Hugo de Sancto Caro

Psalmus 72

Numérotation du verset Ps. 72,1 

¶ Defecerunt
¶Codd. : (Ps. 72) D30 Rusch Ps-G
laudes1
1 laudes] + vel hymni V ΩS hymni Ed1530
David filii Iesse.2
2 Defecerunt... Iesse] = Ps-G 71, 20 ; om. M ΨB Ω M Ed1452
Psalmus
Asaph3.
3 Asaph Ps-G Rusch ] + Vox Christi ad Patrem de Iudeis D30
Numérotation du verset Ps. 72,I 

Quam bonus Israel Deus ¦
his qui recto sunt corde.
Numérotation du verset Ps. 72,2 II

Mei autem
pene moti sunt
pedes ¦
pene effusi sunt
gressus mei.
Numérotation du verset Ps. 72,3 III

Quia zelavi
super iniquos4 ¦
4 iniquos plerique codd. et edd. D30 Cor2 ( vel ) Rusch ] iniquis Ps-G ( R F C I Q* ΦRGV) Cor2 ( secundum grecum et anti. sicut Is. 9, 8 “super foramine”)
pacem peccatorum videns.
Numérotation du verset Ps. 72,4 IV

Quia
non est respectus
morti eorum ¦ et firmamentum in plaga eorum.
Numérotation du verset Ps. 72,5 V

In labore hominum
non sunt ¦
et cum hominibus non flagellabuntur.
Numérotation du verset Ps. 72,6 VI

Ideo
tenuit eos
superbia ¦
operti sunt
iniquitate
et impietate sua.
Numérotation du verset Ps. 72,7 VII

Prodiit5 quasi
5 Prodiit plerique codd. et edd. D30 Rusch ] Prodiet Ps-G (R cum LXX) Ps-α Ps-β Ps-σ
ex adipe
iniquitas eorum ¦ transierunt
in affectum cordis.
Numérotation du verset Ps. 72,8 VIII

Cogitaverunt
et locuti sunt
nequitiam6 : iniquitatem in excelso
6 nequitiam plerique codd. et edd. D30 Cor2 (alia littera) Rusch cum Ps-R ] in nequitia Cor2 (similiter etiam Hieron.) Ps-G , in malitia Cor2 (similiter et grecus)
locuti sunt.
Numérotation du verset Ps. 72,9 IX

Posuerunt in celum os suum ¦
et lingua eorum
transivit
in terra.
Numérotation du verset Ps. 72,10 X

Ideo convertetur populus meus hic ¦
et dies pleni invenientur in eis7.
7 invenientur in eis D30 Cor2 Rusch Weber ] inveniantur in eis ΦR, inveniuntur eis F
Numérotation du verset Ps. 72,11 XI

Et
dixerunt
quomodo scit Deus ? ¦
et
si est scientia
in excelso?
Numérotation du verset Ps. 72,12 XII

Ecce
ipsi peccatores et abundantes in seculo ¦
obtinuerunt
divitias.
Numérotation du verset Ps. 72,13 XIII

Et dixi 8
8 <divisio.> dixi + D30²
ergo sine causa iustificavi cor meum ¦ et lavi
inter innocentes manus meas.
Numérotation du verset Ps. 72,14 XIV

Et fui flagellatus
tota die ¦ et castigatio mea
in matutinis9.
9 matutinis plerique codd. et edd. cum Ps-α Ps-γ Ps-Mozc Ps-Med Ps-H] matutino Ps-G (R F C I G) cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 72,15 XV

Si dicebam narrabo
sic ¦
ecce nationem
filiorum tuorum
reprobavi.
Numérotation du verset Ps. 72,16 XVI

Existimabam10
10 Existimebam] Et praem. Cor2 (hebr. et grec. et anti. et Hieron. premittunt ET )
ut cognoscerem11 ¦
11 Existimabam ut cognoscerem plerique codd. et edd. D30 ΩS Clementina ] Existimavi ut cognoscerem Rusch , Et existimabam cognoscere Ps-G (R F C I) Ps-α Ps-γ Ps-δ
hoc labor
est ante me.12
12 <divisio.> sic D30
Numérotation du verset Ps. 72,17 XVII

Donec intrem
in sanctuarium Dei ¦ et intelligam13
13 et plerique codd. et edd. D30 Rusch ] om. Ps-G (R F C I), ÷et : intellegam Φ ΨB
in novissimis eorum.
Numérotation du verset Ps. 72,18 XVIII

Verumtamen propter dolos posuisti eis ¦
deiecisti
eos dum allevarentur.
Numérotation du verset Ps. 72,19 XIX

Quomodo facti sunt
in desolationem ¦
subito defecerunt
perierunt propter iniquitatem suam.
Numérotation du verset Ps. 72,20 XX

Velut somnium
surgentium ¦
Domine
in civitate tua
imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
Numérotation du verset Ps. 72,21 XXI

Quia inflammatum est
cor meum et renes mei
commutati sunt ¦
Numérotation du verset Ps. 72,22 

et ego
ad nihilum redactus sum et nescivi.
Numérotation du verset Ps. 72,23 XXII

Ut iumentum factus sum apud te ¦ et ego semper tecum.
Numérotation du verset Ps. 72,24 XXIII

Tenuisti manum dexteram
meam
et in voluntate tua
deduxisti me ¦
et cum
gloria
suscepisti me.
Numérotation du verset Ps. 72,25 XXIV

Quid enim
mihi est in celo ¦ et a te
quid
volui super terram.
Numérotation du verset Ps. 72,26 XXV

Defecit caro mea
et cor meum ¦
Deus cordis mei
et pars mea Deus in eternum.
Numérotation du verset Ps. 72,27 XXVI

Quia ecce qui elongant se
a te peribunt ¦ perdidisti omnes qui fornicantur14
14 omnes qui fornicantur ΨB* D30 V D Cor2 ( alii in plurali sec. grecum ) Ω Ed1530 Rusch Clementina ] omnis qui fornicatur Cor2 ( hebr. et anti. et Hieron. habent in singulari ) Ps-G
abs te.
Numérotation du verset Ps. 72,28 XXVII

Mihi autem adherere Deo
bonum est ¦ ponere
in Domino Deo spem meam.
Numérotation du verset Ps. 72,XXVIII 

Ut annuntiem
omnes predicationes tuas ¦ in portis
filie Sion.

Psalmus 72

Numérotation du verset Ps. 72,1 
marg.| Quam bonus] etc. Titulus,   [Defecerunt laudes, vel hymni David filii Iesse, Psalmus Asaph] Laudes David filii Iesse sunt laudes, quas faciebat verus populus pro bonis temporalibus. Sed illa defecerunt eis Iudeis, scilicet quia amiserunt locum et Gentem : Unde et per consequens ille laudes defecerunt. Sed fideles, qui Deum querunt et non temporalia, bona sed eterna, non propter defectum temporalium dimittunt laudare Deum. Unde addit :   [Psalmus Asaph] id est iste psalmus attribuitur   [Asaph] id est fideli Synagoge, que de Iudeis conversa Deum laudat pro eternis. Et confitetur statum suum priorem, in quo inceperant laudes eius deficere, quia deficiebant bona temporalia. Et potest sic continuari ad precedentem psalmum. Si Christus Rex est, ut in precedenti psalmo dicitur : cur igitur boni sic affliguntur et mali prosperantur. Solutio : Quia Deus eterna premia reservat bonis, ad que recurrere monemur in hoc psalmo et ideo non remunerat eos in transitoriis. Item ita largus est, quod etiam malis dat sua transitoria. Et hoc utrisque quia bonus Israel Deus, qui amicis non vult mutare eterna premia in transitoria : et inimicis, qui amiserunt eterna, non vult subtrahere temporalia. Intentio ergo est, monere nos, ut eterna amplectamur et pro illis Deum laudemus, non pro istis transitoriis habendis.
marg.| Modus. Quadripartitus est psalmus. Primo describit malorum nequitiam, dicens se zelasse prosperitatem eorum et inde fuisse correctum et ideo etiam alios corrigit. Secundo suum et aliorum errorem exponens, dicit se inde reversum ad melius consilium, ibi : [Ideo convertetur] Tertio aperit, quid didicit in Sanctuario Dei, ibi :   [Verumtamen propter dolos] Quarto comparat premium celeste terrene voluntati sue et se arguit, ibi :   [Quid enim mihi est in celo] Dicit ergo Ecclesia fidelium, vel quilibet fidelis.
marg.| {a} Quam bonus] id est valde bonus et iucundus est.
marg.| {y} Deus Israel] id est Deus videntium, id est Pater, {2.184ra} et Filius et Spiritus sanctus. Pater quia confortat tribulatos. Nahum. 1.b. Bonus Dominus et confortans in die tribulationis et sciens sperantes in se. Item bonus est filius, quia pascit. Io. 10.b. Ego sum pastor bonus. Item bonus est Spiritus, quia dicit. Ps. 142. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Sap. 12.a. O quam bonus et quam suavis est, Domine, Spiritus tuus, ideoque eos, qui errant partibus corripis. Et quibus est bonus ?
marg.| {a} His, qui recto sunt corde] Sunt autem recto corde, qui eterna desiderant. Lam. 3.c. Bonus est Dominus sperantibus in eum, animee querenti illum. Curvo corde sunt, qui terrena diligunt. Quibus dicitur in Ps. 4. Filii hominum usquequo gravi corde, etc. Lam. 1.g. Subversum est cor meum in memetipsa. Et his videntur terrena bona esse. Sed rectis corde, videtur solus Deus bonus. Ct. 1.b. Recti diligunt te. Notandum autem, quod Deus multis modis dicitur bonus.
marg.| Deus dicitur bonas :
¶¶Opere
- Creationis. Unde Gn. 1.d. Et erant valde bona.
- Iustificationis. Rm. 11.c. Vide bonitatem et severitatem Dei.
- Glorificationis. Eph. 2.b. Consedere fecit in celestibus in Christo, ut ostenderet in seculis supervenientibus abundantes divitis gratie sue in bonitate.
- Patientia. Eccl. 5.b. Altissimus est patiens redditor. 1Tim. 1.d. In memetipso ostendit Christus omnem patientiam. Rm. 2.a. An divitias bonitatis eius et patientie et longanimitatis contemnis ?
- Passiones. Io. 10.b. Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis. Sed quia posset aliquis querere. Tunc est rectus corde ? Respondet.
marg.| {b} Mei autem pene] etc. quasi dicat, bonus est rectis corde, sed aliquando non fuit mihi bonus, quia non rectus corde eram, sed inclinatus diligens temporalia. Hoc est, quod dicit.   [Mei autem pedes] interiores, scilicet intellectus et affectus.
marg.| {c} Pene moti sunt] de loco suo, id est de Deo, in quo stare debebant. Eccl. 10.a. Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. Eccl. 11.c. Sta in Testamento tuo.
marg.| {d} Pene effusi sunt gressus mei] Gressus supra dictorum pedum sunt cogitatio et desiderium. Intellectus enim graditur per cogitationem ; affectus per desiderium. Sed hi gressus effunduntur, quando ad divitias, delicias et vanitates presentes se convertunt. Lam. 4.d. Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum. Iob. 30.b. Pedes meos subverterunt, dissipaverunt itinera mea et insidiati sunt mihi. Sed in his duobus dicit   [pene] quia homo iustus etsi de his tentetur ; non tamen consentit. Vel quantum ad eos, qui ceciderunt, sed surrexerunt dicit   [pene] eo quod non finaliter ceciderunt. Et hoc mihi accidit.   [Quia zelavi] etc. Vel sic. In hoc pene moti sunt pedes et effusi gressus mei.
marg.| {e} Quia zelavi] graviter ferens et invidens.
marg.| {f} Super iniquos] quibus prospera eveniebant. Hoc est, quod sequitur.
marg.| {g} Pacem peccatorum videns. Zelavi] Contra quod dicit supra Ps. 36. Noli in emulari malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem. Eccl. 9.c. Non zeles gloriam et opes peccatoris ; non enim scis, que ventura sit subversio illius   [pacem peccatorum videns] Contra Is. 57.d. Non est pax impiis, Sol. Triplex est pax, mundi, peccatoris, eternitatis. De prima. Iob. 21.b. Domus eorum secure sunt et pacate, etc. Hanc habent impii. Secundam vero et tertiam non habent impii, sed Discipuli Christi. De quibus Io. 14.d. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Et posset aliquis querere cum Ier. 12.a. Quare via impiorum prosperatur et quare peccatores habent pacem, qui merentur tribulationem ? Et respondet.
marg.| {h} Quia non est respectus misericordie Dei]
marg.| {i} Morti eorum] id est Deus non miseretur eis, ita ut puniat eos in presenti et liberet a morte eterna, vel a morte peccati sanans vulnera eorum. Unde addit :
marg.| {k} Et firmamentum in plaga eorum] supple, non est, id est consolidatio. Ier. 30.b. Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua, non est, qui iudicet iudicium tuum. Hoc est, quod dicit, {2.184rb} non est respectus morti eorum, quasi dicat non est, qui eos corripiat. De hoc respectu. Sap. 4.c. Gratia Dei et misericordia est in Sanctos eius et respectus in Electos illius Lc. 22.g. Respexit Dominus Petrum. Vel sic.   [Quia non est respectus eorum] supple   [morti eorum] id est quia non cogitant de morte sua. Lam. 1.c. Sordes eius in pedibus eius, nec recordata est finis sui. Eccl. 7.d. Fili, memorare novissima tua, etc. Et firmamentum, supple, est   [in plaga eorum] quasi dicat, eterna plaga eorum, sicut dicitur Is. 30.g. Erit transitus virge fundatus. Et huic expositioni concordat littera Hieronymus que habet sic.   [Ideo non recogitaverunt de morte sua et firma sunt vestibula eorum] id est peccata, per que intrat ad eos diabolus, sicut per vestibulum intratur ad domum. Vel iterum secundum aliam litteram : Quia non est declinatio morti eorum, id est non possunt declinare a morte eterna, nec mors ab eis. Secundum hanc expositionem loquitur Ecclesia in persona maiorum, qui compatiuntur infirmis et peccatoribus, qui propter suam malitiam damnantur. Vel sic. Quia non est respectus morti eorum, id est quia nullus respicit mortem eorum, qui dicunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt : Iob. 21.b. Non est respectus morti eorum, ut timeant sibi. Eccl. 38.c. Memor esto iudicii mei, sic erit et tuum : mihi heri et tibi hodie. Et si forte aliquando quis respiciat, non est, firmamentum in plaga eorum, id est non firmant intuitum suum. Iac. 1.d. Si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis sue in speculo, id est in morte, vel plaga proximi, consideravit se et abiit et statim oblitus est, qualis fuit. Et firmamentum, etc. sicut supra. Et hoc merito erit eis : quia hic nolunt laborare et facere penitentiam, ut vitam et requiem eternam habeant. Unde sequitur :
marg.| {l} In labore hominum non sunt] Labor enim hominis hic debet esse, ut postea ad celum veniens ibi perpetuo quiescat. Iob. 5.b. Homo natus est ad laborem et avis ad volandum. Ps. 127. Labores manuum tuarum, quia manducabis, beatus es et bene tibi erit. Propter hoc dicit Apostol. 2. Lam. 3.c. Si quis non vult operari, non manducet.
marg.| {m} Et cum hominibus] sanctis.
marg.| {n} Non flagellabuntur] in presenti ad correctionem, sed cum demonibus in futuro ad damnationem. Hbr. 12.b. Flagellat omnem filium, quem recipit : Quod si extra disciplinam estis, ergo adulteri et non filii estis. Ibi dicit Glossa Augustini Qui exceptus est a numero flagellorum, exceptus est a numero filiorum. Iste versus proprie est contra clericos malos.
marg.| {l} Unde beatus Bernardus hunc versum sic exponit : In labore] etc. Hoc ad nullos potius arbitror, quam ad nostri temporis clericos referendum. Habent enim singula hominum officia aliquid laboris : et aliquid, quod delectet : Sed adverte prudentiam istorum, qui novo inter hec artificio discurrentes, solum, quod delectat, eligunt et amplectuntur ; quod molestum est, fugiunt et declinant : Cum militibus quidem fastus superbie, amplam familiam, phaleras equorum, accipitres et aleas et huiusmodi frequentant : a mulieribus dependentes a collo murium pelles, ornatos thalamos, balnea et omnem mollitiem mutuantur : Cavent omnino lorice pondus, insomnes castrorum noctes, incerta bellatorum discrimina, atque muliebrem verecundiam et disciplinam et si quid laboris sexus ille videtur habere, declinantes. Cum ergo resurgere ceperint homines in ordine suo, ubi putas generatio ista collocabitur ? Si divertere voluerint ad milites, exufflabunt eos, eo quod secum minime labores et pericula tolerarunt : Sic agricole, sic vinitores et singuli ordines hominem a suis eos similiter arcebunt finibus, utpote qui in labore hominum non fuerunt. Restat ergo, ut quos omnis ordo expellit pariter et accusat : illum locum sortiantur, ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat : Sint enim necesse est, in labore demonum, qui in labore hominum non fuerunt.
marg.| {o} Ideo] quia fuerunt sine flagellis.
marg.| {p} Tenuit eos superbia] Flagella enim humiliant. Unde Iob. 6.a. Sagitte Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, id est spirituositatem superbie. Et dicit Gil. Quid est, tenuit eos superbia, nisi irretivit et implicavit et inolite consuetudinis delicato vinculo obligavit ? Laqueus enim est superbia. Unde Is. 24.c. Formido et fovea et laqueus super te, qui habitator es terre, scilicet formido avaritie, que semper formidat, ne possessa amittat et fovea luxurie et laqueus superbie. Laqueus autem quandoque tenet avem per pedem, id est virum etiam spiritualem tenet superbia, quandoque per affectum, quandoque per collum, id est per iactantiam, quandoque per alas, id est per opera, vel per familiam et parentes. Os. 4.d. Ligavit eum spiritus in alis suis, scilicet spiritus superbie in familia, vel parentela. Nec tantum tenuit eos superbia, sed et
marg.| {q} Operti sunt iniquitate] ad proximum.
marg.| {r} Et impietate sua] ad Deum, quasi dicat etiam si rumpatur laqueus superbie, non {2.184va} tamen effugient, quia   [operti sunt] etc. Et bene operti, quia peccatum est quasi tela, quam orditus est primus homo et omnes peccatores eam texunt. Is. 25.c. Telam, quam orditus est super universas nationes, precipitabit. Is. 59.a. Telas aranearum texuerunt. Hec est mala tela, que licet operiat, ne videatur lumen, tamen non tuetur a frigore, nec ab estu. Nec tantum sicut tela operti sunt iniquitate, sed etiam sicut cute. Unde dicit Gil<ibertus> : Quasi cute quadam, sic induti sunt aliqui prava consuetudine, ut illam dediscere et dissuescere non tam expoliari fit quam excoriari.
marg.| Item supra dixit : In labore hominum, etc. Nota quod est <labor> bonus
marg.| ¶ Christi
- Patiendo. Lam. 3.g. Dabis eis scutum cordis laborem tuum.
- Predicando. sup. Ps. 68. Laboravi clamans, rauce facte sunt fauces mee.
- Sustinendo peccatores. Is. 1.d. Laboravi sustinens.
¶ Agriculture.
- Ad litteram. Gn. 19.c. Cepit Noe exercere terram.
- Spiritualiter. Io. 6.c. Operamini non cibum, qui petit. Eccl. 6.b. Quasi is, qui arat et qui seminat, accede ad eam, scilicet sapientiam.
¶ Militum
- Ad litteram. Mt. 8.a. Habeo sub me milites et dico huic, vade et vadit, etc.
- Spiritualiter. 2Tim. 2.a. Labore sicut bonus miles Christi.
¶ prelatorum. Iob. 9.b. Sub quo curvantur, qui portant orbem.
¶ clericorum.
¶ Scholarium. Eccles. ultim. d. Frequens meditatio carnis est afflictio. Eccl. 31.a. Vigilia honestatis tabefaciet carnes et cetera.
¶ Ecclesiasticorum. Apc. secundo a. Scio patientiam tuam et laborem tuum.
¶ religiosorum. 1Th. 4.c. Operamini manibus vestris.
¶ Parentium. 1Tim. 2.d. Salvabitur per filiorum generationem. Io. 16.e. Mulier cum parit.
¶ Ministrantium.
¶ Nentium. Ex. 35.c. Mulieres docte dederunt, que noverant.
¶ Ministrantium infirmis. 1Tim. 5.b. Que Sanctorum pedes lavit.
¶ Labor Iumentorum. Eccl. 6.c. Omnis labor hominis in ore eius, id est fit ut iumentum. Is. 30.b. Onus iumentorum Austri, id est gulosorum.
<labor> malus
¶Bestiarum
¶ Camelorum, id est divitum. Is. 30.b. Portantes super gibbum camelorum thesauros suos. Mt. 19.c. « Facilius est, camelum intrare » etc.
¶ Asinorum, id est stultorum. Dt. 22.b. Non arabis in bove et asino.
¶ Boum. Dt. 25.a. Non obturabis os bovis triturantis.
¶ Conopum
¶ Apum, qui sunt heretici habentes mel in ore, aculeum in cauda. Is. 7.c. Sibilavit Dominus Musce, que est in extremo fluminum Egypti : et Api, que in terra Assur.
¶ Muscarum, id est invidorum, qui carnem sanam transeunt et ulceri incident. Ex. 8.f. Venit Musca gravissima in domo Pharaonis.
¶ Formicarum, id est avarorum. Prv. 30.d. Formice populus infirmus, etc.
¶ Scabronum, id est ambitiosorum. Ex. 23.d. Emittens scabrones prius.
¶ Belluarum
¶ Locustarum, id est adulatorum. Ex. 10.d. Flare fecit ventum urentem et facto mane ventus urens levavit locustas. Conopes dicuntur, quorum pedes tendunt in conum et acutum.
¶ Leonum, id est predonum. Eccl. 13.c. Venatio leonis onager in eremo, sic pascua divitum pauperes.
¶ Piscium, id est curiosorum.
¶ Maris. Is. 57.d. Impii quasi mare fervens.
¶ Demonum. Sap. 5.b. Lassati sumus in via perditionis.
marg.| {a} Prodiit quasi] etc. Quasi quis quereret : Unde ortum habet ista iniquitas ? subiungit :   [Prodiit quasi ex adipe] id est ex abundantia.
marg.| {b} Iniquitas eorum] multiplex {2.184vb} Videlicet
¶ Superbia. Prv. 8.b. Opes superbe. Gregorius Apostema tumoris facit abundantiam humoris.
- Oblivio Dei. Os. 13.b. Adimpleti sunt et saturati : levaverunt cor suum et obliti sunt mei.
- Contemptus Dei. Iob. 15.c. Contra omnipotentem roboratus est, cucurrit adversus Deum erecto collo et pingui cervice armatus est.
- Ingratitudo. Is. 45.a. Accinxi te et non cognovisti me.
- Transgressio preceptorum Dei. Ier. 5.g. Impinguati sunt et ditati et preterierunt sermones meos pessime.
¶ Luxuria. Ier. 5.b. Saturavi eos et mechati sunt et in domo meretricis luxuriabantur.
¶ Petulantia, id est inordinatio in vestitu et habitu et gustu : Dt. 32.d. Incrassatus est dilectus et recalcitravit.
¶ Iurgia et rixe. Gn. 12.b. Erat quippe substantia eorum multa et non quibant habitare communiter. Et facta sunt iurgia inter pastores gregum Abraham et Loth. Dt. 33.d. Dan fluet largiter ex Basan. Dan causa, Basan pinguedo interpretatur.
¶ Oppressio pauperum Eccl. 13.c. Venatio leonis onager in eremo : sic pascua divitum pauperes.
¶ Timor ineptus. Iob. 15.c. Sonitus terroris semper in auribus eius : et cum pax sit, semper insidias suspicatur.
marg.| Seneca. Videt pauperem et suspicatur furem. Videt divitem et estimat predonem.
marg.| Sequitur {c} Transierunt] de terra via.
marg.| {d} In affectum cordis] ut post concupiscentias suas irent. Eccl. 18.d. Post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere. Is. 58.d. Glorificabis Deum, dum non facis vias tuas : et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem. Nec ex ignorantia et ex improviso peccaverunt, sed ex deliberatione et consilio. Unde sequitur :
marg.| {e} Cogitaverunt] in corde. Ecce deliberatio.
marg.| {f} Et locuti sunt in ore] Ecce consilium malum.
marg.| {g} Nequitiam] Eccles. 17.d. Quid nequius, quam quod excogitavit caro et sanguis ? Prv. 26.d. Septem nequitie sunt in corde eius, id est septem vitia criminalia. Lc. 11.d. Assumit septem spiritus secum nequiores se. Locuti sunt autem non mussitantes, sed alte et aperte.
marg.| {h} Unde addit : Iniquitatem in excelso locuti sunt] id est in aperto. Quod enim in excelso, ponitur in aperto. Hoc faciunt, vel facere solebant heretici, qui in aperto predicabant hereses et in excelso, ad litteram, id est in alto pulpito. Vel sic.   [In Excelsum] id est contra Excelsum. Iob. 12.b. Audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manibus eorum. Et determinat, quomodo contra Deum locuti sunt.
marg.| {i} Posuerunt in celum] id est contra Deum et celestia. Dn. 7.g. Sermones contra Excelsum loquetur et Sanctos Altissimi conteret.
marg.| {k} Os suum] blasphemando. Iob. 21.b. Quis est Omnipotens, ut serviamus ei.
marg.| {l} Et lingua eorum transivit] usque ad celum sic blasphemando.   [Lingua] dico, manens,   [in terra] quasi dicat excedunt in loquendo. Cum enim sint terreni et fragiles, non deberent ponere os in celum. In his ergo duobus versibus notantur quinque genera peccatorum.   [Cogitaverunt] Ecce peccatum cordis.   [Et locuti sunt] Ecce peccatum oris.   [In excelso] Ecce peccatum lese Maiestatis, vel blasphemia.   [Posuerunt in celum os] Ecce peccatum temeritatis.   [Et lingua eorum] etc. Ecce peccatum detractionis, ut sic exponatur :   [Et lingua eorum transivit in terra] in peccatores, ut detrahant, ut de eis possit dici illud Gn. 3.c. Terram comedes cunctis diebus vite tue. Vel potest exponi versus iste contra eos, qui suis prelatis et viris spiritualibus detrahunt.
marg.| {i} Posuerunt in celum os suum] contra illud Ex. 22.d. Diis non detrahes : Non dicit, non resistes, quia licet maioribus resistere, sicut Gal. 2.c. Restiti Cephe in faciem. Quare ? quia reprehensibilis erat. Eccles. 4.c. Non reverearis proximum in casu suo :   [In celum] ergo ponunt os, minuendo bona, que in suis maioribus, vel in viris spiritualibus vident :   [Et lingua eorum transivit in terra] quia si quod terrenum in eis est, illud versant et ostendunt. Vel in bono sic, Predicatores ponunt os in celum, quando in oratione familiariter Deo loquuntur. Et postea   [lingua eorum transit {2.185ra}   in terra] cum predicant peccatoribus. Unde sequitur :   [Ideo convertetur populus meus hic] Rimantur enim et versant terrenos peccatores vomere predicationis et in eis vitia extirpant et virtutes seminant. Iud. 3.d. Sangar percussit sexcentos viros vomere, scilicet multo plures, quam Aioth gladio. Vomer est grossa predicatio, gladius, subtilis. Et utilior est vomer, quam gladius.
marg.| {a} Ideo] etc. Secunda pars, in qua ostendit se conversum ab errore, in quem inciderat propter prosperitatem malorum, antequam ipsorum conditionem et interitum proximum agnosceret, que qui cognoscit, de facili convertitur ad Dominum. Unde dicit.   [Ideo] id est quia predicta mala in eis cognovit.
marg.| {b} Convertetur populus meus] ut conveniat mecum.
marg.| {c} Hic] id est in eadem sententia, scilicet in contemptu seculi. Nahum. 3.b. Dicitur de Ninive. Omnis, qui viderit te, resiliet a te. Ninive interpretatur speciosa et significat mundum et non tantum convertetur propter malum vitandum, sed et propter bonum eterne vite adipiscendum. Unde addit :
marg.| {d} Et dies pleni invenientur] in futuro.
marg.| {e} In eis] id est dies eternitatis pleni omni gaudio et suavitate. Iob. 5.d. Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore messis. Iob. 42.d. Mortuus est Iob senex et plenus dierum. Modo sunt dies vacui ab his. Iob. 7.a. Ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi. Chrysost. Sic computet quis tempus suum et dianna et dietas suas, quid omni die recipit a Domino. quid fecerit pro Deo, inveniet omni die Deum prestitisse mercedem operis servo, scilicet cibum, vestem, sanitatem, potestatem, facultatem et huiusmodi omnia ; nos vero quantum temporis expendimus in rebus supervacuis ? Vel de falsa conversione potest legi.
marg.| {a} Ideo] scilicet propter linguam malam, de qua premissum est.
marg.| {b} Convertetur] quantum ad exteriorem apparentiam   [populus meus] Multi enim quandoque convertuntur magis timore linguarum et ideo dicit :
marg.| {c} Hic] quasi dicat non vere, sed apparenter. Et huic expositioni concordat id, quod sequitur, secundum aliam litteram.   [Et quis plenus invenietur in eis] quasi dicat nullus Dn. 5.g. Appensus es in statera et inventus es minus habens. Et posset queri, unde convertetur populus. Ideo ostendit duplicem errorem, a quo convertendi sunt. Primo, quia dicunt, Deum nescire hec inferiora. Unde dicit.
marg.| {f} Et dixerunt, quomodo scit Deus] Et in hoc notantur duo vitia, scilicet curiositas inquirendi, quomodo scit Deus, Impossibile est enim hominem scire modum sciendi Dei. Et blasphemia etiam hic notatur, quo dubitant, an Deus sciat hec inferiora. Is. 40.g. Quare dicis Iacob et loqueris Israel, abscondita est via mea a Domino ? Iob. 22.b. Quid enim novit Dominus ? Et quasi per caliginem iudicat, nubes latibulum eius, nec nostra considerat, circa cardines celi perambulat. Ecce illa duo, quomodo scit et si scit. Secundus error est, quia dicunt, quod etiam si sciat Deus omnia, non tamen curat hec inferiora. Unde addit, quod dixerunt.
marg.| {g} Et si est scientia in Excelso] quasi dicat numquid ipse, qui est Excelsus, curat de terrenis ? Ez. 8.e. Dicunt enim, non videt Dominus nos : dereliquit Dominus terram. Et sequitur ibi pena. Igitur non parcet oculus meus, supple, quia dicitis me non videre, Eccl. 16.c. In populo magno non agnoscar. Que est enim anima mea in tam immensa creatura ? Et etiam quasi causam erroris sui assignantes dixerunt.
marg.| {h} Ecce ipsi , etc.  obtinuerunt] scilicet violenter   [divitias] quasi dicat, si Deus ista inferiora sciret, aut curaret, non sustineret, quod per violentiam haberent divitias ipsi peccatores, qui digni non sunt pane, quo vescuntur.
marg.| {i} Et abundantes in seculo] qui non indigent, Iob. 12.b. Abundant tabernacula predonum, Iob. 21.a. Quare impii vivunt, sublimati sunt, confortatique divitiis   [Et abundantes in seculo] non in celo, non in Deo. Lc. 12.d. Sic est, qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives.
marg.| {k} Obtinuerunt] per vim. Iob. 22.b. {2.185rb} In fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam : Sap. 2.c. Scit fortitudo nostra lex iustitie. Sed quid erit talibus Lc. 12.c. Stulte, hac nocte repetent animam tuam a te : et que parasti, cuius erunt ? Eccl. Substantia superbi eradicabitur.
marg.| {l} Et dixi] antequam converterer, cum solum terrena querebam.
marg.| {m} Ergo] scilicet ex quo peccatores habent ita prosperitatem et non ego,
marg.| {n} Sine causa iustificavi cor meum] id est in vanum.
marg.| {n} Et frustra] [lavi inter innocentes manus meas] id est frustra mundavi et cogitationes et opera, Sic dicunt multi, quibus videtur, quod amiserint operas suas, nisi remunerentur in temporalibus, Iob. 21.b. Quid nobis prodest, si oraverimus Deum Mal. 3.d. Dixistis, Vanus est omnis, qui servit Deo : et quod emolumentum, quia custodivimus precepta eius ?   [Et lavi inter innocentes manus meas] Iob. 20.d. Salvabitur innocens : salvabitur autem munditia manuum suarum. Lavande sunt manus a stercoribus pecunie et luto luxurie et pice invidie. Que etiam si laventur, adhuc tamen remanet fetor. Ier. 2.c. Si laveris te nitro et multiplicaveris tibi herbam Borith, maculata es in iniquitate tua. Multi etiam lavant manus, sed non lavant pedes, id est affectus, Iob. 9.e. Si lotus fuero velut aquis nivis et fulserint velut mundissime manus mee : tamen sordibus intinges me. Ideo dicit Dominus Io. 13.b. Qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Quomodo autem lavetur, subiungit, scilicet per penitentiam. Unde dicit.
marg.| {p} Et fui flagellatus] flagello penitentie,
marg.| {q} Tota die] non ad horam. Semper enim debet esse homo in penitentia vel per ieiunium, vel per orationem, vel per cilicium et huiusmodi, Eccl. 22.a. Flagella et doctrina in omni tempore sapientia. Et 30.a. Qui diligit filium suum, assiduat ei flagella : filius est affectus, pater liberum arbitrium, mater concupiscentia. Et penitentia non tarde incepta est. Unde dicit.
marg.| {r} Et castigatio mea in matutinis] id est ab initio diei vite mee, sicut Mt. 20.a. Exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Ps. 5. Mane astabo tibi, Lam. 3.c. Bonum est viro, cum portaverit iugum Domini ab adolescentia sua. Vel   [In matutinis] laudibus, ubi de nocte surgentes et vigilantes viri sancti castigant corpus suum. Eccl. 31.a. Vigilia honestatis tabefaciet carnes. Hec ergo omnia dixit se frustra fecisse propter hoc, quod malos videbat prosperari in mundo. Sed ostendit se reversum ab hoc errore suo et solutionem invenisse. Unde addit :
marg.| {s} Dicebam] in corde.
marg.| {t} Narrabo] in ore.
marg.| {u} Sic] aliis, sicut hesito in corde meo.
marg.| {x} Nationem filiorum tuorum] id est. Sanctorum omnium.
marg.| {y} Reprobavi] id est reprobos ostendit, quasi dicat non usque ad hoc, procedet hesitatio mea, quod aliis predicem impunitatem peccatorum et vanam esse penitentiam. Peius est enim malum narrare, quam cogitare : quia narratio alios inficit ; cogitatio autem tantum se. 1Cor. 15.d. Corrumpunt bonos mores colloquia prava. Et ideo hoc non faciam ; quia si facerem, vitam Sanctorum reprobarem, qui hic nullas prosperitates sequuntur et omnes molestias amplectuntur. 1Cor. 15.c. Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Et ostendit, se istam solutionem et veritatis cognitionem non a se invenisse, sed a Deo. Unde addit :
marg.| {z} Existimabam, ut cognoscerem] id est putabam primo, cito invenire veritatem. Sed.
marg.| {a} Hoc labor est ante me] id est supra me.
marg.| {2.185va} Δ {a} Donec intrem] per veram fidem et caritatem.
marg.| {c} In Sanctuarium Dei] id est in Christum, in quo, ut dicitur Col. 2.a. Sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi. Unde ibidem premittit Apostolus : Instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitione mysterii Dei Patris Christi Iesu, in quo sunt, etc. In hoc Sanctuario bene invenitur solutio premisse hesitationis. Cum enim ipse esset summe sapiens, omnes seculi divitias et prosperitates contempsit et omnia mala seculi sustinuit.
marg.| {d} Et] donec,   [intelligam] id est attente considerem.
marg.| {e} In novissimis eorum] tam bonorum, quam malorum. Novissima enim bonorum sunt in felicitate. Eccl. 1.b. Timenti Deum bene erit in extremis et in die defunctionis sue benedicetur. Propter hoc dicebat Balaam. Nm. 23.b. Moriatur anima mea morte Iustorum : et fiant novissima horum similia. Novissima autem peccatorum sunt in miseria et paupertate. Iob. 27.d. Dives. cum dormierit, nihil secum auferet, etc. Ps. 33. Mors peccatorum pessima. Iob. 21.b. Ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt. Lc. 16.f. Mortuus est dives et sepultus est in inferno. Qui ergo bene intelligeret in istis novissimis, bene cognosceret, quod ista prospera non sunt appetenda. Dt. 32.d. Utinam saperent et intelligerent, ac novissima providerent. Eccl. 7.d. In omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in eternum non peccabis.
marg.| {z} Existimabam] etc. Hoc potuit dicere Adam post peccatum, vel etiam genus humanum pro Adam   [Existimabam, ut cognoscerem] bonum et malum comedendo de pomo, Gn. 3.a. Eritis sicut Dii scientes bonum et malum. Sed.
marg.| {a} Hoc labor] etc. quia inde secutus est Θ omnis labor et dolor generi humano.
marg.| {a} Donec] per acta vita ista et penitentia facta.
marg.| {b} Intrem] post mortem.
marg.| {c} In Sanctuarium Dei] id est in Limbum, vel in celum post Christi Passionem, sicut dictum est ei. Gn. 3.d. In sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec revertaris in terram, de qua sumptus es.
marg.| {z} Existimabam] etc. Hoc potest dicere, qui magnam habens scientiam, convertit se ad meditationem et imitationem Passionis Christi   [Existimabam] aliquando hoc   [ut cognoscerem] id est studendo acquirerem magnam scientiam et essem magnus clericus. Sed iam nolo. Et quare ?
marg.| {a} Labor] scilicet labor Christi   [est ante me] id est coram me ad me meditandum, nec aliud volo scire, sicut dicit, Apostolus 1Cor. 2.a. Nihil reputavi * me scire inter vos nisi Dominum Iesum Christum et hunc crucifixum. Hic est liber vite, in quo addiscitur ars vivendi, in quo deberet studere et legere frequenter omnis, qui vult habere artem vivendi : Unde Iob. 31.d. qui volebat bene vivere, dicebat : Librum scribat ipse, qui iudicat, ut in humero meo portem illum et circumdem illum gutturi meo, quasi coronam mihi, per singulos gradus meos pronunciabo illum et quasi Principi offeram eum.
marg.| {a} Donec intrem in Sanctuarium Dei] id est in celum, quando omnia sciam.
marg.| {z} Existimabam, ut cognoscerem] etc. Hoc possent dicere multi clerici, precipue Theologi, qui presumunt se statim habere, vel habituros esse scientiam Scripture divine. Sed.
marg.| {a} Hoc labor est] Eccl. 1.d. Λ Dedi cor meum, ut scirem prudentiam, atque doctrinam : et agnovi, quod in his esset labor et afflictio spiritus, scilicet in studio. Studium enim est labor maximus, licet nihil sit similius otio. Et est   [ante me] quasi dicat, semper fugit scientia et elabitur, sicut umbra hominis semper fugit ante ipsum, si velit eam apprehendere ; sic scientia. Eccl. 8.d. Quanto plus laboraverit ad querendum, tanto minus inveniet. Item Eccl. 7.c. Dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me. Item 8.d. Est homo, qui diebus, ac noctibus somnum non capit oculis ; et intellexi, quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum, que sunt sub Sole : et quanto plus laboraverit ad querendum, tanto minus inveniet. Nec sufficit labor studii sine gratia. Unde sequitur :
marg.| {a} Donec intrem in Sanctuarium Dei] id est ut sim de Ecclesia Dei merito, non tantum numero. Sap. 1.a. In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Nec etiam in hypocritis. Unde ibi sequitur : Spiritus sanctus discipline effugiet fictum. 1Cor. 8.a. Si quis existimat se scire aliquid, nondum cognoscit, quomodo oporteat eum scire, scilicet per gratiam et laborem studii et exercitium scholasticum. Vel sic.   [Donec intrem in Sanctuarium Dei] id est in celum, quasi dicat, licet homo etiam multum laboraverit, non tamen acquiret perfectam scientiam, donec perveniat illuc, ubi sine labore omnia cognoscet in Deo. 1Cor. 13.d. Nunc cognosco ex parte, tunc cognoscam, sicut et cognitus sum.
marg.| Item sic.
marg.| {z} Existimabam] etc. vel suscepi cognoscere, id est proposui studere. Et
marg.| {a} Hoc labor est ante me] scilicet studium Ω aut studendi propositum.
marg.| {a} Donec intrem in Sanctuarium Dei] id est in prelationem Ecclesiasticam. Dt. 23.a. Non intrabit Eunuchus attritis, vel amputatis testiculis et abscisso veretro, Ecclesiam Dei. Io. 10.a. Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde ; ille fur est et latro. Ez. 44.b. Posuistis custodes observationum mearum in Sanctuario {2.185vb} meo vobismetipsis. Ez. 7.f. Violabunt arcanum meum et intrabunt in illud emissarii.
marg.| Et notandum super illud verbum : [Ecce nationem filiorum tuorum reprobavi] quod aliquis est filius Dei multis modis, scilicet Filius Dei quis efficitur per
- Creationem. Iob. 1.b. Cum venissent filii Dei et assisterent coram Domino.
- Adoptionem. Rm. 8.c. Accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei.
- Fidem. Gal. 3.d. Omnes enim filii Dei estis per fidem. Io. 1.a. Dedit eis potestatem filios Dei fieri.
- Obedientiam. Ecclesiastic. tertio a. Natio eorum obedientia et dilectio et cetera.
- Caritatem. 1Io. 3.a. Videte, qualem caritatem dedit nobis Deus Pater, ut filii Dei nominemur et simus.
- Imitationem. Eph. 5.a. Estote imitatores Dei, sicut filii carissimi.
- Vitationem peccati. 1. Ioannis tertio b. Omnis, qui natus est ex Deo, non peccat.
- Victoriam mundi. primo Ioannis quinto a. Omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum.
- Penitentiam. Os. 1.d. In loco ubi dicetur eis, non populus meus vos, dicetur eis, filii Dei viventis.
- Contemplationem. Apc. 2.e. Hec dicit filius Dei, qui habet oculos, tamquam flammam ignis.
- Verbum Dei. Iacob 1.c. Voluntarie genuit nos verbo veritatis.
- Baptismum. Io. 3.a. Oportet nasci denuo. Et ibidem : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto et cetera.
- Resurrectionem. Lc. 20.f. Filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.
- Questionem. Ps. 23. Hec est generatio querentium eum.
- Lucem. Ioannis decimo secundo f. Ut filiis lucis sitis.
- Spem. 1Pt. 1.a. Regeneravit nos in spem vivam.
- Glorificationem. 1Io. 3.a. Carissimi, nunc filii Dei sumus ; sed nondum apparuit, quid erimus. Scimus autem, quoniam cum apparuerit, similes ei erimus. Sap. 5.a. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei.
- Inimicorum dilectionem. Mt. 5.g. Diligite inimicos vestros, ut sitis filii Patris vestri.
marg.| {f} Verumtamen] etc. Tertia pars, ubi ostendit, quid in Sanctuario didicerit. Et multa sunt, que ibi didicit. Primum est, quod divitie magis obsunt malis, quam prosint. Unde dicit :   [Verumtamen] quasi dicat, labor fuit ante me, ut cognoscerem, etc.   [Verumtamen] tantum laboravi quod hec didici, scilicet quod.
marg.| {g} Propter] etc. quos faciunt aliis.
marg.| {h} Posuisti eis] id est ista temporalia ad tempus concessisti eis, ut scilicet exigentibus dolis et peccatis eorum bona habeant presentia et futuris priventur. Propter quod dicitur Am. 6.a. Ve qui opulenti estis in Sion, id est in Ecclesia. Et Lc. 6.d. Ve vobis divitibus, qui habetis hic consolationem vestram. Vel.   [Propter dolos] id est ut ipsi ibi decipiantur ; non quia Deus intendat eos decipere ; sed ipsi se decipiunt illicientes se creaturis et donis Dei et ipsum Deum et eterna non querentes. Sap. 14.b. Creature Dei facte sunt in odium et in tentationem anime hominum et in muscipulam pedibus insipientium ; quia sicut in muscipula capiuntur mures propter escam, quam ibi querunt ; ita homines deserentes Creatorem et voluptatem querentes in creaturis. Et dicit :   [Posuisti] non dedisti, quia talis datio nihil est aliud, quam quedam {2.186ra} Δ falsa positio. Sicut solet fleri in disputationibus, ubi ponuntur quedam falsa gratia disputationis ad tempus. Sic Dominus, quando fit aliquis Episcopus : tunc idem est, ac si dicat ei Dominus, ponatur te esse Episcopum, vel Regem, vel divitem et huiusmodi. Sed sic est in falsa positione, quod ille qui facit positionem, scilicet opponens, habet potestatem deponendi, dicendo, cedat tempus ; et non ille, cui fit positio. Unde Eccles. 32. Rectorem te posuerunt, noli extolli, quia cito veniet tempus depositionis Is. 22.f. Expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te, etc. Tempore positionis concedendum est, quicquid sequitur expositione, id est obediendum est Episcopo, dum est Episcopus, in omnibus, que pertinent ad cathedram. Mt. 23.a. Super cathedram Moysi sederunt Scribe et Pharisei. Omnia ergo, quecumque dixerint vobis, servate et facite, etc. Ita Dominus quando vult, ponit nobis ista ; et quando vult, deponit. Iob. 1.d. Dominus dedit, Dominus abstulit : sicut Domino placuit, ita factum est. Io. 10.d. Potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Si de anima, ergo multo fortius de rebus exterioribus. Ipse dixit. Cedat tempus, illi diviti. Lc. 12.c. cui dixit. Stulte, hac nocte animam tam repetent a te : et que parasti, cuius erunt ? quasi dicat Dominus, cedat tempus, facta positione possibili, concessistis impossibile, ergo male. Quod enim facta fuisset positio, ipse loquens anime sue premittit, dicens. Anima, habes multa bona posita in annos plurimos. Cum dicit, posita, concedit positum : cum dicit, in annos plurimos, concedit falsum sequens ex posito : cum autem addit requiesce, etc. concedit impossibile, quia in divitiis non potest esse quies. Nam in acquirendo labor est, in possidendo timor, in deserendo dolor. Eccles. 5.c. Saturitas divitis non sinit eum dormire. Hoc est primum, quod intellexit, scilicet quod divitie non prosunt, sed obsunt, unde Eccles. 5.c. Est alia infirmitas pessima, quam vidi sub Sole, divitie conservate in malum Domini sui. Secundum, est quod honores nihil prosunt. Unde addit :
marg.| {a} Deiecisti eos, dum allevarentur] id est simul elevasti et deiecisti, sicut in lucta luctator simul elevat socium suum et deiicit. Iob. 24.d. Elevati sunt ad modicum et non subsistent. Et 30.c. Elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide : Ps. 36. Quemadmodum fumus deficient. Fumus enim simul elevatur et deficit.
marg.| Item sic. {f} Verumtamen propter dolos] populi puniendos.
marg.| {h} Posuisti eis] malos prelatos. Iob. 34.d. Et super Gentes et super omnes homines, qui regnare facit hypocritam, id est Antichristum, vel malum prelatum, propter peccata populi. Dn. 8.g. Dirigetur dolus in manu eius et cor suum * magnificabit et in copia omnium rerum occidet plurimos, id est donis seducet.
marg.| {a} Deiecisti eos] de prelatione et potestate sua : id est deiicies : Is. 11.a. Spiritu labiorum suorum interficiet impium. Ps. 139. In ignem deiicies eos, in miseriis non subsistent. Tertium, quod intellexit, est, quod desolabuntur ab amicis maxime in morte : Unde admirans subiungit.
marg.| {b} Quomodo facti sunt in desolationem ?] In morte, scilicet : Nullus enim tunc eos iuvat, Is. 14.e. Quasi cadaver putridum non habebis consortium, dicitur ad Nabuchodonosor, quia etiam si Rex sit homo, nihilominus quando mortuus est, abominabilis est omnibus. Lam. 1.a. Non est, qui consoletur eam ex omnibus caris eius, scilicet animam mortui : Ier. 25.g. Facta est terra eorum in desolationem a facie ire columbe, etc. Ez. 35.a. Dabo te in desolationem, atque desertum, urbesque tuas demoliar, etc. Letante universa terra, in solitudinem te redigam. Quartum est, quod fortitudo quantacumque temporalis cito perit : Unde addit :
marg.| {c} Subito defecerunt] quasi dicat : licet desolatio sequatur in morte ; non esse tamen mirum, si diu possent vivere in deliciis, si tunc divitias et delicias et honores appeterent. Sed hoc summa stultitia est, quia eas appetunt et querunt ; et tamen subito deficiunt, tam ipsi appetentes, quam ipsa appetita. Ez. 13.b. Ecce cecidit paries, numquid non dicetur ultra, ubi linitura, quam linistis ? Paries, corpus nostrum est : linitur, quando fovetur : cibatur, quando pretiosis vestibus et pictis, vel tinctis tegitur. Sed stultum est pretiosos colores apponere parieti ruinoso : Iob. 5.a. Vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim. Ps. 36. Vidi impium {2.186rb} superexaltatum et elevatum, sicut cedros Libani et transivi : et ecce non erat : quesivi eum et non est inventus locus eius. Quintum, quod intellexit, est, quod tales exspectat mors eterna. Unde addit :
marg.| {d} Perierunt] eternaliter, non iniuste, sed.
marg.| {e} Propter iniquitatem suam] Iob. 6.c. Tempore, quo fuerint dissipati, peribunt. Tempus dissipationis est mors, in qua fit dissipatio et divisio, quia res dissipantur a parentibus, vel potentibus, anima a Demonibus, corpus a vermibus. Eccles. 10.b. Cum enim morietur homo, hereditabit vermes, bestias et serpentes. Ecce illa terna dissipatio. Hec tria mala, que in hoc versu continentur, etiam in anima in presenti fiunt. Prima desolatio ; quando caret consolatione. Ps. 41. Quare tristis es, anima mea, etc. Hanc autem sequitur defectus a bono ; defectum vero sequitur perditio. Primum acedie, secundum pigritie, vel torporis, tertium est desperationis. Primum impedit incipientes : Secundum opponitur proficientibus : Tertium, perfectis. Sextum, quod intellexit, est, quod omnia ista temporalia sunt falsa et vane. Unde dicit.
marg.| {f} Velut somnium surgentium] Et hoc est determinatio eius, quod premisit,   [subito defecerunt] scilicet ipsi divites, vel divitie,   [velut somnium surgentium] id est sicut quando aliquis somniavit se esse in multis divitiis, vel deliciis, vel honoribus, cum evigilat et surgit de somno, intelligit, quod illa non habebat in veritate, sed somnium et vanitas erat : Sic isti divites, qui modo dormiunt et quiescunt in istis temporalibus, quando in morte evigilabunt : tunc percipient, se non in veritate fuisse divites, sed sicut per somnium. Unde alibi in Ps. 75. Dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Is. 29.b. Sicut somniat esuriens et comedit ; cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima eius, etc. Sic erit multitudo omnium Gentium, que dimicaverunt contra montem Sion. Iob. 22.d. Dives, cum dormierit, nihil secum auferet : aperiet oculos suos et nihil inveniet, apprehendet eum, quasi aqua, inopia. Et hoc apertius dicit, cum subiungit.
marg.| {g} Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges] id est gloriam temporalem, que sicut imago apparet in isto somnio : Sed hanc excutiet evigilatio. Et hoc facies   [in civitate tua] super Hierusalem, ubi non erit somnium, sed veritas. Et cum ipsi evigilantes surgant in morte, vel in iudicio, dicentes : Aperi nobis, tunc   [imaginem ipsorum ad nihilum rediges] quia nec amplius somniabunt, nec ad veritatem in civitatem tuam intrabunt. Mt. 25.a. Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt ; media autem nocte, dum omnes dormirent, clamor factus est : ecce Sponsus venit, exite obviam ei : et que parate erant, intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua. Novissime autem venerunt et relique virgines, scilicet somniatrices, dicentes : Domine, Domine, aperi nobis. At ille respondens, ait : Amen dico vobis, nescio vos. Sic accidit somniantibus huius mundi. Sir. 34.a. Multos errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis. Item de prelatis malis.
marg.| {f} Velut somnium surgentium] transibit dignitatis eorum gloria. Iob. 20.b. Velut somnium avolans, non invenietur, sicut visio nocturna.
marg.| {g} Domine, in civitate tua] id est in Ecclesia tua.
marg.| {h} Imaginem ipsorum] id est ipsos prelatos inutiles, qui sunt quasi imagines, quia adorantur ut Dii : Ps. 113. Os habent et non loquentur, predicando, vel cantando. Quid ergo faciunt de ore ? Manducant et bibunt copiose et splendide. Eccles. 30.c. Quid proderit libatio idolo ? Neque enim manducabit, neque adorabitur. Za. 11.d. O pastor et idolum derelinquens gregem. Istas imagines.
marg.| {i} Ad nihilum rediges] Is. 41.g. Ventus et inane simulacra eorum. Is. 19.a. Ascendet Dominus super nubem levem et ingredietur Egyptum et corruent omnia simulacra Egypti, id est mundi. Os. 13.b. Erunt sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumario. Vel moraliter de civitate religionis.
marg.| {g} Domine, in civitate tua] id est in religione, ubi debet esse civium unitas in habitu exteriori et in homine interiori.
marg.| {h} Imaginem eorum] scilicet temporalium imaginationes.
marg.| {i} Ad nihilum rediges] quia ibi non debent cogitare de secularibus, vel temporalibus, sed solum de eternis. Ps. 76. Cogitavi dies antiquos et annos eternos in mente habui. Philippen. 3.d. Conversatio nostra in celis est.
marg.| {2.186va} Possunt autem notari plures cause, quare temporalia dicuntur somnia, secundum proprietates somniorum. Temporalia dicuntur somnia, quia
- « Sicut homo in somnio amplexatur phantasmata pro veritate : sic homines mundani presentia pro eternis ». Ps. 4. Filii hominum, ut quid diligitis vanitatem, etc.
- Sicut pro varietate infirmitatum est diversitas somniorum : sic diversitas morborum spiritualium. Cupiditas enim facit somniare divitias, superbia honorem, inanis gloria famam, luxuria delicias et sic de aliis. Unde Caro.
- Somnia ne cures, nam mens humana quod optat Dum vigilans sperat, per somnum cernit idipsum. Eccl. 5.a. Multas curas sequuntur somnia, etc.
- Sicut stultus extollitur de somnio : ita stulti huius mundi de istis temporalibus extolluntur. Eccl. 34.a. Somnia extollunt imprudentes.
- Sicut diabolus illudit in somniis, ita in divitiis. Eccl. 34.a. Cor tuum phantasias patitur, nisi ab Altissimo fuerit immissa visitatio. Lc. 23.b. Illusit indutum veste alba, Alba vestis, sunt divitie et honores.
- Sicut somnia exponuntur per oppositum : sic in istis. Lc. 6.b. Ve vobis, qui saturati estis, quia esurietis. Et 16.f. Fili, recordare, quia recepisti bona in vita tua ; et Lazarus similiter mala : nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.
- Sicut somnia faciunt timere hominem, quod non est timendum : sic ista. Ps. 13. Ibi trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
- Sicut somnium facit credi de mortuo, quod vivat : sic divitie et delicie 1Tim. 5.a. Vidua, que in deliciis est ; vivens mortua est. Apc. 3.a. Nomen habes, quod vivas et mortuus es.
- Sicut cum evigilatur a somno evanescunt omnia : sic de istis. Unde. Ps. 75. Nihil invenerunt omnes viri divitiarum, etc.
- Sicut somnia sunt quedam preludia futurorum : sic ista. Unde Hieronymus vel Gregorius Continuus successus temporalium eterne reprobationis certissimum est indicium. Sicut cum Medicus concedit infirmo omnia, que desiderat, signum est desperationis. Ps. 77. Desiderium eorum attulit eis, etc.
- Sicut somnium assecurat : sic ista. Prv. 23.d. Eris quasi dormiens in medio mari.
- Sicut de somnio remanet tantum memoria, que animum potius affligit, quam delectet, sic de divitiis. Lc. 16.f. Recordare, quia recepisti bona in vita, etc.
marg.| {a} Quia inflammatum est ] etc. Hic ostendit quod non tantum propter propria peccata peribunt ; sed etiam quia alios exemplo suo ad peccatum inclinaverunt. Et ostendit de se in persona debilium, quod ipse peccavit propter eos. Primo peccato invidie, cum dicit :   [Quia inflammatum est cor meum] ardore invidie. Hoc est, quod supra dixit :   [Quia zelavi super iniquos] Eccl. 8.c. Ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum. Secundo ostendit se peccasse peccato instabilitatis, cum addit
marg.| {b} Et renes mei commutati sunt] id est factus sum instabilis contra tentationes. Ps. 108. Nutantes transferantur filii eius et mendicent : Illa, scilicet mendicitate, de qua Mt. 25.a. Date nobis de oleo vestro. Et per renes potest notari peccatum carnis, quod regnat in renibus virorum, sicut dicit Gregorius Contra quod dicit Dominus Lc. 12.e. Sint lumbi vestri precincti. Ps. 25. Ure renes meos et cor meum. Tertium, in quo dicit se peccasse exemplo malorum, est terrenorum amor. Unde addit :
marg.| {d} Et ego ad nihilum redactus sum] sequens nihilum terrenorum. Augustinus Si paleam sequeris, palea efficieris. Quarto per ignorantiam : Unde subdit.
marg.| {e} Et nescivi] peccatum meum. Amb. Periculosissime scito te egrotare, quia te egrotare ignoras. Os. 7.c. Comederunt alieni robur eius et ipse nescivit. Is. 42.d. combussit eum in circuitu et non cognovit : et succendit eum et non intellexit. Quintum est stoliditas. Unde sequitur :
marg.| {f} Ut iumentum factus sum] id est stolidus et portans indifferenter onera diaboli, ut Dei. Contra quod dicitur in Ps. 31. Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Ioel. 1.d. Computruerunt iumenta in stercore suo. Iob. 18.a. {2.186vb} Quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram te ? Et hoc.
marg.| {g} Apud te] qui recte estimas, non apud homines, qui me sapientem dicebant, sapientia huius mundi, que stultitia est apud Deum. 1Cor. 3.d. Et ostendit quod licet peccaret ; tamen fidem informem habebat. Unde addit :
marg.| {h} Et ego] tamen,   [semper] fui,   [tecum] per fidem informem, non recessi a te sequendo Deos alienos. Sic leguntur ista secundum Glossam. Vel aliter potest legi in bono.
marg.| {a} Quia inflammatum est] etc. Et sic continuari potest. Supra dixerat se ingressum in Sanctuarium Dei, ubi multa didicit, propter que dicit :   [Inflammatum est cor meum] igne caritatis. Lc. 24.e. Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur nobis in via de Iesu ? Gregorius Amor suggerit, quod negat ingenium. Idem. Vires, quas imperitia denegat, caritas subministrat. Ex hac autem inflammatione multa bona sequuntur. Primum est commutatio voluptatum. Unde dicit.
marg.| {b} Renes mei] id est voluptates mee.
marg.| {c} Commutati sunt] quasi dicat gustato spiritu desipit omnis caro. Is. 40.g. Qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, etc. De his renibus. Lev. 3.c. Precipitur, ut renunculi offerantur Domino in sacrificium. Renes naturaliter intra corpus sunt, si extra ponantur, male commutantur : Ita et delectationes non debent esse de exterioribus rebus, sed de intrinsecis, id est spiritualibus. Eccl. 30.c. Non est oblectamentum super cordis gaudium et iucunditas mentis, hec est vita hominis. Item   [renes] in calida pinguedine debent sedere, id est in ferventi devotione. Secundum, quod sequitur ex inflammatione, est humilitas. Unde addit :
marg.| {d} Et ego ad nihilum redactus sum] per humilitatem, que necessaria est post renum mutationem, ne de sanctitate elevetur cor. Iob. 30.b. Redactus sum ad nihilum, abstulit quasi ventus desiderium meum. De hac annihilatione. Prv. 12.a. Verte impios et non erunt. Per contrarium. Gal. 6.a. Si quis se existimat aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. Tertium est absconsio suiipsius. Unde sequitur :
marg.| {e} Et nescivi] quia vera humilitas bona sua homini abscondit. Gregorius Soli Sancti bona sua non vident, que aliis videnda prebent. Quartum est obedientia.
marg.| Unde addit {f} Ut iumentum factus sum apud te] portans sine murmure onus Domini. Mt. 11.d. Tollite iugum meum super vos, etc. Iugum enim meum suave est et onus meum leve. Sed sunt quidam, qui subiiciunt se iugo obedientie ; sed cum eis dura precipiuntur, resiliunt. Propterea sequitur quintum, quod necessarium est, scilicet perseverantia. Unde dicit.
marg.| {h} Et ego semper tecum] Non semper sunt cum Domino, qui ad horam credunt et in tempore tentationis recedunt, sicut dicitur Lc. 8.b. Os. 7.d. Ve eis, quia recesserunt a me : vastabuntur, quia prevaricati sunt in me. Sed boni sunt semper cum Domino. Ps. 79. Et non discedimus a te. Rm. 8.g. Certus sum, quod neque mors, neque vita, etc. poterunt nos separare a caritate Dei. Ex his autem meretur homo triplicem gratiam, scilicet gratiam cooperantem, proficientem, perficientem, sive consummantem, que tres notantur in sequenti versu.
marg.| {i} Tenuisti manum] id est operationem.
marg.| {k} Dexteram] id est bonam, non sinistram,   [meam] Ecce cooperatio ex parte nostra.   [Tenuisti] notat operationem, sive cooperationem ex parte Dei, sine quo nihil bonum fit. 1Cor. 15.b. Non ego, sed gratia Dei mecum. Io. 15.a. Sine me nihil potestis facere. Is. 42.b. Apprehendi manum tuam et salvavi te : In hoc ergo notatur gratia cooperans. Cum autem addit.
marg.| {l} Et in voluntate tua deduxisti me] notatur gratia proficiens.   [In voluntate tua] id est secundum voluntatem tuam. Deduxisti me, de bono in melius. Vel. In voluntate tua, id est in preceptis et in consiliis tuis. Ps. 118. Deduc me in semita mandatorum, tuorum, quia ipsam volui. Gratia autem perficiens et consummans notatur, cum concludit.
marg.| {o} Et cum gloria suscepisti me] id est suscipies in futuro. Lc. 14.c. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus. Tunc dicit, non nunc ; sed utilitas in presenti, gloria in futuro. Prv. 15.d. Gloriam precedit humilitas. Et ibi Lc. 14.c. Statim sequitur. Omnis, qui se exaltat, humiliabitur ; et qui se humiliat, exaltabitur. Item potest hoc spiritualiter dicere religiosus.
marg.| {i} Tenuisti manum dexteram meam] educendo me de seculo. Gn. 19.d. Dissimulante Loth exire, apprehenderunt manum eius et manum uxoris et eduxerunt eum.   [Et in voluntate] non violentia, quia non recalcitravi. Mt. 6.b. Fiat voluntas tua, sicut in celo et in terra.
marg.| {m} Tua] non mea, Mt. 26.d. Non quod ego volo, sed quod tu : Ecce obedientia.
marg.| {n} Deduxisti me] ut Dux, non ut cecus, Dt. 8.c. Qui eduxit te de terra Egypti, id est de mundo et Ductor tuus fuit in solitudine, id est in religione. Et tandem sequitur premium.
marg.| {o} Et cum gloria suscepisti me] ut expositum est. Vel in presenti etiam gloria est homini servire Deo, cui, sicut dicit Boethius, servire Deo, regnare est. Eccl. 23.d. Gloria magna est, sequi Dominum.
marg.| {a} {2.187ra} Quid enim mihi] etc. Quarta pars, ubi arguit se de prioribus comparans premium eternum voluntati sue priori. Unde dicit.   [Quid enim] quasi dicat bene dico, quod suscipies mecum gloria   [Enim] id est quia   [Quid] admirative et indeterminate.
marg.| {b} Mihi est in celo] quasi dicat magnum et admirabile, quia oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, que preparavit Deus diligentibus se. 1Cor. 2. et Is. 64.b.
marg.| {c} Et a te quid volui super terram] quasi dicat nihil est illud, quod cum ardenti desiderio volui a te. Magnam iniuriam faceret Regi, qui peteret ab eo instanter stercus unum de sterquilinio suo. Temporalia sunt stercora, que non sunt digna, ut a tanto Domino petantur. Phil. 3.b. Arbitror ut stercora. Mt. 6.d. Primum querite regnum Dei, id est magna, Io. 16.e. Usque modo non petistis quicquam, quasi dicat sed nihilum, scilicet temporalia. Sed hec petuntur, quia illa non cogitantur. Qui enim illa amaret, ista non quereret, sed contemneret. Unde dicit Gregorius Qui celestis vite dulcedinem inquantum possibilitas admittit, perfecte cognoverit ea, que in terris amaverat, libenter cuncta derelinquit. Idem. Fortis est, ut mors, dilectio : quia sicut mors interimit corpus : ita ab amore rerum corporalium eterne vite caritas occidit. Quod et in se factum iste Asaph ostendit, cum subiungit.
marg.| {e} Defecit caro mea] id est voluntas carnalis defecit ex pregustatione celestis dulcedinis. Quia sicut dicit Gregorius gustato spiritu desipit omnis caro.
marg.| {f} Et cor meum] id est cogitatio mala, que de corde procedit. Mt. 15.b. De corde exeunt cogitationes male. Et his deficientibus cor Deum eligit et diligit. Unde addit :
marg.| {g} Deus cordis mei] supple, est reformator. Sicut supra petebat David : Cor mundum crea in me, Deus et spiritum rectum innova in visceribus meis.
marg.| {h} Et pars mea Deus] quasi dicat contemptis terrenis Deum elegi, ut sit pars et portio mea. Ps. 15. Dominus pars hereditatis mee, Ez. 44.g. Possessionem non dabitis eis, ego enim possessio eorum.
marg.| {i} In eternum] Lc. 10.g. Maria optimam partem elegit, que non auferetur ab ea. Secundum hunc modum, exponit Gilibertus hunc versum, dicens   [Defecit caro mea et cor meum] etc. ut nec carnalis affectus, nec cordis mei sensus respiret ; sed sit Deus cordis mei pars. Si hanc partem perdidero, inanis et vacuus remanebo, quasi terra sitiens et quasi vas perditum. Et ita vacuo vasi tuo plenitudinis portionem infunde : quid parcis torrenti voluptatis ? Heu quasi raptim transit torrens iste nostris in convallibus, sed trahunt me post se in eternum desiderium delicie impertite. Vel in persona Iusti tentati potest legi, ut dicit.
marg.| {a} Quid enim mihi est in celo et a te quid volui super terram] quasi dicat : nullam, Domine, consolationem immittis mihi de celo ; tamen nihil terrenum quero a te.
marg.| {d} Defecit] in tentationibus.
marg.| {e} Caro mea] quo ad carnalia.
marg.| {f} Et cor meum] quoad spiritualia, 2Cor. 1.b. Supra modum gravati sumus, supra virtutem, ita ut tederet nos etiam vivere. Sed in nobisipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo, etc. Ideo sequitur.
marg.| {h} Deus cordis mei] Et non dicit quid, ut multa ponamus. Unde versus : « Exemplum, socius, Medicus, merces, pater, auctor : Ustor, Doctor, amor, spes, laus, patientia, virtus ».
marg.| Christus enim est exemplum nostrum, secundum illud 1Pt. 2.d. Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, etc. Item socius, Is. 41.b. Ne timeas, quia ego tecum sum. Medicus, Io. 5.c. Ipse vulnerat et medetur, Merces, Gn. 15.a. Ego protector tuus et merces tua magna nimis. Item pater, Hbr. 12.c. Quis enim filius, quem non corripiat pater ? Item auctor et ideo amator, Sap. 11.d. Nihil odisti eorum, que fecisti. Item ustor, Ps. 25. Ure renes meos et cor meum. Item Doctor, Ps. 70. Deus, docuisti me a iuventute mea, Os. 2.c. Loquar ad cor eius. Item amor, 1Io. 4.c. Deus caritas est. Item spes, Ps. 70. Spes mea a iuventute mea. Item laus, Ps. 117. Fortitudo mea et laus mea Dominus. {2.187rb} Item patientia. Ps. 70. Quoniam tu es patientia meam. Item virtus, Ps. 45. Deus noster refugium et virtus.
marg.| {h} Et pars mea Deus in eternum] Hieronymus Dedignamur cum his transitoriis fieri pars : nimis avarus est, cui non sufficit Deus. Et dico   [mea] non omnium, quia non impiorum, qui a Deo recedunt et elongant, istorum non est pars Deus. Unde addit :
marg.| {k} Quia ecce qui elongant se a te, peribunt] Elongant se, qui peccatum faciunt. Nihil enim aliud elongat hominem a Deo, nisi mortale peccatum. Hoc est chaos magnum firmatum inter Deum et peccatores, Is. 59.a. Iniquitates vestre diviserunt inter vos et Deum vestrum, etc. Prv. 15.d. Longe est Dominus ab impiis Iob. 21.b. Qui dicunt Deo, recede a nobis. Sed contra ? Nonne Dominus ubique est, Ier. 23.e. Deus e vicino ego sum et non Deus de longe. Et in eodem : Celum et terram ego impleo. Solutio. Prope est Dominus malis per iustitiam ; longe autem per gratiam. Et ideo etiam dicit.
marg.| {l} Qui elongant se a te] non te a se, cum semper prope sis, vel per gratiam, vel per iustitiam, Lc. 15.c. Congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam.
marg.| {m} Peribunt] Merito perit, qui se a vita elongat. Et dicit   [Ecce] quia et cito et aperte veniet damnatio eorum, Sap. 6.a. Horrende et cito apparebit vobis, quoniam iudicium durissimum est his, qui presunt, etc. Unde quasi iam facta esset de damnatione eorum, subdit.
marg.| {n} Perdidisti omnes] qui fornicantur abs te.   [Perdidisti] id est perdes. Sed ut dictum est, ita certus est iam de hoc, ac si preteritum esset. Vel   [Perdidisti] iam in prescientia omnes sine personarum acceptione, 2Par. 19.c. Non est apud Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum.
marg.| {o} Qui fornicantur] corporali fornicatione, vel spirituali, scilicet infidelitatis, vel etiam cuiuscumque peccati mortalis. 1Cor. 6.b. Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledicti, neque rapaces regnum Dei possidebunt.
marg.| {p} Abs te] supple, abstractus et illectus temporalibus, Iac. 1.b. Abstractus et illectus a concupiscentia sua, etc. Vel sic   [Perdidisti] id est amisisti, quia amittit Dominus et quodammodo ignorat eos, qui elongati sunt ab eo per peccatum mortale. Unde quesivit Adam perditum. Gn. 3.d. Adam, ubi es ? Et precipue perditi sunt ei fornicatores : quia e contrario casti sunt cum eo et proximi ei, Sap. 6.c. Incorruptio facit esse proximum Deo. Ita illi, qui elongant se e te, peribunt.
marg.| {q} Mihi autem] non elongare, sed
marg.| {r} Adherere Deo bonum est] non temporalibus, Ps. 117. Adhesit pavimento anima mea. Ubi dicit alia littera   [Pulveri] id est temporalibus. Item non meretricibus, 1Cor. 6.d. Qui adheret meretrici, unum corpus efficitur et ita qui adheret Deo, unus spiritus est. Tria autem faciunt adherere rem alteri rei, scilicet funes, clavi, gluten : Funes, id est pudor seculi et melior promissio : Clavi, id est timor gehenne : Gluten, id est caritas. Que tria vincula assignat beatus Bernardus hunc versum sic exponens.   [Mihi adherere Deo bonum est] Mira res ! quomodo possent tam diversa coniungi. Que coniunctio illius, qui non est ad illum, qui est ? Non immediate, sed mediate poterit fieri ista coniunctio : Et ita tria sunt vincula et sola, quibus ligatur omne, quod ligatur : Primo funes : secundo clavi lignei, vel ferrei ; tertio gluten : Primum constringit fortiter et dure : Secundum fortius et durius : Tertium suaviter et secure : Fune alligatus est Redemptori, qui dum vehementer tentatus est, proponit sibi intuitu honestatis memoriam promissionis : Et hoc interim fune se retinet, ne penitus abrumpatur. Durum profecto vinculum et molestum et quod diu retinere non possit : Putrescunt enim funes et pudoris vinculum, aut cito obliviscimur, aut abrumpimus : Est autem qui clavis configitur, quem timor Dei ligat, qui non vultus hominum, sed penam timet gehennalium tormentorum : Et hic quidem non peccare metuit, sed ardere. Durius et fortius vinculatur iste, quam primus : quia ille vacillat in proposito ; iste autem propositum non amittit. Tertius glutino, id est caritate tam suaviter, quam secure ligatus Deo adherens, unus spiritus est : Et infra dicit idem Bernardus . Itaque Christus primo ligatur, secundo crucifigitur, tertio glutinosa aromatum inunctione linitur : Et attende, quod vix unius diei spatio in funibus et clavis moratus, cum unctione victor victurus perenniter resurrexit.
marg.| {s} Ponere in Domino Deo spem] Ponere, dicit, non fluctuare   [In Domino] non in alio, 1Pt. 5.b. Omnem sollicitudinem vestram proiicientes in eum.
marg.| {a} {2.187va} Ut annuntiem] Recte post adhesionem Deo et spem sequitur aliis predicare. Predicator enim precipue ad amorem Dei et contemptum temporalium invitare debet. Et propter hoc dicit.   [Ut annuntiem omnes predicationes tuas] id est omnia, que de te predicanda sunt, non tantum unum.
marg.| {b} In portis filie Sion] id est Ecclesie, que est filia Sion, id est Ecclesie triumphantis, que Deum facie ad faciem speculatur.
marg.| [Omnes predicationes] Septem sunt predicationes, sive septem genera predicandorum que notantur hoc versu : « Sacra, fides, virtus, vitium, laus, premia, pena ».
marg.| Sacra, scilicet Sacramenta.
¶ De primo scilicet de Baptismo habes Io. 3.a. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, etc.
¶ De Eucharistia Mt. 26.c. Hoc est corpus meum, etc. De Eucharistia. Act. 8.c. Nunc imponebant super illos manus et accipiebant Spiritum sanctum.
¶ De coniugio. Mt. 19.a. Quod Deus coniunxit, homo non separet.
¶ De penitentia. Mt. 4.c. Penitentiam agite. De ordine. Lc. 6.c. Hos et Apostolos nominavit.
¶ De inunctione. Mc. 6.b. Ungebant oleo multos egros et sanabantur. Et Iac. 5.c. Infirmatur quis in vobis, etc.
marg.| Fides, de qua 1Io. 5.a. Hec est victoria, que vincit mundum, fides nostra.
marg.| Virtus, Mt. 11.d. Discite a me, quia mitis sum, 1Pt. 2.b. Qui vos vocavit in admirabile lumen suum, ut virtutes eius annuntietis.
marg.| Vitium, predicandum est, id est in predicatione detestandum et arguendum Mt. 23. Ve vobis Scribe et Pharisei hypocrite. Mi. 3.c. Repletus sum fortitudine Spiritus Domini, iudicio et veritate, ut annuntiem Iacob scelus suum et Israel peccatum suum.
marg.| Laus Dei et Sanctorum, Is. 48.b. Laude mea infrenabo te, ne intereas. Sir. 44.a. Laudemus viros gloriosos.
marg.| Premia. Mt. 5.a. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum.
marg.| Pene. Mt. 3.b. Progenies viperarum, quis demonstrabit vobis fugere a ventura ira ? [In portis] dicit, non in angulis sicut Heretici, Dt. 16.d. Magistros et Iudices constitues in omnibus portis tuis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 72), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_72)

Notes :