Psalmus 81
Numérotation du verset
Ps. 81,1
¶Psalmus Asaph
¶Codd. : (Ps. 81)
D14
D30
Δ
Rusch
Ps-G
| Psalmus Asaph] In fine pro torcularibus domini Asaph
D30
Numérotation du verset
Ps. 81,I
Deus
stetit in synagoga deorum ¦
in medio autem deos diiudicat1.
1 deos
Ps-G
(
plerique codd. et edd.
)
D14 D30
Δ
Rusch
] Deus
Ps-G Ps-R
| diiudicat
plerique codd
deiudicat
Ps-G
Numérotation du verset
Ps. 81,2 II
Usquequo
iudicatis iniquitatem ¦
et facies
peccatorum sumitis.
Numérotation du verset
Ps. 81,3 III
Iudicate2
2 Iudicate
D14 D30
Δ
Rusch Ps-G
] iudicare ΩS, Diapsalma
praem. D14 Ps-G
egeno et pupillo3 :
3 egeno et pupillo
D30
Ω
Ps-G
(V D)
Rusch
Clementina cum Ps-R
] egenum et pupillum
D14 Ps-G
humilem
et pauperem
iustificate.
Numérotation du verset
Ps. 81,4 IV
Eripite
pauperem ¦ et egenum de manu peccatoris liberate.
Numérotation du verset
Ps. 81,5 V
} Nescierunt
neque intellexerunt†
in tenebris ambulant ¦
movebuntur omnia fundamenta terre.
Numérotation du verset
Ps. 81,6 VI
Ego dixi dii
estis ¦
et filii
excelsi
omnes.
Numérotation du verset
Ps. 81,7 VII
Vos autem
sicut homines
moriemini ¦
et sicut unus
de principibus cadetis.
Numérotation du verset
Ps. 81,8 VIII
Surge
Deus
iudica terram ¦
quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus.
Psalmus 81
Numérotation du verset
Ps. 81,1
marg.|
{215vb}
Deus stetit in Synagoga]
Titulus, Psalmus Asaph, id est synagoge, que hic redarguitur, ut saltem nunc cognoscat Christum, quem crucifigens noluit cognoscere. Continuatio. In precedenti Psalmo ostendit Iudeos ingratos esse multis Dei beneficiis. Sed quia non tantum illis corporalibus et communibus beneficiis, verum etiam illi mirabili et speciali beneficio, quod fuit de incarnatione Filii Dei, ingrati fuerunt, bene sequitur iste Psalmus, in quo de utraque Christi natura agitur. Item duo psalmi precesserunt : Unus de primo Adventu, alius de Passione. Iste vero tertius est totus de Iudicio et de duabus naturis Iudicis, ut dicit Glossa licet hoc sit obscurum. Intentio est, monere infidelem Synagogam, ut Christum verum Deum et hominem credat esse.
marg.|
Modus. Tripartitus est Psalmus. Primo, Christum inducit adversarios arguentem. Secundo, monet, ut Christum quamvis eum egenum viderint, tamen Deum esse intelligant : Que est intentio Psalmi, ibi : Iudicate. Quod eos non fecisse, in eadem supponit, ibi, Nescierunt. Tertio ostendit, a quanta dignitate ceciderint, ibi : Ego dixi. Agens ergo de utraque Christi natura, ait.
marg.|
{a}
Deus]
Ecce Divinitas.
marg.|
{b}
Stetit]
id est visibilis apparuit. Ecce humanitas. Io. 1.d. Medius vestrum stetit, quem vos nescitis.
marg.|
{c}
In Synagoga Deorum]
id est in congregatione doctorum, scribarum et Phariseorum et iudicum, de quibus Ex. 22.b. Si latet fur, Dominus domus applicabitur ad Deos et iurabit. Dominus dicitur stare per :
- carnis ostensionem. Io. 1.d. Medius vestrum stetit, quem vos nescitis.
- iudicii executionem. Is. 3.c. Stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandum populus.
- auxilii prestationem. Actuum septimo g. Ecce video celos apertos et Iesum stantem et cetera.
- nature incorruptionem. Io. ult. b. Stetit Iesus in littore.
- carnis ostensionem. Io. 1.d. Medius vestrum stetit, quem vos nescitis.
- iudicii executionem. Is. 3.c. Stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandum populus.
- auxilii prestationem. Actuum septimo g. Ecce video celos apertos et Iesum stantem et cetera.
- nature incorruptionem. Io. ult. b. Stetit Iesus in littore.
marg.|
{2.216ra}
Δ Secundo ostendit eius liberalitatem, eum dicit.
marg.|
{a}
In medio autem]
quasi omnibus se communiter exhibens, non accipiendo personam. Lc. ult. f. Stetit Iesus in medio discipulorum et ait, pax vobis. Tertio ostendit eius officium, quod est iudicare, ut non tantum liberalis, sed et iustus esse innotescat. Unde dicit.
marg.|
{b}
deos diiudicat]
Et est sensus. Ipse sine omni acceptione personarum iudicat, non tantum pauperes et viles, sed et Deos, id est potentes et iudices minorum. Et intelligendum est de iudicio discretionis, quo per occultam suam iustitiam quosdam facit vasa in honorem, quosdam autem vasa in contumeliam : De quo ipse dicit Io. 9.g. Ego in iudicium veni in Mundum, ut qui non vident, videant : et qui vident, ceci fiant. Sed quia ista discretio bonorum a malis facta fuit per Christi predicationem, agit de eius predicatione, que consistit in tribus, in argutione, comminatione, promissione. Apc. 4.b. De throno procedebant voces, coruscationes et tonitrua. Hec sunt illa tria, que procedunt de trono iudicii discretionis. Sicut ergo bonus Predicator Christus primo arguit peccata maiorum, deinde peccata minorum, maioribus dicit.
Numérotation du verset
Ps. 81,1†
mystice
mystice
marg.|
Θ Item de prelatis potest hoc exponi :
marg.|
{a}
Deus stetit]
Et posset esse thema in concilio Episcoporum : vel in capitulo Abbatum.
marg.|
{c}
Synagoga Deorum]
id est congregatio prelatorum, qui sunt Dii ; sicut in authoritate supra dicta. Ex. duodecimo b. Applicabitur ad Deos, etc. Et in eodem d. Diis non detrahes. Stetit, ergo, Deus quondam inter tales, id est mansit. Stare enim manere dicitur, secundum illud Ecclesiastici 11.c.a Sta in testamento tuo, etc. Nunc vero utrum stet ibi, ambiguum est, quia magis ibi conveniunt ad mordendum et nocendum et pauperes opprimendum, quam ad utilitatem Ecclesie. Unde illa congregatio, si taliter congregentur, non est, synagoga Deorum, sed Satane. Apc. 2.c. Blasphemaris ab his, qui se dicunt Iudeos esse et non sunt, sed sunt synagoga Satane. Sir. 21.b. Stupa collecta synagoga peccantium et consummatio illorum flamma ignis. Et quia multum excedunt prelati in cibis, in expensis, in equitaturis et vestibus, bene addit.
a Sir. 11.
marg.|
{a}
Θ
in medio autem Deos diiudicat]
id est iudicabit eos, utrum servaverint mediocritatem, secundum quod dicitur de Beato Augustino, quod habitus eius erat nec pretiosus nimis, nec despectus nimis Vel. In medio, id est in communitare, utrum, scilicet communiter se habuerint ad subditos, non accipientes personas, non nimis familiares quibusdam et aliis nimis extranei. Lc. 24.f. Cum loquerentur, Iesus stetit in medio, quasi communiter omnibus se exhibens. Et notabile, quod ibi sequitur, quod dixit eis. Pax vobis. Si enim prelatus sic est in medio, tunc non murmurant subditi, sed sunt in pace. Aliter autem murmurant et sunt in amaritudine, si, vel propter consanguinitatem, vel propter aliud singularem familiaritatem aliquibus exhibeat. Unde Mt. 20.c. dicitur, quod cum cognati Domini, Iacobus et Ioannes petiissent, ut sederent unus ad dexteram et alius ad sinistram eius, audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus. Item, in medio, iudicabit prelatos, id est propter ventrem et ingluviem multos condemnabit. Mi. 6.d. Humiliatio tua in medio tui.
Numérotation du verset
Ps. 81,1*
moraliter
moraliter
marg.|
{a} Moraliter :
Deus stetit in synagoga Deorum]
Hoc bene dicitur, quia ubi est congregatio bonorum, qui celestia desiderent et ibi habitent, ibi Deus stat ; id est perseveranter manet. Unde Mt. decimo octavo c. Ubi duo, vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Et notandum quod in quibusdam stat Dominus et manet ; in quibusdam autem transit, in quibusdam autem nec etiam ingreditur. In viris firmis stat, in fluctuantibus autem transit, qui ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt, ut dicitur Lc. 8.b. De firmis dicit. Ecclesiastic. vigesimo quarto a. In hereditate Domini morabor, id est in eis, qui sunt firmi et immobiles. De mobilibus autem et fluctuantibus, in eodem. In fluctibus maris ambulavi, id est in eis, qui non sunt stabiles, non steti, sed transivi. In illis autem, qui totos se exponunt secularibus curis, non ingreditur Dominus. Unde dicit Os. 11.c. Ego sum Deus et non homo, in medio tui Sanctus et non ingrediar civitatem. Sed ut Dii, id est spirituales et celestes homines de se non presumant, bene addit.
marg.|
{a} *
In medio autem Deus diiudicat]
id est iudicabit etiam Sanctos. In medio, id est in bonis. Ps. 74. Ego iustitias iudicabo.
marg.|
Item Deus
[diiudicat]
id est facit eos seipsos diiudicare. Non autem tantum in malis operibus, vel cogitationibus, vel locutionibus, sed bonis, hoc est in medio, virtus enim in medietate consistit. Et hoc facit Dominus, ut ibi stet, secundum quod precedit. Deus stetit, etc. Nam dicit Ps. 88. Iustitia et iudicium preparatio sedis tue, quasi dicat ad hoc, quod Dominus sedeat in corde hominis, oportet, quod sit iustus. Et hoc notatur, cum dicit,
Stetit in synagoga Deorum.
marg.|
Item oportet, quod ipsam iustitiam
{2.216rb} iudicet et discutiat, ne negligenter, aut inaniter fiat. Et hoc notatur, cum dicit :
In medio autem Deos diiudicat.
Sic diiudicabat se Iob, dicens. Iob. 9.d. Verebar omnia opera mea, sciens, quod non parceres delinquenti. Glossa : Bona quidem erant, sed hec quoque timenda his, qui vere volunt Deo placere, quia duo in bonis timenda sunt, desidia et fraus : Desidiam facit minor amor Dei : fraudem facit proprius amor sui. Sed sunt multi, qui non omittunt iudicium tantum bonorum, sed et malorum operum suorum. Unde ad eos se convertit dicens :
Usquequo]
o vos peccatores.
Numérotation du verset
Ps. 81,2
marg.|
{c}
Usquequo iudicatis iniquitatem]
quasi dicat, semper iudicastis inique contradicentes legi, quam vobis dederam, Prophetas contumeliis afficientes, quos vobis miseram, sed usquequo extendetis iniquitatem iudicii vestri, qui modo iniquum iudicium facitis super me visitatorem vestrum, quem crucifigere disponitis ? Minoribus autem dicit.
marg.|
{e}
Et facies peccatorum sumitis]
id est o vos minores, quare sumitis facies peccatorum, id est maiorum vestrorum, eis, scilicet consentientes in morte mea, Barrabam postulantes et me crucifigendum clamantes ? De his habetur Mt. 27.b. Ubi dicitur, quod Principes sacerdotum et seniores persuaserunt populo, ut peterent Barrabam, Iesum vero perderent. Et Preses ait illis. Quem vultis vobis de duobus dimitti ? At illi dixerunt : Barrabam. Dicit eis Pilatus. Quid igitur faciem de Iesu, qui dicitur Christus ? Dicunt ei omnes, crucifigatur, etc.
Numérotation du verset
Ps. 81,2†
mystice
mystice
marg.|
{c}
Usquequo iudicatis]
id est iudicando facitis. iniquitatem. Dn. 13.a. Egressa est iniquitas a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum.
marg.|
{e}
Et facies peccatorum sumitis]
accipientes personas in iudicio Prv. 28.c. Qui cognoscit in iudicio faciem, non bene facit iste et pro buccella panis deserit veritatem. Et aggravat acceptionem persone, cum dicit, facies peccatorum. Gravius enim est peccatum in iudicio accipere personam peccatoris quam personam iusti, vel Pauperis. Sed modo prelati contra pauperes et iustos multotiens accipiunt personas peccatorum, id est iniquorum hominum. Unde maledicit eis Dominus. Is. 5.f. Ve, qui iustificatis impium pro muneribus et iustitiam iusti aufertis ab eo. Contra quod monet eos, cum subiungit.
Numérotation du verset
Ps. 81,2†*
moraliter
moraliter
marg.|
Iudicatis iniquitatem]
id est iudicio rationis deliberatis facere iniquitatem, vel iudicantes quid agendum sit, iudicatis iniquitatem esse faciendam. Iac. 2.a. Nonne iudicatis apud vosmetipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum ? Nec solum iudicatis esse faciendam, sed facitis, hoc est.
marg.|
{e}
Et facies peccatorum sumitis]
scilicet faciendo peccata. Diversi enim peccatores habent diversas facies diversarum bestiarum. Superbus enim sumit faciem leonis. Luxuriosus faciem porci et sic de aliis. Vel facies ipsorum hominum peccatorum, sicut in bono Ioannes dicitur Elias. Mt. 11.b. Ipse est Elias, etc. Facies vero Luciferi primi peccatoris superbia. Hanc sumit, qui eum in superbia imitatur. Facies Ade libido sciendi, facies Cain invidia, Lamech crudelitas, Nemroth ambitio, Pharaonis oppressio subditorum.
Numérotation du verset
Ps. 81,3
marg.|
{f}
Iudicate]
Secunda pars, cuius continentia predicta est et monet eos, quos prius arguit. Primo maiores, secundo minores, Maioribus dicit, Iudicate, id est iuste iudicate : Iudicium enim iniustum non est iudicium, recte loquendo.
marg.|
{g}
Egeno et pupillo]
scilicet ad honorem Christi, qui propter vos esurivit et sitivit et egenus factus est, cum esset dives, propter vos sine patre voluit esse ut pupillus.
marg.|
{h}
Humilem]
qui dicit : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Mt. 11.d.
marg.|
{i}
Et pauperem]
qui non habet, ubi caput reclinet. Mt. 8.c.
marg.|
{k}
Iustificate]
id est iustum credite et iustum Predicate, non ut iniustum condemnate. Et si isti maiores firmaverunt sermonem nequam, ut perverterent iusti iudicium, vos minores, qui plures estis.
Numérotation du verset
Ps. 81,3†
mystice
mystice
marg.|
{f}
Iudicate egeno et pupillo, humilem et pauperem iustificate]
subintellige, si habeant iustam causam. Sicut intelligitur illud Eccl. 4.b. In iudicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum. Is. 1.e. Querite iudicium, subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam. Non enim tantum iudicare, sed et defendere debent prelati huiusmodi miserabiles personas. Unde etiam hic addit.
Numérotation du verset
Ps. 81,4
marg.|
{l}
Eripite pauperem]
Christum de manu maiorum. Et ipsum.
marg.|
{m}
Egenum de manu peccatoris]
id est Principis. Liberate. Et ostendit quod neque maiores, neque minores ita fecerunt, ut monuerat, de utrisque subiungens.
Numérotation du verset
Ps. 81,4†
mystice
mystice
marg.|
{l}
Eripe pauperem]
de ore leonis, scilicet bedelli, vel usurarii, vel cuiuscumque oppressoris, vel calumniatoris.
marg.|
{m}
Et egenum de manu peccatoris liberate]
Idem est Eccl. 4.b. Libera eum, qui iniuriam patitur de manu superbi Ier. 22.a. Liberate vi oppressum de manu calumniatoris. Iob. 29.c. Conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam predam. Hec autem multotiens dimittunt prelati ex ignorantia, que tamen in prelatis non deberet habere locum, cum profiteantur se scire vetus et novum Testamentum. Et de hac ignorantia subdit.
Numérotation du verset
Ps. 81,5
marg.|
{n}
Nescierunt]
quia
neque intellexerunt,
id est intus non legetur, neque in corde, neque in Scripturis. Io. 5.f. Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam eternam habere et ille sunt, que testimonium perhibent de me. Et quia nescierunt, neque intellexerunt.
marg.|
{a}
{2.216va}
Δ
In tenebris ambulant]
id est opera tenebrarum faciunt me persequendo et Barrabam dimittendo. Si enim cognovissent, nec Deum glorie illi crucifixissent, neque isti dimisso Christo, Barrabam elegissent. Primo ergo ostendit eos fuisse ignorantes. Et de hoc arguit eos, cum dicit : Nesciunt. Secundo arguit eos de negligentia, cum dicit : Neque intellexerunt. Tertio, arguit eos de malo opere, cum dicit : In tenebris ambulant. Quarto, arguit eos de duritia et obstinatione, cum subiungit.
marg.|
{b}
Movebuntur omnia fundamenta terre]
quia Christo moriente in Cruce, terra mota est et petre scisse sunt, quasi compatientes Creatori. Mt. 27.f. Sed duriores fuerunt Iudei quam terra et lapides, quia nec in eum crediderunt, nec patienti compassi sunt, sed et in mortuum sevierunt facientes in latere vulnerari. Io. 19.f. Et ponentes custodes circa sepulchrum. Mt. 27.g.
Numérotation du verset
Ps. 81,5*
allegorice
allegorice
marg.|
{b} Vel sic allegorice :
Movebuntur omnia fundamenta terre]
id est corda Gentilium movebuntur ad penitentiam et fidem, Iudeis permanentibus in infidelitate et cecitate, quia ut dicitur Rm. 11.c. Cecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo Gentium intraret.
Numérotation du verset
Ps. 81,5†
mystice
mystice
marg.|
{n}
Nescierunt]
Is. 56.d. Speculatores eius ceci omnes, nescierunt universi, canes muti. Malum autem est eis ignorare, sed peius est nolle scire, de quo potest intelligi, quod sequitur.
marg.|
{o}
Neque intellexerunt]
id est neglexerunt, vel noluerunt scire. Ps. 35. Noluit intelligere, ut bene ageret. Is. 56.d. Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam. Pessimum est autem malum operari, de quo addit.
prol.|
Θ
prol.|
{a} In tenebris
marg.|
{a}
In tenebris ambulant]
1Io. 1.c. si dixerimus, quoniam societatem habemus cum eo et in tenebris non ambulamus, mentimur. 1Io. 2.c. Qui ambulat in tenebris, nescit, quo vadat. Quia autem deficit scientia et abundant opera tenebrarum, iuste iudicare neque sciunt, neque volunt, precipue cum voluntas eorum cito per munera corrumpatur. Unde addit :
marg.|
{b}
Movebuntur omnia fundamenta terre]
Fundamenta terre, id est Ecclesie, sunt prelati et precipue Romani Cardinales, qui debent portare et sustinere totam fabricam Ecclesie 1Rg. 2.b. Domini sunt cardines terre et posuit super eos Orbem. Moventur autem hec fundamenta nunc prece, nunc pretio. A quo moventur ? A iustitia, a veritate, a bona voluntate et tandem movebuntur de loco suo, ubi turres et palatia construxerunt, quando dicet Dominus exterminatori Angelo illud Am. 9.a. Percute cardinem et commoveantur superliminaria. Iob. 9.b. Sub quo curvantur, qui portant Orbem. Sed cur dicit, omnia ? Suntne omnes tales ? Dominus scit, non est nostrum iudicare. Dominus tamen de ipsis loquens dicit. Is. 56.d. Omnes in viam suam declinaverunt, {2.216vb} unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum. Et si forte vita aliquorum sit contemptibilis, tamen gradus et dignitas Ecclesiastica in eis est honoranda et reverenda. Unde bene subdit.
Numérotation du verset
Ps. 81,6
marg.|
{c}
Ego dixi]
Tertia pars, in qua ostendit, a quarta dignitate ceciderunt, quam habuissent, si vellent, scilicet quod essent filii Dei. Unde dicit. Ego, cuius dicere est esse, vel facere, dixi, quod vos omnes.
marg.|
{d}
Dii estis et filii Excelsi omnes]
id est si vultis credere, Dei bona habebitis et eterne hereditatis participes eritis et heredes. Io. 1.a. Dedit eis potestatem filios Dei fieri his, qui credunt in nomine eius. Hec est dignitas, quam habuissent, si voluissent. Sed ostendit quod non habuerunt eam.
Numérotation du verset
Ps. 81,6†
mystice
mystice
marg.|
{c}
Ego dixi]
ergo verum est.
marg.|
{d}
Dii estis et filii Excelsi omnes]
O vos prelati et Cardinales. Io. 10.g. Nonne scriptum est in lege vestra : Ego dixi, Dii estis ? Si illos dixit Deos, ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi Scriptura, quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis, quia blasphemo, quia dixi, Filius Dei sum. Sed ne de dignitate superbiant, fragilitatem eorum commemorans, subiungit.
Numérotation du verset
Ps. 81,6†*
moraliter
moraliter
marg.|
{c} Vel arguendo superbiam eorum, dicit :
Ego dixi : dii estis]
etc. quasi dicat, vos facitis vos adorari super terram, quasi sitis dii, sed magis estis idola. Za. 11.d. O pastor et idolum.
marg.|
{e}
Et filii Excelsi omnes]
Iob. 11.c. Vir vanus in superbiam erigitur et quasi pullum onagri se liberum natum putat.
Numérotation du verset
Ps. 81,7
marg.|
{f}
Vos autem]
ita dixi.
marg.|
{g}
Sicut homines moriemini]
quasi dicat : non eritis sicut Dii viventes in vita eterna, sed sicut homines mortales et terreni et moriemini in peccato infidelitatis. Io. 8.c. In peccato vestro moriemini.
marg.|
{i}
Et sicut de Principibus]
id est de demonibus.
marg.|
{k}
Cadetis]
ab illa dignitate et corruetis in Inferno. Demones dicuntur Principes. Unde Eph. 6.b. Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus Principes et Potestates. propheta autem videns Dei non comminationem et Iudeorum obstinationem, ex persona sua subdit.
Numérotation du verset
Ps. 81,7†
mystice
mystice
marg.|
{f}
Vos autem sicut homines moriemini]
morte corporis. Unde non est superbiendum. Eccl. 10.b. Quid superbis terra et cinis ? Et ne in tantam vesaniam prorumpant, ut se immortales estiment, probat per locum a simili, vel a maiori dicens.
marg.|
{i}
Et sicut unus de Principibus cadetis]
quasi dicat, omnes Principes et potentes, qui usque modo fuerunt, ceciderunt, ergo et vos, cum eiusdem conditionis et nature sitis. Io. 8.g. Numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est et Prophete mortui sunt, quem teipsum facis ?
Numérotation du verset
Ps. 81,7†
mystice
mystice
marg.|
{f}
Vos autem sicut homines]
scilicet Adam et Eva.
marg.|
{h}
Moriemini]
per peccatum ambitionis et inobedientie. Za. 13.c. Adam exemplum meum ab adolescentia mea, quia ab adolescentia incipiunt ambire prelationes et Dei preceptis non obedire.
marg.|
{i} Et sicut unus de principibus] demonum.
marg.|
{k}
Cadetis]
propter superbiam. Lc. 10.c. Videbam Satanam sicut fulgur de celo cadentem Is. 14.d. Qui dicebas in corde tuo, in celum ascendam, etc. Et post pauca : Verumtamen ad infernum detraheris, etc. ut hoc cito fiat.
Numérotation du verset
Ps. 81,8
marg.|
{l}
Surge, Deus]
ad vindictam.
marg.|
{m} Et
Iudica terram]
id est Iudeos terrena sapientes. Et loquitur de iudicio discretionis vel de iudicio condemnationis. Et hoc bene potes facere quia licet Iudei reprobentur et condemnentur, multos habebis cultores de Gentibus. Et hoc est, quod addit.
marg.|
{n}
Quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus]
Ps. 2. Dabo tibi gentes hereditatem tuam. Hec dicit Pater ad Filium.
Numérotation du verset
Ps. 81,8†
mystice
mystice
marg.|
{l}
Surge]
Domine Deus, de sub pedibus eorum, qui modo ab eis contemneris : surge ad vindicandum contemptum. Et.
marg.|
{m}
Iudica terram]
id est terrenum amorem, qui corda eorum possidet. Hec est terra, que usque ad fenestras Templa ascendit. Ez. 41.c. id est usque ad prelatos, per quos debet intrare lux in Ecclesiam. Hoc autem fiet in die illa Iudicii, de qua Is. 2.d. Humiliabitur altitudo virorum et elevabitur Dominus solus in illa die et idola penitus conterentur : id est isti falsi Dii a facie formidinis Domini et gloria Maiestatis eius cum surrexerit percutere terram, id est cum fiet, quod hic petitur, Surge, Deus, iudica terram. Et vere ita fiet.
marg.|
{n}
Quoniam tu disperdes]
alia littera, id est diversis penis perdas eos.
marg.|
{o}
In omnibus gentibus]
id est pro peccatis omnium gentium, que corrigere neglexerunt. Os. 10.c. Non comprehendet eos prelium in Gabaa super filios iniquitatis, iuxta desiderium meum corripiam eos, congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas, Gabaa interpretatur vallis eius et proclivium eius et significat istam vallem miserie, scilicet presentem vitam, in qua reprobos non comprehendit prelium, id est tribulatio, vel correctio, super filios iniquitatis, id est super iniquitates filiorum ; sed in futuro reservat Dominus. Unde dicit : Iuxta desiderium meum corripiam eos et congregabuntur. Is. 24.d. Congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum. Et bene dicit : Cum corripientur propter duas iniquitates suas. Una enim iniquitas eorum in propriis, que fecerunt : Alia in peccatis subditorum, que non correxerunt.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 81), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_81)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 81), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_81)
Notes :