Philippus Cancellarius

Psalmus 31

Numérotation du verset Ps. 31,1 

¶ Intellectus David1
¶Codd. : (Ps. 31): D30 Rusch Ps-G
1 Intellectus David Ω X] Huic David intellectus Ps-G , Huic David intellectus preteriussio hymnologie cum Dei dictione D30
Numérotation du verset Ps. 31,I 

Beati
quorum remisse sunt iniquitates ¦
et quorum tecta sunt peccata.
Numérotation du verset Ps. 31,2 II

Beatus vir
cui non imputabit Dominus
peccatum ¦
nec est in spiritu2 eius dolus.
2spiritu Ps-G cum HIERON., Ep. 106 § 19: «In spiritu eius dolus. pro quo in Graeco legisse uos dicitis: ἐν τῷ στόματι αὐτοῦ, id est IN ORE EIUS DOLUS, quod solus Symmachus posuit. alioquin et septuaginta interpretes et Theodotion et Quinta et Sexta et Aquila et ipsum Hebraicum IN SPIRITU EIUS habet, quod Hebraice dicitur 'BRUCHO' [בְּרוּחוֹ] sin autem esset IN ORE EIUS, scriberetur 'BAFFIO' [בְּפִיו]] ore Ps-R cum LXX Sedulius (στόματι) ¶Nota: Il est ici patent que
Numérotation du verset Ps. 31,3 III

Quoniam
tacui
inveteraverunt ossa mea ¦
dum clamarem tota die.
Numérotation du verset Ps. 31,4 IV

Quoniam
die ac nocte gravata est
super me manus tua ¦ conversus sum
in erumna mea
dum configitur3 spina4.
3 configitur D30 Rusch ] + mihi Ps-G |
4 spina] + diapsalma Ps-G |
Numérotation du verset Ps. 31,5 V

Delictum meum
cognitum tibi
feci ¦
et iniustitiam meam
non abscondi.
Numérotation du verset Ps. 31,VI 

Dixi
confitebor
adversum5me
5 adversum D30 Rusch ] adversus Ps-G
iniustitiam meam Domino ¦ et tu
remisisti iniquitatem6
6 iniquitatem Rusch ] impietatem D30 Ps-G
peccati mei7.
7 mei] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 31,6 VII

Pro hac
orabit ad te omnis sanctus ¦
in tempore opportuno.
Numérotation du verset Ps. 31,VIII 

Verumtamen in diluvio
aquarum multarum ¦ ad eum
non approximabunt.
Numérotation du verset Ps. 31,7 IX

Tu es refugium meum
a tribulatione
que circumdedit me ¦ exultatio mea8
8 exultatio] et praem. P10525* ( cancel. )
erue me
a circumdantibus me9.
9 me] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 31,8 X

Intellectum tibi dabo
et instruam
te ¦
in via
hac qua
gradieris
firmabo
super te oculos meos.
Numérotation du verset Ps. 31,9 XI

Nolite
fieri sicut equus
et mulus ¦
quibus non est intellectus.
Numérotation du verset Ps. 31,XII 

In camo
et freno maxillas eorum constringe ¦
qui non approximant ad te.
Numérotation du verset Ps. 31,10 XIII

Multa flagella peccatoris ¦ sperantem10
10 sperantem Rusch ] sperantes D30 Ps-G ( R Q² K V ) cum Ps-R Cor2 (antiq. et grecus habent SPERANTES et Remigius exponit et multi ita psallunt)
autem in Domino misericordia
circumdabit.
Numérotation du verset Ps. 31,11 XIV

Letamini in Domino
et exultate
iusti ¦ et
gloriamini omnes recti corde.

Psalmus 31

Numérotation du verset Ps. 31,5 
Sermo 67
prol.|A De causis ob quas confessio est necessaria. In Psalmo 31. 1
A ¶Codd. : sermo 63 : P14594
1 om. codd.
{A} Dixi confitebor adversum me etc.
marg.| Confessio est necessaria propter multas causas. Primo, quia differentia est inter forum civile et forum spirituale: quia in foro civili confessus de crimine habetur pro convicto: unde non restant partes iudicis in confessum. Unde Ovidius. Non est confessi { CXXX r } causa tuenda rei. Et Mt. 26 : Blasphemavit: Quid adhuc egemus testibus? In foro spirituali habetur pro absoluto. Unde 1 Io. 1 Si confiteamur peccata nostra, fidelis et iustus est Deus ut remittat nobis peccata nostra, et mundet nos ab omni iniquitate nostra etc. Et 2Rg. xii, dixit David ad Nathan. Peccavi Domino. Dixitque Nathan ad David. Dominus peccatum tuum transtulit a te.
marg.| {B} ¶ Secundo, quia multi timent confiteri, eo quod videntur detegere peccata sua. Unde ipsi non intelligunt quod hoc est vere tegere. Unde Beati quorum tecta sunt peccata. Confitere ergo, et nihil poterit legere diabolus in chirographo suo: ut contigit de quodam demoniaco, qui non novit quendam maleficum confessum, quem noverat. Unde dicitur Prv. 10 Universa delicta operit caritas. Et paulo ante. Vena vite os iusti: os autem impiorum operit iniquitatem. Et Prv. 28 Qui abscondit scelera sua non dirigetur. Qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. {C} Unde canonica pena debetur sacerdoti qui confessionem detegit: prodit enim culpam que non est. Unde eis competit quod dicitur Is. 16 Pone quasi noctem umbram tuam in meridie. Absconde fugientes, et vagos ne prodas. Habitabunt apud te profugimei. Esto latibulum eorum. Et hoc dictum est Moabitis, ut scilicet reciperent Iudeos fugientes ad eos tempore persecutionis, quos noluerunt suscipere: immohostibus exposuerunt. Moab interpretatur de patre: et significat sacerdotem, qui debet esse pater spiritualis subditorum. Iudei confitentes, quos per superbiam expellunt, vel eorum peccata detegunt. Sed Dominus Moabitis propter hoc maiorem penam inflixit.
marg.| {D} ¶ Tertio, quia si non revelantur hic: in iudicio omnium oculis revelabuntur. Plerumque { CXXXI v } etiam in presenti, in penam revelantur. Unde 2Rg. 12 Dixit Nathan ad David. Tu fecisti abscondita: ego autem faciam verbum istud in conspectu omnis Israel: et in conspectu solis huius. In futuro: ut Naum. 3 Revelabo pudenda tua in facie tua. Ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam, et ponam super te abominationes tuas, et contumeliis afficiam te, et erit omnis qui viderit te et resiliet a te. Et Ez. 38 Fili hominis pone faciem tuam contra Gog, et terram Magog. Gog, tectum Magog detectum interpretatur. Quasi dicat detege peccata eorum qui hic ea non tegunt. Et hoc est quod In Psalmo dicitur. Quoniam tacui inveteraverunt ossamea dum clamarem tota die.
marg.| {E} ¶ Quarto quia sacerdos quasi obtinet vicem et officium medici in morbis spiritualibus: in quibus iudicare non potest, nisi ei aperiantur. Unde Sir. 38 : Qui delinquit in conspectu eius qui fecit illum incidit in manus medici id est sacerdotis. Et sicut plerumque irrepit cancer quando vlcus celatur: sic in spiritualibus, et fit incurabilis. Unde Sir. 18. Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam.
marg.| {F} ¶ Quinto, quia sacerdos obtinet quasi vicem generalis administratoris, cui reddi debet ratio totius actionis et vite spiritualis: ille autem qui confiteri debet tenet quasi vicem villici qui debet respondere de male collocatis, cui debet dici iuxta illud Lc. 16 Redde rationem villicationis tue: iam enim non poteris villicare.
marg.| {G} ¶ Sexto quia peccatum denti putrido comparari potest quem ne corrumpat alios dentes et os faciat fetere extrahi oportet: alioquin similis erit illis qui sicut dicitur Gn. 11 Edificaverunt turrim Babel in campo sennaar: quod interpretatur fetor dentium { CXXXI r } id est fetor peccatorum que sunt dentes diaboli quibus atterit peccatores, signati per dentes leonis qui naturaliter habet os fetidum. In campo sennaar Babel erigit, qui fetorem proprium non attendens, de peccato superbit et de seipso contra Deum munitionem facit.
marg.| {H} ¶ Septimo quia peccatum crapule comparatur. Qui enim peccat sobrietatem non servat. Confessio autem similis vomitui per quem crapula habet curari. Unde Sir. 31 Si coactus fueris in edendo multum: surge e medio, et vome et refrigerabit te, et non adduces corpori tuo infirmitatem. etc.
marg.| {I} ¶ Octavo. Quia cum quis peccat quasi diabolo se confederat. Unde Is. 28 Percussimus fedus cum morte, et cum inferno fecimus pactum: sed cum peccator confitetur detegendo secretum diaboli quasi confederationem dissoluit, unde fit quod diabolus se ei de cetero facile non credit: neque ei secretum suum committit. Sicut dicitur Sir. 27 Qui denudat arcana amici fidem perdit. Nullus libenter committeret secretum ei quem noverit esse garrulum. Unde ex quo diabolus vidit aliquem garrulum per confessionem, nihil audet committere ei, nec potest in eo confidere. Sed illum qui non confitetur amat quasi secretarium suum et thesaurarium suum. Qui confitetur, etiam diabolo conviciatur et quasi prodit eum. Unde Sir. 22 Est concordatio (cum amico) excepto convicio et improperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa. In his omnibus effugiet amicus.
marg.| {K} ¶ Nono, quia et si in contritione et proposito confitendi deletur culpa: non tamen ibi soluitur vinculum pene. Quia nisi sequatur confessio: nequa quam commutatur in penam transitoriam: sed confessio commutat. Unde signanter { CXXXII v } dictum est. Dixi confitebor, et tu remisisti impi. pec. Non dixit peccatum meum. Impietatem dicit iniuriam creatoris. Que quanta sit manifestum est. Quid enim magis potest esse iniuriosum quam contra tante pietatis Dominum a quo sumus et hamus quicquid boni habemus, Dominum qui vivit ineternum. Illud improbe, imprudenter, et impie committitur quod quantum in te est non possis ineternum corrigere. In proposito confessionis deletur culpa, in ipsa remittitur confessione etiam pena, dum pro eterna, succedit transitoria.
Numérotation du verset Ps. 31,9 
Sermo 68
prol.| B¶ De equo et mulo bono, et malo et eorum venditoribus. In Psalmo 31.2
B Codd. : V9877 (36vb) ( non contuli)
2 De equo... 31] om. codd.
Nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus.
marg.| {L} Qui emit equum, vel mulumvix effugiet quin decipiatur, siemat a mangone: secus si a vicino de cuius fide considit. Christus est sicut bonus vicinus quia frater noster est, si necesse habemus emere equum et mulum: ab eo queramus. Equus Christi, spiritus fortitudinis et sancte animositatis. Sub figura equi dicitur. Iob. 39 Numquid prebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius hinnitum. Et paulo post. Exultat audacter, in occursum pergit armatis, contemnit pavorem. Hinc est quod in figura Christi dicitur Salomon equos et mulos habuisse. 3Rg. 10 Et singuli deferebant vasa et aurea et argentea: vestes et arma bellica, aromata quoque et equos et mulos. Salomoni vasa aurea etc, deferunt qui sapientiam si quam habent et eloquentiam que per vasa aurea et argentea: virtutum ornatum et {1.132r} defensionem et bonam opinionem, que per vestes, et arma bellica et aro, spiritum fortitudinis et castitatis, que per equos et mulos significantur, Christo ascribunt. Dicitur etiam. 3Rg. 10 Negotiatores Regis de Choa equos emebant et statuto precio perducebant. Choa interpretatur ecclesia vel congregatio. Negotiatores Regis nostri, quibus dicitur Lc. 19 Negotiamini dum venio: sunt qui dant temporalia pro eternis. Quid est ergo negotiatores istos de Choa equos adducere nisi quemcumque prudentem negotiatorem per exemplum eorum qui strenui sunt et potiores in ecclesia, qui imitatione digni sunt, spiritum fortitudinis sibi ipsis ad recte vivendum assumere?
marg.| {M} ¶ Mulus etiam, sive mula (quia omnis mula sterilis est) significat spiritum temperantie et castitatis. Unde dicitur. 3Rg. 1 Imposuerunt Salomonem super mulam David Regis et unxit eum Sadot in Gion. Salomon inungendus ponitur super mulam, quia qui sublimandus est in regem animarum, debet aliis preeminere per temperantiam et corporis castitatem. Gion interpretatur lucta. Inunguntur enim non solum reges sed etiam pugiles. In Gion ergo inunguntur ut ad luctam contra vitia et contra spirituales nequitias accingantur, Hi muli sunt nitentes asini. De quibus dicitur Iud. 5 Qui ascenditis super nitentes asinos, et sedetis super in iudicio, et ambulatis in via, loquimini. Ubi currus collisi sunt. etc. Super asinos nitentes ascendere est hilariter continere et non contristari de carnis edomatione. Super in iudicio sedere est carnem cum discretione macerare: alioquin reputabitur interfatuas virgines que non sumpserunt oleum secum. Tales autem equos et mulos malos vendit Dominus.
marg.| {1.132v} {N} ¶ Sed diabolus est sicut mango qui vendit equos et mulos morbosos. Equi morbosi sunt spiritus superbie et vanitatis et spiritus luxurie et voluptatis. Spiritus superbie et vanitatis est quasi equus plenus super ossibus et rigidus ante et frequenter se precipitans quia superbia preceps est et ruinosa. Spiritus luxurie et voluptatis quasi equus moruosus et farcinosus propter immunditiam et corruptelam. Quia unius moruosi contagio facit alios moruosos et farcinosos. De precipitatione huius equi dicitur Ex. 15 Equum et ascensorem proiecit in mare. Diabolus ascensor, equi diaboli quicumque superbi et fastuosi. Quia sicut equi se deraiant id est oblique vadunt. Unde Origenes : Cum videris persecutorem nimium sevientem, scito quod ab ascensore suo demone perurgetur: ideo seuus et turbulentus est. Mare est passio Christi vel infernus. Equum diabolus et ascensorem in mare proiecit, quando omnem superbiam diaboli et suorum, per humilitatem passionis deiecit. Unde Dominus ascendit animal vile, ut per hoc destrueret omnem superbiam. Vel equum et ascensorem proiiciet, quia cum diabolo omnem superbum in infernum detrudet. De hoc equo, quia omnis superbus effrenis est, dicitur Is. 36 Ponam circulum in naribus tuis, et frenum in labiis, et reducam te in viam per quam venisti. {O} Circulus in naribus superbi ponitur, quando eius presumptio cohibetur. In labiis frenum innectitur, quando ab ampullosa sua iactantia deprimitur. Ad viam per quam venit reducitur, cum de fastu suo ad priorem humilitatem redigitur.
marg.| { 1 .132v} {P} ¶ Mulus est spiritus immunde voluptatis vel libido que non excusatur per bonum prolis, ut in matrimonio, quia mulus sterilis carnis significat voluptatem que non excusatur per prolem, maxime illam que est {1.133r} contra naturam. Quia sicut mulus est sterilis ita et hec voluptas vel libido est sterilis. Sicut mulus de copula irregulari nascitur et in qua diverse species commiscentur, ita libido contra naturam, tamquam anomala et irregularis damnatur. Propter sterilitatem dicitur « Disperierunt in Endor »a, quod interpretatur ignis generationis id est in igne generationis id est qui deberet esse ad generationem, et non est: ideo ignis generans est. {Q} Fit enim generatio ignis quo Sodoma punita est (Genesis 19b). Mulus licet non possit generare, tamen petulans est et fervet in libidine. Sic et tales sicut et de spadone dicitur Ecclesiastici 30c : « Videns oculis et ingemiscens sicut spado complectens virginem et suspirans ». Et mulus de irregulari coitu nascitur et hec libido tamquam irregularis damnatur. Unde dicitur in epistola Iude in principiod : « Sicut Sodoma et Gomorra et finitime civitates simili modo exfornicate » id est extra regulam fornicate « abierunt post carnem alteram » quia de matrimonio diciture: « Erunt duo in carne una ». Sed hi non. Ideo dicit « alteram ». Ideo recte per onagrum significati sunt. Ieremie 2f :"Cursor levis explicans vias suas, onager in solitudine". {R} Onager asinus est silvester. Asinus luxuriam significat. Quid ergo asinus silvester nisi luxuria ab usu aliena? et ideo abusio: et ideo recte addit in solitudine. Quia hoc insolitum est secundum naturam. Et hoc eleganter significatur Lc. 8 ubi loquitur de demoniaco qui rumpebat catenas et compedes. Et spiritus agebat eum in desertum. Vere catenas ferreas et compedes rumpit quia vincula insolubilia iuris naturalis et vincula legis divine dissolvit. Quid autem est quod agitur in desertum nisi quia ad dissuetum et solitarium abusum?
a Ps. 82, 11.
b Gn. 19, 24.
c Sir. 30, 21.
d Iud. 1, 7.
e Eph. 5, 31.
f Cf. Ier. 2, 23-24.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_31)

Notes :