Hugo de Sancto Caro

Psalmus 26

Numérotation du verset Ps. 26,1 

¶ In finem
¶Codd. : (Ps. 26) D30 Rusch Ps-G, def. C
psalmus1
1 In finem psalmus Ps-G (V D) Ω X ΩS Rusch Ed1530 ] psalmus Amiatinus Ps-G (I L W) D14 D30 ² cum Ps-R , om. Ps-G D14 D30 *
David
priusquam
liniretur2.
2 liniretur Ω X] + gratia et postulatio bonorum D30
Numérotation du verset Ps. 26,I 

Dominus illuminatio mea
et salus mea ¦
quem timebo ?
Numérotation du verset Ps. 26,II 

Dominus protector
vite mee ¦ a quo trepidabo.
Numérotation du verset Ps. 26,2 III

Dum3 appropiant super me
3 Dum] Cum (hapax)
nocentes ¦
ut edant carnes meas.
Numérotation du verset Ps. 26,IV 

Qui
tribulant me4 inimici mei ¦
4 me Ps-G (Q W ΦP U G K ΨB V D) D14 D30 ΩS Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] + et Ps-G
ipsi infirmati sunt
et ceciderunt.
Numérotation du verset Ps. 26,3 V

Si consistant adversum5 me castra ¦
5 adversum Ps-GP U G K ΨB V D) Ω D30 Rusch edd adversus Ps-G D14 Cor2
non timebit
cor meum.
Numérotation du verset Ps. 26,VI 

Si exsurgat
adversum6 me prelium ¦
6 adversum Ps-GP U G K ΨB V D) Ω D30 Rusch edd adversus Ps-G D14 Cor2
in hoc
ego sperabo.
Numérotation du verset Ps. 26,4 VII

Unam
petii a Domino hanc requiram ¦
ut
inhabitem in domo Domini’
omnibus diebus7 vite mee.
7 omnibus diebus D30 Rusch cum Ps-R ] omnes dies Ps-G (I ΦRGV) D14 ² (super ras.) Cor2 (grecus et antiq.) Ps-α
Numérotation du verset Ps. 26,VIII 

Ut videam voluntatem Domini8 :
8 voluntatem Domini Ps-G D14 D30 Rusch ] voluptatem Domini Ed1532 Carafianus Clementina
et visitem templum eius.
Numérotation du verset Ps. 26,5 IX

Quoniam abscondit me in tabernaculo suo9
9 suo Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G (R F I L) cum LXX
in die malorum ¦
protexit me
in abscondito tabernaculi sui.
Numérotation du verset Ps. 26,6 X

In petra exaltavit me ¦
et nunc
exaltavit caput meum
super inimicos meos.
Numérotation du verset Ps. 26,XI 

Circuivi
et immolavi
in tabernaculo eius
hostiam vociferationis
cantabo ¦
et psalmum dicam Domino.
Numérotation du verset Ps. 26,7 XII

Exaudi Domine
vocem meam
qua clamavi ad te10 :
10 ad te Ps-G (L ΨB² V D) D30 Ω Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G D14
miserere mei
et exaudi me.
Numérotation du verset Ps. 26,8 XIII

Tibi dixit
cor meum’
exquisivit te11
11 -vit te D14 D30 Rusch ] –sivi te M* ΦRP D, exquisivit Ps-G (R F M² W U G K ΨB*) Cor2 ( EXQUISIVIT FACIES MEA : antiquior habet hoc. EXQUISIVI TE FACIES MEA  : que, si posset per approbatos latinos haberi, satis esset dulcis, sed etiam hebreus non consentit ; unde timendum [bene canendum Roma, BAV, Vat. lat. 3466#] est littera a vitio falsitatis)
facies mea ¦
faciem tuam Domine requiram.
Numérotation du verset Ps. 26,9 XIV

Ne avertas
faciem tuam
a me ¦ ne declines in ira
a servo tuo.
Numérotation du verset Ps. 26,XV 

Adiutor meus esto12
12 esto D14 D30 Rusch Ps-G ] es tu ΦR, + Domine ΩS, Cor2 (hebr. et antiq. et Ieronimus non habent DOMINE sed de versiculo cantus fuit appositum) ; cf. Corpus antiphonalium officii officii (n° 7932 : cursus monasticus ; n° 6037 : cursus romanus , Ivrée, Chapitre, 106 : “Adiutor meus esto, Domine [alii : Deus], ne derelinquas me. V/ Neque despicias me, Deus salutaris meus ») ; MARBACH , Carmina Scripturarum , p. 97-98.
ne derelinquas me ¦
neque despicias me
Deus salutaris13 meus.
13 salutaris D14 D30 Rusch cum Ps-R ] salvator Ps-G (R) (hapax)
Numérotation du verset Ps. 26,10 XVI

Quoniam pater meus et mater mea
dereliquerunt me ¦
Dominus
autem assumpsit me.
Numérotation du verset Ps. 26,11 XVII

Legem pone mihi
Domine in via tua ¦
et dirige me
in semita recta
propter inimicos meos.
Numérotation du verset Ps. 26,12 XVIII

Ne tradideris me
in animas tribulantium
me ¦ quoniam insurrexerunt in me
testes
iniqui et mentita
est iniquitas sibi.
Numérotation du verset Ps. 26,13 XIX

Credo videre
bona Domini ¦
in terra viventium.
Numérotation du verset Ps. 26,14 XX

Exspecta
Dominum
viriliter age ¦
et confortetur cor tuum et sustine Dominum.

Psalmus 26

Numérotation du verset Ps. 26,1 
HSC1
marg.| {61ra} Dominus illuminatio mea] etc. Titulus,   [In finem Psalmus David, prius quam liniretur] In precedenti Psalmo petiit Propheta, sive vir iustus duo. Primum fuit, ne damnaretur cum impiis. Secundum, ut vita eterna ei daretur. In hoc autem Psalmo ostenditur, quanta et qualia oporteat hominem pati, ut vitam eternam consequatur. Act. 14.d. Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Qui vult ergo inungi in Regem regni celorum, oportet eum multas tribulationes pati, antequam perfecte inungatur. Quod innuitur in titulo. Et est sensus tituli : Psalmus iste dirigens nos in finem consummationis future, attribuitur David, id est cuilibet fideli. Psalmus, dico, agens de his, que oportet peti, antequam inungatur homo perfecta inunctione, que erit cum percipiet regnum eternum, de quo in fine huius Psalmi concludit : Credo videre bona Domini in terra viventium.
marg.| {61ra} Dominus illuminatio mea] etc. Titulus,   [In finem Psalmus David, prius quam liniretur] In precedenti Psalmo petiit Propheta, sive vir iustus duo. Primum fuit, ne damnaretur cum impiis. Secundum, ut vita eterna ei daretur. In hoc autem Psalmo ostenditur, quanta et qualia oporteat hominem pati, ut vitam eternam consequatur. Act. 14.d. Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Qui vult ergo inungi in Regem regni celorum, oportet eum multas tribulationes pati, antequam perfecte inungatur. Quod innuitur in titulo. Et est sensus tituli : Psalmus iste dirigens nos in finem consummationis future, attribuitur David, id est cuilibet fideli. Psalmus, dico, agens de his, que oportet peti, antequam inungatur homo perfecta inunctione, que erit cum percipiet regnum eternum, de quo in fine huius Psalmi concludit : Credo videre bona Domini in terra viventium.
marg.| Et notandum quod sicut David ter inunctus fuit, scilicet. Primo in domo patris sui, 1Rg. 16.c. Secundo in Hebron, 2Rg. 2.a. Tertio iterum in Hebron, 2Rg. 5.a. Ita vir iustus primo inungitur a Domino, quando ei adhuc existenti in domo patris sui, id est Diaboli, sive in peccato mortali, datur gratia gratis data. De isto patre et domo, in Ps. 44. Obliviscere populum tuum et domum patris tui. Ez. 16.a. Pater tuus Amorrheus, id est amaricans. Secundo inungitur in Hebron, quod interpretatur coniugium, quando datur ei gratia gratum faciens : Tunc enim fit coniugium inter Deum et animam, Os. 2.d. Sponsabo te mihi in fide et scies, quia ego Dominus. Et sicut David post hanc inunctionem multas tribulationes et rebelliones passus est, etiam a filio suo ; sic iustus post hanc et a mundo et a Demonibus et a carne. Ecclesiastic. 2.a. Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore et prepara animam tuam ad tentationem. Tertio inungitur in Hebron, quod interpretatur aliter, visio sempiterna, quando in regno celorum traditur ei stola anime et quando tradetur ei stola corporis. Tunc inungetur oleo illo, de quo dicit Christus, Is. 61.a. Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me, ad annuntiandum mansuetis misit me. Et post : Ut darem oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu meroris.
marg.| Vel sic : Primo inungitur in Bethleem in domo patris. Secundo, in Hebron super Iudam. Tertio super omnes Tribus. Sic Iustus primo inungitur in corde, quando datur ei gratia, ut confiteatur de peccatis. Secundo super Iudam, quando confitetur peccata. Tertio super omnes Tribus, quando omnia membra subiicit ad satisfaciendum pro omnibus peccatis. Secundum Apostolum Rm. 6.d. Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditie ad iniquitatem ; ita nunc exhibete membra vestra servire iustitie in sanctificationem.
marg.| Vel sic : Primo inungitur in Baptismo in signum futuri regni, quasi accipiens pignus Spiritus. Unde Eph. 1.c. Credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus hereditatis nostre. Secundo inungitur Iustus in Confirmatione, quando datur ei augmentum gratie : et tunc iam regnat quasi super unam Tribum, licet multos habeat impugnatores, quia illud Sacramentum datur ad robur. Tertio, quasi iam migraturus ad celeste regnum, inungitur in Extrema unctione, scilicet in exitu anime a corpore.
marg.| Modus autem agendi est, quod bipartitus est psalmus iste. Agens enim de his, que patitur vir iustus ante unctionem predictam : Primo ostendit se non timere in illis tribulationibus, quia Deum habet adiutorem. Secundo Deum orat, ut in adiutorium suum intendat, ibi, [Exaudi, Domine] Loquitur ergo de se vir iustus in hoc psalmo, sicut de militante, aut pugnatore.
marg.| Notandum ergo quod tria precipue necessaria sunt militanti et pugnanti. Primum est, quod sciat pugnare. Secundum est, quod habeat fortitudinem. Tertium est, quod habeat arma. Primum se dicit habere a Domino vir iustus, cum dicit : Dominus illuminatio mea. Secundum, cum dicit : Et salus mea. Tertium, cum dicit ; Dominus protector vite mee.
Numérotation du verset Ps. 26,1 
HSC2
marg.| A a <Glossa dominicana> dominus illuminatio mea. Titulus in finem psalmus david priusquam liniretur. // legitur david ter1 inunctus. Primo2 in domo patris3 in signum4 regni //. Secundo // in hebron5 super iudam mortuo saul. Tertio occiso6 hysbosech // super totum 7 israel. // sed hee due ultime unctiones 8 9 pro una reputantur. // sic nos prius ungimur10 hic in signum dum spiritum11 scilicet 12 in baptismo et13 aliis sacramentis percipimus. Secundo in futuro inungemur in reges quando libertatem glorie filii14 dei et redemptionem corporis nostri recipiemus. Et sicut david post primam unctionem hostes habuit, post secundam quiete 15 regnauit. // sic nos hic sub16 hostibus laboramus // sed in futuro 17 quiescemus //. Et est sensus tituli : psalmus iste, dirigens nos in finem future confirmationis18 19, david, id est cuiuslibet fidelis20, agens de hoc quod21 priusquam liniretur secundo, id est de eo quod est ante perfectam unctionem. // psalmus bipartitus est. Primo agit de prima unctione per quam certificatur secunda //, ibi exaudi deus 22 // .
a ¶Fons : Petrus Lombardus , In Ps. 26, PL 191, 265-267 D.
A ¶Codd. : P59 f.295vc ; P145, f. 228rc ; P15564 = Paris, BnF, lat. 15564, f. 150ra, prov. Sorbonne
1 ter ] fuisse add . Petrus Lombardus
2 Primo ] in Bethleem a Samuele add. Petrus Lombardus
3 patris ] sui Esai non utique in regem sed add. Petrus Lombardus
4 signum ] futuri add. Petrus Lombardus
5 Hebron ] in regem add. Petrus Lombardus
6 occiso ] autem add. Petrus Lombardus.
7 totum ] uniuersum Petrus Lombardus
8 unctiones ] om. P15564
9 ultime unctiones ] extreme Petrus Lombardus.
10 ungimur ] scrips., ungimus P15564
11 signum…Spiritum ] signo futuri regni, dum Spiritus sancti gratiam Petrus Lombardus
12 scilicet ] sanctum P59
13 et ] in add. P59
14 filii ] filiorum Petrus Lombardus
15 quiete ] in pace Petrus Lombardus
16 sub ] de P59
17 sed in futuro ] Post secundam Petrus Lombardus
18 confirmationis ] consumationis P15564 , est add. P59
19 attribuitur add. Petrus Lombardus
20 cuiuslibet fidelis ] cuilibet fideli Petrus Lombardus
21 quod ] est add. P59 P15564
22 Exaudi Deus ] Dicit ergo cur est Dominus illuminatio add. P59
Numérotation du verset Ps. 26,I 
marg.| {a} Dominus illuminatio mea] Nota primo, quod illuminatio, sive illuminans multipliciter dicitur.
marg.| {2.61rb} Dicitur enim illuminatio, sive illuminans.
- Deus, ut hic : Et Eccl. 43.b. Mundum illuminans Christus sapientia Patris. Ecclesiast. 24.d. In excelsis Dominus. Illuminabo omnes sperantes in Domino.
- Angelus, Ex. 14.e. Tollens se Angelus, qui precedebat, abiit post eos illuminans noctem.
- Fides, Is. 60.a. Surge, illuminare Hierusalem, Lc. 1.g. Illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent.
- Doctrina, Ps. 118. Declaratio sermonum tuorum illuminat, Eccl. 24.d. Doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus.
- Gratia, Ps. 12. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte.
- Operatio miraculorum, Ps. 75. Illuminans tu mirabiliter a montibus eternis.
- Restitutio imaginis Dei, Ps. 118. Faciem tuam illumina super servos tuos.
- Manifestatio secretorum, 1Cor. 4.a. Illuminabit abscondita tenebrarum.
- Cognitio eternorum 2Tim. 1.b. Destruxit mortem et illuminavit vitam.
- Conversio peccatoris, Apc. 10.a. Terra illuminata est a gloria eius.
- Virtus Baptismi, Hbr. 6.a. Impossibile est, eos, qui semel illuminati sunt et prolapsi sunt, rursus renovari ad penitentiam.
- Pacificatio. Prv. 29.b. Pauper et creditor obviaverunt sibi ; utriusque illuminator est Dominus.
- prelatus, Mc. 5.c. Archisynagogus nomine Iairus, sup. et non re : quia interpretatur illuminans.
- Dicit ergo bene : Dominus illuminatio mea, scilicet illuminans et docens me. Illuminat autem Dominus hominem multis modis, scilicet per sapientiam et experientiam, Eccles. 51.c. In sapientia eius luxit anima mea et ignorantias meas illuminavit : quod fit, cum de ignoranter commissis cautiores nos reddit ipsa experientia. Item per unctionem dilectionis et caritatis, Eccl. 2.b. Qui timetis Dominum, diligite eum : et illuminabuntur corda vestra. Io. 14.c. Qui diligit me, diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum. Item per collyrium tribulationis, Tob. 11.c. quod oculi Tobie liniti felle piscis illuminati sunt. Ier. 6.b. Per omne flagellum erudieris, Hierusalem. Item per fidem verbi incarnati, Io. 9.a. Dominus expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linivit oculos ceci nati et illuminati sunt. Sputum significat Divinitatem, terra humanitatem, 2Tim. 1.c. Gratia manifesta est nunc per illuminationem Salvatoris nostri Iesu Christi.
marg.| {b} Et salus mea] id est causa salutis, scilicet fortitudo, 2Rg. 22.a. Dominus petra mea et robur meum est Salvator meus. Item, Salus, quia nos sanat ab infirmitate, sive imbecillitate tracta per peccatum, resina sui sanguinis, Ier. 8.g. Numquid resina non est in Galaad, aut medicus non est ibi ? Gratuitus est iste medicus. Unde Eccl. 13.c. In omni vita tua dilige Deum et invoca illum in salute tua. Nec solum resina sui sanguinis nos sanat iste medicus, sed etiam emplastro tribulationis, Phil. 1.d. In nullo terreamini ab adversariis, que est illis, causa perditionis ; vobis autem causa salutis. Item, Salus, quia liberat ab hoste. Apc. 12.c. deiecto dracone, qui vocatur Diabolus, dicitur : Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi eius ; quia proiectus est accusator fratrum nostrorum. Item, Salus, quia redimit a pena et servitute. Hab. 3.c. Egressus es in salutem populi tui. Zacharie 9.cb Tu quoque in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos de lacu, in quo non est aqua. Item, Salus, redimens nos a culpa preterita, pretio sue mortis et a futura, timore iudicii. De primo Eph. 2.a. Deus, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo, cuius gratia estis salvati. De secunda Mi. 6.c. Salus erit timentibus nomen tuum. Is. 26.d. A facie tua, Domine, concepimus et quasi parturivimus spiritum salutis. Item, Salus, quia salubriter nos reficit cibo iustitie, Ecclesiast. 30.c. Salus anime in sanctitate iustitie. Item, Salus, quia salvat a miseria, in presenti per spem ; in futuro per rem. De primo Rm. 8.e. Spe salvi facti sumus. De secundo, Prv. 8.d. Qui me invenerit, inveniet vitam et hauriet sibi salutem a Domino. Dicemus ergo propter hoc vero Ioseph : Salus nostra in manu tua est : Gn. 47.f. In his duobus tota perficitur anima. Illuminatio perficit intellectum, salus perficit affectum. Primum contra ignorantiam, secundum contra malam concupiscentiam : que duo sunt inflicta homini propter peccatum, ut dicit Augustinus De primo dicit Eccles. ult. c. In sapientia {2.61va} eius luxit anima mea et ignorantias meas illuminavit. De secundo : Ecclesiast. 30.c. Salus anime mee in sanctitate iustitie. Ps. 17. Tu illuminas lucernam meam, Domine Deus meus, illumina tenebras meas, quasi dicat, quod facis scire, fac sentire.
b Cf. Za. 9, 11.
marg.| {c} Quem timebo ?] quasi dicat, nullum. Rm. 8.f. Si Deus pro nobis, quis contra nos ? Mt. 14.c. Ego sum : nolite timere.
Numérotation du verset Ps. 26,II 
marg.| {a} Dominus protector vite mee] quasi dicat, non solum dat vitam ; sed et datam protegit et custodit. Gregorius Cito bonum perditur, quod a largiente non custoditur. Et nota, quod   [Dominus est illuminatio] per fidem, 1. Thessal. 5.a. Omnes vos filii lucis estis. Glossa Fides est lux anime, que facit diem et habitum virtutum.   [Salus] per spem. Ps. 25. Et in Domino sperans non infirmabor.   [Protector] per caritatem. Caritas enim protegit et impugnat. Unde in se virtutem et officium armorum omnium habet caritas. Omnia enim arma sunt aut ad muniendum, aut ad impetendum, vel impugnandum ; et caritas munit per patientiam : impugnat per benignitatem et mansuetudinem. 2Cor. 13.b. Caritas patiens est, benigna est. Patientia ita munit, quod homo patiens vinci non potest. Unde Prv. 16.d. Melior est patiens viro forti. Isto clypeo muniti Martyres vicerunt regna et Reges : Sicut coactus est Dacianus propter patientiam Beati Vincentii clamare : Vincimur. Benignitas autem ita fortiter impetit et impugnat, quod inimicos homines convertit ad amorem et Diabolum vulnerat. De primo Prv. 25.c. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum ; si sitit, da illi aquam bibere : Prunas enim congregabis super caput eius. Prv. 15.a. Responsio mollis frangit iram. Ecclesiast. 6.a. Dulce verbum multiplicat amicos et mitigat inimicos. De secundo, scilicet quod vulnerat Diabolum, dicit Gregorius Toties contra Diabolum iacula mittimus, quoties provocati per iniurias humiliter respondemus. Et sic patet, quod Dominus illuminat per fidem, salvat, sive sanat per spem, protegit per caritatem. De quibus tribus : Prv. 2.b. Dominus dat sapientiam et ex ore eius prudentia et scientia : custodit rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter. Dat sapientiam, etc. ibi notatur illuminatio per fidem. Custodiet rectorum salutem, ibi notatur salvatio per spem : Illi enim recti dicuntur, qui ad celum eriguntur per spem. Proteget gradientes simpliciter per caritatem. Ille simpliciter graditur, qui nec interius amittit benignitatem, nec exterius impatientiam ostendit. Item   [Dominus] est   [illuminatio] vis rationalis.   [Salus] concupiscibilis.   [Protector] irascibilis. Ecclesiast. 34.c. Illuminans oculos, dans sanitatem et vitam. Ecce illa tria, scilicet illuminatio, salus, protector vite mee. Et cum Dominus ista mihi faciat.
marg.| {c} A quo trepidabo] Quasi dicat, a nullo : Et potest esse sensus : A quo homine, vel a qua re, quia hec dictio   [quo] potest legi in masculino, vel neutro : Et in utroque potest dicere, quia nec hominem, nec aliud timere potest, quem Dominus ita protegit : Prv. 28.a. Fugit impius, nemine persequente ; Iustus autem, quasi Leo, confidens absque terrore erit. Et primo dicit.   [Quem timebo ?] Secundo.   [A quo trepidabo ?] quasi dicat, neque timebo intus in corde, neque trepidabo exterius in corpore. Et competenter ordinata sunt verba, ut dicatur :   [Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo] quia hec duo, scilicet illuminatio et salus, sunt contra duo impedimenta, sive incommoda impugnantium, que sunt intrinseca, scilicet   [Illuminatio] contra ignorantiam et   [Salus] contra impotentiam, vel infirmitatem. Et ideo statim post ista duo remedia habita intrinsecus a Domino, addit   [Quem timebo ?] quasi non timebo intus, habens intus scientiam et fortitudinem. Tertium impedimentum, sive incommodum impugnantium, est gravis occursus inimicorum. Et hoc est intrinsecus ; contra quod dicit   [Dominus protector vite mee] Gn. 15.a. Ego protector eius sum. Eccl. 34.c. Protector potentie, firmamentum virtutis. {2.61vb} Et ideo   [A quo trepidabo] exterius. Eccl. 34.c. Qui timet Deum, nihil trepidabit. De his tribus incommodis dicitur in Ps. 34. Fiant vie illorum tenebre et lubricum ; et Angelus Domini coarctans eos. Et quod non trepidabit ab inimicis, ostendit quasi per inductionem : Omnis enim inimicus aut est occultus, aut apertus. De occultis inimicis, qui se simulant amicos esse et non sunt, dicit.
Numérotation du verset Ps. 26,2 
III
marg.| {d} Dum appropiant super me nocentes] id est nocere cupientes : Etsi non noceant impediente Domini auxilio, tunc etiam non timebo. Appropiant, dicit, quia se amicos simulant et simul communicant : Sic Iudas appropiavit ad Dominum : Mt. 26.e. Accedens ad Iesum dixit : Ave, Rabbi. Et osculatus est eum. Sub hoc genere inimicorum comprehenduntur adulatores, detractores, amici carnales et amici mense, qui in veritate inimici sunt. Mi. 7.b. Inimici hominis domestici eius. Et dicuntur nocentes antonomastice : Quia sicut dicit Hieronymus Nulla pestis efficacior ad nocendum, quam familiaris inimicus. Et hi omnes sic appropiant super me.
marg.| {e} Ut edant carnes meas] Adulatores enim comedunt carnes, id est sibi incorporant peccata eorum, quibus adulantur, Os. 4.b. Peccata populi mei comedent : et ad iniquitatem sublevabunt animas eorum. Ps. 9. Quoniam laudatur peccator in desideriis anime, etc. Detractores comedunt et corrodunt carnes detrahendo. Prv. 23.c. Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum, qui carnes ad vescendum conferunt. Amici carnales et socii mense comedunt carnes, id est devorant substantiam hominis : Et propter hoc sequuntur hominem, sicut illi, quibus dicit Dominus Io. 6.c. Queritis me, non quia vidistis signa ; sed quia manducastis ex panibus. Seneca Mel musce sequuntur, cadavera lupi : predam sequitur turba ista, non hominem, Iob. 30.c. Qui me comedunt, non dormiunt. Ille etiam versus.
marg.| {d} Dum appropiant] etc. proprie potest exponi de prelatis, ut dicat Ecclesia : Non timebo :   [dum appropiant super me nocentes] scilicet quando mali preponuntur super eam : qui deberent prodesse, non obesse : Sed ipsi econverso non prosunt, sed obsunt. Unde dicit, Nocentes. Lam. 1.b. Facti sunt hostes eius in capite. Quod ostendit, cum subiungit.
marg.| {e} Ut edant carnes meas] Ipsi enim ad hoc deberent accedere, ut pascerent oves Domini et nutrirent eas : et ipsi strangulant et excoriant eas. Mi. 3.a. Qui violenter tollitis pelles eorum desuper eas et carnem eorum desuper ossibus eorum, qui comederunt carnem populi, etc. Ez. 34.a. Nonne greges pascuntur a pastoribus ? Lac comedebatis et lanis operiebamini et quod crassum erat, occidebatis ; gregem autem meum non pascebatis. Apertorum autem inimicorum quidam nocent a longe, quia non audent, vel non volunt congredi cum adversariis : Et de his dicit.
Numérotation du verset Ps. 26,IV 
marg.| {f} Qui tribulant me inimici mei, ipsi] scilicet nocentes et inimici tribulantes.
marg.| {g} Infirmati sunt] non potentes perficere, quod intendebant. Iob. 5.b. Dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum, quod ceperant.
marg.| {h} Et ceciderunt] victi. Alii autem apparatu et multitudine exercitus deterrere volunt adversarios : de quibus addit.
Numérotation du verset Ps. 26,3 
V
marg.| {i} Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum] Alii non tantum terrendo nocent, sed et affligendo : Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 26,VI 
marg.| {k} Si exsurgat adversum me prelium, in hoc ego sperabo] Gregorius Tanto spes in Deum solidior surgit, quanto quis propter ipsum graviora pertulerit. Iuxta hanc similitudinem Demones quatuor modis impugnant hominem, scilicet blandiendo et se transfigurando in Angelum lucis. De hoc dicit :   [Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas] id est in carnalibus operibus meis delectentur. Hab. 1.d. Incrassata est pars eius et electus cibus. Secundo tentant hominem in exterioribus tribulando, sicut Iob. 1.c. et d. De quo dicit.   [Qui tribulant me inimici mei, infirmati sunt] ut non possint nocere anime. Propter hoc.   [Ecce ceciderunt] a proposito, quod intendebant, scilicet ruinam anime iuste, Iob. 1.b. Extende paululum manum tuam : et tange cuncta, que possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. Per hoc aperte ostendit Diabolus, quod tribulationem in rebus et corpore Iob non querebat, nisi ut per hoc traheret eum ad peccatum. Item tentat Diabolus hominem de pusillanimitate, ut etiam ante bellum ipsum per pusillanimitatem deiiciat : secundum quod comminatus est Beato Martino, quod adversaretur ei in omnibus. Sed Beatus Martinus respondit : Dominus mihi adiutor est, non timebo, quod faciat {2.62ra} mihi homo, etc. Similiter dicit hic vir iustus : Si consistant adversum me castra, Demonum, ut me deterreant simul. Mt. 12.d. Assumit septem Spiritus nequiores se. 2Par. 20.a. Congregati sunt filii Moab et Ammon et Seir.   [Non timebit cor meum] id est non cedet timore, ut ad eos desperando transfugiam ; sed confidam in castris Domini. Unde 4Rg. 6.d. dixit Eliseus ad puerum suum : Noli timere, plures enim nobiscum sunt, quam cum illis. 1Mcc.3.b. Quomodo poterimus pauci pugnare adversus multitudinem tantam et tam fortem ? Et ait Iudas : Facile est concludi multos in manu paucorum : et non est differentia in conspectu Dei celi liberare in multis et in paucis : quia non in multitudine exercitus victoria belli ; sed de celo fortitudo est. Item tentat eum manifeste et fortiter diversis tentationibus affligendo et congrediendo. De hoc dicit : Si exsurgat adversum me prelium, in hoc ego sperabo : quia ideo permittit me Dominus tentari, ut me adiuvet et merear resistendo. Sap. 10.c. Certamen forte dedit illi, ut vinceret et sciret, quoniam omnium potentior est sapientia. 1Cor. 10.c. Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id, quod potestis : sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere. Ier. 15.d. Et bellabunt adversum te et non prevalebunt, quia ego tecum sum, ut salvem te.
marg.| Vel per hec quatuor possunt significari alia quatuor genera hostium, scilicet interiorum, exteriorum, superiorum, inferiorum. Interiores, sunt illecebre carnales : Exteriores, sunt illecebre seculares : Superiores, sunt homines de fastu et superbia tentantes : Inferiores, sunt homines malignantes. De interioribus dicitur ; Appropiant super me nocentes : appropiant enim, qui intra nos sunt et ex nobis oriuntur : Qui autem consentiunt, possunt dicere : Super me ascendunt, non solum appropiant. Sed in illis, qui resistunt ; et tamen delectationem sentiunt, appropiant super eos ; sed tamen non ascendunt. Gn. 4.a. Sub te erit appetitus tuus et tu dominaberis illius. Ut edant carnes meas, ad litteram corpus destruitur per gulam et luxuriam. Prv. 5.d. Longe fac ab ea, scilicet a muliere, viam tuam : et ne appropinques foribus domus illius, ne gemas in novissimis, quando consumpseris carnes et corpus tuum. De exterioribus, scilicet de motibus secularibus, per quos tentatur homo de habendis divitiis, addit : Qui tribulant me inimici mei. In his enim tribulatur homo. Unde Dominus vocat divitias spinas : Mt. 13.c. Eccl. 2.d. Cuncti dies eius laboribus et erumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit. De superioribus dicit : Si consistant adversum me castra, quasi dicat, etiam magnum exercitum castrorum non timebo. Idt. 9.b. Respice castra Assyriorum nunc sicut castra Egyptiorum. Respectus Dei est gratie infusio, quo omnia vitia subiugantur. Prv. 20.b. Rex, qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo, etc. Castra Egyptiorum, sunt vitia carnalia : Castra Assyriorum, vitia spiritualia. Per castra enim recte significantur motus, quibus tentamur de fastu et superbia. Unde in Ps. 19. Hi in curribus et hi in equis, etc. De inferioribus dicit : Si exsurgat adversum me prelium, videlicet, hominum persequentium. Ps. 3. Multi insurgunt adversum me.
Numérotation du verset Ps. 26,4 
VII
marg.| {a} Unam petii a Domino] Superius iste athleta loquebatur de sua victoria, que erat per spem, ut proxime ante dixit : Si exsurgat adversum me prelium, in hoc ego sperabo. Hic autem ostendit, quid ipse sperat, cum dicit. Unam petii a Domino, scilicet vitam eternam. Et non ponit substantiam, nec determinat, quam unam petiit : Et hoc facit ad innuendum, quod illud est omne bonum, secundum quod similiter in Ps. 11. dicitur : Ponam in salutari. Nec determinat, quid ponet, ad innuendum, quod esse bonum ponet. Propter hoc ergo dicit, Unam petii, non multas, vel multa. Lc. 10.g. Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima : porro unum est necessarium. Per contrarium Os. 10.a. Divisum est cor eorum, nunc interibunt. Ex. 5.b. Dispersus est populus per omnem terram Egypti ad colligendas paleas. Iob. 6.c. Tempore, quo fuerint dissipati, peribunt. Ne ergo pereat iste Iustus, non vult dividi, sed dicit   [Unam petii a Domino] qui potest et promisit eam dare. Io. 16.d. Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Et licet nondum adhuc eam receperim, non propter hoc deficio ; sed persevero pulsans : Hoc est, quod addit.
marg.| {2.62rb} {b} Hanc requiram] id est iterum et iterum queram. Vel si   [Unam petii] oratione   [Hanc requiram] opere. Is. 51.a. Audite me, qui sequimini, quod iustum est : et queritis Dominum. Is. 55.b. Querite Dominum, dum inveniri potest : invocate eum, dum prope est. Ecce de duobus illis, querite opere, invocate oratione. Sed querite, dum inveniri potest, scilicet operamini, dum licet, scilicet in presenti vita. Io. 9.a. Venit nox, in qua non licet operari. Ecclesiastic. 9.c. Quodcumque potest facere manus tua, instanter operare : quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erunt apud Inferos, quo tu properas. Nec dicit solum, hanc queram, sed requiram : In quo notatur bonorum operum multiplicatio et perseverantia. Gal. 6.c. Bonum autem facientes non deficiamus ; tempore enim suo metemus non deficientes. Vel   [Unam] scilicet diem eternitatis : De qua Za. 14.b. Erit dies una, que nota est Domino. Vel Unam mansionem quamcumque, quia plures sunt ibi : Io. 14.a. In domo Patris mei mansiones multe sunt. Ibi sufficit una prebenda, hic non sufficit. Vel   [Unam] virtutem, scilicet caritatem, vel perseverantiam. 1Cor. 9.d. Omnes, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt ; sed unus accipit bravium, id est perseverans in caritate. Post ostendit, que sit ista res dicens.
marg.| {c} Ut inhabitem in domo Domini] id est in eterna beatitudine : De qua Io. 14.a. In domo Patris mei mansiones multe sunt.
marg.| {d} Omnibus diebus vite mee] future, id est semper. Ecclesiast. 11.b. Si ceciderit lignum ad austrum, aut ad aquilonem : in quocumque loco ceciderit, ibi erit. Per austrum significatur vita eterna : Per aquilonem, a quo pandetur omne malum, Ier. 1.c. significatur infernus. Lignum est homo, qui si ceciderit ad austrum Paradisi, ibi erit semper. Ps. 83. Beati, qui habitant in domo tua, Domine : in seculum seculi laudabunt te. Is. 38.d. Psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vite nostre in domo Domini. Si vero ceciderit ad aquilonem Inferni, similiter ibi erit semper, quia in inferno nulla est redemptio. Postea ostendit, quare vult ibi esse, scilicet propter bona ; que ibi habebit. Primum et precipuum est visio Dei aperta : De qua dicit.
Numérotation du verset Ps. 26,VIII 
marg.| {e} Ut videam voluntatem Domini] id est videns faciem Domini, in ea legam voluntatem. Unde Hieronymus non ponit   [voluntatem] sed habet sic littera eius.   [Ut videam pulchritudinem eius] Simulque videbimus et pulchritudinem et voluntatem. De visione pulchritudinis, Is. 33.c. Regem in decore suo videbunt. 1Pt. 1.c. In quem Angeli desiderant prospicere. De visione voluntatis dicit Gregorius Superne curie cives dum supra se voluntatem sui Conditoris semper aspiciunt, quod obtinere non valent, numquam volunt. Secundum bonum, quod habebimus in domo Domini, est societas Sanctorum et gaudium, quod habebimus de felicitate eorum. Unde dicit.
marg.| {f} Et visitem templum eius] id est Ecclesiam triumphantem. De quo templo in Ps. 28. Dominus revelabit condensa et in templo eius omnes dicent gloriam. Ez. 43.c. Ostende domui Israel templum. Dicit ergo   [Ut visitem templum] A similitudine amicorum, qui se invicem visitant, ut invicem congaudeant : Sic in templo illo videbimus felicitatem Sanctorum, ut inde congaudeamus eis. Ostenso, quid petit et quare petat : ostendit postea, qua audacia, vel securitate petat : ostendens, quoniam propter bona, que iam fecit ei Deus, secure petit illa futura. Primum bonum, quod enumerat inter illa, que Dominus fecit ei, est absconsio sub scuto fidei Incarnationis Christi et omnium articulorum, que pertinent ad humanitatem. Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 26,5 
IX
marg.| {g} Quoniam abscondit me] quasi securus hoc peto   [quoniam] iam in presenti   [abscondit me in tabernaculo suo] id est in humanitate Christi, quam Christus assumpsit, ut in ea, quasi in tabernaculo, contra Diabolum militaret. De quo tabernaculo supra in Ps. 18. In Sole posuit tabernaculum suum, etc. Lv. 27.d. Ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiiciet vos anima mea. Vel dicitur humanitas Christi tabernaculum, id est habitaculum Divinitatis. Col. 2.b. In ipso inhabitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter : Ibi ergo abscondit me Dominus per fidem et contemplationem.
marg.| {a} {2.62va} In die malorum] tripliciter.   [In die malorum] id est in prosperitate malorum hominum, id est dum mali florent in hoc mundo, ego absconditus sum, ut non videam diem eorum : id est non desiderem, nec ipsi videant me, id est curent de me ; sed soli Deo vacem et ipse solus curet de me. Iob. 31.c. Si vidi Solem, cum fulgeret et Lunam incedentem clare. Per Solem et Lunam simul, bene, significatur prosperitas mundi, que, licet, ut Sol resplendeat ; tamen ut Luna patitur detrimentum. Hanc videre, est desiderare. Unde Ier. 17. Diem hominis non desideravi, tu scis. Ecce quod sic absconditus non videt. Item nec videtur : Unde Sap. 2.a. florentes in mundo dicunt de tali : Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est nobis vita illius. Sic Paulus erat absconditus in isto tabernaculo, quod nec videbat diem malorum, nec videbatur ab eis, qui dicebat Gal. 6.d. Mihi absit gloriari, nisi in Cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo. Mundus ei erat crucifixus, quia eius prosperitatem contemnebat. Ipse etiam mundo crucifixus erat, quia mundus eum non amabat : Ecce nec videre, nec videri. Ad hoc latibulum vocabat Sponsus Sponsam : Ct. 2.d. Surge, amica mea, veni in foraminibus petre, in caverna macerie. Petra enim Christus : Foramina petre, vulnera Christi. Et ipsa Sponsa hoc audito respondet : Dilectus meus mihi et ego illi : quasi dicat ; mundi prosperitatem contemno et Dilectus meus mihi omnia est : et mundus de me non curat ; sed ego illi, scilicet Dilecto relicta sum. Secundo legitur sic   [In die malorum]  ; id est in die tribulationis. Tunc enim abscondi debet homo in tabernaculo isto, ut in Christi labore et tribulatione exemplum patientie sumat. Lam. 3.g. Dabis eis scutum cordis laborem tuum. Beatus Bernardus Devotus miles sua non sentit, cum benigni Ducis vulnera intuetur. Tertio sic   [In die malorum] supple, meorum, id est in tempore tentationum, que surgunt ex mei corruptione : Tunc debet homo abscondi in isto tabernaculo, ut diligenter attendens Christi innocentiam et quid Christus sustinuit pro peccatis nostris, rursum eum peccando non crucifigat et tantum beneficium non contemnat. Hbr. 6.a. Rursum crucifigentes sibimetipsi filium Dei et ostentui habentes. Ad hoc monet 1Pt. 4.a. Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini : quia qui passus est in carne, desiit a peccatis : ut iam non hominum desideriis, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. Secundum bonum est absconsio, sive protectio sub fide Divinitatis. Unde addit :
marg.| {b} Protexit me in abscondito tabernaculi sui] Tabernaculum, ut dictum est, est Christi humanitas, que dicitur tabernaculum propter belli militiam. Ier. 20.c. Dominus mecum est tamquam bellator fortis. Item propter peregrinationem. Ier. 14.b. Quare futurus es in terra, quasi colonus et quasi viator, etc. Item propter umbram contra Solis ardorem. Ct. 2.a. Sub umbra illius, quem desideravi, sedi. Item propter absconsionem a facie persecutionis. Is. 4.a. Super omnem gloriam protectio et tabernaculum erit in umbraculum diei ab estu et in securitate et absconsione a turbine et pluvia. Item propter officium pastorale. Io. 10.c. Ego sum pastor bonus. Absconditum huius tabernaculi est eius Divinitas, que abscondita fuit sub humanitate. Unde Is. 45.c. Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel Salvator. In huius tabernaculi abscondito protegit Dominus Iustum, quando in fide Divinitatis et contemplatione eiusdem commoratur. Ps. 90. Qui habitat in adiutorio Altissimi, in protectione Dei celi commorabitur. In fide humanitatis accendimur ad amorem. In fide Divinitatis concutimur ad timorem. Ecclesiast. ult. d. Deum time et mandata eius observa. Et utrumque protegit a peccato, quia caritas odit peccatum. Ps. 96. Qui diligitis Dominum, odite malum. Et Eccl. 1.c. Timor Domini expellit peccatum. Tertium est exaltatio mentis in firmitate virtutum. Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 26,6 
X
marg.| {c} In petra exaltavit me] etc. id est in firmitate virtutum. Ps. 39. Statuit supra petram pedes meos. Mt. 7.d. habetur, quod flumina et venti non potuerunt domum evertere : quia fundata erat supra firmam petram. Et Iudith 20.g. dicitur, quod filii Beniamin sederunt in petra Remmon. Remmon interpretatur sublimis, vel exaltatio : Et significat firmitatem virtutum, in qua sedere debent filii Beniamin, id est illi, qui sunt filii dextre, {2.62vb} qui volunt habere hereditatem et benedictionem dextre. De qua dextra Prv. 3.b. Longitudo dierum in dextra illius. Vel   [In petra] Christo. 1Cor. 10.a. Petra autem erat Christus. Is. 2.c. Ingredere in petram.
marg.| {d} Exaltavit me] quia in ipso et per ipsum ascendo de virtute in virtutem. Bene in hac petra exaltavit me : quia ipsa petra fuit exaltata : Io. 12.e. Ego si exaltatus fuero a terra, etc. Secundo ostendit secundum quid est exaltatus, scilicet secundum mentem. Unde dicit.
marg.| {e} Et nunc] id est nunc in presenti.
marg.| {f} Exaltavit caput meum] id est mentem meam.
marg.| {g} Super inimicos meos] Demones, vel pravos motus, ut scilicet mei non dominentur. Unde de Iob dicit Gregorius In altum mentem fixerat : et ideo Diabolus ad eum irrumpere non valebat. Hoc est contra avaros, qui caput inclinant in terram. Ps. 16. Oculos suos statuerunt declinare in terram. Lc. 12.f. Levate capita vestra. Gn. 15.b. Suscipe celum et numera stellas.
Numérotation du verset Ps. 26,XI 
marg.| {h} Circuivi] Supra egit Iustus de se, ut de Rege vincente : hic agit de se, ut Sacerdote, quasi pro victoria hostiam laudis offerente. Et respicit hoc ad titulum, in quo de unctione loquitur : Solum autem Reges et Sacerdotes inunguntur. Et ostendit primo, se complevisse officium tuum circumspecte ; cum dicit   [Circuivi] Secundo ostendit quod est suum officium, ibi :   [Et immolavi] Tertio, ubi obtulit, ibi :   [In tabernaculo eius] Quarto, quid, ibi : Hostiam vociferationis. Debet ergo vir iustus circuire. Nec dicit quid et ut notet, quod multa debet circuire, precipue Sacerdos et prelatus.
marg.| Circuire debet prelatus multa, similiter vir iustus.
- Sacram Scripturam, ut eam intelligat. Ps. 118. Quomodo dilexi legem tuam, Domine, tota die meditatio mea est. Et Ps. 36. Lex Dei eius in corde ipsius.
- Facta et creaturas Dei, ut eum laudet. Augustinus omnia clamant : Deus me fecit. Gregorius Mirum est, quod homo non semper laudat, quia quodlibet eum ad laudandum invitat.
- Beneficia Dei, ut gratias agat. Sen. Hec lex beneficiorum, ut alter statim obliviscatur ; alter vero numquam.
- Propriam conscientiam, ut mundet. Is. 38.c. Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine anime mee. Is. 23.d.c « Sume citharam, circui civitatem, bene cane, frequenta canticum ». Citharam penitentie, in qua membra quasi chorde in cithara extenduntur, circui civitatem conscientie in contritione, bene cane in confessione. Et dicit bene, quia multi male canunt, scilicet qui non bene confitentur.
- Castra Ecclesie, ut excubet. Prv. 6.a. Discurre, festina, suscita amicum tuum. Mt. 4.d. Circuibat Iesus totam Galileam docens in Synagogis eorum, etc.
- Sanctorum premia, ut ad bene operandum accingatur. Penas malorum, ut timeat.
- Bona aliorum, ut gaudeat. Gregorius . Scias illum multis abundare virtutibus, qui alienas amat.
- Mala aliorum, ut fleat. Unde 2Cor. 11.g.
- Quis scandalizatur et ego non uror ? His ergo omnibus ita circuitis.
c Is. 23, 16.
marg.| {i} Immolavi , etc.  hostiam vociferationis] id est hostiam vocem ferentem. Que triplex est. Prima est hostia laudis. Ecclesiast. 35.a. Qui conservat verbum, multiplicat orationem. Is. 54.a. Decanta laudem et hinni, qui non pariebas. Equus hinnitu suo alios congregat ; sic et nos oratione et predicatione. Secunda est maceratio carnis, que offertur pro propriis peccatis. Rm. c. 12.a. Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem : Viventem, per fidem, sanctam per spem, Deo placentem, per caritatem. Tertia est compassionis pro malis aliorum. De qua in Ps. 50. Sacrificium Deo spiritus contribulatus, id est compassione tribulatus, vel cum aliis tribulatus : Secundum illud, quod predictum est 2Cor. 11.g. Quod dicit Apostolus : Quis infirmatur et ego non infirmor ? quis scandalizatur et ego non uror ? Nec solum hostia laudis dicitur hostia vociferationis ; sed et hostia macerationis, {2.63ra} et hostia compassionis. Quia sicut dicit Gregorius, verba nostra ad Deum sunt opera. Et Poeta . Lacrime pondera vocis habent. Et ubi immolandum est ?
marg.| {a} In tabernaculo eius] de quo supra dictum est, id est in fide Ecclesie. Fides enim est tabernaculum, sive altare, in quo debent omnes hostie offerri. Nec ulla placet Deo, que alibi offeratur. Rm. 14.d. Omne, quod non est ex fide, peccatum est. Unde super illud Mt. 5.d. Si offers munus tuum ad altare, etc. dicit Glossa Est in interiori templo altare, id est fides, cui quodlibet munus, nisi fit innixum, non est Deo placiturum. Deuteronem. 12.c. Cave, ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris ; sed in eo, quem elegerit Dominus. Sed quia hec omnia debent fieri non ex tristitia, sed ex hilaritate ; ideo addit.
marg.| {b} Cantabo] quod notat letitiam. 2Cor. 9.d. Non ex tristitia aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus. Ecclesiast. 35.b. In omni dato hilarem fac vultum tuum. Item quia quedam opera fiunt pro redemptione peccatorum, quedam pro merito vite eterne. Et supra dixit de illis, que fiunt pro redemptione, ibi   [Immolavi] etc. Ideo et de aliis hic adiungit dicens.
marg.| {c} Et psalmum dicam Domino] id est ad honorem Domini operabor.
Numérotation du verset Ps. 26,7 
XII
marg.| {d} Exaudi, Domine] Secunda pars, in qua vir iustus orat ad Dominum, sic dicens : Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te. Primo autem ostendit orationem suam exauditione esse dignam, cum dicit : Exaudi, id est ex meritis audi. Secundo vocalem, cum dicit : Vocem meam. Tertio rationalem, per hoc, quod dicit : Vocem. Quarto propriam, cum dicit : Meam. Quinto devotam, cum addit : Qua clamavi. Sexto. rectam, cum dicit : ad te. Septimo humilem, cum dicit   [Miserere mei] Sicut Publicanus, qui dicebat : Deus propitius esto mihi peccatori. Lc. 18.c. Item octavo, per hoc etiam quod dicit   [Miserere] notat orationem suam esse necessariam. Miseri enim necesse habent clamare ad misericordem Dominum. Nono ostendit orationem suam esse continuam et perseverantem, cum repetit : et exaudi me, quasi dicat, clamo cantando et Psalmum dicendo et cetera.
marg.| {d} Exaudi] id est ex tua clementia audi.
marg.| {e} Vocem meam] propriam.
marg.| {f} Qua clamavi] corde, sicut Moyses. Ex. 14.d. Et Susanna. Dn. 13.e.
marg.| {g} Ad te] non ad idola, sicut illi, de quibus 3Rg. 18.e. Clamate voce maiore.
marg.| {h} Miserere mei et exaudi me] etc. Bis dicit, pre nimio desiderio. Prv. 13.b. Spes, que differtur, affligit animam. Et infra d. Desiderium si compleatur, delectat animam. Consequenter aperit, quid petit in sua oratione. Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 26,8 
XIII
marg.| {i} Tibi dixit cor meum]  ; quasi dicat et si queris, que fuit illa vox ? Ecce : Tibi dixit cor meum, id est desiderium cordis mei. Ps. 37. Domine, ante te omne desiderium meum. Et Ps. 9. Desiderium pauperum exaudivit Dominus. Et bene dicit : Tibi dixit cor meum, quia quedam familiaris collocutio et delectabilis confabulatio est inter Deum et cor Iusti. Unde dicit Dominus Os. 2.e. Ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius. Ps. 84. Audiam, quid loquatur in me Dominus Deus. Et quid tibi dixit cor meum ? Hoc.
marg.| {k} Exquisivit te facies mea] interior, scilicet voluntas : et exterior, scilicet operatio, que Deum exquirunt, quando ad ipsum tendunt. Et bene dicit, exquisivit te facies mea : Non tantum, quia facies querat ; sed quia in facie cognoscitur, quid querat homo. Secundum quod de Domino dicitur, quod habebat faciem euntis in Hierusalem. Lc. 9.g. Et, exquisivit te facies mea : dicit, id est extra alia omnia quesivit te. Gregorius Quia anima ad Deum appetendum et habendum facta est : quicquid Deo minus est, ei non sufficit : ideo huc et illuc agitur : et ab unaquaque re fastidio repellente removetur et Augustinus Inquietum est cor nostrum, Domine, donec requiescat in te. Et licet non statim habeam, quod requiro ; {2.63rb} non tamen querere desinam. Sed.
marg.| {l} Faciem tuam, Domine, requiram] perseveranter, ardenter et sapienter, id est requiram te, donec videam te facie ad faciem. 1Cor. 13.d. Ps. 79. Ostende faciem tuam et salvi erimus. Sed quia quanto magis desiderat Deum videre, tanto magis timet eum amittere : ideo petit non separari a Deo, dicens.
Numérotation du verset Ps. 26,9 
XIV
marg.| {m} Ne avertas faciem tuam] id est Christum, vel misericordiam.
marg.| {n} A me] Ps. 29. Avertisti faciem tuam a me et factus sum conturbatus. Item Ps. 103. Avertentes faciem tuam turbabuntur, scilicet mali, a quibus avertet faciem in die iudicii. Sed econtra bonis eam dabit in eternum videndam, sicut de Iusto dicit Iob. 33.d. Deprecabitur Deum et placabilis erit ei et videbit faciem eius in iubilo. 3Rg. 10.b. Beati viri tui et beati servi tui, hi, qui stant coram te semper, etc. 2Rg. 14.g. Quare veni de Iessur ? Melius erat mihi ibi esse : obsecro ergo, ut videam faciem Regis. Ibi figuratur desiderium Iusti, quo desiderat videre faciem Domini. Ex. 33.c. clamat Moyses : Ostende mihi faciem tuam, ut sciam te. Ne ergo Dominus faciem avertat, petit vir iustus quatuor. Primum est, ne cadat in peccatum mortale : Unde dicit.
marg.| {o} Ne declines in ira a servo tuo] id est ne permittas me facere, quare declines in ira a me : Vel si forte cadam, fac me resurgere, vel corripe me. Gregorius Magna misericordia est, in presenti misericordiam non consequi. Per contrarium Os. 4.c. Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicate. Secundum, est gratia bene operandi : Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 26,XV 
marg.| {p} Adiutor meus esto] scilicet ad bene operandum, quia sine ipso non possumus bonum facere. Is. 26.c. Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine. Io. 15.a. Sine me nihil potestis facere. Tertium est perseverantia : De qua dicit.
marg.| {q} Ne derelinquas me] scilicet cum ceperis adiuvare. Ps. 36. Non vidi iustum derelictum, nec semen eius querens panem. Quartum est purificatio a peccatis venialibus : Unde addit :
marg.| {r} Neque despicias me] id est ne permittas in me venialia crescere, que sunt sicut urtice in horto et sicut sarmenta in vinea : Sed amputa illa corrigendo me. Et allegat, quod hoc debeat facere, cum adiungit.
marg.| {s} Deus salutaris meus] Deus, per creationem : salutaris, per recreationem, quasi dicat, non debes me despicere, quem ad imaginem tuam creasti et proprio sanguine redemisti : Sed si quid in me videas creationis decori, vel recreationis amori dissonum, debes illud correctionis sarculo resecare : sicut faceret hortulanus in horto, quem cum magna diligentia et labore plantasset, vel magno pretio comparasset. Et necesse habeo, quod in me purges venialia.
Numérotation du verset Ps. 26,10 
XVI
marg.| {t} Quoniam pater meus et mater mea] scilicet Adam et Eva.
marg.| {x} Dereliquerunt me] in servitute peccati. Rm. 7.c. Ego autem carnalis sum venundatus sub peccato. Sed ad te, Domine, recurro : quia tu redemisti me et liberator meus es. Hoc est, quod subiungit.
marg.| {y} Dominus autem assumpsit me] id est meam naturam, scilicet humanitatem assumpsit in utero Beate Virginis. Unde cantat Ecclesia : Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum. Vel mystice alio modo allegat necessitatem, quasi dicat, necesse habeo, ut sis adiutor meus : et cetera facias, que supra petii : quia pupillus sum et pauper. Hoc est, quod dicit.
marg.| {t} Quoniam pater meus] scilicet mundus, vel Diabolus.
marg.| {u} Et mater mea] concupiscentia carnalis.
marg.| {x} Dereliquerunt me] eos derelinquentem et te sequi volentem. Hic autem pater et mater derelinquit hominem, quando honores et divitie mundi et delitie carnales ipsum fugiunt. De hoc patre et matre Ez. 16.a. Pater tuus Amorrheus et mater tua Cethea, garrula, significat concupiscentiam, que semper clamat, affer, affer : Prv. 30.b. Sanguisuge due sunt filie dicentes, affer, affer.
marg.| ¶Notandum vero, quod pater dicitur multipliciter in sacra Scriptura. {2.63va} Pater dicitur :
¶ Deus
- Homo
- Diabolus
- Generatione. Eph. 3.c. Flecte genua mea ad Patrem.
- Creatione. Iob. 38.d. Quis est pater pluvie ?
- Recreatione. Ier. 3.b. Pater meus et Dux virginitatis mee tu es.
- Glorificatione. Is. 9.b. Pater futuri seculi, etc.
- Opinione. Lc. 2.g. Pater tuus et ego dolentes querebamus te.
- Adoptione. Est. 2.b. Adoptavit eam in filiam.
- Natura. Ex. 20.b. Honora Patrem tuum.
- prelatione. Ps. 44. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii.
- Imitatione. Io. 8.e. Si filii Abrahe estis, etc.
- Predecessione, Ez. 18.a. Patres vestri comederunt uvam acerbam.
- Veneratione. 1Tim. 5.a. Seniorem ne increpaveris ; obsecra ut patrem.
- Corruptione. Iob. 17.d. Putredini dixi, pater meus es, etc.
- Mendacii. Io. 8.f. Mendax est et pater eius.
- Iudeorum. Io. 8.f. Vos ex patre Diabolo estis.
- Invidorum. Ez. 16.a. Pater tuus Amorrheus.
- Mundus, Simulatione, ut hic : Quoniam pater meus, etc.
marg.| {o} Dominus autem assumpsit me] ut sit mihi pater et mater. Pater enim est : quia nos condidit per creationem, vocat nos per timorem, iubet per doctrinam, regit per gratiam. Mater est : quia nos fovet per exempla, nutrit per opera, lactat per dulcedinem interiorem. Et ideo postea dixit.
Numérotation du verset Ps. 26,11 
XVII
marg.| {b} Legem pone] caritatis, ut mater.
marg.| {c} Dirige] per virgam correctionis, ut pater. Sicut enim mater puerum ligat, ne membra eius tortuositatem aliquam incurrant : et postmodum docet eum loqui et incedere : Sic lex caritatis ligat, ne effluat ad illicita : et docet eum facere et loqui salubria. Et ideo dicit.
marg.| {b} Legem] caritatis.
marg.| {c} Pone mihi] in corde Ier. 31.f.d Dabo legem meam in visceribus eorum : et in corde eorum scribam eam. Et quod caritas sit lex, dicit Apostolus Rm. 13.c. Plenitudo legis est dilectio. Hanc ergo   [legem pone mihi] in corde posito.
d Ier. 31, 33.
marg.| {d} In via tua] id est in via mandatorum tuorum, quia per hanc legem mandata percurruntur faciliter. Unde Ps. 118. Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum, per caritatem. Et ut citius perveniam.
marg.| {e} Dirige me] virga correctionis tue. De qua in Ps. 44. Virga directionis, virga regni tui.
marg.| {f} In semita recta] tribulationis et angustie. Hec est enim semita, per quam ingressi sunt Martyres : Et breviter omnes, qui ingressi sunt patriam. Act. 14.d. Per multas tribulationes oportet intrare in Regnum Dei. De hac lege matris et directione patris, dicit Salomon Prv. 1.a. Audi, fili mi, disciplinam patris et legem matris tue ne dimittas. Vel   [In semita recta] consiliorum, in qua petit dirigi, ut citius et securius perveniat, quia aliquando in via insidiantur inimici : et qui semitam non vult ingredi, aliquando incidit in manus eorum, de quibus in Ps. 141. In via hac, qua ambulabam, absconderunt superbi laqueum mihi, id est Demones, qui per peccatum superbie ceciderunt. Et ideo bene petit hoc dicens : Dirige me in semita recta propter inimicos meos, qui, scilicet insidiantur in via. Et si dirigas me in semita, evadam manus eorum. Et hoc est, quod dicit : Propter inimicos meos, scilicet vitandos, confutandos, debilitandos, deridendos. A quibus hostibus petit postea liberari, ostendens et allegans Domino malam voluntatem eorum et malum actum et malum sermonem, quo viro iusto cupiunt nocere. Ab eis petit liberari, dicens.
marg.| {g} Ne tradideris me] Malam voluntatem ostendit, cum dicit ;   [In animas] Malum actum, ibi,   [Tribulantium me] Malum sermonem, ibi,   [Insurrexerunt in me testes iniqui] Dicit ergo.
Numérotation du verset Ps. 26,12 
XVIII
marg.| {g} Ne tradideris me] id est ne permittas me tradi.
marg.| {h} In animas] id est in voluntates et desideria.
marg.| {i} Tribulantium me] id est Demonum. Et nota, quod non dicit res meas et corpus meum, sed dicit, me : quia vir {2.63vb} iustus non timet eos, qui occidunt corpus, sive qui auferunt res ; sed timet eos, qui animas interficiunt : Et hec est intentio Demonum. Dominus autem exponit res et corpora Iustorum voluntati Diaboli quandoque, animas autem numquam. Iustorum enim anime in manu Dei sunt. Sap. 3.a. Terra autem, scilicet pecunia et corpora, data est in manus impii. Iob. 9.c. Unde Iob. 1.c. Ecce universa, que habet, in manu tua sunt, tantum in eum non extendas manum tuam : Ecce expositio rerum. De expositione corporis, Iob. 2.b. Ecce in manu tua est, verumtamen animam illius serva. Et hec compellor rogare.
marg.| {k} Quoniam insurrexerunt in me] id est contra me.
marg.| {l} Testes iniqui] id est adulatores, de me mihi falsum testimonium perhibentes. Et dicit,   [iniqui] quia ex iniquitate hoc faciunt, scilicet ut me inani gloria attollant et sic a te avertant. De his iniquis testibus conqueritur Ierem. Lam. 1.b. Facti sunt hostes eius in capite : quia adulatores in domibus prelatorum sunt, quibus corruptis disperguntur oves, non in domibus pauperum. Unde de divite dicitur. Eccl. 20.b. Qui edunt panem illius, false lingue sunt. Et Is. 3.c. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt.
marg.| {m} Et mentita est iniquitas sibi] id est ipsi iniqui. Hoc emphatice dictum est : Davus est ipsum scelus.   [Mentiti sunt sibi] non mihi, id est ad malum suum, non ad meum : Quia sicut dicitur Prv. 19.a. Testis falsus non erit impunitus : et qui mendacia loquitur, non effugiet.
Numérotation du verset Ps. 26,13 
XIX
marg.| {n} Credo videre] Hic ostendit meritum fidei sue, quia meretur istos iniquos evadere. Et vere   [mentita est iniquitas sibi] et non mihi, quia non mihi nocebit eorum adulatio : quia non quero hic gloriam, sed in futuro. Non in me, sed in Domino. Hoc est, quod dicit :   [Credo] Visio enim sequitur fidem. Augustinus Merces fidei est contemplatio Dei.   [Videre] id est me visurum.
marg.| {o} Bona Domini in terra viventium] id est in eterna beatitudine. Ps. 141. Portio mea sit in terra viventium. Est ergo sensus, ac si dicat : Non mihi nocebit adulatio, quia nolo hic videre inanem gloriam : bona mea, que non sunt vere bona, in terra morientium : quia   [credo] quod videbo,   [bona Domini] vera, in terra viventium.
marg.| Nota, quo Sancti multa bona videbunt in eterna beatitudine, scilicet
- Deum in Maiestate sua. Is. 33.c. Regem in decore suo videbunt. Et Is. 35.a. Ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri.
- Deum trinum et unum. Gn. 18.a. Cum elevasset Abraham oculos, apparuerunt ei tres viri stantes iuxta ipsum.
- Christum in humanitate. Ct. ult. a. Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris mee, ut inveniam te solum foris et deosculer te : et iam me nemo despiciat. Act. 7.g. Ecce video celos apertos et filium hominis stantem a dextris Dei. Iob. 19.d. In carne mea videbo Deum Salvatorem meum.
- Aulam supercelestem. Bar. 3.c. O Israel, quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis eius ! magnus est et non habet finem.
- Cibos spirituales, quibus Sancti reficiuntur. Lc. 22.c. Et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo.
- Mansiones diversas. Io. 14.a. In domo Patris mei mansiones multe sunt.
- Omnem sapientiam. Io. 15.b. Quecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Ibi Glossa Dicit, se fecisse, quod scit se facturum in generali resurrectione.
- Ordines Angelorum, Iob. 38.d. Numquid nosti ordinem celi et pones rationem eius in terra ?
- Stolam geminam. Lam. 4.a. Filii Sion inclyti et amicti auro primo. Prv. 31.c. Omnes domestici eius vestiti sunt duplicibus.
- Opera omnia, que fecerunt. Apc. 14.c. Opera enim illorum sequuntur illos. Et quia omnia ista videbimus in patria, dicit Is. 60.a. Tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum.
marg.| Postea sicut bonus Sacerdos admonet proximum, ut non {2.64ra} querat hic iucunditatem habere ; sed expectet illa eternam, que habenda est in terra viventium. Unde dicit. Ex quo sic credo videre, etc. Ergo tu quicumque proxime.
Numérotation du verset Ps. 26,14 
XX
marg.| {a} Expecta Dominum] qui erit merces et iucunditas tua. Et ut illum habeas, interim non sis otiosus. Sed.
marg.| {b} Viriliter age] bona opera. Et ne fatigeris, vel torpeas in operando.
marg.| {c} Confortetur cor tuum] consideratione premii. Gregorius Consideratio premii minuit vim flagelli. Et si differatur premium.
marg.| {d} Sustine] patienter.
marg.| {e} Dominum] qui promisit et verax est in promissis. Vel si interim ingruerint persecutiones   [sustine] per patientiam :   [Dominum] qui eas mittit tibi ad utilitatem tuam. Prv. 3.b. Disciplinam Domini, fili mi, ne abiicias : neque deficias, cum ab eo corriperis ; quem enim diligit Dominus, corripit. Et notantur hic quatuor virtutes.
marg.| {a} Expecta Dominum] per fidem. Is. 28.d. Qui crediderit, non festinet.
marg.| {b} Viriliter age] per caritatem. Gregorius Caritas operatur magna, si est : si autem operari renuit, caritas non est.
marg.| {c} Confortetur cor tuum] per spem. Rm. 12.c. Spe gaudentes.
marg.| {d} Et sustine Dominum] per patientiam : Eccl. 2.a. Omne, quod tibi applicitum fuerit, accipe et in dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe.
marg.| {a} Expecta ergo Dominum] Misericordem in remissione culpe et pene : Idt. 7.d.
- Expectemus a Domino misericordiam ; forsitan enim indignationem suam abscindet et dabit gloriam nomini suo.
- Consolatorem in tribulatione : Prv. 1.d. Expectatio Iustorum letitia. Is. 51.a. Consolabitur Dominus Sion et consolabitur omnes ruinas eius.
- Possessionis tue portionem : Lam. 3.c. Pars mea Dominus, dicit anima mea ; propterea expectabo eum.
- Salvatorem etiam corporum : Mi. 7.b. Ego ad Dominum aspiciam : expectabo Deum Salvatorem meum. Phil. 3.d. Salvatorem expectamus Dominum nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostre, configuratum corpori claritatis sue.
- Tardantem, ad augendum meritum et premium. Hab. 2.a. Si moram fecerit, expecta eum, quia veniens veniet.
- Digne remunerantem : Lc. 12.e. Et vos similes hominibus expectantibus Dominum suum, quando revertatur a nuptiis.
{b}   Viriliter age] ardua et difficilia bona aggrediendo, adversa tolerando, carnem domando.
marg.| {c} Et sic] Confortetur cor tuum. De primo 1Mcc. 2.g. Confortamini et viriliter agite in lege Domini. De secundo 2Par. 32.b. Viriliter agite et confortamini : nolite timere, nec paveatis Regem Assyriorum. De tertio Idt. 15.d. Quia fecisti viriliter et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_26)

Notes :