Hugo de Sancto Caro

Psalmus 23

Numérotation du verset Ps. 23,1 

¶Psalmus David1 in2 prima sabbati3.
¶Codd. : (Ps.23) D14 D30 ΩM (158vb-159rb) ΩS (261vb) ΩX (224rb) P15205 (38[bis]ra-39ra) P1076 Δ ( ω 1 ) Rusch Ps-G , def. C
1 Psalmus David Ω X] inv. Φ M U K D, Psalmus Amiatinus |
2 in V ΩS ΩX Rusch Ed1530 ] om. D14 D30 Ps-G |
3 Psalmus... sabbati ΩSX P15205 P15205 ² D14 D30 Ps-G ] om . ΩM P10489 Δ, prima sabbati psalmus David inv. Clementina, prima sabbati] prima die ΦV, om. W, + prophetia vocationum gentium et perfectio eorum D30 |
Numérotation du verset Ps. 23,I 

Domini est terra et plenitudo eius ¦
orbis terrarum et4 universi qui habitant in eo5. 6
4 et] ÷ et universi : D14 R I² ΦGV K |
5 in eo Cor2 (moderni) D14² (in ras. ut vid.) Δ Ω Rusch Ps-G ] in ea Cor2 (anti. habent ubique EA, EAM EAM et hebr. similiter [...] sed grecus ubique habet feminimum sicut latinum, et tunc fit relatio ad hoc nomen TERRA ) L ΦRGVP² cum Ps-R |
6 <divisio> terra… eius ¦ … terrarum D14 D30 ΩX P15205 Δ] terra… eius ’… terrarum ’ ΩM ; terra ¦… eius… terrarum ¦ ΩS |
Numérotation du verset Ps. 23,2 II

Quia7 ipse
7 Quia] om. L* cum LXX Ps-R
super maria
fundavit
eum8 ¦
8 eum Cor2 (moderni) ΦP* Ψ plerique codd. et edd. Hi D30 Ω P15205 P10489 Ps-G ] eam Cor2 (anti. hebr. grecus ubique habet feminimum sicut latinum, et tunc fit relatio ad hoc nomen TERRA ) L ΦRGVP² U D14 Δ cum Ps-R
et super flumina preparavit eum9.
9 eum Cor2 (moderni) ΦR*P* Ψ plerique codd. et edd. D30 Δ Ω P15205 P10489 Ps-G ] eam Cor2 (anti. hebr. grecus ubique habet feminimum sicut latinum, et tunc fit relatio ad hoc nomen TERRA ) L 1 ΦR²GVP ² U D14 Ps-α Ps-γ Ps-η, illam Ps-R
Numérotation du verset Ps. 23,3 III

Quis
ascendet10 in montem Domini ¦
10 ascendet ΦP ΨB² V² D U D14 D30 Δ Ω P15205 P10489 Rusch Ed1530 Clementina ] ascendit Ps-G
aut quis stabit
in loco sancto eius ?
Numérotation du verset Ps. 23,4 IV

Innocens manibus
et mundo corde
qui non accepit
in vano
animam suam ¦
nec iuravit in dolo proximo suo. 11
11 <divisio> corde†... suam¦ D30 Δ etc. ] corde¦ ... suam’ D14, corde ¦… suam ΩX, corde¦ ... suam¦ Hi, corde ’… suam ’ ΩM
Numérotation du verset Ps. 23,5 V

Hic accipiet
benedictionem
a Domino ¦
et misericordiam
a Deo salutari12 suo. 13
12 salutari plerique codd. et edd. Hi D30 P10489 P15205 Δ Ω Rusch cum Ps-R ] salvatore Ps-G (R) |
13 <divisio> Domino ¦ D30 ω 1 (sec. m.) |
Numérotation du verset Ps. 23,6 VI

Hec est
generatio
querentium14 eum15 ¦
14 querentium] requirentium F* L cum Ps-γ Ps-δ |
15 eum D30 etc. ] Dominum Hi (tantum), Deum P10489 |
querentium faciem Dei
Iacob16.
16 Iabob] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 23,7 VII

Attollite17 portas
17 Attollite] Tollite L cum Ps-R, Diapsalma praem. D14
principes vestras
et elevamini
porte eternales ¦ et introibit rex glorie.18
18 <divisio> vestras†... eternales ¦ D14 D30 ΩM Δ etc. ] vestras¦... eternales, Hi P15205; vestras… eternales¦ ΩS ΩX
Numérotation du verset Ps. 23,8 VIII

Quis est iste
rex glorie ? ¦ Dominus fortis
et potens,
Dominus potens in prelio. 19
19 <divisio.> glorie ¦… potens ’ D30 ω 1 ] glorie¦… potens¦ ΩMS ; glorie¦… potens ω² ΩX ; glorie… potens¦ P15205
Numérotation du verset Ps. 23,9 IX

Attollite20
20 Attollite] Tollite I L cum Ps-R
portas principes vestras21 et elevamini porte eternales ¦
21 vestras] vestri L cum Ps-R
et introibit rex glorie. 22
22 <divisio> vestras†... eternales ¦ D14 D30 ΩM ω1 etc. ] vestras¦... eternales, Hi P15205; vestras… eternales ¦ ω² ΩS ΩX
Numérotation du verset Ps. 23,10 X

Quis est iste
rex glorie ? ¦
Dominus virtutum ipse est rex glorie23.
23 glorie] + diapsalma Ps-G

Psalmus 23

Numérotation du verset Ps. 23,1 
marg.| Domini est terra] etc. Titulus.   [Psalmus David in prima Sabbati] Supra egit propheta de fructu Passionis dominice. Hic autem adhuc prosequitur hunc fructum, agens in hoc Psalmo de Christi clarificatione et hominis reformatione, quod notatur in titulo ; quia hec facta sunt in prima Sabbati, id est in die dominica parasceve, quando surrexit Dominus.
marg.| Psalmus iste tripartitus est. Primo ostendit Propheta, quod Christus est Dominus omnium, ut ad idem eius facilius trahantur homines. Secundo ostendit, quibus virtutibus prediti sunt in Ecclesia, ibi : Quis ascendet in montem Domini ? Tertio, malos admonet, ut eum per fidem recipiant, ibi :   Attollite portas. Dicit ergo :
marg.| {h} Domini est terra] Hoc est verum ad litteram. Et commendatur hic Christus multipliciter. Primo a possessione, cum dicit : Domini, id est Christi est terra. Secundo a divitiis, ibi : Et plenitudo eius, id est terre. Tertio ab amplitudine possessionis, ibi : Orbis terrarum. Quarto a multitudine subditorum, cum dicit : Et universi, qui habitant in eo. Quinto, a firmitate possessionis, ibi : Quia ipse super maria fundavit eum orbem. Sexto ab amenitate, ibi : Et super flumina preparavit eum. Sed videtur contrarium : Iob. 26.c. Qui appendit terram super nihilum : Non ergo super maria fundavit terram. Sol. Terra dicitur fundata super maria, quia ubicumque fodiatur, reperitur aqua. Vel aliter et melius potest dici, quod loquitur hic Propheta vulgariter, sicut dicitur castrum fundari super aquam, que ei adiacet. Mystice.
marg.| {h} Domini est terra] id est Ecclesia. Et sicut dictum est, hic commendat Christum a possessione. Primo a dominio Ecclesie, quia is est sensus, Domini est terra, id est ipse est Dominus terre, id est Ecclesie ratione creationis, ratione hereditatis, ratione emptionis, ratione regiminis. De hac terra in Ps. 8. Benedixisti, Domine, terram tuam, id est Ecclesiam. Mt. 28.d. Data est mihi omnis potestas in celo et in terra. {2.54va} Θ Domini est terra, id est Ecclesia.
marg.| Ut Vinea. Is. 5. Vinea Domini Sabaoth.
- Ut domus : Ps. 92. Domum tuam, Domine, decet sanctitudo, etc.
- Ut ager. Ier. 32.b. Possidete agrum, etc.
- Ut hereditas. Ps. 2. Postula a me et dabo tibi Gentes hereditatem tuam.
- Ut sponsa. Ct. 4.b. Veni de Libano, Sponsa, etc.
- Ut filia. Ps. 54. Audi, filia et vide, etc.
- Ut soror. Ct. 4.c. Soror mea, etc.
- Secundo ostendit divitias regni eius, cum dicit :
marg.| {a} Et plenitudo eius] id est Ecclesie, cuius plenitudo est virtutes et gratia et fideles, qui sunt de Ecclesia. Tertio commendat eum ab amplitudine Ecclesie, cum vocat eam orbem terrarum, dicens.
marg.| {b} Orbis terrarum] id est Ecclesia, in qua sunt de qualibet parte mundi fideles, est Domini Christi. Unde Ps. 2. dixit ei Pater. Postula a me : et dabo tibi Gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terre. Et Glossat se, cum addit.
marg.| {c} Et universi, qui habitant in eo] et pro, id est Ecclesia enim est congregatio fidelium. Et bene debet esse suus iste orbis, id est Ecclesia.
marg.| {d} Quia ipse super maria fundavit eum] id est fundavit Ecclesiam in amaritudine Passionis sue et Martyrum. Act. 20.f. Spiritus sanctus posuit vos Episcopos regere Ecclesiam, quam acquisivit sanguine suo. Iob. 38.a. Ubi eras, quando ponebam fundamenta terre ? Vel super maria, id est super amaritudines tribulationum. Gn. 7.c. Multiplicate sunt aque et elevaverunt arcam in sublime.
marg.| {f} Et super flumina preparavit eum] scilicet super flumina gratiarum doctrina Baptismi. De his duobus : Ez. 19.c. Mater tua, quasi vinea, in sanguine tuo super aquam plantata est. Item super flumina, id est super delectationes mundi. Eccl. 1.b. Omnia flumina intrant mare. Hab. 3.b. Numquid in fluminibus iratus es, Domine ; aut in fluminibus furor tuus ; vel in mari indignatio tua ? loquitur Deus ad animam fidelem. Mater tua, id est Ecclesia, fundata est, quasi vinea plantata in sanguine Christi, qui tunc est, id est pro te effusus et super aquam triplicem, quam prediximus. Unde ibi in Ez. Fructus eius et frondes eius creverunt ex aquis multis, id est opera et predicationes.
Numérotation du verset Ps. 23,* 
moraliter
marg.| Moraliter. De anima iusta dicitur :
marg.| {h} Domini est terra] * id est anima fidelis, que dicitur multis rationibus.
marg.| Anima Iusti dicitur terra : quia
- Arida est ab humore voluptatis, Ps. 94. Et aridam fundaverunt manus eius. Et Ps. 62. In terra deserta invia et inaquosa ; sic in sancto apparui tibi, id est in anima fideli. Per contrarium dicitur de Diabolo, Iob. 40.c. Sub umbra dormit in secreto calami in locis humentibus. Mt. 12.d. Cum autem exierit, ambulat per loca arida, querens requiem et non inveniens, dicit : Revertar in domum meam priorem. 2. Pet. 2.d. Sus lota in volutabro luti, etc.
- Tribulationibus teritur. Tob. 12.c. Quia acceptus eras Deo, necesse fuit, ut tentatio probaret te.
- Infima est, id est humilis. Lc. 22.c. Qui maior est vestrum, fiat sicut minor. Eccl. 3.c. Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Quanto magis premitur, tanto et solidior efficitur per spem. GregoriusTanto spes in Domino solidior surgit, quanto magis quis pro eo graviora sustulit.
- Fructifera est, si colatur, scilicet vomere predicationis et doctrine. Prv. 24.d. Diligenter exerce agrum tuum. Et postea subdit : Per agrum hominis pigri transivi et per vineam stulti viri : et ecce totum repleverant urtice. Eccl. 20.d. Qui operatur terram suam, inaltabit acervum frugum : et qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur.
- Obscurus est, quia reputat se ignorantem et peccatorem : Et tales vere sunt possessio Christi, Ps. 17. Posuit tenebras latibulum. Is. 50.b. Induam celos tenebris et saccum ponam operimentum eorum.
- Firma est in se, Eccl. 1.a. Generatio preterit et generatio advenit ; terra autem in eternum stat. Eccl. 15.a. Firmabitur in illo et non flectetur. Mt. 7.d. Venerunt flumina et flaverunt venti et irruerunt in domum illam : et non cecidit, etc.
- Numquam mutat locum suum.
marg.| GregoriusMobilitas exterior indicat, quod interius nulla stabilitate subsistat. Hec ergo terra est Domini, secundum illud Sap. 3.a. {54vb} Iustorum anime in manu Dei sunt, id est eius servitio precise intente.
marg.| {a} Et plenitudo eius] que est gratia et virtutes. Et eius est ista plenitudo, quia ipse dat eam. Io. 1.b. de plenitudine eius omnes accepimus. Ps. 102. Benedic, anima mea, Domino : et omnia, que intra me sunt, nomini sancto eius, etc. Et post : Qui replet in bonis desiderium tuum.
marg.| {b} Orbis terrarum] Anima etiam dicitur orbis propter rotunditatem, quia solum eterna appetit. Et est Domini, quia ipse est principium et finis, a quo bona omnia anime exeunt et ad quem reverti debent per gratiarum actionem. Apc. 1.b. et ult. c. Ego sum α et ω. Eccl. 10.b. Ad locum, unde exeunt flumina, revertuntur. Et hoc est, quod subiungit.
marg.| {c} Et universi, qui habitant in eo] id est universi motus boni, qui sunt in anima, sunt Domini, originaliter et finaliter. Is. 26.c. Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine.
marg.| {d} Quia ipse super maria fundavit eum et super flumina preparavit eum] Per maria significantur amaritudines huius mundi et tribulationes. Per flumina, que fluunt, delitie huius mundi, que fluunt et transeunt. 1Io. 2.c. Mundus transit et concupiscentia eius.   [Super maria ergo fundavit Dominus eum] qui adversitates mundi non timet.
marg.| {f} Super flumina preparavit eum] qui mundi delicias contemnit et horret. Propter hoc dicit Ps. 54. Iacta in Domino curam tuam : Ecce ubi fundatur Iustus, scilicet in Domino. Et sequitur : Et ipse te enutriet : et non dabit in eternum fluctuationem iusto. Iniustus vero fluctuat, quia modo timet adversa, modo aspirat ad prospera. Quare autem dicit preparavit ? Quia sic non in istis inferioribus ; sed in Deo fundari, est preparatio ad ascendendum in celum : quia iam elevati sunt a terra, mens habitat in celo : et corpus, quod corrumpitur, super terram adhuc detinetur : Propter hoc dicit Iob. 7.c. Suspendium elegit anima mea. Et propter hoc apte subditur.
marg.| {h} Quis ascendet in montem Domini] ut postea dicemus. Sed prius exponamus hoc de Ecclesia, que dicitur mons Domini et locus sanctus eius : quia in ea est vite altitudo et ipse sanctificavit eam sanguine suo, sicut dicit Apostolus Eph. 5.e. Christus dilexit Ecclesiam : et tradidit semetipsum, ut illam sanctificaret. De hoc monte et loco sancto dicit Christus in Ps. 2. Ego autem constitutus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum eius, etc. Quia igitur Propheta vocaverat Ecclesiam orbem terrarum, ne crederet aliquis, quod omnes, qui sunt in terra, essent de Ecclesia : Ideo facit questionem, ut postea solvat eam. Et dicit : Quis ascendet in montem Domini, id est in Ecclesiam, ut sit de Ecclesia merito ? illi enim, qui sunt de Ecclesia tantum numero, non ascendunt, sed descendunt, nec stant ibi, sed potius cadunt. Unde addit :
marg.| {i} Aut quis stabit] per fidem et bonam operationem.
marg.| {k} In loco sancto eius] id est in Ecclesia. Solvit autem, quod quesierat, cum respondet.
marg.| {2.55ra} Θ {a} Innocens manibus] etc. quasi dicat qui sine peccato est. Et excludit hic omnes genus peccati. Omne enim peccatum, aut est in opere, aut in cogitatione, aut in locutione, aut in omissione. Dicit ergo, quod tales habitabunt in loco sancto eius : Innocens manibus, qui non peccavit opere ; vel si peccavit, per penitentiam delevit.
marg.| {b} Et mundo corde] Hic excludit peccatum cogitationis.
marg.| {c} Qui non accepit in vano animam suam] Hic excludit peccatum omissionis. Qui enim non facit hoc, ad quod accepit animam, in vanum, id est frustra accepit animam. Iob. 5.b. Homo natus ad laborem. Et sic homo accepit animam, ut laboraret.
marg.| {d} Nec iuravit in dolo proximo suo] Hic excludit peccatum locutionis. De primo, scilicet de peccato operis, Ps. 5. Odisti omnes, qui operantur iniquitatem. De peccato cogitationis, Sap. 1.a. Perverse cogitationes separant a Deo. De peccato locutionis, Ps. 5. Perdes omnes, qui loquuntur mendacium. De peccato omissionis, Prv. 16.a. Abominatio Domini omnis arrogans, etiam si manus ad manum fuerit, non erit innocens. Et expressius, Mt. 3.c. Omnis arbor, que non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur.
marg.| {e} Hic accipiet] etc. Hic ponit Propheta duplex premium eius, qui talis fuerit. Primum est profectus de bono in melius, unde dicit : Hic, qui talis fuerit, ut diximus, accipiet benedictionem a Domino, id est multiplicationem virtutum. Gn. 1.b. Benedixit illis Deus et ait : Crescite et multiplicamini. Eccl. 11.c. Benedictio Dei in mercedem Iusti festinat et in honore veloci processus illius multiplicat. Secundum meritum est remissio peccatorum, de quo addit.
marg.| {f} Et misericordiam] supple, accipiet a Deo salutari suo. Sed qui vult hanc benedictionem et misericordiam per predicta mereri, oportet, ut habeat intentionem rectam : Ideo bene sequitur :
marg.| {g} Hec est generatio] De qua Sap. 4.a. O quam pulchra est casta generatio cum claritate ! Non est casta, que operatur cum libidine gloriandi ; sed que pure propter Deum. Et ideo bene dicit cum claritate.
marg.| {h} Querentium Deum] quantum ad affectum.
marg.| {i} Querentium faciem Dei Iacob] id est cognitionem eius et hoc quantum ad intellectum.
marg.| De beata Virgine.
marg.| {h} Domini est terra] id est beata Virgo de qua. Is. 45.b. Aperiatur terra et germinet Salvatorem. Ps. 84. Dominus dabit benignitatem : et terra nostra dabit fructum suum. Dt. 33.b. De benedictione Domini terra eius. Et dicitur terra propter proprietates, que continentur his versibus : « Nigra, rotunda, capax, medians, circumdata, feta, Integra, stans, humilis, cibat omnia, continet aurum ».
marg.| Nigra dicitur, quia de genere Iudeorum et vilis exterius reputata. Ct. 1.b. Nigra sum, sed formosa. Item rotunda, id est perfecta. Ct. 6.c. Una est columba mea, perfecta mea. Item capax. Ecclesiast. 24.b. Et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo. Item mediatrix nostra ad Deum : Hec est enim Esther, que liberavit populum morti adiudicatum : Est. 6. Unde in die Passionis stetit iuxta Crucem ex parte Aquilonis, quasi inter peccatores et filium suum. Item circumdata tribulatione. Lc. 2.e. Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Item feta. Gn. 1.a. Producat terra herbam virentem. Item integra. Is. 7.c. Ecce Virgo concipiet et pariet filium. Ez. 44.a. Porta hec clausa erit et non aperietur. Item stabilis, Eccles. 1.a. Generatio preterit et generatio advenit ; terra autem in eternum stat. Et ipsa sola stetit in fide Discipulis fugientibus. Item humilis. Lc. 1.d. Ecce ancilla Domini. Item cibat omnia. Eccles. 24.c. Transite ad me omnes, qui concupiscitis me : et a generationibus meis implemini. Item continet aurum. Eccl. 2.b. Aurum terre illius aurum optimum est. Ps. 84. Veritas de terra orta est. Hec terra est Domini : Et quia est Δ dominica mater, nutrix, cultrix, filia, discipula, ancilla.
marg.| {e} Et plenitudo eius] De qua plenitudine : Lc. 1.c. Ave gratia plena, Dominus tecum. Ps. 32. Misericordia Domini plena est terra.
marg.| {b} Orbis terrarum] id est beata Virgo. Sap. 1.b. Spiritus Domini replevit orbem terrarum.
marg.| {c} Et universi, qui habitant in eo] id est in ea per spem et confidentiam. Ps. 86. Sicut letantium omnium habitatio est in te : Sancta Dei Genitrix. Ipsa est enim civitas refugii : Ios. 20.d.   [Quia ipse super maria] id est amaritudines tribulationum.
marg.| {e} Fundavit eum] ut in illo moveretur. Eccl. 24.a. In fluctibus maris ambulavi.
marg.| {f} Et super flumina] carnalium voluptatum.
marg.| {g} Preparavit eum] orbem, id est beatam Virginem, quasi exemplar. Is. 2.a. Mons preparatus.
marg.| {h} Quis ascendet in montem Domini] id est ad beatam Virginem adorandam et salutandam ? Sex gradibus ascenditur ad hunc montem, qui sunt sex virtutes, que breviter notantur Lc. 1.c. Due in cogitatione et affectione : quatuor in sermone. Prima est verecundia : Turbata est in sermone eius. Secunda prudentia : Cogitabat, qualis esset ista salutatio : Tertia modestia sermonis : Quomodo fiet istud. Quarta propositum virginitatis : Quoniam virum non cognosco. Quinta obedientia, promittendo : Ecce ancilla Domini. Sexta magnitudo : Fiat mihi secundum verbum tuum.
marg.| {a} Δ Innocens manibus] etc. ut supra expositum est. Prv. 13.a. Iustitia custodit innocentis viam. Innocens est, qui nec miserum facit, nec miserum derelinquit. Innocens ergo est manibus, qui nec rapit aliena, nec sua dat indignis, nec retinet dignis. Eccl. 4.d. Non sit manus tua porrecta, etc. Is. 33.c. Qui excutit manus, etc. Prv. 11.c. Manus in manu non erit innocens malus.
marg.| {b} Et mundo corde] Mt. 5.a. Beati mundo corde, etc. Prv. 11.c. Abominatio Domino cor pravum. Ier. 4.d. Lava a malitia cor tuum.
marg.| {c} Qui non accepit in vano animam suam] Contra otiosos et negligentes. Rm. 8.d. Vanitati subiecta est creatura. Corpus nemo accipit in vanum, sed bene curat illud : animam vero relinquit incultam, aridam, ieiunam et miseram. {2.55rb} Iob. 24.d. Pavit sterilem, id est e. carnem ; et vidue, id est anime, non bene fecit. Dicitur Eccl. 1.a. Vanitas vanitatum. Ps. 38. Universa vanitas omnis homo vivens.
marg.| {d} Nec iuravit] Prv. 12.c. Labium veritatis firmum erit in perpetuum. Qui autem testis est, etc.
marg.| {e} Hic accipiet benedictionem a Domino] dicente Mt. 25.c. Venite, benedicti patris mei, etc. Hic, non alius. Iob. 19.d. Quem visurus sum ego ipse et non alius. Accipiet, non a se habebit. 1Cor. 4.b. Quid habes, Quod non accepisti ? A Domino, non a Mundo, non ab homine aliquo et Nm. 6.d. Ipsi invocabunt nomen meum et ego benedicam eis.
marg.| {f} Et misericordiam] quasi dicat non ex meritis meis, Rm. 3.c. Non ex operibus legis iustificabitur omnis caro coram illo. Tit. 3.b. Non ex operibus iustitie, que fecimus nos, sed secundum misericordiam suam. Dn. 9.e. Non in iustificationibus nostris prosternimus preces. Et misericordiam a Deo salutari suo, id est salutem, quam misericorditer nobis Christus suo sanguine acquisivit.
marg.| {g} Hec est generatio querentium Deum] Lc. 11.b. Omnis, qui querit, invenit. Ps. 68. Querite Dominum et vivet anima vestra.
marg.| {k} Faciem Dei] Iob. 33.d. Videbit faciem eius in iubilo. Est autem duplex generatio. Bonorum, que benedicetur. Ps. 111. Generatio rectorum benedicetur. Generatio malorum maledicetur, Mt. 12.c. Generatio prava et perversa signum querit, etc.
marg.| {k} Attollite portas] etc. Tertia pars, ubi superstitiosos a pravitate revocat. Continuatio. Ex quo non intrat, nisi innocens : Ergo, o Principes, scilicet mali, hypocrisiarche, vel heresiarche : Attollite, vel tollite, id est auferte de cordibus vestris.
marg.| {l} Portas vestras] id est vitia, per que intrat Diabolus.
marg.| {o} Et o porte eternales] id est virtutes, per quas intratur in eternam beatitudinem.
marg.| {n} Elevamini] id est exaltamini in cordibus fidelium.
marg.| {p} Et] per vos   [introibit] in domum conscientie.
marg.| {q} Rex glorie] id est dator glorie.
marg.| {r} Quis est iste Rex glorie] Hic querit Propheta, ut solvat et solvendo magis Christum commendet : Unde solvens : Primo ostendit eius generale dominium, dicens :
marg.| {s} Dominus] Secundo ostendit eius fortitudinem, dicens :
marg.| {t} Fortis] Tertio eius potentiam super alios, ibi :
marg.| {u} Potens] quod explanat, cum addit :
marg.| {x} Dominus potens in prelio]
marg.| {2.55va} Θ {a} Attollite] etc. supra idem dixerat, sed ad maiorem confirmationem repetit totum versum : Attollite portas, Principes, vestras : et elevamini porte eternales : et introibit Rex glorie. Et iterum querit :
marg.| {b} Quis est iste Rex glorie] etc. Et brevius solvit, quam prius solverat, dicens :
marg.| {c} Dominus virtutum ipse est Rex glorie] Virtutes dicuntur Angeli. Unde et quidam ordo Angelorum vocatur virtutes. Item dona gratuita, que Deus operatur in nobis sine nobis. Unde Ps. 83. Ibunt de virtute in virtutem. Item miracula. Unde Mt. 7.c. Multi dicent mihi in illa die : Nonne in nomine tuo Demonia eiecimus : et in nomine tuo virtutes multas fecimus ? Virtus etiam Princeps dicitur. Unde Act. 8.b. dicitur de Simone Mago, quod homines dicebant : Hic est virtus Dei, que dicitur magna. Omnium autem istarum virtutum Christus est Dominus. Et nota, quod secundum Glossatorem, tribus aliis modis legitur istud, scilicet Attollite portas, etc. Legitur enim de Principibus Demonibus, quorum porte sunt cupiditas et amor mundanus, quibus opponuntur renunciatio seculi et conversio ad Deum. Et secundum istam lectionem tertius versus legitur de Principibus bonis Angelis, quorum porte sunt adorationes, quibus ante adventum adorabantur ab hominibus, quibus opponuntur porte eternales, scilicet iustitia ad proximum, caritas ad Deum, castitas ad seipsum. Secundo legitur de Demonibus et portis inferni et de portis celi, sive Paradisi. Et tertius versus totus legitur de Angelis bonis et portis celi. Tertio modo legitur in Glossa de Principibus bonis hominibus, quorum porte sunt virtutes et bona opera. Et secundum hoc, attollite, non sumitur pro removere, sicut in aliis lectionibus ; sed idem est attollite, quod elevate.
marg.| {h} Quis ascendet] etc. Moraliter. Possumus per montem Domini intelligere contemplationem celestium. Et bene querit, Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit, etc. quia pauci ascendunt et pauciores stant ; quia ut dicitur in Ps. 16. Oculos suos statuerunt declinare in terram. Et Ps. 105. Pro nihilo habuerunt terram desiderabilem.
marg.| * Debemus autem ascendere montem istum contemplationis propter multa. Primo, ad vitandum tumultus cogitationum. Mt. 5.a. Videns Iesus turbas, ascendit in montem. 3Rg. 19.b. Non in commotione Dominus. Secundo ad vitandum mundi ambitionem. Io. 6.b. Cum cognovisset, quia venturi essent, ut raperent eum et facerent Regem, fugit in montem. Tertio ad videndum patriam nostram. Nm. 27.c. Ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israel. Abarim interpretatur montes transeuntium. Mt. ult. d. Undecim Discipuli abierunt in Galileam in montem, quem constituit Dominus et videntes eum adoraverunt. Quarto, quia addiscimus ibi legem Dei, sicut Moyses, Ex. 24.d. Is. 2.a. Venite, ascendamus in montem Domini et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis eius, quia de Sion exhibit lex et verbum Domini de Hierusalem. Quinto, quia ibi descendit ros gratie. Ps. 132. Sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Sexto, quia ibi omnes errores occiduntur, sicut Helias interfecit omnes Prophetas Baal in monte Carmeli. 3Rg. 18.g. Vel per montem regnum celorum intelligitur, de quo querit : Quis ascendet in illud ? Et nota per hoc, quod dicit, quis, innuitur difficultas ascendendi et paucitas ascendentium. Mt. 7.b. Quam angusta porta et arcta via, que ducit ad vitam : et pauci sunt, qui inveniunt eam.
Numérotation du verset Ps. 23,* 
moraliter
marg.| Moraliter. {k} Attollite portas] etc. Dicitur cuilibet homini, qui debet esse Princeps et iudicio rationis principari et dominari super brutales motus. Eccl. 10.d. Beata terra, cuius Principes comedunt tempore suo. Sic dixit Dominus Noe et filii eius, Gn. 9.a. Crescite et multiplicamini : et terror vester et tremor sit super cuncta animalia terre. Similiter etiam dixit Ade Gn. 1.d. Illi autem brutales motus et voluptates quinque sensuum merito dicuntur porte : quia per eas ingreditur inimicus ad cor pectoris. Unde Hieronymus 9.f. Mors ascendit per fenestras vestras, ingressa est domos vestras : et ipse claudunt introitum, ne Dominus intret ad visitandum cor et reficiendum : qui dicit Apc. 3.d. Ego sto ad ostium et pulso : si quis aperuerit mihi, introibo ad eum et cenabo cum illo et ipse mecum. Quia ergo porte iste obfirmate sunt in peccatoribus contra Deum : et ipsis manentibus, non intrat Dominus ad cor hominis, sicut dicitur Sap. 1.a. In malevolam animam non introibit Sapientia Dei, etc. Ideo dicit et monet Propheta
marg.| {m} Principes] Apostoli, Ps. 67. Duces eorum, Principes Zabulon et Principes Nephtalim. Porte, prelati, Is. 60.d. Occupabit muros tuos salus et portas tuas laudatio, non litigatio. Et quia iste porte defixe sunt in terra, Lam. 2.c. Defixe sunt in terra porte eius : Ideo dicit Propheta.
marg.| {k} Attollite portas] etc. id est prelati, o Principes, quorum est officium talibus motibus dominari, attollite, id est removete.
marg.| {l} Portas vestras] quas Diabolus contra Dominum firmavit, scilicet voluptates carnales. Et illis portis remotis.
marg.| {o} O porte eternales] scilicet virtutes et opera bona.
marg.| {n} Elevamini] crescendo in altum per multiplicationem, recedendo a terrenis per puram intentionem, aliis apparendo per proximi edificationem : et sic introibit Rex glorie.
marg.| {r} Quis est iste Rex glorie] Hec est vox multorum, qui stupefiunt, quando dicitur eis, quod peccata dimittant et Domino aperiant. Unde dicunt Iob. 21.b. Quid est opus, ut serviamus ei ? Et quid nobis prodest, si adoraverimus eum ? et respondet Propheta : Ipse est
marg.| {s} Dominus] et ideo debetis ei aperire.
marg.| {t} Fortis] cui non potestis resistere, nec manus eius effugere.
marg.| {u} Et potens] qui vos potest remunerare.
marg.| {x} Dominus potens in prelio]* qui vos potest defendere. Ostensis ergo his quatuor rationibus, quare aperiendum est ei : iterum monet, ut aperiant. Et repetit, quod supra dixerat.
marg.| {a} Attollite portas] etc. Item repetit questionem premissam ad notandum duritiam peccatorum et potentiam Domini.
marg.| {b} Quis est iste Rex glorie ?] Et repetit responsionem breviter.
marg.| {c} Dominus virtutum ipse est Rex glorie] Dominus, ut supra dictum est, cui debetis aperire. Virtutum, pluraliter, propter illa tria, que assignavimus, ibi : Fortis et potens, etc. Est enim virtus Domini ad tria principaliter : Ad condemnandum malos, quod notatum fuit ibi : Fortis. Ad remunerandum bonos, quod notatum fuit ibi : Potens. Ad protegendum hic suos, quod notatum fuit ibi : Dominus potens in prelio. Is. 26.a. Aperite portas et introibit Gens iusta et custodiens veritatem. Za. 11.a. Aperi, Libane, portas tuas. Iste autem porte eternales, scilicet virtutes et opera, que nobis aperiunt ingressum eterni regni et celestis Hierusalem, significate sunt per sex portas Hierusalem, que elevate sunt et edificate, Neem. 3. Prima porta fuit porta gregis : Hec est conversio penitentis, per quam grex Domini dispersus reducitur ad ovile Domini. Ps. 99. Introite portas eius in confessione. 1Pt. 2.d. Eratis sicut oves errantes ; sed conversi estis nunc ad pastorem et Episcopum animarum vestrarum. Unde signanter dicitur, quod Eliasib et fratres eius sacerdotes edificaverunt illam portam. Eliasib enim interpretatur Deus meus facturam convertens. Hic est Christus, qui convertit peccatores, quorum naturam, non vitium ipse fecit. Fratres eius, sunt sacerdotes, Confessores, Predicatores, qui coedificant portam, hortando et predicando et recipiendo ad penitentiam et per confessionem lavant hostias Domino offerendas. Unde eadem porta dicta est, Probatica piscina, alio nomine. Secunda porta, est porta piscium, hec est amaritudo mortificationis carnis, in qua viget anima sicut piscis in aqua maris et tollit suggestiones Diaboli et morsus rabidi canis, id est pravas delectationes. Unde bene dicitur, quod hanc portam edificaverunt filii Asnaa, quod interpretatur serpentem tollens. In ea autem exigitur vigor spiritus, unde eadem porta dicta est porta David, id est manu fortis. Tertia porta, est porta vetus, que etiam dicta est iudiciaria, per quam significatur contemptus mundi et egressus a mundo, qui duplicem habet vetustatem, que cognoscuntur a cognoscente mundum. Naum. 3.b. Omnis, qui viderit te, resiliet a te. Et hoc est, quod edificaverunt eam Ioiada filius Phasea et Mosollam filius Besodia. Ioiada enim interpretatur Domini cognitio : Phasea, transiens : Mosollam, plasmatio eorum : Besodia, in conspectu Dei, quia qui habet cognitionem Dei et mundi, de mundo transit ad Patrem et conformat se Deo, ut {2.55vb} tandem ad eius aspectum perveniat. Quarta porta, est porta vallis, hanc edificavit Amin et habitatores Zanoe. Per vallem intelligitur defectus terrenorum. Amin interpretatur misericordia. Zanoe, iste requievit, per hec intelligitur misericordia, que viscera indigentium requiescere facit. Unde ad Philem. b. Viscera Sanctorum requieverunt per te, frater. Et hec porta dicitur Gion, id est vallis pietatis, vel porta Iosaphat, id est Domini iudicium, quia de solis operibus pietatis fiet disceptatio in iudicio : Mt. 25.c. Et per hoc datur requies, ut ibi dicitur : Venite, benedicti, etc. Quinta porta, est porta sterquilinii, quam edificavit Melchias filius Rechab Princeps vici Bethacharem. Melchias interpretatur Rex Dominus : Rechab, concedens, vel ascensio : Bethacharem, domus vinee, sive eruditionis tristitie. Hec est humilitas in obedientia et patientia. Humilitas enim Regi et Domino concedens, vel obtemperans per obedientiam et patientiam et ex tristibus eruditionem et letitiam spiritualem accipiens, ascendere facit, dum humiliter se submittit, quia humilem spiritum suscipiet gloria : Prv. 29.d. Sexta porta, est porta fontis, quam edificavit Sellum filius Colozai Princeps pagi Maspha. Sellum pacatus, vel pacificatio : Colozai, vox videntis, vel fortitudinis : Maspha aquarum impetus, vel contemplatio, vel locus iudicii, per que significatur compunctio devote orationis cum suis circumstantiis, sive ornamentis. Debet enim oratio procedere de fonte duplicis compunctionis, scilicet contritionis et caritatis, ex pacata conscientia ad pacificandum Deum sibi et Ecclesie, videns per discretionem, fortis per perseverantem desiderii intentionem, impetuosa lacrimarum torrentibus, contemplatione illustrata, timore reverentie verecunda. De prima compunctione, Iudith 16.b. Filii puellarum compunxerunt eos et Act. 2.f. Compuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos : Quid faciemus, viri fratres ? De secunda Ps. 59. Potasti nos vino compunctionis. De conscientie pacatione : Lc. 22.c. Avulsus est ab eis, quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat, etc. Et dicitur, quantum iactus est lapidis, scilicet ne lapis aliene cure ad mentem tunc iaciatur : Vel quia tunc erat Dominus, quasi sub iactu lapidis, id est sub passione : Pro qua orabat sic, 2Par. 20.a. Iosaphat timore perterritus totum se contulit ad rogandum Deum. De pacificatione Domini, Ex. 32.d. orante Moyse placatus est Dominus, ne faceret malum, quod locutus fuerat adversus populum suum. De discretione petendi. 3Rg. 3.b. Placuit sermo coram Domino, quod Salomon rem huiusmodi postulasset, scilicet sapientiam.
marg.| Hoc autem dictum fuit Salomoni dormienti, id est e. pacifico et tranquillo. Talis impetrare potest quod petit
¶ de perseverantia, Lc. 18.f. Qui preibant, increpabant eum, ut taceret ; ipse vero multo magis clamabat ;
¶ de impetu lacrimarum, Ct. 4.d. Fons hortorum, puteus aquarum viventium, que fluunt impetu de Libano ;
¶ de contemplatione, que sequitur lacrimarum impetum, sicut solis coruscatio effusionem imbrium, dicit Tob. 3.d. Post tempestatem tranquillum facis et post lacrimationem et fletum exultationem infundis ;
¶ de reverentia, Esth. 15.d. Vidi te, Domine, quasi Angelum Dei et conturbatum est cor meum pre timore glorie tue.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_23)

Notes :