Hugo de Sancto Caro

Psalmus 1

Numérotation du verset Ps. 1,1 I

¶Beatus vir
¶Codd. : D30 Rusch Ps-G
qui non abiit
in consilio
impiorum ¦
et in via peccatorum
non stetit
et in cathedra
pestilentie
non sedit.
Numérotation du verset Ps. 1,2 II

Sed in lege
Domini
voluntas eius ¦
et in lege eius
meditabitur die ac nocte.
Numérotation du verset Ps. 1,3 III

Et erit
tamquam
lignum
quod plantatum est
secus decursus aquarum ¦
quod fructum suum
dabit in tempore suo.
Numérotation du verset Ps. 1,IV 

Et folium eius
non defluet ¦
et omnia
quecumque faciet
prosperabuntur.
Numérotation du verset Ps. 1,4 V

Non sic impii
non sic ¦
sed
tamquam
pulvis
quem proicit ventus
a facie terre.
Numérotation du verset Ps. 1,5 VI

Ideo
non resurgunt1
1 resurgunt Ps-G (F² cett. codd.) D14 Mz145 Mz374 P15205 P10489 Ω Δ] resurgent Ps-G (F* ΦV) cum Ps-γ Ps-Mozc Ps-H LXX
impii
in iudicio ¦
neque peccatores
in consilio iustorum.
Numérotation du verset Ps. 1,6 VII

Quoniam novit Dominus
viam iustorum ¦
et iter impiorum
peribit.

Psalmus 1

prol.| => Ed1703 (transcript.)
Numérotation du verset Ps. 1,1 
marg.| {2.3ra} Beatus vir, qui non abiit] etc. Psalmus iste titulum non habet, quia titulus eius non ponitur in Prologo, scilicet libri Soliloquiorum, nec est, nec invenitur in Hebraica veritate. Psalmus iste titulus est huius libri et ideo dicitur infra Ps. 39. In capite libri scriptum est de me, etc. Intentio Prophete est, ut informet nos Deo. Hoc autem fit per virtutes, eorum finis est beatitudo.
marg.| ¶Ideo a beatitudine incipiens, dicit [Beatus vir] etc.
- In meditatione legis divine. Et in lege eius meditabitur, continue, scilicet die, ac nocte.
- In bona operatione. Et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum. Sed quia nihil valet opus sine discretione, addit. Quod fructum suum dabit in tempore suo.
- In bona locutione. Et folium eius non defluet, id est verbum non deorsum fluet.
- In perseverantia. Et omnia, quecumque faciet, semper prosperabuntur, per perseverantiam et profectum.¶Operis. Qui non abiit operando in concilio impiorum.
-- Cordis. Et in via peccatorum non stetit.
-- Oris. Et in cathedra pestilentie non sedit.
-- In bona voluntate. Sed in lege Domini voluntas eius.
¶Est beatitudo :
- Vie
-- Sinistre. Affluentia temporalium, Ps. 143. Beatum dixerunt populum, cui hec sunt.
-- Dextre, scilicet gratuita. Mt. 5.a. Beati pauperes spiritu.
- Patrie, Lc. 14.d. Beatus, qui comederit panem in Regno Dei.
marg.| ¶Ad hanc beatitudinem exiguntur decem, que habentur in ordine
- Vitare
- Plangere
- Non publicare peccatum
-- Futurum, ibi : Qui non abiit in concilio impiorum.
-- Preteritum, ibi : Et in via peccatorum non stetit.
-- Presens, ibi : In cathedra pestilentie non sedit.
- Velle bonum
- Scire bonum
- Posse bonum
- Opere exequi
- Discretio
- Modestia verborum
- Patientia ibi
-  In lege Domini voluntas eius.
-  Meditabitur die ac nocte.
- Erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, gratie.
- Fructum suum dabit.
- In tempore suo.
- Et folium eius, non defluet.
marg.| Omnia, quecumque faciet, prosperabuntur, quia per patientiam etiam adversa reputantur prospera.
marg.| Nota statum penitentium, proficientium, perfectorum.
marg.| Item quia Psalmus iste est titulus huius libri totius, ideo hic ostenduntur tria de quibus agitur in hoc libro, scilicet status penitentium, status proficientium, status perfectorum.
marg.| Status penitentium notatur, ibi : [Beatus vir] etc. {2.3rb} Et quia, ut dicit Gregorius , in penitentia sunt duo necessaria, scilicet committenda relinquere et commissa deflere : Penitentia enim, ut ait idem Gregorius , est commissa flere et flenda non amplius committere.
prol.| Ideo dicit : [Beatus vir, qui non abiit] a Deo in regionem dissimilitudinis, peccata peccatis addendo, Ieremie 2.g. Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas.
prol.| [In consilio] id est ad consilium   [impiorum] hoc suggerentium. De quibus Iob. 21.b. Consilium impiorum longe sit a me. Hoc est, quantum ad illud Gregorii, flenda non amplius committere. Sed hoc non sufficit, si in his, que commisit, remaneat, unde hoc removet subdens :   [Et in via peccatorum] quam iam intraverat,   [non stetit] sed per penitentiam reversus est. Hoc est illud Gregorii, commissa flere. Quod manifestat conformando voluntatem voluntati divine, unde sequitur :
marg.| Sed in lege Domini voluntas eius] Secundus status est proficientium, qui notatur, ibi :
marg.| [Et erit tamquam lignum, quod plantatum est] etc. quod, scilicet semper crescit, dum est in vigore iuventutis.
marg.| Tertius status est perfectorum, qui notatur, ibi : [Et folium eius non defluet] Quia, ut dicitur Iac. 3.a. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir. Agit etiam in hoc libro de pena malorum et gloria bonorum et removet a malis statum penitentie.
marg.| Ideo dicit : [Non sic impii, non sic] quia mali non fugiunt consortium malorum, nec conformant voluntatem suam voluntati divine.
marg.| Item removet a malis statum proficientium, cum dicit : [Sed tamquam pulvis] qui sterilis est,   [quem proiicit ventus a facie terre] Ecce inconstantia contra perseverantiam.
marg.| Item removet a malis statum perfectorum, ibi : [Ideo non resurgunt impii in iudicio] Sap. 3.b. Iudicabunt sancti nationes, etc. supple: non impii, 1Cor. 2.d. Spiritualis homo iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur.
marg.| Ad ultimum ponit causam glorificationis bonorum, ibi : [Quoniam novit Dominus] id est approbavit,   [viam iustorum]
marg.| Post ponit causam damnationis malorum : [Et iter impiorum peribit] scilicet quia viam eorum non novit, id est non approbavit Dominus.
marg.| Et notandum quod tripliciter exponitur Psalmus iste. Ad litteram de Iudeis qui contra voluntatem Dei descenderunt in Egyptum, Ier. 13.c. Item allegorice exponitur de Christo, moraliter vero de viro iusto.
Numérotation du verset Ps. 1,1 
I
marg.| De primo ergo dicit {a} Beatus vir , etc.  In concilio impiorum] Iudeorum, qui descenderunt in Egyptum. Is. 30.a. Ve filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis concilium et non ex me, qui ambulatis, ut descendatis in Egyptum.
marg.| Sed fuerunt illorum tria genera : quidam enim ex eis descenderunt in Egyptum et ibi manserunt ; quidam descenderunt et redierunt ; quidam alios intrare coegerunt. Primum removet a iustis, ibi : [Qui non abiit] Secundum, ibi : {2.3va}   [Non stetit] Tertium, ibi :   [Non sedit] Tales acquieverunt legi Dei. Unde dicit.   [Et in lege] etc. Dt. 17.d.   [Non multiplicabit sibi equos] nec reducet populum in Egyptum,   [Et erit tamquam lignum] etc. Unde ad litteram de illis, qui descenderunt in Egyptum, dicit Ier. 17.a. Maledictus, qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum.
marg.| {b} Et in cathedra pestilentie non sedit] Ad litteram, pestilentia est herbarum corruptio, que totum gregem pascentem corrumpit et contaminat : Et significat malum exemplum, mala doctrinam, pravum iudicium.   In cathedra ergo   pestilentie sedent mali prelati, doctores falsi, iudices iniqui. De malis prelatis, pravum exemplum prebentibus. Mt. 23.a. Super cathedram Moysi sederunt Scribe et Pharisei : Omnia ergo quecumque dixerint vobis, servate et facite, secundum vero opera eorum nolite facere. Et Os. 5.a. Laqueus facti estis speculationi et sicut rete expansum subter Thabor. De falsis doctoribus : Ez. 13.b. Erit manus mea, id est vindicta, ait Dominus, super Prophetas, qui vident vana et divinant mendacium, in consilio populi mei non erunt et in scriptura populi mei non scribentur, nec in terra Israel ingredientur et scietis quia ego Dominus, eo quod deceperint populum meum. Et Is. 9.c. Disperdet Dominus ab Israel caput et caudam, longevus et honorabilis, ipse est caput et Propheta docens mendacium, ipse est cauda. Et de iniquis iudicibus Ez. 13.d. Violabant me ad populum meum, propter pugillum hordei et fragmentum panis, ut interficerent animas, que non moriuntur et vivificarent animas, que non vivunt, Dn. 13.a. Egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum meum. De his tribus dicitur Mi. 3.d. Principes eius in muneribus iudicabant et sacerdotes eius in mercede docebant et Prophete eius in pecunia divinabant.
Numérotation du verset Ps. 1,1 
allegorice
marg.| Allegorice exponitur hic Psalmus de Christo.
marg.| {a} Beatus vir] etc. Et iustum est, ut ab ipso incipiat liber iste et in ipso terminetur, ibi : Omnis spiritus laudet Dominum : Ipse enim est principium et finis. Apc. 1.b. et ultim. c. Ego sum alpha et omega. Et commendat eum Propheta tripliciter. Primo, ut Imperatorem, ibi :   [Beatus vir] etc. Secundo, ut viatorem, ibi :   [Et in via peccatorum non stetit] Tertio, ut doctorem, ibi :   [Et in cathedra pestilentie non sedit] Commendat eum de tribus, scilicet a scientia, a bona vita, a sana doctrina. De primo dicit :   [Sed in lege] etc. De secundo,   [Et erit tamquam lignum] De tertio dicit,   [Et folium eius] etc. De primo dicitur.
marg.| {a} Beatus vir] etc. Prv. 29.b. Princeps, qui libenter audit verba mendacii, Δ Omnes ministros habet impios, Ps. 100. Non habitabit in medio domus mee, qui facit superbiam. Eccles. 10.a. Secundum iudicem populi, sic et ministri eius 2Rg. 8.d. Iosaphat, qui interpretatur Domini iudicium, erat consiliarius David. De hoc Bernardus ad Eugenium Papam. Non dico sanum, dolentem latera. De secundo dicitur.
marg.| {a} Et in via peccatorum non stetit] Sicut illi, de quibus Ex., 15.b. Fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine. Christus autem in hac via non stetit, Ps. 18. Exultavit ut gigas ad currendam viam. Ier. 14.b. Quare quasi colonus futurus es in terra et quasi viator, etc. De tertio.
marg.| {b} Et in cathedra pestilentie] vel derisorum, alia littera   [non sedit] Mc. 1.c. Erat docens eos quasi potestatem habens, non sicut Scribe et Pharisei, Ier. 3.e. Dabo vobis pastores iuxta cor meum et pascent vos scientia et doctrina. Et dicitur cathedra pestilentie tribus modis. Errorem docendo, ut heretici. Ad malum incitando, ut falsi Christiani. Malum exemplum prebendo, ut mali prelati. De hoc Ier. 42.c. Ecce ego ad te mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram et extendam manum meam super te. Sicut in Ps. 54. Extendit manum suam in retribuendo. Apc. 9.a. Ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magne et obscuratus est Sol et aer.
Numérotation du verset Ps. 1,1* 
moraliter
marg.| Moraliter exponitur de viro iusto.
marg.| {a} Beatus vir , etc.  Impiorum] trium inimicorum, nostrorum, mundi, carnis et demonum. Concilium carnis est querere voluptates. Eccles. 18.d. Si prestes anime tue concupiscentias suas, faciet te in gaudium inimicis tuis. Hoc est consilium senum contra Susannam. Dn. 13.b. Commiscere nobiscum. Per Susannam, que lavabat se in pomario, significatur anima fidelis, que in ardore penitentie se lavat.
marg.| * Senes sunt caro et sensualitas que dicuntur senes ab effectu. Hoc est consilium Vagaonis. Idt. 12.c. Dixit Holophernes ad Vagaonem Eunuchum. Vade et suade Hebream illam, ut sponte consentiat habitare mecum. Et post subditur : Intravit Vagao ad Iudith et dixit : Non vereatur bona puella intrare ad Dominum meum. Holophernes, interpretatur infirmans vitulum saginatum et significat Diabolum, qui saginatos pinguedine caritatis, infirmat. Vagao, interpretatur ipsa vallis estuans et significat carnem desideriis estuantem. Iudith, interpretatur confitens, vel glorificans et significat spiritum, Ps. 150 « Omnis spiritus laudet Dominum ». Item consilium Mundi est multiplicare divitias, spoliare innoxios, vindicare iniurias proprias. De hoc 3Rg. 12.b. de consilio adolescentium. Gn. 49.a. In consilium eorum non veniat anima mea. Item consilium Diaboli est appetere dignitates. Hoc est consilium Achitophel. {2.3vb} 2Rg. 17.a. Et interpretatur ruina fratris, Eccl. 37.b. A consiliario magno serva animam tuam. Eccl. 23.a. Domine pater dominator vite mee, ne derelinquas me in cogitatu et consilio illorum. Propter hec ergo dicit : [Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum] Sequitur.
marg.| {a} Et in via peccatorum non stetit] De hac via dicitur Eccles. 21.b. Via peccantium complanata est lapidibus et in finem illorum Inferi et tenebre et pene. Sap. 5.b. Lassati sumus in via iniquitatis. Et in Ps. 34. Fiat via illorum tenebre et lubricum. Gregorius in Moralia. Via peccatorum tenebrosa est et lubrica, ut scilicet per tenebras, quo ire debeant, non videant et si videant, in via propter lubricum stare non valeant.
Numérotation du verset Ps. 1,2 
II
marg.| {c} Sed in lege] etc. Hic, ut dictum est, commendatur a tribus, scilicet scientia, vita, doctrina. A scientia, ibi :   [Sed in lege] Dt. 17.d. Postquam sederit in solio Regni sui, describet sibi Deuteronomium legis huius in volumine. Hoc est contra prelatos nostros, 2Par. 23.c. Dederunt in manu eius tenendam legem et constituerunt eum Regem.
marg.| {d} Et in lege eius] Prv. 8.d. Beatus, qui audit me et vigilat ad fores meas quotidie.
marg.| {e} Meditabitur] Eccl. 14.d. Beatus vir qui in sapientia morabitur et in iustitia meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei.
marg.| {f} Die, ac nocte] in prosperitate et in adversitate, Is. 21.d. Si queritis, querite.
Numérotation du verset Ps. 1,* 
moraliter
marg.| {c} Sed in lege Domini voluntas eius] ut velit, quod scriptum est in ea et quod prohibitum est, non velit.
marg.| {d} Et in lege eius meditabitur die ac nocte] ut sit animal ruminans quod solum mundum erat in lege, Lv. 11.a.
Numérotation du verset Ps. 1,3 
III
marg.| {g} Et erit tamquam lignum] etc. Hic commendatur a bona vita. Lignum cognoscitur per fructificationem. Sed antequam ferat fructum, oportet quod plantetur. Plantatus autem fuit filius Dei, quando unitus est humane nature, Iac. 1.d. In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras et sic fructificavit, Prv. 3.c. Lignum vite est his, qui apprehenderint eam, id est sapientiam, Apc. 2.b. Qui vicerit, dabo ei de ligno vite, Ez. 17.g. Tenerum distringam et plantabo super montem excelsum et eminentem, scilicet beatam Virginem.
marg.| {h} Quod fructum suum] id est carnem esibilem.
marg.| {i} Dabit] in cena. Hunc fructum folia precesserunt, scilicet agnus typicus, quia legalia precesserunt Sacramenta nove legis, Is. 4.a. Et fructus terre sublimis. Vel fructum, missionem Spiritus sancti, Io. 16.b. Nisi ego abiero et cetera.
marg.| {k} In tempore] scilicet Passionis.
Numérotation du verset Ps. 1,* 
moraliter
marg.| {g} Et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum] gratiarum, lacrimarum, Is. 6.d. Erit in ostensionem, sicut Terebinthus, Iob. 29.c. Radix mea aperta est secus aquas. Iob. 8.b. Numquid virere potest scriptus absque humore, aut crescere carectum sine aqua ? Sed quia crescens sic in virtutibus, debet etiam fructificare in operibus. Ideo sequitur.
marg.| {h} Quod fructum] boni operis Mt. 3.c. Omnis arbor, que non facit fructum bonum, excidetur. Nota singula verba,   [Fructum] non solum germen cogitationis, aut florem propositi, aut folia verborum   [suum] in se, scilicet non tantum in aliis, Mt. 6.d. Quid prodest homini, si universum mundum lucretur, anime vero sue detrimentum patiatur ? Is. 66.c. Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero ?
marg.| {i} Dabit] voluntarie faciet, non coacte, 2Cor. 9.b. Non ex tristitia, aut ex necessitate : Hilarem enim datorem diligit Deus, Mt. 10.b. Gratis accepistis, etc.
marg.| {k} In tempore suo] Tempus uniuscuiusque ad operandum, est presens vita. Io. 9.a. Me oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est, venit nox, quando nemo potest operari. Eccl. 9.c. Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erit apud Inferos, quo tu properas. Tunc enim non erit tempus dandi, sed recipiendi, 2Cor. 5.b. Omnes nos manifestari oportet ante tribunal iudicis, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit sive bonum, sive malum. Dicit enim Dominus in Ps. 74. Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo. Eccl. 20.c. Ex ore fatui reprobabitur parabola, non enim dicit illam in tempore suo. Vel potest dici   [Fructum suum dabit in tempore suo] contra hypocritas, qui non dant opera, sed vendunt pro pretio humane laudis. Mt. 6.a. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam   [Et in tempore] non   [suo] quia modo non est tempus recipiendi, ut diximus, sed dandi. Eccl. 20.b. Hodie feneratur quis et cras expetit, odibilis est homo huiusmodi.
Numérotation du verset Ps. 1,3 
IV
marg.| {2.4ra} Δ {a} Et folium eius non defluet] id est quecumque dicta fuerunt de talibus, non erunt irrita.
Numérotation du verset Ps. 1,3 
allegorice
marg.| {a} Λ Et folium eius] etc. Istud allegorice exponitur de Christo   [Folium eius] id est verbum.
marg.| {b} Non defluet] id est non cadet a veritate per mendacium. Io. 17.c. Sermo tuus veritas est. Item nec ab utilitate. Ezec 47.c. Non defluet folium ex eo, id est verbum et fructus eius non deficient, id est utilitas. ibidem Fructus eius in cibum et folia in medicinam. Item nec a necessitate. Unde de illo poterat dici illud Samuelis. 1Rg. 3.d. Non cecidit ex omnibus verbis eius in terram. Item nec a virtute, vel efficacia. Is. 55.d. Verbum quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum. Item nec ab intentione. Ps. 88. Que procedunt de labiis meis, non faciam irrita.
marg.| {c} Et omnia, quecumque faciet, prosperabuntur] contra Ier. 15.c. Ve mihi mater mea, ut quid genuisti me virum rixe, virum discordie in universa terra ? Ergo ipse fuit in adversitate, non ergo quecumque faciet, prosperabuntur. Solutio : huius habetur in Is. 55.d. Prosperabitur in omnibus, ad que misi illum, scilicet ad redimendum genus humanum, patiendo tribulationes.
Numérotation du verset Ps. 1,3* 
moraliter
marg.| * Item similiter exponitur moraliter de viro iusto.
marg.| {a} Et folium eius] id est verbum.
marg.| {b} Non defluet] id est non erit otiosum. Gregorius Otiosum verbum est, quod caret aut ratione iuste necessitatis, aut intentione pie utilitatis. Sic ergo non defluet, sed erit aliis utile. Unde Ez. 47.c. Fructus eius erit in cibum, id est bona opera et folia eius, id est verba ad medicinam. Et nota, quod in quibusdam defluunt fructus, id est opera et folia, id est verba, scilicet in malis. Io. 3.d. Qui de terra est, etc. Is. 29.a. Humiliaberis, de terra loqueris. In quibusdam vero fructus et non folia, scilicet in Theologis. Item folia non defluunt in estate, sed in hieme. Sed et multi sunt, qui bona verba habent in prosperitate, sed mala et defluentia in adversitate.
marg.| {c} Et omnia quecumque faciet] Ecce fructus.   [Prosperabuntur] Rm. 8.e. Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt sancti. Possunt hec, que hic dicuntur de B. viro, concordari eis, que dicuntur Mt. 5.a. Beati pauperes, etc.
marg.| Beati :
¶ Pauperes spiritu. Hoc est [Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum] dicentium. Prv. 1.b. Omnem pretiosam substantiam reperiemus, implebimus domus nostras spoliis, sortem mitte nobiscum, etc.
¶ Mites, qui libenter dimittunt iniurias. Hoc est   [in via peccatorum non stetit] Non enim exire potest de via peccatorum, qui non dimittit. Mt. 6.b. Si non dimiseritis, etc. Eccl. 28.a. Relinque proximo tuo nocenti te et deprecanti tibi peccata solventur.
¶ Qui lugent. Hoc est   [et in cathedra pestilentie non sedit] secundum Glossam. id est non dedit aliis exemplum peccandi, sed penitentie et lugendi peccata.
¶ Qui esuriunt et sitiunt iustitiam. Hoc est   [Sed in lege Domini voluntas eius] quantum ad effectum esurientem   [Et in lege eius meditabitur] quantum ad intellectum sitientem.
¶ Misericordes. Hoc est   [tamquam lignum] quod plantatum est secus decursum aquarum.
¶Mundo corde : Hoc est   [quod fructum suum dabit in tempore suo] Bonus homo de thesauro, scilicet cordis profert bona. Mt. 12.c. Item Mt. 6.c. Si oculus tuus, id est intentio cordis fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit, id est opus.
¶ Pacifici. Hoc est   [Et folium eius] id est verbum   [non defluet] Prv. 17.c. Qui dimittit aquam, caput est iurgiorum. Iac. 3.a. Lingua modicum membrum est et magna exaltat.
¶ Qui persecutionem patiuntur  ] etc. Hoc est   [Omnia, quecumque faciet, prosperabuntur] per patientiam, que facit adversa prospera. Act. 5.g. Ibant Apostoli gaudentes, etc.
Numérotation du verset Ps. 1,4 
V
marg.| {d} Non sic impii] etc. Secunda partitio huius Psalmi. Supra ostendunt, que faciunt hominem beatum, hic autem ostendit, que faciunt hominem peccatorem miserum. Primum est inconstantia, ariditas, sterilitas, quod notatur ibi   [Tamquam pulvis]
marg.| Secundum est amissio prime resurrectionis in presenti, {2.4rb} et dignitatis iudicandi in futuro, quod notatur ibi, [Ideo non resurgent]
marg.| Tertium est amissio consortii iustorum, quod notatur ibi [Neque peccatores in consilio iustorum] Dicit ergo   [Non sic impii] etc.
marg.| Primo considerat virum iustum immunem ab omni peccato. Secundo, bonum in se. Tertio utilem aliis. Duo prima removet a peccatoribus et ideo dicit bis : Non sic impii, non sic.
marg.| Tertium autem non removet, quia ut dicit Gregorius supra Ez. Impius iusto vivit. Et Iud. 3.a. He sunt gentes quas Dominus dereliquit ; ut erudiret in eis Israelem, etc. [Non sic] ergo   [impii] quantum ad immunitatem peccati, quia ut dicitur Prv. 5.d. iniquitates sue capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur.
marg.| {e} Non sic] quantum ad secundum, quia impii non meditantur in lege Domini. Prv. 18.a. Non recipit stultus verba prudentie, nisi ea dixeris, que versantur in corde eius. Eccl. 21.c. Audit luxuriosus et displicebit ei. Gregorius Quod vitia resecat, auditum malorum gravat. Rab. super historias. Qui fastu mundi superbiunt, preconia veritatis audire non possunt.
marg.| {f} Sed tamquam pulvis] sicut dictum est, hic notantur tria sub uno membro, que faciunt hominem miserum.
marg.| Primum est inconstantia, quia sicut pulvis est levis et mobilis et incompactus, sic peccator. Eccl. 27.b. Stultus, ut Luna mutatur. 2. Thes. 2.a. Non cito moveamini a vestro sensu. Prv. 15.b. Cor stultorum dissimile erit. Secundum est ariditas. Ps. 142. Anima mea sicut terra sine aqua tibi. Tertium est sterilitas Ier. 48.a. Eritis sicut myrice in deserto. Hec tria in peccatore opponuntur tribus, que predixit in viro iusto. Inconstantia et levitas contra hoc, quod predixit : Plantatum. Ariditas contra hoc, quod predixit : Secus decursus aquarum. Sterilitas contra hoc, quod dixit : Dabit fructum. Hec tria ergo notantur in primo, que faciunt hominem miserum.
marg.| {g} Quem proiicit ventus] tentationis. Ps. 35. Expulsi sunt, nec potuerunt stare : Iob. 1.d. Ventus vehemens irruit a regione deserti.
marg.| {h} A facie terre] viventium, ut eam iam per recordationem non videat. Dn. 13.a. Exarserunt in concupiscentia eius, scilicet Susanne senes, Ecce ventus. Et averterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos, ut non viderent celum : Ecce proiectio a facie terre viventium. Sed de iusto dicitur Dt. 33.d. Oculi Iacob in terra frumenti, vini et olei. Gn. 49.c. Isachar asinus fortis, accubans inter terminos, vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima et supposuit humerum ad portandum. Isachar interpretatur memorans Dominum.
marg.| Termini malorum, pena eterna ; bonorum vita eterna.
marg.| Inter hos habitat timendo et sperando. Videt requiem eternam, quod sit bona et terram viventium, quod sit optima et ideo supponit humerum ad portandum iugum Domini : Sed non sic impii.
marg.| Vel [A facie terre] corporis ; de qua Gn. 3.c. Terra tua generabit tibi spinas et tribulos   [Proiicit] ut eam non cognoscat, sed spinas eius delicias estimet. Iob. 30.a. Esse sub sentibus delicias computabunt.
marg.| Sed in inferno sentient puncturam istarum spinarum, id est penam peccatorum. Gregorius Momentaneum est, quod delectat, eternum quod cruciat. Vel A facie terre, id est a stabilitate Ecclesie.
marg.| De qua Eccl. 1.a. Generatio preterit et generatio advenit, terra autem in eternum stat. [Proiicit] ut iam non sit de Ecclesia merito, etsi forte numero. Respectus prime terre in nobis amorem accendit. Respectus secunde, timorem incutit.
marg.| Respectus tertie, erubescentiam inducit. Sed ventus tentationis proiicit peccatorem a facie, id est a respectu terre huius triplicis, ne per amorem, aut timorem, aut pudorem retrahatur a peccato.
marg.| Hec enim tria solent homines retrahere a peccato.
marg.| Hic est funiculus triplex, qui si habeatur, difficile rumpitur, Eccl. 4.c.
Numérotation du verset Ps. 1,5 
VI
marg.| {i} Ideo non resurgent] etc. Hic, ut predictum est, notatur secundum, quod facit peccatorem miserum. Dicit ergo   [Ideo non resurgent] a peccato Eph. 5.d. Surge qui dormis et exsurge a mortuis et illuminabit te Christus.
marg.| {k} Impii in iudicio] triplici, scilicet ut ipsos iudicent in presenti. 1Cor. 11.d. Si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur. Augustinus Ascende tribunal mentis, adsit ratio iudex, conscientia accusatrix et timor carnifex. Vel   [in Iudicio] id est in pena, in presenti, qua Dominus punit et malos et bonos. 1Pt. 4.d. Tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei. Vel in iudicio externe examinationis, ut iudicent cum Christo, sicut perfecti. {2.4va} Et sic sumitur stricte. Mt. 19.d. Sedebitis et vos super sedes duodecim Tribus Israel. Is. 3.c. Dominus ad iudicium veniet cum senioribus populi sui.
marg.| {a} Neque peccatores in concilio iustorum] Hic notatur tertium, quod facit peccatorem miserum, scilicet amissio consortii iustorum. Is. 14.e. Quasi cadaver putridum non habebis consortium. Apc. ult. c. Foris canes et venefici et impudici et homicide et idolis servientes et omnis, qui amat et facit mendacium. Contra quos dicitur in Ps. 132. Ecce quam bonum et quam iucundum, habitare, fratres, in unum. Secundum istam expositionem, eosdem accipimus, impios et peccatores. Secundum aliam expositionem possumus ita distinguere.
marg.| [Non resurgent impii] id est infideles, qui Christiane militie characterem non habuerunt.   [Non resurgent] dico (in iudicio) id est ad hoc ut iudicentur, quia qui non credit, iam iudicatus est. Io. 3.c. (Neque peccatores) id est falsi Christiani, resurgent ad hoc, ut iudicent (In concilio iustorum.) Quod iudicium bene vocatur concilium iustorum, quia nihil ibi nisi rectitudinis erit.
marg.| ¶ Nota quadruplex erit Iudicium:
- rime auctoritatis, quod erit totius Trinitatis.
- Principalis administrationis, quod erit solius filii. Io. 5.d. Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio.
- Assessionis, quo Sancti iudicabunt cum Domino. Mt. 19.d. Sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim Tribus Israel.
- Comparationis, quo Regina Austri et minus mali iudicabunt magis malos. Mt. 12.d. Regina Austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam.
- Preter hec est Iudicium.
- Prescientie, Io. 3.c. Qui non credit, iam iudicatus est.
- Condemnationis, Io. 3.b. Non enim misit Deus filium suum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
- Discretionis. Io. 2.e. Nunc iudicium est mundi.
- Discussionis 1Cor. 11.g. Si nosmetipsos diiudicaremus, etc.
- Tribulationis, 1Pt. 4.d. Tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei.
- Disceptationis Ioel. 3.a. Congregabo eos in valle Iosaphat.
marg.| ¶ Duplex hominum ordo futurus est in Iudicio.
- Electorum :
-- Quidam iudicabunt et non iudicabuntur, ut Apostoli et Apostolici viri.
-- Quidam iudicabuntur et non iudicabunt et salvabuntur, ut mediocriter boni.
- Reproborum :
-- Quidam nec iudicabunt, nec iudicabuntur, ut infideles.
-- Quidam non iudicabunt, sed iudicabuntur, ut ceteri mali.
Et vere peccatores non resurgent ad iudicandum sed iusti.
Numérotation du verset Ps. 1,6 
VII
marg.| {b} Quoniam novit Dominus] per approbationem.
marg.| {c} Viam iustorum] Approbat Dominus viam iustorum propter septem causas
- Primo quoniam munda. Ps. 17. Impolluta via eius. Is. 14.f. Scopabo eam in scopa terens.
- Secundo, quia lucida. Prv. 4. Semita iustorum quasi lux splendens.
- Tertio, quia delectabilis. Prv. 3.c. Vie eius vie pulchre.
- Quarto, quia secura. Prv. 3.c. Semite illius pacifice.
- Quinto, quia plana. Prv. 4.b. Viam sapientie monstrabo tibi et ducam te per semitas equitatis.
- Sexto, quia recta. Is. 40.a. Rectas facite semitas Dei nostri.
- Septimo, quia expedita. Unde super illum locum. Mt. 19.d. Ecce nos reliquimus omnia, etc.
marg.| Dicit Beatus Bernardus Recte, Petre et non ad insipientiam tibi, quia currentem sequi non poteras oneratus. Unde 4Rg. 3.c. Elias ascensurus in celum, dimisit pallium suum, id est temporalia.
marg.| Propter ergo ista [Novit Dominus viam iustorum] per approbationem.
marg.| Omnia quidam novit per scientiam, sed non per beneplaciti approbationem. Viam enim impiorum sic non novit. Unde sequitur :
marg.| {d} {2.4vb} Iter impiorum peribit] quia Dominus illud non approbat, sed reprobat.
marg.| ¶Reprobat Dominus iter impiorum propter septem causas :
- Primo, quia inquantum est Ps. 9. Inquinate sunt vie illius in omni tempore.
- Secundo, quia tenebrosum. Prv. 4.e. Via impiorum tenebrosa.
- Tertio, quia contristabile et asperum est. Eccl. 21.b. Via peccantium complanata lapidibus et in finem illorum Inferi. Sap. 5.b. Ambulavimus vias difficiles.
- Quarto, quia timidum et periculosum. Prv. 22.a. Arma et gladii in via superbi.
- Quinto, quia tortuosum. Ps. 11. In circuitu impii ambulant. Eccl. 10.c. Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere.
- Sexto, quia diabolus ambulat cum eis. Ps. 34. Fiant vie illorum tenebre et lubricum et Angelus Domini, scilicet malus, persequens eos.
- Septimo, quia impeditum est. Iob. 18.b. Immisit in rete pedes suos et in maculis eius ambulat, tenebitur planta illius laqueo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_1)

Notes :