Philippus Cancellarius

Psalmus 32

Numérotation du verset Ps. 32,1 

¶ In finem psalmus David1.
¶Codd. : (Ps. 32) D30 Rusch Ps-G
1 In finem Ps-G (Q V D) Ω S Ω X Ed1455 Rusch Ed1530 cum Ps-γ ] om. Ps-G D30 cum Ps-R, LXX (Alexandrinus HOP188 etc.) | David] ipsi praem. M 1 Ps-γ Ps-Moz C , + doctrina gratia fiat D30
Numérotation du verset Ps. 32,I 

Exultate2 iusti
2 Exultate] gaudete L cum Ps-R
in Domino ¦
rectos
decet collaudatio3.
3 collaudatio Ps-G (I [sub ÷ ] M* V* D*) Ω Clementia Rusch cum Ps-R ] Cor2 (anti.) laudatio Ps-G D30 Ed1455
Numérotation du verset Ps. 32,2 II

Confitemini Domino
in cithara ¦
in psalterio decem cordarum
psallite illi.
Numérotation du verset Ps. 32,3 III

Cantate ei
canticum novum ¦ bene
psallite ei4 in vociferatione.
4 ei Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G (F L)
Numérotation du verset Ps. 32,4 IV

Quia
rectum est verbum
Domini ¦ et omnia opera eius in fide.
Numérotation du verset Ps. 32,5 V

Diligit
misericordiam
et iudicium ¦
misericordia Domini
plena est terra.
Numérotation du verset Ps. 32,6 VI

Verbo
Domini
celi firmati sunt ¦
et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
Numérotation du verset Ps. 32,7 VII

Congregans
sicut in utrem5 aquas maris ¦ ponens in thesauris abyssos.
5 utrem C Ps-G (I L Q* W ΦP K) Rusch cum Ps-R ] utre Ps-G (R) D30 , utris Ps-G (F)
Numérotation du verset Ps. 32,8 VIII

Timeat
Dominum omnis terra ¦ ab eo autem
commoveantur
omnes inhabitantes
orbem.
Numérotation du verset Ps. 32,9 IX

Quoniam
ipse dixit
et facta sunt ¦
ipse mandavit
et creata sunt.
Numérotation du verset Ps. 32,10 X

Dominus
dissipat consilia
gentium
reprobat autem cogitationes
populorum ¦
et reprobat consilia principum.
Numérotation du verset Ps. 32,11 XI

Consilium autem Domini
in eternum manet ¦
cogitationes cordis eius
in generatione et generationem.
Numérotation du verset Ps. 32,12 XII

Beata
gens
cuius est Dominus Deus
eius ¦
populus quem elegit
in hereditatem sibi.
Numérotation du verset Ps. 32,13 XIII

De celo
respexit Dominus ¦
vidit omnes filios hominum.
Numérotation du verset Ps. 32,14 XIV

De preparato
habitaculo suo ¦
respexit
super omnes
qui habitant terram.
Numérotation du verset Ps. 32,15 XV

Qui finxit6
6 finxit D30 ² Rusch ] fixit ΩS
singillatim corda eorum ¦
qui intelligit omnia
opera eorum7.
7 eorum Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] illorum Ps-G
Numérotation du verset Ps. 32,16 XVI

Non salvatur rex
per multam virtutem ¦
et gigas8
8 gigas D30 Rusch ] gigans Ps-G
non salvabitur in multitudine virtutis sue.
Numérotation du verset Ps. 32,17 XVII

Fallax
equus ad salutem ¦
in abundantia autem virtutis sue
non salvabitur.
Numérotation du verset Ps. 32,18 XVIII

Ecce oculi Domini
super metuentes eum ¦
et in eis9 qui sperant super misericordia eius.
9 et in eis Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch ] om. Ps-G Cor2 (hebr. et antiq. non interponunt ET IN EIS sed nec Ieronimus neque grecus)
Numérotation du verset Ps. 32,19 XIX

Ut
eruat a morte animas
eorum ¦ et alat
eos
in fame.
Numérotation du verset Ps. 32,20 XX

Anima nostra
sustinet
Dominum ¦
quoniam adiutor
et protector
noster est.
Numérotation du verset Ps. 32,21 XXI

Quia in eo10
10quia in eo Ps-G cum graec. ὅτι ἐν αὐτῷ : Hexapl. (Schenker, Studi e testi 375, p. 404) LXX (R156) ] et in ipso L cum Ps-R graec. antioch. καὶ ἐν αὐτῷ (HOP188 Sedulius), in ipso enim Ps-H
letabitur cor11 nostrum ¦
11 cor D30 Rusch etc.] cornu
et in nomine sancto eius speravimus12.
12 speravimus D30 Rusch ] sperabimus Ps-G (Q² G ²) cum Ps-Moz X
Numérotation du verset Ps. 32,22 XXII

Fiat misericordia tua
Domine13 super nos ¦ quemadmodum
13misericordia tua – Domine Ps-G cum Ps-α Ps-γ Ps-δ Ps-ν cum hebr. Ps-H ] inv. I Ps-R cum R156 Ps- Med. (Clm343), graec. (Sedulius R156 etc.)
speravimus in te.

Psalmus 32

Numérotation du verset Ps. 32,7 
Sermo 69
prol.| {1.133v}¶ De tribulatione quam Dominus hic suis immittit: et de occulta consolatione quam hic premittit, et de tribulationum in futuro seculo penitus extinctione.A In Psalmo 32 1
A Codd. : : V9877 (37va)
1 om. codd.
Congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos.
marg.| {A} Nota tria circa hoc verbum. Primo quod Dominus hic suis tribulationem immittit et quando vult reprimit ita tribulationes quod non omnino extinguit. Secundo quod occultas habet consolationes, quas et hic premittit. Tertio in futuro tribulationes ex toto evacuabit. De primo dicitur: congregans etc.
marg.| Aque maris sunt tribulationes, que quasi in utre statuuntur, quando pro voluntate Domini reprimuntur. Unde Ex. 15. {B} Stetit unda fluens, congregate sunt abyssi in medio mari. Iob. 38 Quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens (id est de corde mali scilicet persecutoris in quo quasi in vulva concipitur) posui vectem et ostia et dixi. Usque huc venies, et non procedes amplius etc. Et Ex. 14. Erat quasi murus a dextera eorum et leva. In duobus tentat nos diabolus ut dicit beatus Bernardus: contra patientiam per tribulationes, contra munditiam per voluptates. Alios appetit telis malitiose suggestionis cum per malitiam nititur patiem tiam provocare. Alios retibus voluptatis irretire laborat, habet laqueos et iacula tamquam venator sitiens sanguinem animarum. Sed contra retia deliciarum murus est nobis a dextris mare, id est ipse mundus propter afflictiones quas exhibet in deliciis suis. Cum enim in omni statu mundi sit afflictio ipse mundus advocatus est contra seipsum. Unde beatus Bernardus. Et si studet pauper in opere foris, { CXXXIIII r } nonminus dives in ipsa sua cogitatione intus laborat. Unde beatus Gregorius. Ipse mundus dum. totam aritudinibus cruciat, dum tot calamitates ingeminat: quid aliud nisi ut non ametur clamat? Et poeta. Nulla est secura voluptas. Et Prv. 14 : « Risus dolore miscebitur ». {C} Et Iob. 30 : « Esse sub sentibus delicias computabant ». Naum 3 : « Omnis qui viderit te, resiliet a te ». Item contra molestias ne vincamur, murus est nobis mare inferius id est infernus. Si enim consideremus quam longa et interminabilis sit pena inferni et quam acerba, nulla nos molestia ad impatientiam provocabit. Psal<mista> qui dixit : « Torrentem pertransivit anima nostra, aquam intolerabilem » etc. Illa est aqua intolerabilis de qua Iudicum v : « Torrens cyson traxit cadavera virorum ». Torrens Cadumin, torrens Cyson, id est rubrum mare scilicet pena Gehennalis. Et Iob. 6 Qui timet pruinam irruet super eos nix id est pena eterna. de que Prv. 30. Omnes domestici eius vestiti sunt duplicibus. non timebit domui sue a frigoribus nivis. Ecce quanta sollicitudine Dominus munit suos gradientes per medium sicci maris, qui a dextris et a sinistris per dicto modo muniti sunt, qui sunt quasi latera utris. Attende etiam quod in posteriori habent nubem et angelum. Hec est nubes que opponitur malis ne eorum transeat oratio, quam habent mali ante se scilicet peccatum. Unde Threnorum 3. Opposuit nubem tibi ne transeat oratio. Boni habent hanc nubem a posteriori: de qua Ecclesies ultimo : In diebus inuuentutis tue, memento creatoris tui antequam revertatur nubes post pluviam. Nubes peccatum: pluvia gratia lacrimarum. Nubes post pluviam cessare debet et non reverti. Quia post fletum iterum fienda non debent committi. Ideo dicit. Memento creatoris tui, quia ad creatoris immemorem revertantur. Ideo { CXXXV v } angelus est a posterioribus et a tergo id est recordatio beneficiorum Christi. Similiter et nubes id est memoria peccatorum. His duobus stimulis pungimur a tergo ut mare ingrediamur id est disciplinam apprehendamus. Sed non intrabimus nisi Iudas primus intret. {D} Quia confessio est que nos introducit, ideo meretur regnum. Unde Gn. 49 : « Iuda laudabunt te fratres tui » id est alie virtutes que confessionem sequuntur. Mali econverso ante se habent nubem: peccatum scilicet ne ad Deum possit oratio eorum pervenire. Sancti autem sicut post se nubem ad stimulum, ita anima se habent ventum verentem id est spiritum sanctum advocatum. Unde Is. 63 De hoc eodem, Qui eduxit eos abyssos quasi equum in deserto non impingentem quasi animal in campo. Descendens spiritus Domini ductor eius fuit. Ecce duo alia latera utris ab ante et retro. sic claudit Dominus et munit suos. Unde Cantici 4° : « Hortus conclusus, hortus conclus » etc. Et attende quod ibi dicitur hortus, cum hortus deliciosus sit, hoc est quod hic dicitur ponens in thesauris abyssos. {E} Et ibidem: mare siccum, quia in ipsa a maritudine Dominus occultas infundit consolationes (et hoc pertinet ad secundum membrum) quas habet quasi in thesauris. Abyssus abyssum invocat in voce etc. Abyssus tribulationum et temptationum, abyssum deliciarum et consolationum. Unde Is. 51. Ponet desertum eius quasi delicias, et solitudinem eius quasi hortum Domini. Et in libro Sapientie 19° « In mari rubro via sine impedimento et campus germinans de profundo nimio ». Quia sicut divites huius mundi in deliciis suis permixtas habent amaritudines: ita et sancti in tribulationibus suis occultas dulcedines occulte germinantes. Unde Prv. 11 : « Qui confidit in deliciis suis corruet ». Iusti autem quasi virens { CXXXV r } folium germinantes, ideo abyssus sua obsorbet malos. Sed nequaquam bonos. Unde ludith. 9 de Egyptiis Tenuit pedes eorum abyssus. Bonos non. Unde Psalmo 70 « Et de abyssis terre iterum reduxisti me ».
marg.| {F} ¶ Tertio hic notandum quod tribulationum aquas amaras tandem Dominus ex toto suis exsiccat, ut pure sint consolationes. In presenti quidem eas suis mitigat. Et hoc est quod dicitur Ex. 14. Cum extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi, et urente tota nocte: et vertit in siccum. Postea vero dicitur : « Extendit Moyses manum contra mare, et reversum est ad priorem locum. Fugientibus Egyptiis occurrerunt aque, Supra mare manus extenditur cum a Domino levigatur tribulatio. Contra mare extenditur cum ex toto amaritudo tollitur. Apocalypsis 21 Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum etc. Et bene sequitur: Reversum est mare ad locum suum, proprius enim alveus pene est peccatum Alveus ergo ab aqua siccatur cum quis in presenti peccat et non punitur. Unde Is. 19 Arescet aqua de mari etc. Ut in illis qui prosperantur in via huius mundi. Unde in Psalmo lxxii. « Ecce ipsi peccatores et abundantes in seculo obtinuerunt divitias. »
marg.| {G} ¶ Et nota quod Egyptii numquam intrassent mare nisi alveum siccum vidissent, neque mali umquam peccare presumerent, nisi peccantium hic impunitatem viderent. Nam et ipse David dixit. Pene moti sunt pedes mei, pene effusisunt gressus mei: Quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Sed per alveum in quo perierunt Egyptii, Israelite transeunt illesi: quia impunitas peccantium que emulatoribus est ad ruinam, sanctis non nocet sed est ad viam id est ad profectum. Unde Ecclesis 8 Et enim quia non profertur cito contra malos sententia, absque ullo { CXXXVI v } timore filii hominum perpetrant mala. (Ecce quod malis est ad ruinam.) Attamen peccator ex eo quod centies fecit malum, et per patientiam sustentatur, ego cognovi quod bonum est timentibus Deum. Ecce quod bonis est ad profectum. Mare igitur ad locum suum revertitur, cum finitis tribulationibus sanctorum soli qui peccaverunt punientur. Tunc quas in thesauris habebat consolationes plene effundet: que bene abysso comparantur, quia exhauriri non possunt propter infinitatem. Abyssus est ibi bonitatis, abyssus sapientie, et sic de aliis. Unde Sir. 24 A mari abundabit cogitatio eius, et consilium eius in abysso magna. tunc verum erit quod dicitur. Abyssus abyssum inuo. etc. Quia abyssus dilectionis, abyssum cognitionis et econverso. Quia quanto plus amabit, tanto plus cognoscet, et econverso.
Numérotation du verset Ps. 32,12 
Sermo 70
prol.| ¶ De triplici populo Dei.B In Psalmo 32. 2
B Codd. : V9877 (38rb)
2 om. codd.
{H} Beata gens, cuius est Dominus Deus eius. Alibi : Beatus populus cuius Dominus Deus eius.
marg.| Hic populus est triplex : seculares ut laici, ecclesiastici viri clerici, et claustrales. De his dicitur Ecclesiastici xxiiii In Iacob inhabita, et in Israel hereditare: et in electis. m. mit. ra. Iacob et Esau fratres significant laicos. Iacob simplices, Esau astutos. Unde dicitur Gn. 25 Iacob vir simplex, Esau gnarus venandi et homo agricola. Gnari venandi sunt qui prudentiam mundi habent et versutiam temperalia acquirendi. De Iacob legitur quod duabus de causis fugit a Laban. Una quod decem vicibus ei mercedem mutavit. Secunda quod austeriorem vultum ei ostendit solito.
marg.| {I} ¶ Similiter due cause sunt que compellunt mundum fugere: eius mendacium ac falsitas, et mutatio status scilicet prosperitatis. De primo dicitur Gn. 31 quod cum advertisset Iacob {1.136r} quod decem vicibus mutavit ei mercedem fugit ab eo, eo tempore quo Laban erat ad tondendum oves. Laban mundus, qui interpretatur candidati, cuius candor falsus est et fucatus. Cum autem falsitatem huius simplices viri deprehendunt, mundum fugiunt. Unde Na. 3 Omnis qui viderit te resiliet a te. Dicitur hoc de Ninive, que dicitur speciosa. Hoc autem facit dum Laban est ad tondendas oves. Laban significat mundanos temporalibus implicatos, qui vacant ovibus tondendis, id est simplicibus spoliandis. Omnes sunt hodie ovium tonsores, id est pauperum simplicium depredatores.
marg.| ¶ Similiter de secundo dicitur Gn. 31 Animadvertit Iacob faciem Laban quod non esset erga eum sicut heri et nudiustertius: et cogitavit fugere ab eo. Sic multi videntes fortunam mutatam sibi, et mundum non arridere, proponunt vitam mutare. De quo Sir. 18. A mane usque ad vesperam immutabitur tempus. et hec omnia citata in oculis Dei. {K} In curiis ita est quod ex quo videt quis ibi equo suo subtrahere avenam: intelligit sibi dari licentiam id est abeundi occasionem. Et hec est consuetudo malorum Dominorum, qui nolunt remunerare mercede debita servientes suos: occasiones querunt contra eos, et defraudant mercede sua. Ideo dicitur Prv. 5 Fili, ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli etc.
marg.| {L} ¶ Iacob secundum quod nomen eius mutatum est, et dictus est Israel, significat viros ecclesiasticos scilicet clericos: quia sicut de Iacob factus est Israel: ita qui primo sunt laici, de laicis facti sunt clerici, quando tonsurantur in clericum. Et hoc significatur Gn. 32 Ecce vir luctabatur cum co usque in mane, et tetigit nervum femoris eius, et statim emarcuit et dixit ad eum. Dimitte me, iam enim ascendit aurora. Bespondit ei. Non dimittam te nisi {1.136v} benedixeris mihi. Ait igitur. Quod nomen tibi est? Respondit, Iacob. at ille. Nequaquam Iacob appellabitur nomen tuum, sed Israel. Angelus est scripture intelligentia. Cum hoc autem angelo luctatur usque in mane qui donec ad scripture intelligentiam perveniat, meditatur. Nervus femoris tangitur, quando vigiliis et labore caro mortificatur. Unde Sir. 31 Vigilia honestatis tabefaciet carnes, et cogitatus illius auferet somnum. Nervus femoris ex toto marcessit, cum iam factus clericus et ad sortem Domini electus, affectus carnales incipit ignorare: iuxta illud Dt. penult. de Moyse. Qui dixit patri et matrinescio vos etc. Maxime autem tunc nervus femoris marcessit, cum demum promotus ad sacros ordines voto continentie se astringit. Tunc enim est de illis fortibus, de quibus dicitur Ct. 3 En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios super femur suum, et ad bella doctissimi. Quid enim est gladium super femur tenere, nisi per votum continentie omnem carnalem appetitum restringere, immo interimere? Tunc enim de Iacob fiunt Israel, id est videntes Deum. {M} De his dicitur Sir. 24 In Israel inhereditare. Sicut de Iacob Israel factus est, ita proficiendo de Israel fiunt electi: quod fit quando aliqui ut reponantur in horreo Dominico separantur a paleis huius mundi: quam separationem facit Gedeon, quod nomen interpretatur circuiens in utero, id est qui circuit conscientiam, et tandem ut perfecte peniteat, transit ad religionem. Unde Iudicum 6 Gedeon excutiebat et purgabat frumenta. Istos significat Iacob secundum tertium statum scilicet secundum quod posuit fedus inter se et Laban ut neuter transiret ad alterum, lapidibus aggregatis. Quos vocavit Iacob acervum testimonii. Laban {1.137r} tumulum, uterque iuxta proprietatem lingue sue. Qui religionem intrat fedus init cum mundo, ut non transeat mundus ad ipsum neque ipse ad mundum. Acervus lapidum congeries claustralium disciplinarum: de quibus Ps. : « Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias Domini ». Laban id est mundus hunc acervum tumulum vocat, quia claustrales mortuos reputat Iacob. 1 Claustralis acervum vocat testimonii, quia per hec opera quasi per testes probat vitam eternam sibi deberi.
marg.| {N} ¶ De his autem populis dicitur penul. Dt. Oculus Iacob in terra frumenti et vini. Et hoc quantum ad laicos, quorum intentio circa terrena versatur.
marg.| Sequitur : Beatus es tu Israel. et hoc quantum ad viros ecclesiasticos. Post subditur. Quis similis tui popule, qui salvaris? et hoc quantum ad claustrales. In Domino scutum auxilii tui, et gladius glorie tue. Quia Dominus solus est eis scutum ad defendendum, gladius ad pugnandum. In Iacob inquit inhabita etc. {O} Sic ergo Dominus diversis modis se habet ad illos. Quasi domus Domini sunt seculares viri. Ideo dicit in Iacob inhabita, quasi hereditas eius. Quia firmius habent, ecclesiastici: ideo dicit, et in Israel hereditare: quasi ortus eius. Claustrales in quibus specialius delectatur: ideo dicitur: in electis meis mitte radicem. Laici domus Domini dicuntur quia sicut quis quandoque est in domo, quandoque non, ita Dominus in istis, qui aliquando propter lucrum mundanum peccant. Sir. 27 Propter inopiam multi deliquerunt et qui querit locupletari avertet oculum suum. Clerici sunt quasi hereditas. Unde dicunta : Dominus pars hereditatis mee. Quia firmius debent his herere. Qui significantur per fratres Ioseph, de quibus Gn. 47 Fac eos habitare in terra Gessen3, que interpretatur {1.137v} propinquitas. Quia propinquiores sunt Deo. Et Ier. 13 Sicut adheret lumbare ad lumbos viri: sic agglutinavi mihi omnem domum Israel, et omnem domum Iuda etc. Sed sicut ibidem dicitur. Computruit hoc lumbare iuxta Eufratem id est temporalium abundantiam, ita quod nulli usui aptum.
a Ps. 15, 5.
3 Gessen] scrips. hic et ubique, Iessen Ed1523.
marg.| ¶ Claustrales sunt sicut hortus Domini, et in eos mittit quasi lignum vite in medio paradisi. Prv. 3 Melior est acquisitio eius negociatione auri et argenti primi et purissimi fructus eius.
marg.| {P} ¶ Quando ergo laici peccant, quasi de domo excludunt Dominum. Et de eis potest dicere. Domus mea domus orationis etc. vos autem etc. Quando clerici peccant plus faciunt, quia Dominum exheredant. Et potest dici. Deus venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum: posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam scilicet priapi idoli eorum, quando ecclesie et beneficia ecclesiastica conferuntur luxuriosis. Quia idolum tentiginis Deus est hortorum. Et claustrales dum peccant, quasi hortum Domini extirpent. De his tribus dicitur 4Rg. 3 Omnem agrum optimum mittentes singuli lapides repleverunt. et hoc quantum ad laicos. Et universos fontes obturaverunt: hoc ad clericos. Et omnia ligna fructifera succiderunt: hoc quantum ad claustrales: ita ut muri tantum fictiles remanerent id est ut non nisi sola simulatio religionis per hypocrisim super esset.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 32), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_32)

Notes :