et portavit eum in capillo capitis sui. In capillo capitis portat quando mentis cogitationes levat. Sic raptus dicitur Paulus ad tertium celum. 2Cor. ulti. Sic ergo dormit homo per contemplationem: soporatur per contemplationis detentionem. Exsurgit per mentis excessum, suscipitur per raptum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_3)

Notes :