Hugo de Sancto Caro

Psalmus 124

Numérotation du verset Ps. 124,1 

¶Canticum graduum. 1
1 ¶Codd : (Ps. 124) Hi D14 D30² Δ ( ω 1 ω² T77 Fi Bo179 NAL3255 ) Ω F Rusch Ps-G | 124] CXXV D30* | graduum] + Vox Apostolorum ad Deum de impiis Iudeis D30
Numérotation du verset Ps. 124,I 

Qui confidunt
in Domino sicut mons Sion ¦ non commovebitur in eternum qui habitat
Numérotation du verset Ps. 124,2 

in Hierusalem.
Numérotation du verset Ps. 124,II 

Montes in circuitu eius et Dominus2
2 <divisio.> $II eius+] D30 , eius* ¦.. sui’ ω 1 T77 Fi Bo179, eius... sui ¦ ω² T79
in circuitu populi sui ¦
ex hoc nunc et usque in seculum.
Numérotation du verset Ps. 124,3 III

Quia non relinquet Dominus3
3 Dominus Ps-G (M² W ΦP U ΨB V D*) D14 * D30 * Ω M G ΩS Ω F ω² * T77 T79 NAL3255 Fi Bo179 edd. Rusch cum Ps-R ] eras. D14 ², cancel. D30 ² ω² , om. Hi (spatium vacat, forte cancel. super ras.?) ω 1 Ps-G
virgam
peccatorum super sortem iustorum ¦
ut non extendant iusti ad iniquitatem4 manus suas.
4 iniquitatem Δ ( -ω² T79 NAL3255 ) Ω F] iniquitates Ω M T77
Numérotation du verset Ps. 124,4 IV

Benefac Domine ¦
bonis
et rectis corde.
Numérotation du verset Ps. 124,5 V

Declinantes
autem in obligationes
adducet Dominus ¦ cum operantibus iniquitatem pax super Israel5 6 7 8.
5 <divisio.> $VI : |
6obligationes... Dominus... iniquitatem ¦ D30 Hi Δ (obligationes’ ω 1) |
7obligationes ¦... Dominus... iniquitatem Ω F |
8obligationes... Dominus ¦... iniquitatem Rusch  ; om. D14 T77 |

Psalmus 124

Numérotation du verset Ps. 124,1 
marg.| Qui confidunt] In precedenti Psalmo vir iustus ascendens per gradus Cantici, seu per cantica graduum attribuit Domino suam liberationem, qui sola misericordia sua liberavit eum ab omnibus adversis, que ipsius impediebant ascensum. Liberatus autem ostendit in hoc Psalmo totam fiduciam esse ponendam in Domino, qui semper liberat sperantes in eo. Unde sextus gradus est, firmiter in Domino confidere et immobiliter. Titulus. Canticum graduum est, id est letitia iuncta confidentie. Intentio monet confidere in solo Domino.
marg.| Modus : Bipartitus est Psalmus. Primo, ostendit confidentes in Domino, non posse moveri more montis. Secundo, rectis corde futuram prosperitatem precatur et non rectis corde futuram vindictam predicit : ibi : Benefac. Ostendens igitur confidentes in Domino non posse moveri, {2.326vb} ait.
Numérotation du verset Ps. 124,I 
marg.| {f} Qui confidunt in Domino] id est ex toto corde fidunt, non, supple, commovebuntur.
marg.| {g} Sicut mons Sion] quasi dicat qui confidunt in Domino, non possunt moveri a bono, sicut nec mons Sion potest moveri a loco suo. Nec potest intelligi ad litteram mons Sion, quia in fine seculi movebitur : Unde debet intelligi spiritualiter, id est Christus, in quo est fundata Ecclesia, sicut dicit Is. 2.a. Erit in novissimis diebus preparatus mons domus Domini in vertice montium et elevabitur super colles. Item Mt. 5.b. Non potest abscondi civitas super montem posita. Et revera qui in hoc monte vere confidit, non potest moveri : ideo dicitur Ier. 17.b. Benedictus vir, qui confidit in Domino et erit Dominus fiducia eius et erit quasi lignum, quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas et non timebit, cum venerit estus et erit folium eius viride et in tempore siccitatis non erit sollicitum, neque aliquando desinet facere fructum. Eccl. 11.c. Confide in Deo et mane in loco tuo. Et assignatur ratio infra eodem 32.d. ubi dicitur : Qui confidit in illo, non minorabitur. Ideo dicit ipse Io. 10.g. Confidite, ego vici mundum. Deinde ostendit, qui sunt illi, qui confidunt et qui non movebuntur sicut mons non movetur.
Numérotation du verset Ps. 124,2 
marg.| {h} Qui habitat] vel   habitant (alia littera)
marg.| in Hierusalem, non litteralem, quia cives sepe captivati sunt, sed spiritualem : De qua dicitur Gal. 4.d. Illa, que sursum est Hierusalem libera est mater nostra. Qui in illa habitant, iam per fruitionem nullo modo moveri possunt, quia confirmati sunt : Qui vero habitant ibi per fidem et spem et desiderium et contemplationem, vix moveri possunt : Sicut Apostolus, qui dicebat Phil. 3.d. Conversatio nostra in celis est. Ideo alibi dicit, Certus sum, quia neque mors, neque vita, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, que est in Christo Iesu. Sunt autem quidam, qui non in Domino, sed in virtute sua confidunt et hi faciliter moventur, ut passer. De quibus dicitur in Ps. 48. Qui confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum gloriantur, etc. Sunt et alii qui confidunt in divitiis. et hi cito corruunt : De quibus dicitur Prv. 11.d. Qui confidit in divitiis, corruet. Alii confidunt in parentibus et hi maledicti sunt. Ier. 17.a. Maledictus, qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum. Alii confidunt in Principibus suis et his non est salus. Quod ostendit Ps. 145. dicens : Nolite confidere in Principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus. Alii in promissionibus hominum et hi frequenter falluntur : De quibus Ier. 7.a. Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes, templum Domini, templum Domini est. Sequitur.
Numérotation du verset Ps. 124,II 
marg.| {i} Montes] etc. Hic describit, qualis est illa Hierusalem, cuius habitatores moveri non possunt : Et hoc ideo est, quia montes, id est Angeli, Prophete, Apostoli, Martyres, Confessores et ceteri sancti sunt.
marg.| {k} In circuitu eius] quasi murus defensionis. Sancti enim Ecclesiam muniunt et defendunt suis doctrinis, exemplis, miraculis, orationibus. De his montibus dicitur, ut supra Fundamenta eius in montibus sanctis. Et iterum : Levavi oculos meos in montes. Et dicuntur sancti montes : Primo, quia sunt immobiles. Unde, ut supra Iustitia tua sicut montes Dei. Secundo, quia primo recipiunt radios Solis et inde descendit ad valles. Unde, ut supra Suscipiant montes pacem populo. Tertio, propter eminentiam vite et scientie, Is. 40.b. Super montem excelsum ascende tu, qui Evangelizas Sion. Item sunt montes, virtutes, Gn. 22.a. dixit Dominus Abrahe : Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac et offeres illum mihi in holocaustum super unum montium, quem monstravero tibi. Abraham est vir iustus ; filius eius, bonum opus, quod offerri debet Domino, non alii et hoc super unum montium, id est super unam virtutum, scilicet humilitatem. Qui mons recte dicitur Moria, id est visio, quia humilitas facit Deum videre et videri a Deo : iuxta illud Luc 1.e. Respexit humilitatem ancille sue. Item sunt montes duo Testamenta : De quibus Ps. 103. Inter medium montium pertransibunt aque. Et Za. 6.a. Ecce quatuor quadrige egredientes de medio duorum montium et montes, montes erei. Et de illis montibus potest intelligi, montes virtutum et testamentorum in circuitu eius, id est Ecclesie, quasi muri munientes et protegentes et decorantes eam. Sunt et alii montes, scilicet Demones : de quibus dicitur in Ps. 54. Transferentur montes in cor maris. Item superbi homines dicuntur montes, Is. 64.a. Utinam dirumperes celos et descenderes, a facie tua montes defluerent. Item divites dicuntur montes, 2Rg. 1.d. Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant super vos. Gelboe enim interpretatur acervus arenarum, vel pluviarum. Et hi omnes in circuitu Hierusalem sunt {2.327ra} impugnantes undique eam : Iniqui enim in circuitu ambulant. Sed quia omnis defensio est a Deo, subiungit.
marg.| {a} Et Dominus] quasi murus ex omni parte protegens. Is. 26.a. Urbs fortitudinis nostre Sion. Salvator ponetur in ea murus et antemurale. Za. 2.b. Ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu. Et ne putaret aliquis, quod non semper, sed ad tempus proteget Dominus populum suum, ideo addit.
marg.| {b} Ex hoc nunc et usque in seculum] id est semper et continue. Mt. ult. d. Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi. Et ideo numquam commovebuntur.
Numérotation du verset Ps. 124,3 
III
marg.| {c} Quia non relinquet] diu, licet ad tempus aliquando relinquat.
marg.| {d} Dominus virgam peccatorum] seu tyrannidem. Sic enim dicitur virga : Is. 10.b. Ve Assur, virga furoris mei et baculus ipse est.
marg.| {e} Super sortem iustorum] id est super iustos, sorte electos, ut sint hereditas Domini. Unde Eph. 1.b. In quo et nos sorte vocati sumus, id est sola gratia divina. Dn. 12.d. Stabis in sorte tua in fine dierum. Eccl. 14.c. In divisione sortis da et accipe et iustifica animam tuam. Et quare non relinquet ?
marg.| {f} Ut non extendant] id est patienter et humiliter et pacifice sustineant tribulationes, intelligentes eas esse ad tempus. Forte enim, si crederent iusti tribulationes esse perpetuas, desererent iustitiam, murmurando per impatientiam, vel seipsos vindicando per superbiam. Sed ideo non deficiunt, quia sciunt, quod parum durabunt iste tribulationes et merces pro illis erit eterna. Et ideo Dominus permittit eos tribulari ad tempus, ut maiorem mereantur gloriam. Is. 54.b. Ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te, 2Cor. 4.d. Id quod in presenti est momentaneum et leve tribulationis nostre, supra modum in sublimitate eternum glorie pondus operatur in nobis. Hbr. 12.c. Omnis quidem disciplina in presenti non videtur esse gaudii, sed meroris, postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet iustitie. Item sic.
marg.| {e} Non relinquet] id est non permittet hereditatem iustorum occupari a malis, licet temporalia eorum aliquando permittat diripi et auferri ad probationem eorum, ut patet in Iob. 9.c. Terra data est in manus impii. Et quare hoc facit Dominus ?
marg.| {f} Ut non extendant] etc. per superbiam, aut avaritiam.
marg.| {g} Ad iniquitatem] aliena, scilicet concupiscendo, aut per potentiam pauperes opprimendo, sicut alii divites faciunt, ut dicitur Iac. 2.b. Nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicium ? Aut ideo non permittit occupari a malis hereditatem iustorum, ut ipsi hoc scientes.
marg.| {f} Non extendant] etc. per impatientiam.
marg.| {g} Ad iniquitatem] quasi dicat ut bene sustineant. Hbr. 10.g. Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam : nolite itaque amittere confidentiam vestram, que magnam habet remunerationem.
Numérotation du verset Ps. 124,4 
IV
marg.| {h} Bene] etc. Secunda pars, ubi precatur bonis futuram prosperitatem et malis futuram vindictam predicit. Et primo precatur bonis bonum futurum. Dicit ergo : Benefac, Domine, id est bona da, Domine, temporalia ad sustentationem, spiritualia ad iustificationem, celestia ad remunerationem.
marg.| {i} Bonis et rectis corde] Bonos dicit illos, qui bona faciunt. Rectos corde illos, qui in suis operibus rectam intentionem custodiunt, 2Mcc.1.a. Benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui, quod ad Abraham, Isaac et Iacob locutus est.
Numérotation du verset Ps. 124,5 
V
marg.| {k} Declinantes autem] a recta via, qua boni et recti incedunt.
marg.| {l} In obligationes] culpe et pene.
marg.| {m} Adducet Dominus] vel permittendo, vel faciendo.
marg.| {n} Cum operantibus iniquitatem] quasi dicat illos, qui declinant a recto, puniet Dominus, sicut illos, qui operantur malum. Utrumque enim malum est et pena dignum, scilicet omissio {2.327rb} boni et transgressio mali. Ier. g. Omnes isti Principes declinantes, ambulantes fraudulenter, es et ferrum, universi corrupti sunt. Is. 31.b. Consurget Dominus contra domum pessimorum et contra auxilium operantium iniquitatem. Hec venient malis. Sed quid bonis erit, concludit uno verbo.
marg.| {o} Pax super Israel] id est super bonis, nunc fide videntibus Deum et tandem specie visuris. Super his erit pax, id est Christus, qui est pax nostra, qui fecit utraque unum. Eph. 2.c. Qui pacem eternitatis dabit super pacem pectoris. Is. 26.c. Domine, dabis pacem nobis. Io. 14.d. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Is. 32.d. Sedebit populus meus in pulchritudine pacis. Ibi erit pulchra pax, quia ex nulla parte erit turbatio. Anima enim habebit pacem infra, quia caro omnino obediet spiritui. Unde Augustinus de civitate Dei : ubi voluerit spiritus, statim erit et corpus. Item pacem supra, quia anima omnino erit Deo obediens. Item pacem intra, quia ratio et voluntas omnino concordabunt. Item pacem extra, quia nulla creatura nocebit ei et nihil concupiscet quod non habeat. Et ita pax erit undique, quod est pulchritudo pacis et abundantia. Unde, ut supra. Fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis. Is. 66.d. Declinabo super eam, scilicet Hierusalem, quasi flumen pacis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 124), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_124)

Notes :