Hugo de Sancto Caro

Psalmus 3

Numérotation du verset Ps. 3,1 

¶Psalmus David cum fugeret a facie Absalom1 filii sui2.
¶Codd. : (Ps. 3) D30 Rusch Ps-G, def. C
1 Absalom Ω X] scrips. , Absolon Rusch , Abessalon Ps-G |
2 Psalmus... filii = Ω X1+2 Sedulius L |
Numérotation du verset Ps. 3,2 I

Domine quid multiplicati sunt
qui tribulant me ?
multi insurgunt adversum me.
Numérotation du verset Ps. 3,3 II

Multi
dicunt
anime mee ¦
non est salus ipsi
in Deo eius3
3 eius] + Diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 3,4 III

Tu autem Domine susceptor meus es ¦
gloria mea
et exaltans
caput meum.
Numérotation du verset Ps. 3,5 IV

Voce mea
ad Dominum clamavi ¦
et exaudivit me de monte sancto suo4.
4 suo] + Diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 3,6 V

Ego
dormivi et
soporatus sum ¦
et exsurrexi5 quia Dominus suscepit6 me.
5 et plerique codd. et edd. D30 Rusch cum Ps-R] om. Ps-G (R F) | exsurrexi Ps-G ] scrips., exurrexi Rusch |
6 suscepit plerique codd. et edd. D30 Rusch cum Ps-R] suscipiet Ps-G (I ), suscepiet Ps-G (F) |
Numérotation du verset Ps. 3,7 VI

Non timebo millia populi circumdantis me ¦
exsurge Domine
salvum me fac Deus meus.
Numérotation du verset Ps. 3,8 VII

Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ¦ dentes peccatorum contrivisti.
Numérotation du verset Ps. 3,9 VIII

Domini est salus ¦ et super populum tuum benedictio tua.

Psalmus 3

Numérotation du verset Ps. 3,1 
marg.| {2.8rb} Domine, quid multiplicati sunt] Titulus :   Psalmus David, cum fugeret a facie Absalon filii sui. Legitur 2Rg. 15. quod cum David fugeret a facie Absalon, consilio Achitophel irruit super eum in Hierusalem et David cum arca Domini nudis plantis exivit de Hierusalem et tunc secutus est eum Absalon et capite eius per capillos ad arborem ligato, interfectus est a Ioab, quod intellexit David accidisse sibi pro homicidio Urie et adulterio Bersabee, secundum quod predixerat ei Nathan 2Rg. 12.c. Non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum. Huic historie alludit titulus, sed potius agit de significato, quam de significante. David enim Christum, Absalon Iudam significat. Absalon dicitur, quasi Abessalon, id est pax patris. Abba enim pater, salem pax interpretatur. Absalon persecutus est David, ita Iudas Christum. David fugit a facie Absalon et Christus a Iuda, cum ascendit cum discipulis suis in montem orare, Mt. 26.d. Vel fugit a facie Iuda, cum gratia Iudam deseruit. Et est Psalmus iste primus eorum, qui breviter agunt de Passione et resurrectione Christi. Et est sensus tituli talis : Psalmus iste attribuitur David, id est Christo, qui hic loquitur. Psalmus, dico, agens de eo, quod figuratum est, cum fugeret David a facie Absalon, scilicet de fuga Christi a facie Iude et de Passione et resurrectione, que omnia in illa historia figurata fuerunt. Et sicut in alio Psalmo scilicet Quare fremuerunt, fuit interrogatio increpationis, ita in hoc psalmo ponitur interrogatio admirationis ? Propheta ergo in admirationem prorumpit, dicens   [Domine quid multiplicati sunt] Et nota, quod in primo Psalmo egit Propheta de beatitudine : In secundo de via ad beatitudinem : In hoc agit de eo, per quod est via ad beatitudinem, scilicet de Passione.
marg.| Et dividitur Psalmus iste in duas partes.
- In prima parte ponit partes oppositas a similitudine pugnantium.
- Secundo, finis rei ostenditur, id est resurrectio : ibi : [Ego dormivi] etc.
marg.| Prima pars dividitur in tres partes.
- In prima agit de persecutoribus.
- In secunda de persona adiuvantis, ibi : Tu autem, Domine.
- In tertia de persona pugnantis, ibi : [Voce mea]
marg.| In prima aggravat persecutionem inimicorum :
- Primo ostendendo eos esse multos, ibi : Multiplicati sunt.
- Secundo crudeles, ibi :   [Qui tribulant me]
- Tertio, detractores, ibi :   [Multi insurgunt]
- Quarto, invitantes ad desperationem, ibi :   [Multi dicunt] etc. Igitur, ut prediximus, Propheta in admirationem prorumpens ait   [Domine] Deus pater.
Numérotation du verset Ps. 3,2 
I
marg.| {m} Quid multiplicati sunt] per adiunctionem inde. Ps. 118. multiplicata est super me iniquitas superborum.
marg.| {b} {2.8va} Δ Qui tribulant me] Ecce crudelitas. Ier. 12.b. Facta est hereditas mea quasi Leo in silva.
marg.| {c} Multi insurgunt] etc. detrahentes et falsum testimonium ferentes. Mt. 12.b. In Beelzebub, etc. Ps. 26. Ne tradideris me in animas tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, etc. ut in me vindicent, velut in latronem et subvertentem legem et prohibentem tributa dari Cesari et blasphemantem. Lc. 23.b. a. Insurgere est, ad vindictam : Consurgere, ad auxilium : Assurgere ad honorem.
Numérotation du verset Ps. 3,2† 
mystice
marg.| {l} Domine, quid multiplicati sunt] etc. Potest autem totus iste Psalmus legi in persona Ecclesie, secundum Glossam. Sed notandum quod Ecclesia triplicem habuit inimicum et quartum exspectat, scilicet Antichristum. Primo habuit manifestos {2.7va} persecutores in tempore Martyrum. Secundo, fraudulentos hereticos. Tertio, falsos fratres. Prima fuit a timore nocturno : Sed Θ ista depulsa est in patientia Martyrum. Secuta est alia, que fuit a sagitta volante in die : Et hec remota est in sapientia sanctorum, Augustini, Hieronymi, Hilarii et ceterorum. Et secuta est tertia, scilicet falsorum fratrum, que est a negotio perambulante in tenebris. Et hec est peior aliis. Unde de ea dicitur Is. 38. Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Quarta persecutio conflabitur ex his tribus. Hec erit a Demonio meridiano. Dicit ergo Ecclesia.
marg.| {a} Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me] scilicet Tyranni, heretici : Et preter hos multiplicatos.
marg.| {c} Multi insurgunt adversum me] Scilicet falsi fratres.
marg.| Vel sic.{l} Domine, quid multiplicati sunt] quasi dicat, hoc est mirum, quod mali me persequuntur, cum hoc sit eis laboriosum. Ier. 9.b. Ut inique agerent, laboraverunt. Item cum sit eis damnosum. Ps. 61. Usquequo irruitis in hominem, interficitis universi vos, scilicet ipsos.
marg.| * Item cum sit inhonestum. Seneca. Quid est sevissimum homini : Ipse homo. Et notantur hic tres hostes hominis, scilicet Mundus : unde dicit.
marg.| {a} Quid multiplicati sunt] Item Demones, de quibus dicit.
marg.| {c} Multi insurgunt] Multi enim sunt. Apc. 9.c. Vigesies millies dena millia, audivi numerum eorum.   [Insurgunt] Iob. 19.b. Obsederunt in gyro tabernaculum meum. Insurgunt autem sine causa. Is. 52.b. Assur absque ulla causa calumniatus est eum.
marg.| {d} Multi dicunt] Per hoc notantur carnis suggestiones, que dicunt homini.
marg.| {e} Non est salus ipsi] etc. id est non potes evadere, quin cadas in peccatum. De istis dicitur : Nulla pestis efficacior ad nocendum, quam familiaris inimicus. Hi tres hostes Salomonis 3Rg. 11. Primus fuit Adad, qui interpretatur testis et significat Mundum, qui testis est sue pravitatis. Naum. 3.b. Omnis, qui viderit te, resiliet a te : Et Gregorius Contemnendus esset Mundus iste, etiam si cuncta prospera haberet : Et cum tot adversitatibus pulsat, cum tot calamitates ingeminat, quid aliud, quam ut non ametur, clamat ? Secundus fuit Razon, qui interpretatur mysticus, vel sacrans, qui in suo casu mysterium nobis dedit, ut in sanctitate maneamus. Hic fuit princeps latronum : de quibus Iob. 19.b. Simul venerunt latrones eius, id est Diaboli et fecerunt sibi viam per me. Tertius fuit Ieroboam, qui interpretatur servus diiudicandus et significat carnem : de qua Prv. 29.c. Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea sentiet eum contumacem : Et ideo est diiudicandus per disciplinam. Eccl. 33.d. Servo malevolo tortura et compedes, mitte illum in operationem, ne vacet.
marg.| {f} Tu autem Domine, susceptor meus es] ut Medicus, qui egrum suscipit in curam. Ps. 118. Suscipe me secundum eloquium tuum et vivam. Item ut advocatus ad defendendum causam. Is. 38.c. Domine, vim patior, responde pro me.
marg.| {g} Gloria mea] dando strenuitatem conscientie in presenti. 2Cor. 1.c. Gloria nostra hec est, testimonium conscientie nostre.
marg.| {h} Et exaltans caput meum] dando gloriam in futuro.
Numérotation du verset Ps. 3,2* 
moraliter
marg.| {l} Domine, quid multiplicati sunt] etc. Moraliter potest exponi de quolibet iusto in tribulatione aliqua constituto et dicente : Domine, quasi qui solus potes me liberare.
marg.| {m} Quid multiplicati sunt] etc. scilicet motus diversarum tentationum. Et utitur verbis competentibus et secundum processum belli materialis et etiam spiritualis, quod fit in tentatione. Primo enim colligitur exercitus. Secundo, aggreditur adversarios. Tertio, pugnat, minas inferendo. Ad primum pertinet, quod dicit : Multiplicati sunt, etc. Ad secundum   [Insurgunt] Ad tertium   [Multi dicunt] etc. Sic habetur 3Rg. 18.d. Misit Rex Assyriorum Thartam et Rapsacem de Lachis cum manu valida in Hierusalem. Ecce collectio exercitus. Et sequitur ibi, quomodo aggressi sunt : Dicit enim, quod ascenderunt et venerunt in Hierusalem et steterunt iuxta aqueductum piscine superioris. De comminationibus sequitur : In quo confidis, ut audeas rebellare ? Si dixeris, in Domino Deo nostro habemus fiduciam, etc. Ita in bello anime primo colligitur exercitus malarum cogitationum, quas immittit Rex Assyriorum, id est Diabolus. Et sunt in eo Principes Thartam, qui interpretatur superfluus et significat carnem, que non prodest quicquam. Io. 6.g. Et Rapsaces, qui interpretatur Λ multum deosculans et significat Mundum, qui illos deosculatur, quibus prospera succedunt ; sed deosculando tradit, ut Iudas. Istum exercitum videns et sentiens vir penitens, timore tractus, sapienter ad Deum refugiens, dicit : Domine, quasi dicat, illud 1Par. 20.c. Cum ignoremus, quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut ad te nostros oculos dirigamus.
marg.| {a} Multiplicati sunt] In cogitatione : Et sic.
marg.| {c} Multi] id est multiplicati insurgunt adversum me in delectatione. Et.
marg.| {d} Dicunt anime mee, non est salus ipsi in Deo eius] quod fit in fervore tentationis, quando a Deo procedit, quod reddit hominem pusillanimem et quasi desperare eum facit, quod non possit superare eam. Sicut in beato Benedicto qui adeo vexatus fuit tentatione carnis quod deliberabat redire ad seculum.
marg.| Sic ergo [Domine, multiplicati sunt qui insurgunt et dicunt ] etc. Sed ad quid ? Frustra multiplicati sunt, quia sicut dicitur 1Mcc. 3.b. Facile est, multos concludi in manus paucorum et non est differentia in conspectu Dei liberare in multis et in paucis, quia non in multitudine exercitus victoria belli, sed de celo fortitudo est. Et propter hoc etiam in vanum insurgunt adversum me. Unde ibidem sequitur : Nos vero pugnabimus pro animabus nostris. Ps. 26. Si consurgat adversum me prelium, in hoc ego {2.7vb} sperabo. Et ideo frustra dicunt : Non est salus, etc. quia sicut ibidem sequitur. Ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram. Et contra hec tria.
Numérotation du verset Ps. 3,3 
III
marg.| {d} Multi dicunt anime mee] etc. Ut Mt. 27.e. Si filius Dei es, descende de Cruce. Et Lc. 23.e. Si tu es Rex Iudeorum, salvum te fac. Nota, quod multiplicantur mali quadrupliciter et boni quadrupliciter. Mali multiplicantur in numero. Ps. 68. Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Item in temporalibus. Ps. 4. A fructu frumenti, vini et olei sui multiplicati sunt. Iob. 21.b. Bos eorum concepit et non abortivit, vacca peperit et non est privata fetu suo, egrediuntur quasi greges parvuli eorum. Item in peccato : Ps. 68. Appone iniquitatem super iniquitatem. Is. 5.e. Ve, qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis. Os. 4.a. Homicidium et furtum et adulterium, etc. Item in supplicio. Ps. 108. Induantur sicut diploide confusione sua. Is. ultim. g. Vermis eorum non morietur, etc. Boni multiplicantur numero : Is. 54.a. Letare sterilis, que non paris, erumpe et clama, que non parturis, quia plures filii deserte, quam eius, que habet virum. Item in temporalibus. Ct. 2.b. Leva eius sub capite meo, etc. Item in virtutibus : Ps. 83. Ibunt de virtute in virtutem, donec videbitur Deus Deorum in Sion. In premio. Lc. 6.f. Mensuram bonam et confertam et coagitatam, etc. Is. 60.a. Tunc videbis et afflues, etc.
Numérotation du verset Ps. 3,3† 
mystice
marg.| {d} Multi dicunt anime mee, non est salus ipsi in Deo eius] Unde alibi : Dum dicunt mihi per singulos dies, ubi est Deus tuus ? Infideles dicunt voce, sed falsi fratres opere, quod peius est. Sed contra tales unicum est remedium, dicere quod sequitur.
Numérotation du verset Ps. 3,4 
III
marg.| {f} Tu autem, Domine] etc. Hic agit de persona adiuvantis, scilicet Dei Patris, ut ostendat tria, per que Deus Pater adiuvat Filium. Primum fuit unio, ibi :   [Tu autem, Domine, susceptor meus es] id est unisti divinitatem humanitati. Ps. 64. Beatus, quem elegisti et assumpsisti : Secundum fuit letitia, qua Christus homo in Deum letatur. ibi :
marg.| {g} Gloria mea] 1Mcc.3.a. Iudas et fratres eius preliabantur prelia Israel cum letitia. Tertium fuit contemplatio, in qua continue fruebatur, ibi :
marg.| {h} Et exaltans caput meum] id est mentem meam. Hoc autem est remedium contra tribulationes. Prv. 1.b. Frustra iacitur rete ante oculos pennatorum. Ibi Interl. Facile laqueos evadit in terris, qui oculos habet in celis. Unde Gregorius super principium Iob. dicit : In alto mentem fixerat et ideo hostis ad cum irrumpere non valebat.
Numérotation du verset Ps. 3,4† 
mystice
marg.| {f} Tu autem, Domine, susceptor meus es] Unde alibi : Misit de summo et assumpsit me. Primo suscepit per causam, quando naturam nostram assumpsit. Secundo per effectum, scilicet in Baptismo, quando de filiis ire facti sumus filii Regni. Tertio, fracto pacto baptismi, suscipit per penitentiam ad profectum. Quarto suscipit ad perfectum in gloriam. Io. 14.a. Accipiam vos ad meipsum. Et vere es susceptor meus, quia et
marg.| {g} Gloria mea] Unde Gal. 6.d. Mihi absit gloriari, nisi in Cruce Domini nostri Iesu Christi.
marg.| {h} Et exaltans caput meum] id est Christus, qui est caput Ecclesie. Vel caput, id est mentem et rationem, more natantis in aqua : Ecclesia enim est Arcturus, qui semper vergitur, sed non immergitur. Hec est navicula Petri fluctuans inter procellas, sed non submergitur. Et quia exaltavit.
Numérotation du verset Ps. 3,4* 
moraliter
marg.| {f} Tu es susceptor meus] id est refugium meum, ne mihi eorum multitudo possit nocere : Sicut homini, qui in loco tuto et firmo se recipit, non potest nocere hostium multitudo : Et ideo frustra   [multi sunt] Iterum.
marg.| {g} Tu es gloria mea] dans mihi virtutem et gloriam debellandi insurgentes adversum me. Et ideo frustra insurgent. Iterum.
marg.| {h} Tu es exaltans caput meum] retribuens mihi premium pro victoria : Et ideo frustra dicunt anime mee, non est salus ipsi in Deo eius. Sequitur:
marg.| {a} Voce mea, etc.
Numérotation du verset Ps. 3,5 
IV
marg.| {a} {2.8ra} Δ Voce mea] etc. Hic agit de persona pugnantis, cuius pugna oratio est. Et ostendit orationem suam esse discretam, cum dicit,   [Voce] Vox enim hominum est, non irrationalium animalium. Item ostendit eam esse liberam, cum dicit   [Mea] Et rectam, cum dicit   [Ad Dominum] Et devotam, cum dicit   [Clamavi] Item fructuosam, cum dicit :   [Et exaudivit me] Debet enim oratio esse discreta, sicut patet per hoc, quod dicit Am. 5.g.a Aufer a me tumultum carminum tuorum. Item libera. Gregorius Illa vox Deum in tribulatione non invenit, que eum in prosperitate contempsit. Item directa. Ps. 140. Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo. Item devota. Ps. 17. Clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius. Augustinus: Qui indevote orat, iudicium sibi postulat. Hic autem clamor potius fit corde, quam ore. Clamor tamen oris valet ad pigritiam excutiendam et ad exemplum. Unde et Dominus in Passione voce magna clamavit : Heli, Heli, etc. Mt. 27.f. Hbr. 5.b. In diebus carnis sue preces, supplicationesque ad Deum cum clamore valido et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia. Talis enim oratio meretur exaudiri. Unde subdit.
a Am. 5, 23.
Numérotation du verset Ps. 3,† 
mystice
marg.| {a} Θ Voce mea] quantum ad meipsum.
marg.| {c} Clamavi] quantum ad proximum.
marg.| {d} Et] ita exaudivit me de monte sancto suo, id est de Christo, vel de sua iustitia. Et quare sit ei clamandum, subiungit dicens.
marg.| {d} Et exaudivit me de monte sancto suo] id est de meipso, qui sum mons in vertice montium, Is. 2.a. Christus enim Deus exaudivit se hominem. Vel de monte sancto suo, id est de iustitia sua, secundum Glossam Item de monte sancto suo, id est de misericordia, que dicitur mons, quia misericordia omnes virtutes excedit. Et nota, quod Christus dicitur mons ut hic : Et Dn. 2.g. Lapis excisus de monte sine manibus. Item virtutes dicuntur montes. Lc. 1.d. Exsurgens Maria abiit in montana. Item Apostoli: Ps. 120. Levavi oculos meos in montes. Et alibi, Fundamenta eius in montibus sanctis. Item montes dicuntur Demones, 2Rg. 1.d. Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant super vos, quia de cetero ros gratie super ipsos non descendet. Item montes dicuntur superbi. Ps. 96. Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini. Item et heretici. Ps. 103. Inter medium montium pertransibunt aque. Item duo Testamenta dicuntur montes. Za. 6.a. Ecce quatuor quadrige egredientes de medio duorum montium. Item nota, quod clamor quandoque dicitur vox oris tantum. 3Rg. 18.e. dixit Elias sacerdotibus Baal : Clamate voce maiore, etc. Quandoque intentio cordis, quo Susanna tacens clamabat : Dn. 13.e. Quandoque clamor dicitur causa clamoris. Gn. 4.b. Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Genesis 18.c.b : « Clamor Sodomorum et Gomorrheorum multiplicatus est ».
b Gn. 18, 20.
Numérotation du verset Ps. 3,* 
moraliter
marg.| {a} Voce mea] non aliena tantum. Contra quosdam qui semper petunt orationes aliorum et ipsi nec orant, nec faciunt, quare impetrare aliquid mereantur. Similes illis, qui noluerunt venire ad nuptias, sed dicebant : Rogote, habe me excusatum : Lc. 14.d. Similiter contra quosdam, qui numquam voce sua clamant in Ecclesia sua, sed tantum voce vicaria.
marg.| {b} Ad Dominum] qui omnia potest dare. In hoc notatur fides, in qua oratio debet fundari. Iacob 1.a. Postulet in fide nihil hesitans.
marg.| {c} Clamavi] in hoc notatur fervor, ex quo debet procedere oratio. Sic clamabat Moyses tacens : Ex. 14.d. quando dictum est ei : Quid clamas ad me ? et Susanna, Dn. 13. sicut dicitur in Glossa Et talem orationem exaudit Dominus : Unde subdit :   [Et] Dominus   [exaudivit me] etc.
Numérotation du verset Ps. 3,6 
V
marg.| {e} Sequitur : Ego dormivi] somno Passionis, id est mortuus fui : Et dicitur mors Christi somnus, quia brevis fuit. Ier. 31.e. Quasi de somno suscitatus et somnus meus dulcis fuit mihi, quia placuit mihi passio. Similiter mors Sanctorum, Io. 11.b. somnus dicitur : Et sicut homo post somnium melior et fortior surgit, sic Christus post mortem melioratus secundum humanitatem et glorificatus surrexit. Et hec dormitio Domini significata est Gn. 2.d. Quando dormivit Adam et de latere dormientis formata est Eva. Sic et Christo dormiente in morte, de latere eius formatio Ecclesie exivit, scilicet Sacramenta. Item hoc significatum est Gn. 28.c. in dormitione Iacob. Postea ostendit premia mortis eius. Primum fuit in sepulchro, de quo subdit.
marg.| {f} {2.8rb} Et soporatus sum] in corde terre : Vel secundum aliam litteram : Somnum cepi. Secundum fuit in resurrectione, de quo dicit.
marg.| {g} Et exurrexi] tertia die. Ps. 138. Tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Tertium fuit immortalitas, de quo sequitur.
marg.| {h} Quia Dominus suscepit me] quasi merito surrexi. Quasi  [Dominus] pater suscepit me in eamdem gloriam. Ps. 118. Suscipe servum tuum in bonum : Hoc fuit in Ascensione. Christus dormitavit ante Passionem, dormivit in Passione, vigilat in Resurrectione et semper vigilat. Ier. 1.c. Virgam vigilantem ego video. Et quia   [Dominus suscepit me]
Numérotation du verset Ps. 3,† 
mystice
marg.| {e} Ego dormivi] peccando.
marg.| {g} Et exurrexi] per gratiam.
marg.| {h} Quia Dominus suscepit me] per penitentiam. Et nota, quod est somnus nature, somnus culpe, somnus gratie, somnus glorie. Somnus nature, communis est nobis cum brutis : De quo dicit : « Plus vigila semper, nec somno deditus esto ». Et iste potest esse somnus culpe, si modum excedat. De somno culpe dicitur. Dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Apostolus 1. Thessal. 5.b. Qui dormiunt, nocte dormiunt. De somno gratie, Ct. 5.a. Ego dormio et cor meum vigilat. Et in Psalmo 67. Si dormiatis inter medios cleros. De somno glorie dicitur. Act. 7.g. quod Stephanus obdormivit in Domino. Et modicum plora mortuum tuum, quia dormit in Domino. Sequitur.
Numérotation du verset Ps. 3,* 
moraliter
marg.| {e} Ego dormivi] vel aliter moraliter, ut in premissis verbis notetur simul contemplatio et actio.   Ego dormivi et soporatus sum in contemplatione, ut dictum est.
marg.| {g} Et exurrexi] ad actionem. Ct. 7.d. Egrediamur in agrum et commoremur in villis, mane surgamus ad vineas. Et hoc feci.
marg.| {h} Quia Dominus suscepit me] in curam. Unde in predicta auctoritate cantici, sequitur : ibi Dabo tibi ubera mea. Et propter hoc.
marg.| {e} Ego dormivi] etc. Moraliter potest exponi de contemplativis. Ego dormivi in contemplatione, in qua sensus ligantur et ab actibus suis suspenduntur. Ct. 5.a. Ego dormio et cor meum vigilat.
marg.| {f} Et soporatus sum] id est detentus in contemplatione. Multi dormiunt, qui non soporantur, sed statim evolat contemplatio. Dn. 2.a. Vidit Nabuchodonosor somnium et somnium eius fugit ab eo. Sed soporatur, qui in ea detinetur et quando evigilat, cito reobdormit. Detineri et soporari volebat sponsam sponsus, dicens Ct. 8.a. Adiuro vos filie Hierusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. Duo autem sunt genera contemplationis. Primum est circa humanitatem Christi, ut circa Incarnationem, Passionem et huiusmodi. Secundum est circa divinitatem. De primo dictum est   [Ego dormivi] etc. De secundo sequitur.
marg.| {g} Et exurrexi] ad Divinitatem, scilicet contemplandam : Ad hoc enim oportet, quod anima exsurgat ; et supra se ascendat. Lam. 3.d. Levavit se supra se, in mentis excessu : Quod fit, cum affectus ad id aspirat et id odorat et pregustat, quod ratio comprehendere non potest. Et hoc non potest homo. nisi Dominus trahat eum, Ct. 1.a. Trahe me post te. Unde sequitur :
marg.| {h} Quia Dominus suscepit me] De hac duplici contemplatione. Ct. 8.a. Leva eius, id est illa que circa humanitatem facta sunt, sub capite meo, quasi pulvinar et dextera illius, id est divinitas, amplexabitur me, trahendo ad superiora. Et tunc.
Numérotation du verset Ps. 3,7 
VI
marg.| {i} Non timebo] Hic notatur quartum premium Passionis, scilicet immunitas ab hostibus : Et hoc est   [Non timebo] de cetero.
marg.| {k} Millia populi circumdantis me] {2.8va} Δ pendentem in Cruce. Lam. 3.a. Edificavit in gyro meo et circumdedit me felle et labore. Sed quia hec omnia habuit Christus a Deo, ideo orat pro istis et maxime pro resurrectione, subdens.
marg.| {a} Exsurge, Domine] id est fac me exsurgere a morte. Quod planius exponit.
marg.| {b} Salvum me fac] etc. scilicet a morte suscitando, Ps. 15. Non derelinques animam meam in Inferno. nec dabis sanctum tuum videre corruptionem, id est putrefactionem. Sed quoniam non est perfecta liberatio, nisi confundantur inimici et exaltentur amici, ideo postmodum ostendit duplicem confusionem inimicorum. Prima est per captivitatem : de qua dicit.
Numérotation du verset Ps. 3,† 
mystice
marg.| {i} Non timebo millia populi] etc. Continuatio, quia Θ   Dominus suscepit me. E rgo   non timebo millia populi circumdantis me, id est persecutorum, hereticorum, falsorum fratrum.
marg.| {a} Exsurge Domine] id est fac me exsurgere a vitiis.
marg.| {b} Salvum me fac, Deus meus] ne consentiam illis. Et hoc facies.
Numérotation du verset Ps. 3,* 
moraliter
marg.| {i} Non timebo] millia populi circumdantis me. Quando enim egreditur homo ad * activam, tunc insurgunt tentationes. Unde dicitur Gn. 19.b. quod illi mali homines circuibant ostium Loth : Tamen quantumcumque confidat homo, debet Dominum rogare, alioquin presumptio esset. Unde subdit.
marg.| {a} Exsurge, Domine] etc. subiungit tria, que debet quilibet facere in oratione sua. Primum est gratiarum actio, ibi :
marg.| {c} Quoniam tu percussisti] etc. Secundum est, non presumere de suis viribus, sed potius desperare : Quod notatur ibi :
marg.| {g} Et super populum tuum] etc. Quasi, non derelinquis sperantes in te. Sic oravit Iosaphat 2Par. 20.b. dicens : Nonne tu Deus noster interfecisti omnes habitatores terre huius coram populo tuo Israel et dedisti Abrahe, etc. Ecce primum. De secundo subdit : In nobis quidem non est tanta fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere, que ruit super nos. De tertio addit : Sed cum ignoremus, quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut ad te nostros oculos dirigamus.
Numérotation du verset Ps. 3,mor.aliter 
marg.| {i} Non timebo] etc. In contemplatione enim quasi * in turre habitat homo. Iob. 17.a. Libera me, Domine, pone me iuxta te, etc. Et supra dictum est : Frustra iacitur rete ante oculos pennatorum : Prv. 1.b. Non timebo ego millia populi circumdantis me, scilicet tentationum, delectationum et huiusmodi, quia gustato spiritu in contemplatione, desipit omnis caro. Et ut in eo proficiam.
marg.| {a} Exsurge, Domine] id est Exsurgere me fac. Et ita.
marg.| {b} Salvum me fac] in presenti a culpa, in futuro a pena.
Numérotation du verset Ps. 3,8 
VII
marg.| {c} Quoniam tu percussisti] Continuatio : Non timebo millia populi, etc.   [Quoniam tu percussisti] per Titum et Vespasianum.
marg.| {d} Omnes adversantes] etc. scilicet Iudeos.
marg.| Vel [Percussisti] in presenti in anima, in futuro in anima et corpore. Secunda confusio est per oppressionem cordis : De qua subdit.
marg.| {e} Dentes peccatorum] etc. id est maledica verba eorum in irritum deduxisti, quod magna confusio fuit eis. Vel dentes peccatorum contrivisti incisivos, scilicet Principes, ut Herodem, Pilatum et Caipham et alios. Nota, quod dentes dicuntur Principes malorum, ut hic. Item raptores dicuntur dentes Iob. 19.c. Conterebam molas iniqui et de dentibus illorum auferebam predam. Et hi sunt dentes incisivi, qui predam capiunt : Molares sunt consentientes raptoribus, qui captam comedunt. Item dentes dicuntur detractores. Ps. 36. Dentes eorum arma et sagitte. Item dentes dicuntur. Expositores sacre Scripture. Ct. 4.a. Dentes tui sicut greges tonsarum, que ascenderunt de lavacro.
Numérotation du verset Ps. 3,† 
mystice
marg.| {c} Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ] tyrannos, hereticos.
marg.| {e} Dentes peccatorum contrivisti] id est Principes eorum : Quosdam per penitentiam, quosdam per punitionem, ut Herodem, Caipham et alios. Isti conteruntur. Sed.
Numérotation du verset Ps. 3,9 
VIII
marg.| {f} Domini est salus] etc. More Psalmorum, qui agunt de Passione, incepit a tristitia et terminatur in letitia. Continuatio : Non sunt timendi peccatores, quia Domini est salus, non illorum.
marg.| {h} Benedictio tua] scilicet dextere, que gratie in presenti et glorie in futuro : Et est hic metaplasmus, mutatio persone, quod sepe fit in psalmis.
Numérotation du verset Ps. 3,† 
mystice
marg.| {f} {2.8vb} Domini est salus] Et hoc cantet Ecclesia et oret, ut sit, supple.
marg.| {g} Super populum tuum benedictio tua] gratie in presenti et glorie in futuro.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_3)

Notes :