Hugo de Sancto Caro

Psalmus 56

Numérotation du verset Ps. 56,1 

¶In finem1 ne disperdas2
¶Codd. : (Ps. 56) D30 ΩX1 (titulum Ps. 56 rubricator perperam intervertit cum titulo Ps. 55, deinde corr.) ) Bari1 Bari3 ΩP ΩB Rusch Ps-G, def. ΩF
1 In finem] Titulus ΩB P18 |
2 ne disperdas] disperdas vel corrumpas ΩX1, ne corumpas vel disperdes ΩB P18 (disperdas), + vel corrumpas V (cf. Ps-α Ps-Moz C ) ΩV, psalmus C Amiatinus, psalmus David ne perdas Q |
David
in tituli inscriptione3
3 inscriptione] inscriptionem Q Clementina
cum fugeret4
4 fugeret] fugiret M Q W K, fugisset C Amiatinus
a facie Saul5
5 Saul] Saulis C
in spelunca6*.
6 spelunca Ps-G D30 ΩX1 Ω ΩV ] speluncam Ps-G (G V D) Rusch Ed1530 Clementina, + rubrica ΩB, + Ps. .LVI. P18
Numérotation du verset Ps. 56,2 I

Miserere mei Deus
miserere mei ¦
quoniam
in te confidit7 anima mea.
7 confidit] confidet R F*
Numérotation du verset Ps. 56,2 II

Et in umbra alarum tuarum
sperabo ¦
donec transeat iniquitas.
Numérotation du verset Ps. 56,3 III

Clamabo
ad Deum
altissimum ¦ Deum qui benefecit mihi.
Numérotation du verset Ps. 56,4 IV

Misit de celo
et liberavit
me ¦ dedit8 in opprobrium
8 dedit] et praem. ΩB
conculcantes me.9
9 me] + diapsalma Ps-G (om. cett.)
Numérotation du verset Ps. 56,4 V

Misit Deus
misericordiam suam
et veritatem suam
Numérotation du verset Ps. 56,5 

et10 eripuit
10 et ΩX1] sub ÷ Φ K, om. C I V ΩB , cf. hebr. Ps-R Ps-H, Cor2 (istud ET Hieronymus obelo prenotavit sed talia infinita in psalmodia remanserunt)
animam meam11
11 eripuit – animam meam] inv. ΩB
de medio catulorum leonum ¦
dormivi
conturbatus.
Numérotation du verset Ps. 56,5 VI

Filii hominum
dentes eorum
arma
et sagitte ¦
et lingua12 eorum gladius acutus.
12 lingua ΩX1] linguae R* W, linguam Q
Numérotation du verset Ps. 56,6 VII

Exaltare super celos13 Deus ¦ et14 super omnem terram15* gloria tua16.
13 celos] celes ΩB |
14 et] sub ÷ I ΦRG²VP G² K ΨB |
15 super omnem terram Cor2 (hebr. et anti. et grecus habent SUPER sicut et in ultimo versu) ΩP ΩS ΩV ΩB ΩX1 Bari3 cum Ps-R ; cf. Ps. 56:12 ] in ( in ras. ω² et ωK) omnem terram Ps-G Ps-ζ (ut vid.) Hi D30 Δ Bari1 P18 Rusch, in omni terra Ps-γ M G Glossa media (BL4804 Li58) Ed1455 cum hebr. |
16 gloria tua Hi ΩP Ω ΩX1 P18 Rusch Weber ] gloriam tuam W U ΨB* ΩV* ΩB cum Ps-α Ps-δ* |
Numérotation du verset Ps. 56,7 VIII

Laqueum
paraverunt pedibus meis ¦
et17 incurvaverunt animam meam.
17 et] sub ÷
Numérotation du verset Ps. 56,7 IX

Foderunt
ante faciem meam
foveam18 ¦
18 foveam] om. F* ΨB* cum Ps-Moz X
et19 inciderunt 20
19 et] sub ÷ |
20 inciderunt] incederunt C I |
in eam. 21
21 eam ] + diapsalma Ps-G ( om. I M W V D Ω ΦG* Ed1455 Clementina )
Numérotation du verset Ps. 56,8 X

Paratum
cor meum
Deus
paratum
cor meum ¦ cantabo et psalmum dicam22*
22 dicam D30 ΩX1 Δ ΩV Bari1 Ps-G ] + Domino Q² W U ΨB* ω( add. interl. et eras.) Rusch cum Ps-R ; cf. Ps. 26:6
Numérotation du verset Ps. 56,9 XI

Exsurge23
23 Exsurge] ÷ex:surge (utroque loco) I
gloria mea exsurge psalterium
et cithara ¦
exsurgam24
24 exsurgam] ÷ex:surgam I
diluculo. 25
25 <divisio.> gloria mea Δ ΩB P18 ] gloria mea. D30, gloria mea Hi Bari 1 Bari3 cett.
Numérotation du verset Ps. 56,10 XII

Confitebor tibi
in populis Domine26 ¦ et27 psalmum
26 Domine] om. R |
27 et D F² M² V² ΨB* D30 Δ ΩM ΩJ ΩS ΩV ΩB Ed1455 Rusch Clementina ; cf. Ps. 107:4] om. Cor2 (hebr. et anti. et Hieronymus non interponunt ET neque grecus) Hi Ps-G |
dicam tibi28 in gentibus.
28 tibi] om. ΩB
Numérotation du verset Ps. 56,11 XIII

Quoniam magnificata est
usque ad celos
misericordia tua29 ¦ et usque ad nubes
29 misericordia tua] gloria tua praem. ΩB
veritas tua30.
30 usque ad nubes – veritas tua Ps-G ΩX1Δ Rusch ] inv. ΩV
Numérotation du verset Ps. 56,12 XIV

Exaltare super celos Deus ¦ et super omnem terram gloria tua31.
31 gloria tua ΩX1 etc. ] gloriam tuam ΨB*

Psalmus 56

Numérotation du verset Ps. 56,1 
marg.| Miserere mei] etc. Titulus. In finem ne disperdas vel   corrumpas David in tituli inscriptione, cum fugeret a facie Saul in Speluncam] .Tangit historiam, que habetur 1Rg. 22.a. Quod, videlicet, fugit David a facie Saul et latuit in spelunca. Sed non legitur David titulum erexisse. Unde de David ad litteram non legitur titulus iste ; sed mystico de Christo, qui per David intelligitur. Per speluncam intelligitur caro humana, in qua Divinitas latuit. Vel sepulchrum dicitur spelunca, vel Gentilitas ad quam transivit excecata Iudea. Est ergo sensus, Psalmus iste, dirigens nos, in finem, id est Christum, agit de Passione et resurrectione Christi et de passione et liberatione Martyrum, ne disperdas, vel corrumpas, o Pilate, vel Iudee, vel aliud, David, id est Christum, in tituli inscriptione, id est dicendo Christum non esse Regem, quod quidem titulus asserit : vel negando eius Passionem, que figurata est non posse negari per tituli inscriptionem, quam non delevit Pilatus : quod scripsi, scripsi. Inscriptione, dico, mutata, si crederetur Iudeis, cum fugeret a facie Saul, id est absconderet a se Iudeis latens   [in spelunca] carnis, vel sepulchri, vel Gentilitatis. Materia ergo huius Psalmi est {2.144ra} Christi Passio et Resurrectio, vel Martyrum persecutio et liberatio. Intentio, est monere, ut nullus titulo Crucis contradicat ; sed Christum Regem suum esse quilibet confiteatur verbo et opere.
marg.| Modus. Tripartitus est Psalmus. In prima parte Propheta in persona Christi et Martyrum inter tormenta et tribulationes exclamat ad Deum Patrem et predicat liberationem. In secunda ostendit, per quid sit liberatus et a quibus, ibi : [Misit Deus] In tertia post Resurrectionem et liberationem laudes promittit, ibi :   [Paratum cor meum] Nota, quod hic est tertius psalmus, qui incipit per, Miserere. Tres enim sunt tales, contra triplicem miseriam. Primus est contra miseriam carnis, quam luxuria facit, per quam David peccavit adulterio. Secundus est contra miseriam mundi, quam avaritia facit. Iste vero est contra miseriam spiritus, quam superbia facit, quia hec miseria est periculosissima, quando, scilicet intrant aque tribulationis usque ad animam : Ideo hic geminat Miserere. Vel quia pro se et corpore suo petit. Dicit ergo pro se et pro Martyribus.
marg.| {a} Miserere mei] in Passione constituti.
marg.| {b} O Deus] Pater,   [miserere mei] Et ut tactum est ad maiorem expressionem Passionis ingeminat, vel ut a duplici miseria liberetur, assumpta, scilicet et illata. Et allegat multiplex meritum suum. Primum est confidentia. Unde dicit.
marg.| {c} Quoniam in te confidit anima mea] omni charismate plena. Mt. 17.e. Confidit in Deum, liberet eum nunc, si vult, Secundum est spes : Unde sequitur :
marg.| {d} Et in umbra alarum tuarum sperabo] id est in protectione misericordie et veritatis tue. Ps. 16. Sub umbra alarum tuarum protege me, a facie impiorum, qui me afflixerunt, scilicet Iudeorum. Tertium est perseverantia : quod notatur, cum subdit.
marg.| {e} Donec] etc. quasi dicat, non ad horam sperabo, sed   [donec transeat iniquitas] persecutorum, quod est, quum corpus occiderint. Unde Luca duodecimo. a. Ne terreamini ab his, qui corpus occidunt : et post hec non habent amplius, quid faciant. Quartum est devotio. Unde dicit.
marg.| {f} Clamabo] cordis clamore.
marg.| {g} Ad Deum altissimum] Patrem. Mt. 27.f. Clamavit Iesus voce magna dicens : Heli, heli, etc. Et post. Clamans voce magna emisit spiritum. Hbr. 5.b. Cum clamore valido et lacrimis offerens exauditus est pro sua reverentia. Quintum est recognitio beneficii Dei : Unde addit :
marg.| {h} Deum, qui bene fecit mihi] homini, dando spiritum, non ad mensuram. Io. 3.d. Postea enumeratis meritis ostendit, que sequuntur ex eis. Primum est, quod Deus misit ei auxilium. Unde dicit.
marg.| {i} Misit de celo] auxilium suum. Lc. 22.c. Apparuit ei Angelus de celo confortans eum. Secundum est, quod Deus suscitavit illum et animas Sanctorum suorum de manu Tyrannorum liberavit. Unde dicit.
marg.| {k} Et liberavit me] sicut dictum est. Tertium est, quod inimicos punivit : Unde sequitur
marg.| {a} {2.144va} Δ Dedit in opprobrium conculcantes me] id est Iudeos, quos per universum mundum venditos disperdidit, ut et ipsi conculcarentur, Is. 10.b. Mandabo illi, scilicet Principi Romano, ut auferat spolia, dividat predam et ponat illum, scilicet populum Iudeorum, in conculcationem, quasi lutum platearum.
marg.| ¶Umbra
- Bonus prelatus. Ex. 35.d. Ecce vocavit Dominus ex nomine Beseleel. Glossa Beseleel interpretatur umbra.
- Protectio Dei. Is. 49.a. In umbra manus sue protexit me.
-  Gratia Spiritus sancti. Lc. 1.d. Virtus Altissimi obumbrabit tibi.
-  Lex Moysi. Hbr. 10.a. Umbram habens lex futurorum.
-  Humanitas Christi. Lam. 4.d. Cui diximus, sub umbra tua vivemus.
-  Crux Christi. Ct. 2.a. Sub umbra illius, quem desideravi, sedi.
-  Refrigerium. Ion. 4.c. Hedera ascendit, ut esset umbra super caput Ione.
-  Temporalia. Eccles. 34.a. Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum : sic qui attendit ad visa mendacia.
-  Ignorantia. Is. 9.a. Habitantibus in regione umbre mortis, lux orta est eis. Ps. 106. Sedentes in tenebris et umbra mortis.
_ Amator mundi. Iob. 28.a. Umbram mortis dividit torrens.
-  Humana vita, Iob. 14.a. Qui quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra.
-  Penalis, Iob. 3.a. Obscurent eam tenebre et umbra mortis.
{2.144rb} Ale
-  Voluptas. Iob. 40.e. Sub umbra dormit.
-  Infidelitas. Lc. 1.g. Illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent.
-  Gehenna. Iob. 10.d. ubi umbra mortis et nullus ordo, etc.
-  Pietas et severitas, misericordia et veritas. Unde Ex. 19.a. Vidistis, qui fecerim Egyptiis : quomodo portaverim vos super alas Aquilarum et assumpserim mihi.
-  Diaboli superbia et astutia. Unde Os. 8.d. Ligavit eum spiritus in alis suis.
-  prelati boni, caritas et castitas. Unde Apc. 12.d. Date sunt mulieri due ale Aquile magne.
-  clerici due manice cape. Ier. 2.g. Inventus est sanguis pauperum et innocentum in alis tuis.
-  Mali prelati rapacitas, prodigalitas. Unde Za. 5.d.
-  Habebant alas, quasi alas milvi : et levaverunt amphoram.
-  Moraliter, dicere debet penitens.
marg.| {a} Miserere mei, Deus] quia peccavi omittendo   [Miserere mei] quia peccavi committendo. Vel propter peccatum originale et superadditum : vel propter miseriam culpe et pene. Item   [miserere] in morte   [miserere] in iudicio.
marg.| {c} Quoniam in te confidit anima mea] Ier. 17.b. Benedictus vir, qui confidit in Domino : et erit Dominus fiducia eius, Ps. 14. Deus meus, in te confido : non erubescam. Sed quare non dicit : Credit in te, vel diligit, sicut dicit   [confidit] cum fides maxime salvet ? Unde dicitur Lc. 7.g. Fides tua te salvam fecit. Solutio. multi credunt et diligunt : et tamen non confidunt : quia spes habet repressivum, scilicet timorem : Amor vero, vel fides non. Et ideo spes maximam habet remunerationem : secundum quod dicitur Hbr. 10.g. Nolite amittere confidentiam vestram, que magnam habet remunerationem. Os. 12.b. Misericordiam et iudicium custodi : et spera in Deo tuo semper. Eccl. 11.c. Confide in Deo et mane in loco tuo.
marg.| {d} Et in umbra alarum tuarum sperabo] id est in protectione Crucis contra Diabolum. Ale enim expanse crucem faciunt et umbram : et Dominus alas suas expandit in Cruce, sicut dicit Is. 95.a. Tota die expandi manus meas ad populum incredulum. Ct. 2.a. Sub umbra illius, quem desideravi, sedi, id est sub umbra Crucis. Ps. 139. Obumbrasti super caput meum in die belli.
marg.| {e} Donec transeat iniquitas] id est usque in finem mundi : quia semper quamdiu erit mundus, durabit iniquitas, Mt. 23.b. Abundabit iniquitas. 2Io. ultim. d. Totus mundus in maligno positus est. Hoc sequitur ad confidentiam.
marg.| {f} Clamabo ad Deum altissimum] Clamabo notat intentionem orationis   [Ad Deum] notat directionem. Ps. 140. Dirigatur oratio mea, sicut incensum, in conspectu tuo   [Altissimum] in hoc notatur excellentia potentie, scientie et bonitatis Dei, licet in excelsis habitet, humilia respicit. Sed nota, quod clamorem impediunt quatuor. Primum est raucitas. Ps. 68. Rauce facte sunt fauces mee, quando, scilicet aridus est homo a devotione. Secundum est, quando arctatur guttur laqueo, sicut factum est Iude proditori. Mt. 27.a. Qui abiens laqueo se suspendit. Laqueus est subtilis tentatio. Tertium est, si sit statua. Statua enim non clamat, quia spiritum non habet : Sic homo sine Spiritu sancto statua est. Io. 15.a. Sine me nihil potestis facere. Rm. 8.e. Spiritus postulat pro nobis. Quartum est, quando habet os obstructum. Ps. 9. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est. Tales habent os obstructum. Item qui nihil cogitant, nisi de carnalibus, habent similiter ora obstructa : sicut isti, qui dicunt, Is. vigesimo secundo d. Comedamus et bibamus ; cras enim moriemur. Qui ergo clamare vult ad Dominum, caveat sibi ab his quatuor. Et posset dicere aliquis, quare clamabis ad Altissimum, cum tu sis in imo : non audiet, nec exaudiet te Dominus ? Ad quod respondet, cum subiungit.
marg.| {h} Deum, qui bene fecit mihi] quasi dicat, ideo securus clamabo ad eum, quia iam alias, cum non clamarem :   [Bene fecit mihi] Post clamorem mittit auxilium. Iudicum tertio. b. Clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis Salvatorem Othoniel, id est responsionem Domini. Et subiungit, quid fecerit sibi Deus.
marg.| {i} Misit de celo] Non dicit quid, sed quasi omnibus notum tacet, quia filium suum misit, sicut dicitur Gal. quarto a. At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum, etc. Per effectum etiam determinat : quid miserit, cum subiungit.
marg.| {k} Et liberavit me] Hoc enim fuit per filium. Io. 8.e. Si filius vos liberaverit, vere liberi eritis, quasi dicat, non aliter poteritis liberari. Alius effectus Incarnationis fuit confusio Diaboli. Unde sequitur :
marg.| {a} Dedit in opprobrium conculcantes me] scilicet Demones. Os. 13.d. Ero mors tua, o mors. Iud. 14.d. Una mulier Hebrea fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor. Ecce enim Holophernes iacet in terra et caput eius non est in illo. Mulier Hebrea, est Beata Virgo. Nabuchodonosor et Holophernes Diabolum significant. Cui Beata Virgo fecit confusionem, quando per prerogativam humilitatis meruit, ut filius Dei carnem sumeret de ipsa. Posset hoc esse thema in festo sancti Petri ad vincula. Misit de celo et liberavit me, secundum illud Act. 12.b. Nunc scio vere, quia misit Dominus Angelum suum et eripuit eum de manu Herodis, etc.   [Dedit in opprobrium conculcantes me] secundum quod ibi sequitur, quod Herodes inquisitione facta fecit interfici custodes. Et tunc adimpletum est illud Prv. 11.b. Iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo.
marg.| {b} Misit Deus] etc. Secunda pars, ubi ostendit aperte quid miserit loquens in persona membrorum. Sed prius in persona capitis prosequamur totam istam partem, sicut et primam fuimus prosecuti. Supra dixit Christus, quod   [misit] ei   [de celo] Deus Pater auxilium. Illud autem auxilium processit de misericordia et veritate Dei Patris. De misericordia respectu presentis miserie, in qua erat filius secundum quod homo. De veritate respectu promissionum. Propter hoc dicit   [Misit Deus] Pater.
marg.| {c} Misericordiam suam] liberantem me, de miseria presentis seculi.
marg.| {d} Et veritatem suam] solventem promissa.
marg.| {e} Et eripuit animam meam] licet corpus exponeret. Iob. 9.c. Terra tradita est in manus impii. Mt. 10.d. Animam autem non possunt occidere.
marg.| {f} De medio catulorum leonum] id est Iudeorum, qui dicuntur catuli leonum propter ferocitatem cordium et rugitum oris, quo contra Dominum clamabant. Ps. 103. Catuli leonum rugientes, ut rapiant, Ier. 12.b. Facta est mihi hereditas mea, quasi leo in silva. Dico, quod eripuit animam et corpus exposuit, non tamen ad longum tempus, quia cito etiam corpus suscitavit. Unde addit :
marg.| {g} Domini] in morte : de facili excitandus. Ier. 31.e. Quasi de somno excitatus sum et vidi et somnus meus dulcis mihi.
marg.| {h} Conturbatus] id est tribulatus corporis passione. Vel sic   [Dormivi conturbatus] id est quietus fui et patiens in Passione   [Conturbatus] scilicet non ratione, sicut imponebatur ei. Iob. 4.b. Tetigi te et conturbatus es, ubi est timor tuus, fortitudo et patientia tua et perfectio viarum tuarum ? Postea ostendit quomodo et per quos fuit conturbatus, dicens.
marg.| {i} Filii hominum] etc. Hoc ponitur, ut locum habeat sequens relatio, sicut Ps. 121. Hierusalem, que edificatur, ut civitas :   [Filii hominum] id est Iudei. Hi sunt quos prius vocavit catulos leonum.
marg.| {k} Dentes eorum] sunt.
marg.| {l} Arma] quibus me impugnabant, ineuntes contra me.
marg.| {m} Et sagitte] quibus me iam crucifixum sagittabunt, dicentes. Mt. 24.e. Vah, qui destruis templum Dei et in triduo illud reedificas, salva temetipsum.
marg.| {n} Et lingua eorum gladius acutus] quando illud cedebant per falsa testimonia. Prv. 25.c. Iaculum et gladius et sagitta acuta, qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. Quod autem sic facerent, habetur Mt. 26.f. Principes Sacerdotum et omne concilium querebant falsum testimonium contra Dominum. Item tunc fuit lingua eorum gladius acutus accelerans mortem, quando clamabant. Crucifige, crucifige eum. Illi ita mihi faciunt. Sed tu, o Deus Pater.
marg.| {o} Exaltare] id est fac me exsurgere, ut manifesteris esse.
marg.| {p} Super celos] id est Angelos. Et per meam Resurrectionem divulgetur.
marg.| {a} {2.145ra} Δ Super omnem terram gloria tua] id est super omnes habitatores terre. Vel Super omnem terram, id est super terram viventium, morientium, mortuorum. De quibus Phil. 2.b. Deus exaltavit illum et dedit illi nomen, quod est super omne nomen ; ut in nomine eius omne genu flectatur, celestium, terrestrium et infernorum. Postea iterum redit ad ostendendum nequitiam Iudeorum persequentium. Et per hanc inordinationem, scilicet quod primo de exaltatione et post de tentatione agit, ostendit quod non est ordo querendus in Prophetis. Dicit ergo.
marg.| {b} Laqueum paraverunt] id est nodosas et subtiles et quasi insolubiles obiectiones.
marg.| {c} Pedibus meis] qui sunt obiurgationes ad malos, promissiones ad bonos, miracula ad incredulos, doctrina ad ignaros. His enim quasi quibusdam pedibus intrabat Iesus ad corda eorum. Sed parabant istis laqueum, quando mulierem deprehensam in adulterio ei adducebant. Ioannis 8.a. Et quando querebant. Si licet dari censum Cesari, annon, Mt. 22.b. Et in pluribus aliis locis ei insidiantes.
marg.| {d} Et incurvaverunt] id est incurvare voluerunt.
marg.| {e} Animam meam] conantes me deprimere et trahere ad consensum malitie sue.
marg.| {f} Foderunt ante faciem meam] id est me non ignorante.
marg.| {g} Foveam] mortem, scilicet sicut dicitur de peccatore : Donec fodiatur peccatori fovea, id est mortis. Sap. secundo d. Morte turpissima condemnemus cum. Unde Ieremias decimo octavo d. Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam anime mee ? Fodientes autem foveam, non Christo nocuerunt, sed sibi. Unde addit :
marg.| {h} Et inciderunt in eam] Eccl. 10.b. Qui fodit foveam, incidet in eam. Unde Ieremias 18.d. Post illud verbum. Foderunt foveam, etc. Sequitur. Adduces super omnes eos latronem repente, quia foderunt foveam, ut caperent me.
marg.| In persona autem viri iusti sic exponitur.
marg.| {b} {2.144vb} Misit Deus misericordiam suam] Hic determinat, quod in precedenti versu indeterminate dixerat, dicens quod misit Deus de celo, scilicet misericordiam suam, id est Christum, qui est misericordia et veritas. Ps. 24. Universe vie Domini misericordia et veritas. Misericordia quoad primum adventum, veritas quoad secundum. Primo misit misericordiam, ut liberaret a culpa. Secundo mittet veritatem, ut liberet a pena. Tunc enim absterget Deus omnem lacrimam ab oculis Sanctorum, etc. ut habetur Apc. 7.d.
marg.| {e} Et eripuit animam meam de medio catulorum leonum] id est Demonum. 1Pt. 5.b. Adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit querens, quem devoret. Et bene dicit   [de medio] eo quod circumierunt et circumdant. Iob. 19.b. obsederunt in gyro tabernaculum meum. Vel leones Demones sunt ; catuli leonum, sunt detractores, qui sanguine gaudent, id est peccatis aliorum et morsibus ludunt, id est detractionibus et os habent fetidum, ut leones : quia non loquuntur nisi de fetore et peccatis aliorum. Ioel. 1.b. Dentes eius ut dentes leonis et molares eius, ut catuli leonum.
marg.| {g} Dormivi] id est quievi in Christo.
marg.| {h} Conturbatus] in mundo. Io. 16.g. In me pacem habeatis, in mundo pressuram habebitis. De qua conturbatione et pressura, subiungit.
marg.| {i} Filii hominum dentes eorum arma et sagitte] Filii hominum sunt, patrum imitatores peccatores. Homines enim dicuntur peccatores, sicut dicitur 1Cor. 3.a. Cum sint inter vos zelus et contentio, etc. nonne homines estis ? id est peccatores. Et in Nm. 32.c. Ecce vos surrexistis pro patribus vestris incrementa et alumni hominum peccatorum. Horum   [dentes] id est verba detractoria, quibus corrodunt alios, sunt   [Arma et sagitte] Per arma impugnantur prope stantes. Unde ubi habemus   [Arma] alia littera habet   [Lancea] Per sagittas impugnantur longe stantes. Et ipsi detrahunt tam propinquis, quam remotis : tam domesticis, quam extraneis. Iob. 4.a. Per gyrum dentium eius formido, quasi dicat, omnes quidem possunt timere a detractiones eius, quia nulli parcit. Nec tantum vulnerant, sed et occidunt. Unde addit :
marg.| {n} Et lingua eorum gladius acutus] Unde petit alibi in Ps. 119. Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa. Vel hoc dicitur ad malum eorum, quasi dicat plus sibi nocent, quam aliis, quia cum alios vulnerant et sagittant, seipsos gladio peccati occidunt. Et hoc est   [lingua eorum gladius acutus] sibi ipsis supple, quos per hoc spiritualiter interficiunt. Eccl. 28.c. Multi ceciderunt in ore gladii, sed non sic, quasi qui interierunt per linguam suam.
marg.| ¶Dentes
-  Inanis spei. Prv. 25.c. Dens putridus et pes lassus, qui sperat super infideli, etc.
-  Aperte rapacitatis. Ioel. 1.b. Dentes eius, ut dentes leonis : et molares eius, ut catuli leonis.
-  Occulte detractionis. Mi. 3.b. Hec dicit Dominus super Prophetas, qui seducunt populum meum, qui mordent dentibus suis, etc.
-  Aperte impugnationis, ut hic.
-  Venenose et peremptorie predicationis. Prv. 30.b. Generatio, que pro dentibus gladios habet.
-  Salubris predicationis. Ct. 6.b. Dentes tui, sicut greges ovium, etc.
marg.| {o} Exaltare super celos Deus] Quasi dicat, quia inter tot mala pressus et commotus in te dormivi et refrigerium inveni, laudare te debeo. Et propter hoc dico   [Exaltare] id est exalteris   [o Deus] Pater, vel o tu, Christe. Et nota, quod exaltatur Deus Pater tripliciter. Primo per famam. Is. 2.c. Exaltabitur Dominus solus in die illa. Secundo per intelligentiam. Psalmo sexagesimo tertio. Accedet homo ad cor altum et exaltabitur Deus. Tertio per potentie manifestationem. Psalmo 20. Exaltare, Domine, in virtute tua. Item exaltatur Christus multipliciter, scilicet in Passione, Io. 12.a. Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Et Io. 3.b. Sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto ; ita exaltari oportet filium hominis. Item in Resurrectione. Phil. 2.b. Propter quod et Deus exaltavit illum. Ecclesiast. 11.a. Sapientia humiliati exaltabit caput eius. Item in Ascensione. Ps. 8. Elevata est magnificentia tua super celos, Item in conversione Gentium. Ps. 45. Exaltabor in Gentibus et exaltabor in terra. Tandem exaltabitur in iudicio. Is. 52.d. Exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde. Et quia huiusmodi exaltatio nota erit bonis et etiam malis dicit ;   [Super celos]  ; Et postea subiungit
marg.| {a} Et super omnem terram gloria tua] Vel per Celos contemplativi. Per terram activi intelligi possunt.
marg.| ¶Optat Ecclesia Christum exaltari.
-  Ut semper queratur. Ps. 104. Querite faciem eius semper.
-  Ut vehementer desideretur. Prv. 13.b. Spes, que differtur, affligit animam.
-  Ne quis estimet se comprehendisse. Phil. 3.c. Sequor autem, si quomodo comprehendam, etc.
-  Ut fides habeat meritum. Io. 16.b. Expedit vobis, ut ego vadam.
-  Ne delicie contemplationis impediant curam subditorum. Unde Ct. 2.d. Surge, propera, amica mea, etc. Ibi Glossa Interrumpe contemplationem et labora in acquisitione aliorum.
marg.| {b} Laqueum paraverunt] non dicit qui, quia innominabiles sunt et indigni nomine. Iob. 18.c. Socii eius, qui non est. Ideo non nominatur dives. Lc. 16.e. Sed Lazarus nominatur. Hi autem, qui parant laqueum, sunt Demones, vel mali homines. De quibus Ier. 5.f. Inventi sunt populo meo impii, insidiantes quasi aucupes, laqueos, ponentes et pedicas ad capiendos viros. Hic autem notantur tria vitia. 1Io. 2.c. Omne, quod est in mundo, est concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et superbia vite. Per laqueum, superbia : per incurvaverunt, avaritia : per foveam, luxuria. De primo ergo dicit : Laqueum paraverunt pedibus meis, scilicet laqueum superbie. Ps. 139. Absconderunt superbi laqueum mihi. De secundo, scilicet de avaritia dicit.
marg.| {d} Et incurvaverunt animam meam] ad terrena. Is. 51.g. Dixerunt anime mee : incurvare, ut transeamus. Bernardus Mentitur, non est transiturus, sed graviter oppressurus. Lc. 13.d. Hanc autem filiam Abrahe, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, etc. Et supra b. Dixerat. Erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. De tertio, scilicet de luxuria, dicit.
marg.| {f} Foderunt ante faciem meam foveam] Prv. 23.c. Fovea profunda meretrix. Hanc foveam fodit et parat diabolus, {2.145rb} quando mulieres adducit in medium, ut decipiant homines. Et bene : Ante faciem, quia per oculos capiuntur, sicut David : 2Rg.. 20.a. Qui vidit Bersabee lavantem se et captus fuit in concupiscentia : Lam. 3.f. Oculus meus depredatus est animam meam in cunctis filiabus urbis mee. Hanc etiam foveam fodiunt vetule consiliatrices stupri et omnes consentientes.
marg.| {h} Et inciderunt in eam] quia in culpa socii sunt cum eis, quos peccare faciunt : vel quibus consentiunt. Rm. 1.d. Quia talia agunt, digni sunt morte, non solum qui ea faciunt, sed etiam, qui consentiunt facientibus. Totum quicquid videmus in mundo, est laqueus, vel fovea animarum. Is. 24.c. Formido et fovea animarum. Is. 24.c. Formido et fovea et laqueus super te, qui habitator es terre. Sap. 14.b. Creature Dei in odium facte sunt et in tentationem anime hominum et in muscipulam pedibus insipientium. Nota, quod Diabolus quibusdam fodit a tergo foveam : Et illi si procedant, non habent periculum, sed qui retrocedunt, ut apostate, vel tepescentes. Prv. 4.c. Via impiorum tenebrosa ; nesciunt, ubi corruant. Ieremie 3.a. Vide, ubi nunc prostrata sis. Sic cecidit Eli. 1Rg. 4.c. Is. 28.d. Vastant et cadant retrorsum et conterantur et illaqueentur.
marg.| {i} Paratum cor meum] etc. Tertia pars, in qua laudes promittit post liberationem suam. Et dicit Christus, Paratum cor meum, quasi dicat illi mihi foveam foderunt, sed non mihi nocuerunt, quia patiens fui. Hoc est, quod dicit.
marg.| {k} O Deus] Pater ? Paratum cor meum est ad sustinendum. Et bene dicit cor, quia spiritus quidem promptus est, caro autem infirma : Mt. 26.d.
marg.| {l} Paratum cor meum] Hoc bis dicit, ideo, quia ad opprobria et flagella paratam habuit voluntatem : Et hec illi illata fuerunt, secundum quod dicunt mali, Sap. secundo d. Contumelia et tormento interrogemus eum. Sed quia patientia non debet esse tristis, vel amara ; sed debet esse cum letitia, addit.
marg.| {m} Cantabo] gratias agendo. Item cum bono opere. Unde adiungit.
marg.| {n} Et psalmum dicam] In hoc innuit, quod opera sua laudem Dei resonabant. Vel sic : Bis dicit : Paratum, quia Christus habuit cor paratum ad patiendum et ad laudandum : Et ideo sequuntur duo verba : Cantabo, quoad laudem. Et psalmum dicam, quoad passionem. Per patientiam autem data est Christo gloriosa Resurrectio, de qua subiungit apostrophando ad carnem suam.
marg.| {2.145va} Δ {a} Exsurge, gloria mea] id est caro, in qua gloriosa gessi opera et que est causa glorie mee.
marg.| {b} Exsurge psalterium et cithara] caro, que fuisti psalterium, sonum reddens a superiori, divina miracula operando. Et cithara, sonum reddens ab inferiori, humana tormenta patiendo. Et determinat horam Resurrectionis, dicens.
marg.| {d} Exsurgam diluculo] alia littera : Mane exsurge, gloria mea, vox Patris ad filium. Prv. 10. Gloria patris filius Sapiens. Ipse fuit psalterium in Passione. Lam. 3.g. Ego sum psalmus. Vel cithara extensus in Cruce. Is. 16.c. Venter meus   [exsurgam diluculo] quasi cithara sonabit. Eccles. 24. De Ante lucanum illumino omnibus. Os. 6.b. Quasi diluculum preparatus est egressus eius, de inferno, scilicet vel sepulchro. Post ostendit duplicem fructum Resurrectionis. Primus, est laus universalis in verbo, unde dicit.
marg.| {e} Confitebor tibi in populis, Domine] id est confiteri tibi faciam a populis conversis per meam et meorum predicationem. Secundus, est laus universalis in opere. Unde dicit.
marg.| {f} Et psalmum dicam tibi in Gentibus] id est faciam, quod gentes bona opera facient ad laudem tuam. Et hoc.
marg.| {g} Quoniam magnificata est usque ad celos misericordia tua] Misericordia Dei, est humanitas Christi, que in Ascensione magnificata est.
marg.| {h} Usque ad celos] secundum illud. Elevata est magnificentia tua super celos.
marg.| {l} Et veritas tua] id est ego, qui sum veritas. Io. 14.a.
marg.| {k} Usque ad nubes] secundum illud Act. 1.b. Et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Et propter hoc.
marg.| {m} Exaltare super celos Deus] Pater, id est lauderis ab Angelis. Et non solum ab Angelis, sed et ab hominibus. Unde sequitur :
marg.| {n} Et super omnem terram gloria tua] quia propter Christi Ascensionem laudaverunt Angeli Deum et glorificaverunt eum Apostoli et alii homines.
Numérotation du verset Ps. 56,moraliter 
marg.| Moraliter, debet dicere quilibet.
marg.| {i} Paratum cor meum] Deus : Et bis dicere debet : Paratum cor meum, quasi dicat, paratum, est ad precepta, paratum est ad consilia. Vel secundum quod in vulgari sonat, paratum, scilicet parare bis dicit, quia dupliciter dicitur quid parari, videlicet, quando aliqua immunditia, vel aliquid inhonestum amovetur ab eo, sicut pomum paratur. Item quando aliquid pulchrum et honestum ei apponitur, sicut templum paratur, quando cortine et panni serici tenduntur in eo ad ornatum. His duobus modis debet cor nostrum parari, videlicet, ut omnem immundam et noxiam cogitationem amoveamus et ornamenta virtutum et bonorum operum, quantum in nobis est, admoveamus et super ponamus cordibus nostris : Et sic poterimus dicere : Paratum cor meum, Deus, id est ab omni immunditia purgatum.
marg.| {l} Paratum cor meum] id est in omni virtute et bono opere ornatum. Et in tali corde est gaudium in Spiritu S. et melodia. Unde addit :
marg.| {m} Cantabo et psalmum dicam] Eph. quinto d. tanguntur hec tria : Nolite inebriari vino, in quo est luxuria : Ecce paratio per remotionem immunditie. Sed implemini Spiritu sancto. Ecce paratio per admotionem ornatus. Et postea addit de gaudio, dicens statim : Cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, non tantum ore, sicut Is. 29. d. Populus hic labiis me honorat ; cor autem eorum longe est a me. Item nota, quod hic tanguntur tres partes penitentie. Paratum cor meum, Ecce contritio. Et dicit bis paratum, ut sit contritio pro malis commissis et pro bonis omissis. Ier. 17.c. Duplici contritione contere eos. Cantabo. Ecce confessio. Is. 23.d. Bene cane, frequenta canticum : Hoc de confessione exponitur.   [Et psalmum dicam] Ecce satisfactio in opere, quia ad litteram Psalmi iniunguntur pro satisfactione. Post penitentiam autem sequitur testimonium conscientie, quia ex ea nascitur. Unde sequitur in voce penitentis.
marg.| {a} Exsurge, gloria mea] id est testimonium conscientie mee, quod per peccatum cecideras, exsurge per penitentiam. 2Cor. 1.c. Gloria nostra hec est, testimonium conscientie nostre. Sed quia per peccatum non tantum perdit homo testimonium conscientie, sed et bona opera, que fecerat, mortificantur : et confessio, quam de peccatis precedentibus fecerat, periclitatur. Ideo penitens dicit, non tantum : Eurge gloria mea, sed addit.
marg.| {b} Exsurge psalterium] id est extra surgant in publicum opera mortificata.
marg.| {c} Et cithara] confessio de operibus, sive de Psalmis 1. Cor. 14.f. Unusquisque vestrum psalmum habet. De cithara confessionis. Is. 23.d. Sume tibi citharam, id est confessionem : circui civitatem, id est conscientiam. Et quia multi sunt, qui nolunt penitere usque ad mortem, ne de talibus esse videatur, adiungit.
marg.| {d} Exsurgam diluculo] id est cito penitebo. Eccles. 1.b. Ne tardes converti ad Dominum et ne differas de die in diem. Multi autem dicunt : Exsurgam crepusculo. Et contra illos dicit statim in Eccl. 5.c. Post predicta verba. Subito veniet ira illius et in tempore vindicte disperdet, id est adversis penis perdet. Et quia post evasionem periculi, laudandus est Deus, subiungit.
marg.| {e} Confitebor tibi] confessione laudis, quod bene sequitur, postquam dixit : Exsurgam diluculo, sicut alauda et alie aves, que diluculo surgunt, statim incipiunt laudare Creatorem suum. Bene ergo dicit :   [Confitebor tibi in populis, Domine] id est laudabo te coram populis predicando. Nec tantum predicando, sed et bonum exemplum prebendo. Hoc est, quod sequitur.
marg.| {f} Psalmum dicam tibi in Gentibus] id est faciam opera coram Gentibus, que erunt ad honorem tuum, secundum illud Mt. 5.b. Sic luceat lux vestra coram hominibus, {2.145vb} scilicet predicatione, ut videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum, qui in celis est. Tob. 12.b. Benedicite Deum, celi et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit nobiscum misericordiam suam. Et merito hoc debeo facere.
marg.| {g} Quoniam magnificata est usque ad celos] scilicet dando penitentibus.
marg.| {i} Misericordia tua] quasi dicat, laudandus es, quia tanta est misericordia tua, ut non tantum penitentibus peccata dimittas ; sed et regnum celorum promittas. Mt. quarto c. Penitentiam agite ; appropinquabit enim regnum celorum. Nec hoc clam facis, sed per Predicatores tuos omnibus publicari facis. Hoc est, quod sequitur.
marg.| {l} Et veritas tua] scilicet huius promissionis, non tantum in se magna est, sed magnificatur.
marg.| {k} Usque ad nubes] id est adeo ut eam facias in terram, id est in corda peccatorum instillari et pluas eam de nubibus tuis, id est de Predicatoribus tuis, ut terrena corda aqua istarum nubium irrigata, germinent propositum bonum et faciant dignos fructus penitentie. Ioel. 2.e. Noli timere terra, exulta et letare : quoniam magnificavit Dominus, ut faceret. Nolite timere animalia religionis, quia germinaverunt speciosa deserti, lignum attulit fructum suum. Dicuntur autem Predicatores nubes, secundum quod dicit Glossa quia de ipsis quasi de nubibus Dominus coruscat miraculis, tonat minis, pluit doctrinis. Unde Is. 60.b. Qui sunt isti, qui ut nubes volant ? Et Is. 5.b. Mandabo nubibus meis, ne pluant super eos imbrem. Et quia ita magnificata est misericordia et veritas tua, Deus : Ergo.
marg.| {m} Exaltare super celos Deus et super omnem terram gloria tua] quasi dicat, iusti et peccatores glorificent Deum. Per celos enim intelliguntur Iusti ; per terram peccatores. Is. ult. a. Celum sedes mea et terra scabellum pedum meorum. Et quomodo exaltatur Deus super istos celos ? Solutio : Sancti ferunt Deum et cum seipsos exaltant per eminentiam vite ; et Deum quem portant, exaltant. Ct. 1.d. Fasciculus myrrhe dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Ecce quomodo portat eum Sponsa. Quomodo autem seipsos et Deum in se exaltant, bene innuit Dn. 2.e. Ubi dicitur, quod lapis, qui percusserat statuam factus est mons magnus. Lapis iste est vir sanctus : statua est imago mundi, erecta in cordibus hominum mundanorum. Hanc percutit, cum mundum contemnit. 1Cor. 7.f. Qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur. Preterit enim figura huius mundi. Super terram autem peccatorum est gloria Domini, cum ipsi peccata confitentur. Ios. 7.c. Da gloriam Domino Deo Israel et confitere, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 56), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_56)

Notes :