Psalmus 8
Numérotation du verset
Ps. 8,1
¶ In finem
¶Codd. : (Ps. 8)
D14
D30
Rusch
Ps-G,
def.
C
psalmus David
pro torcularibus1.
1 psalmus D. – pro tor. Ω
X2
cum Ps-R
]
inv. D14 Ps-G
, in carminibus pro octava psalmus David
D30
Numérotation du verset
Ps. 8,2 I
Domine
Dominus noster ¦
quam admirabile est nomen tuum
in universa terra.
Numérotation du verset
Ps. 8,II
Quoniam
elevata est magnificentia tua ¦
super celos.
Numérotation du verset
Ps. 8,3 III
Ex ore infantium
et lactentium2
2 lactentium
Ps-G
(M² K² ΨB V D
edd.
.)
D14² (in ras.) D30
Ω
Rusch cum Ps-R
(
plerique codd. et edd.
)] lactantium
Ps-R D14* (ut videtur) Ps-G
perfecisti
laudem propter inimicos tuos ¦
ut destruas inimicum
et ultorem.
Numérotation du verset
Ps. 8,4 IV
Quoniam videbo
celos tuos3
3 tuos] ※ tuos :
D14
opera digitorum tuorum ¦
lunam
et stellas
que tu fundasti.
Numérotation du verset
Ps. 8,5 V
Quid est homo
quod memor es eius ¦
aut filius hominis
quoniam visitas eum ?
Numérotation du verset
Ps. 8,6 VI
Minuisti eum paulominus ab angelis†
gloria
et honore
coronasti eum ¦
Numérotation du verset
Ps. 8,7
et constituisti
eum super opera manuum tuarum.
Numérotation du verset
Ps. 8,8 VII
Omnia
subiecisti sub pedibus eius ¦
oves et boves
universas,
insuper et pecora campi.
Numérotation du verset
Ps. 8,9 VIII
Volucres celi
et pisces maris ¦
qui perambulant semitas maris.
Numérotation du verset
Ps. 8,10 IX
Domine Dominus noster ¦ quam admirabile est nomen tuum in universa terra.
Psalmus 8
Numérotation du verset
Ps. 8,4
Sermo 17
Sermo 17
prol.|
¶ De contemplatione inani et utili celorum: et quod celi sunt contemplativi, luna boni activi: Stelle doctores et predicatores. vel quod celi sunt contemplatio que triplex est, luna cognitio imaginativa. et stelle cognitio sensitiva. In Psalmo 8.
1
1
om. codd.
Quoniam videbo celos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas que tu fundasti.
marg.|
{A} Astrologorum est contemplari celos et lunam et stellas: sed ut de temporalibus quid futurum sit provideant, contemplantur: tales astrologi non commendantur a Domino. Unde Mitte arcana Dei, celumque inquirere quid sit. Hoc etiam improperatur Is. 47 defecisti in multitudine consiliorum tuorum Stent et salvent te augures celi, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses ut ex eis annuntiarent tibi ventura. {B} Ecce facti sunt. quasi stipula: ignis consumpsit eos. Sed potius hic loquitur de spirituali astrologo, qui docet videre celos spirituales. Ad hoc enim natus est homine ut sit astrologus non ut videat terram sed celum. Unde Ovidius : Os homini sublime dedit, celumque videre iussit, etc. Per terram et huiusmodi elementa inferiora significantur terreni et carnales. et terrena amantes. Primo {
XL v
} quia sicut elementa sibi contraria sunt, et sese oppugnant, ut calida et frigida, humida et sicca. ita et terreni et carnales inter se contendunt et rixantur. Unde Iacobi. 4 Unde bella et lites in vobis? nonne ex concupiscentiis vestris, que militant in membris vestris? Concupiscitis et non habetis: occiditis et zelatis, et non potestis adipisci: litigatis et belligeratis etc. Secundo quia ista sunt mutabilia: et carnales sunt inconstantes. Unde Iac. 3 Ubi zelus et contentio, ibi inconstantia et oem opus pravum. {C} Et in epistula Iude 1a « Nubes sine aqua que a ventis circumferuntur, sidera errantia quibus procella tenebrarum servata est in eternum ». Tertio quia sicut nullum elementum potest generari nisi per alterius corruptionem: eodem modo nullus potest fieri dives nisi per alterius diminutionem. Unde Boethius : Que sunt iste vestre divitie, que ad alios sine aliorum diminutione pervenire non possunt? Ideo optant mortes sibi invicem, ut in redditibus et in hereditatibus sibi succedant. Unde Ovidius : Imminet exitio vir coniugis, illa mariti etc. Igitur non est vita nostra ordinanda secundum istos in quibus nullus ordo sicut nec in elementis. Unde non debemus inflectere oculos ad terram ad imitandum terrenos, sicut quidam faciunt: de quibus Ps. Statuerunt oculos suos decli. in ter. Et Ecclesiastici 32b
{D} Homo peccator vitabit corruptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem. Sed celos, lu<nam> et stel<las> contemplari debemus. Celi sunt contemplativi, luna boni activi, stelle doctores et predicatores. Celi sunt contemplativi: primo quia celi continuum habent cursum, et indefessum sicut viri spirituales et contemplativi. Unde Ez. 1 Animalia ibant et non revertebantur. quos celos et contemplativos secundum hoc imitari debemus. Unde ad Gal. 5 Currebatis bene: Quis vos impedivit veritati non {1.40r} obedire? Item celi servant ordinem: sic et spirituales viri quibus conformari debemus. Unde Iob. 38 Numquid nosti ordinem celi et ponis romnem eius in terra? Id est celestium et spiritualium eis conformando terrenos?
a Iud. 1, 12-13
b Sir. 32.
marg.|
¶ Celi concordiam habent, sic et spirituales viri. Unde Iob. 25 Qui facit concordiam in sublimibus suis: et nos eis conformari debemus. Unde ad Eph. 4 {E} Solliciti servare unitatem in vinculo pacis. Isti contemplativi sunt opera digitorum Dei, quia in eis maxime apparet et elucet sapientia Dei. Quia sicut dicitur Sir. 9 In manu artificis laudabuntur opera. Isti sunt digiti de quibus Prv. 31 Manum suam misit ad fortia, et digiti eius apprehenderunt fusum. Fusum voluitur sicut celum. Celi revolutio est rerum generatio et perpetratio inferiorum: sicut fusi revolutio est filorum deductio: sic etiam sanctorum conversatio est subditorum informatio.
marg.|
{F}¶ Luna activi. Luna infimus planetarum circa inferiora discurrit, et ea disponit: sic et activi circa ista terrena et inferiora versantur, et de eis disponunt. Unde 1Cor. 6 Secularia iudicia si habueritis: contemptibiles qui sunt in ecclesia, illos constituite ad iudicandum. Luna significat super humida ut super pluvias et aquarum inundationes: et significat super cerebrum ut sol super cor: ita et activus bonus compassione plenus affluit abundantia lacrimarum. Sir. 7 Non desis plorantibus in consolatione, et cum lugentibus ambula. Luna crescit et decrescit: et bonus activus ad utrumque statum se habet. Unde Apostolus Philip. 4 Scio abundare (ecce crementum lune) et penuriam pati. ecce decrementum. Et Iob. 1 Dominus dedit Deus abstulit. Et Tb. 4 Si multum tibi fuerit, abundanter impertire. Si exiguum, etiam exiguum libenter inpertiri stude.
marg.|
{G} ¶ Stelle sunt doctores et predicatores. Nam sicut stelle semper fixe sunt in celo: ita et animi eorum {
XLI v
} in scripture meditatione. Unde Ex. 25 Vectes semper erunt in circulis, et numquam extrahentur ab eis. Stelle lucent de nocte, et isti illuminant eos qui sunt in peccati cecitate. Dn. 12 Qui docti fuerint, quasi splendor firmamenti: et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stelle in perpetuas eternitates. Stellarum efficacia licet non immutetur, immutat aera: et similiter doctorum et predicatorum virtus efficax aerias potestates. Unde Iudicum 5c : « Stelle manentes in ordine et cursu suo adversus Sisaram pugnaverunt ». Sisara, qui interpretatur exclusio gaudii, est diabolus qui nititur ad excludendum nobis gaudium sempiternum.
c Idc. 5, 20.
marg.|
{H} ¶ Quoniam videbo etc. Aliter et subtilius per celos cognitio contemplativa, que triplex est. Prima est in ratione et secundum rationem. Secunda in ratione et supra rationem. Tertia tantum supra rationem. Prima conversio anime ad seipsam. Secunda ascensus anime supra seipsam, et est extasis. Tertia portatio anime supra seipsam, et est raptus. De prima dicitur Ex. 16 Die. 7 maneat unusquisque apud semet ipsum. et Act. 12 Petrus ad se reversus dixit: Nunc scio vere etc. De secunda Lam. 3 Levavit se supra se etc. De tertia, Dn. ultimo. Apprehendit angelus Domini eum in vertice eius, et portavit eum capillo capitis sui. Hinc. 2 Corinth ultimo dicit Paulus de tertio celo. Scio hominem raptum etc.
marg.|
{I} ¶ Luna cognitio imaginativa, quia mutabilis est sicut, luna. Et sicut luna quandoque est sine sole, quandoque lucet cum sole: ita imaginatio quandoque est absque intellectuali cognitione: quandoque mixta cum ea. Unde Hab. 3 Sol et luna steterunt in habitaculo suo. etc. et elevatus est sol id est intellectualis cognitio: et luna stetit in ordine suo id est imaginativa cuius ordo {1.
41r
} est enim sub illa.
marg.|
{K} ¶ Stelle sunt cognitio sensitiva, que secundum plures attenditur. Stelle lucent de nocte, et sensus non habent certitudinem: sed plerumque errant in sua cognitione. Stelle absconduntur a sole, et sensitiva ab intellectuali cognitione. De his dicitur. 1Cor. 12 Alia claritas solis, alia lune, et alia claritas stellarum. Stella enim differt a stella in claritate.
Numérotation du verset
Ps. 8,5
Sermo 18
Sermo 18
prol.|
¶ De hominis preciositate et donis a Deo illi datis, Et quantum Deus hominem dilexerit: et quanti se homo estimare et quam acurate custodire debeat. In Psalmo 8.
2
2
om. codd.
Quid est homo quod memor es eius ?
marg.|
{L} Quantum Deus fecerit hominem preciosum manifestum est: quia fecit eum potentem, divitem, liberum, et in deliciis, scientia preditum, et dignitate. De his dicitur Sir. 17 Deus de terra creavit hominem, et secundum imaginem suam fecit illum, et secundum se vestivit illum virtute. Dedit illi potestatem eorum que sunt super terram. Posuit timorem illius super omnem carnem: et dominatus est bestiarum et volatilium. Ipse autem a sua dignitate deiecit se exponens se venditioni pro vili precio. Unde Dominus per Is. 50 : Quis est creditor meus cui vendidi vos? Ecce enim in iniquitatibus vestris venditi estis. Extunc enim factus est impotens pauper et nudus, servus et miser, et inscius et vilis. Unde Apocalypsis 3 dicitur. Tu dicis quia dives sum et locupletatus, et nullius egeo: et nescis quia tu es miser et pauper, et cecus et nudus. Hoc dictum est contra superbos et presumptuosos: quare merito significantur per cecum illum et mendicum, de quo Lc. 18. Cecus sedebat secus viam mendicans. Hinc solet dici, multum est pauper qui non videt. Recte cecus et {
XLII v
} mendicus: cecus cuius ratio excecata: mendicus cuius concupiscibilis famelica. {M} Fames illi valida est interior et exterior. Exterior, quia prius non indigebat cibo vel potu, vel vestitu, utpote immortalis: nunc compellitur sibi victum et vestitum mendicare ab inferiori se, a terra et fructibus eius victum: vestitum ab animalibus: in hoc iam subditus eis, que prius erant ipsi subdita. Unde multiplici percussus est plaga. Unde Ps. Sagitte tue infixe sunt mihi. Et Iob. 6 Sagitte Domini in me sunt scilicet dolor et labor, langor etc. de quibus in Lam. capitulo ultimo. Pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis. Interior fames, quantum ad concupiscentiam que satiari non potest. Unde Ecclesis. 1 Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur etc. Et Prv. 13 Iustus comedit et replet animam suam: venter autem impiorum insaturabilis. Ideo dicitur Lam. 1 Omnis populus gemens et querens panem, quod ibi expositum est. Sic ergo de tam precioso homo se tam vilem fecit. Unde Lam. 4 dicitur. Filii Sion inclyti et amicti auro. Primo (scilicet in prima dignitate hominis) quomodo reputati sunt in vasa testea? Que suntivilia et fragilia, et fracta de facili reparari non possunt, vel consolidari. Querit ergo quasi admirans quod Deus de homine curaverit postquam se intantum deiecit et vilem fecit dicens. Quid est homo? etc. Ideo Ier. 3 Leva oculos tuos in directum, et vide ubi prostituta sis. Et Gn. 3 dicitur. Adam ubi es?
marg.|
{N} ¶ Quantum igitur Deus hominem dilexerit ex tribus perpendi potest, ex ipsius recordatione post tantum peccatum. Dominus enim penitus est oblitus Luciferi, post lapsum. Quia inventa est iniquitas eius ad odium: ut supra ibi. Domine ne in furore. Is. 14. Quare cecidisti {1.
42r
} Lucifer? etc. Et Is. 24 Post multos dies visitabuntur id est punientur. Hominis autem recordatus est. Unde Hab. 3 Cum iratus fueris misericordie recordaberis. Is. 54. In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui. Hinc est quod sicut aliquis qui vult rem habere pre manibus et in iugi recordatione ponit eam in manu sua: ita ad perpetuam memoriam quasi in manu sua hominem posuit quando filius humanam naturam assumpsit. Ne desperet ergo homo cum Deus hec faciat pro ipso. Unde fratres Ioseph dicunt ei (Gn. 47) « Salus nostra in manu tua est ». Item solemus facere quasi signum in corrigia nostra vel memoriale ad recordationem. Ex. 13 Erit quasi signum in manu tua, et quasi monimentum ante oculos tuos. Ad hoc retinuit cicatrices in manu sua et corpore suo, ut se nostri iugiter recordari demonstret. Unde Is. 49 In manibus meis descripsi te.
marg.|
{O} ¶ Secundo ex personali visitatione advertere possumus quantum hominem Deus dilexit. Non enim misit angelum, sed ipse filius personaliter venit: nec angelicam naturam assumpsit, sed humanam. Unde ad Hbr. 2 Nusquam angelos apprehendit, sed semen Abrahe etc. Ac si diceret humana natura illud Ovidianum. Nil mihi rescribas, attende ipse veni. Infinita holocausta et sacrificia facta sunt in lege: omnia tamen nihil profecerunt. Unde in Psalmo Holocaustum pro peccato noluisti, pater: tunc dixi, ecce venio. Hinc dicitur 4Rg. 4 Misit Heliseus baculum suum ut poneretur super puerum, et non surrexit puer: et non erat vox neque sensus. Incubuit ergo Heliseus super puerum, et posuit os super os eius, et oculos super oculos eius, et manus {
XLIII v
} super manus, et incuruavit se super puerum et calefacta est caro pueri. Unde beatus Bernardus super hunc locum dixit. Quid mirum si mors cedit ubi vita descendit? {P} Hec duo scilicet iugis recordatio et personalis visitatio notantur hic cum dicitur. Quid est homine quod memor es eius.
marg.|
¶ Tertio ex precii estimatione scilicet quanti Dominus reputat eum et estimat hoc tertium notat Ps. 143. Quid est homo quia innotuisti ei, et post: quoniam reputas eum. Tanti enim eum estimavit ut sanguine suo redimeret Prime Petri 1° : « Scientes quod non corruptibilibus auro vel argento redempti estis » etc. « sed precioso sanguine, quasi agni incontaminati et immaculati Iesu Christi ». Ideo etiam tanti eum emit Dominus ut homo se de cetero cariorem haberet: et pro vili precio se non exponeret. sicut mos est inter mercatores 1Cor. 5° : « Empti estis precio magno » etc. Et si non propter se saltem propter precium carum. Item ut se non esse sui iuris sed eius qui redemit agnosceret: quod lex nature exigit et iuris positivi Prime ad Corinthios 7°. Qui in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: et similiter qui liber vocatus est servus est. Christi pretio empti estis nolite fieri hominum servi. Ideo dixit Augustinus tanti emit ut solus possideret. Sicut ergo pistor quando vendidit panem suum alii homini licitanti dicit, iam emptus est: sic debet dicere miser homo: diabolo vel membro eius non possum me iterum exhibere venalem quia emptus sum. {Q} Item ut se cautius, et quem cumque hominem sibi commissum si prelatus est custodiat sicut beatus Bernardus dixit. Quid ego infelix, quo me vertam, si tantum thesaurum, si preciosum depositum illud quod sibi Christus sanguine proprio preciosius iudicavit, contigerit negligentius custodire? Si stillantem in cruce sanguinem Domini collegissem: esset que {
XLIII r
} repositus penes me in vase vitreo quod et portari sepius oporteret, quid animi essem habiturus in discrimine tanto? et certe id servandum accepi pro quo mercator non isipiens, ipsa utique sapientia, sanguinem illum dedit: sed et habeo, thesaurum illum in vasis fictilibus et quibus multo plura quam vitreis imminere pericula videantur. Homo ergo videat ne faciat Deo iniuriam, fraudem, contumeliam, circa depositum.Psalmus 9
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_8)
Martin Morard, ed., Philipus Cancellarius, Summa super Psalterium (Ps. Psalmus 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=phi&numLivre=26&chapitre=26_8)
Notes :