Psalmus 115
Numérotation du verset
Ps. 115,10
¶Alleluia1.
¶Codd. : (Ps. 115)
Hi
D14
D30
ω
1 ΩU
Rusch
Ps-G
1 Alleluia]
om. D14,
+ ad finem pertinet licet in hebreo in hoc loco alleluia non habetur et psalmus ante coniunctus sit superiore
D30,
Ad (+ finem ΦG
Stut23
) CXIIII pertinet
ALLELUIA
licet hoc loco in hebraeo
ALLELUIA
non habet et psalmus iste coniunctus sit cum superiore
Ps-G
(ΦRG +
Stut23
) ¶Nota : De notis criticis Psalterio adiunctis in psalterio
Stut23
(Ps. 40, 71, 88, 105, 111, 112, 113 [
mutil.
], 114, 115, 116, 117 Hieronymo industria tributis
,
Donatiano De Bruyne
,
vide
DE BRUYNE
, «Le Psautier de Stuttgart (Landesbibliothek n° 23)»,
Speculum
3 (1932), 365. [MM2023]
Numérotation du verset
Ps. 115,I
Credidi
propter quod locutus sum ¦ ego autem
humiliatus sum nimis.
Numérotation du verset
Ps. 115,11 II
Ego dixi
in excessu meo ¦
omnis homo mendax.
Numérotation du verset
Ps. 115,12 III
Quid retribuam Domino ¦ pro omnibus que retribuit mihi.
Numérotation du verset
Ps. 115,13 IV
Calicem
salutaris
accipiam ¦
et nomen Domini invocabo2.
2 invocabo] ※
invocabo D14
Numérotation du verset
Ps. 115,14 V
Vota mea
Domino reddam coram omni populo eius ¦
Numérotation du verset
Ps. 115,15
pretiosa
in conspectu Domini
mors sanctorum eius.
Numérotation du verset
Ps. 115,16 VI
O Domine
quia3 ego servus tuus ¦
3 quia] ※ quia
D14
ego servus tuus
et filius ancille tue.
Numérotation du verset
Ps. 115,VII
Dirupisti
vincula mea†
Numérotation du verset
Ps. 115,17
tibi sacrificabo hostiam laudis ¦
et nomen4 Domini invocabo.
4 et nomen
Ps-G
(D²
plerique codd. et edd.
)
D30 ω
1
Rusch
] ※et nomen
D14, et
nomine
Ps-G
(Q* W D*), et in nomine
Ps-G (R F I L M Q²
ΦRGP
cum hebr.
)
Numérotation du verset
Ps. 115,18 VIII
Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius ¦
Numérotation du verset
Ps. 115,19
in atriis
domus Domini
in medio tui Hierusalem.
Psalmus 115
Numérotation du verset
Ps. 115,1
marg.|
Credidi]
Titulus
[Alleluia]
in precedenti. Ps. habitum est de agone penitentium ; in isto habetur de constantia Martyrum. Et hec duo bene invicem se sequuntur, secundum quod dicitur Ex. 26. quod sagis cilicinis pelles rubricate supponebantur. Hic ergo pro victoria Martyrum gratias agit et Deum laudat in persona eorundem Martyrum, quod innuitur in tit. Per hoc etiam patet intentio, scilicet laudare Deum. Modus : Bipartitus est Psalmus. Primo in persona Martyrum, beneficia Dei sibi facta commemorat promittendo se per retributionem calicem bibere Passionis. Secundo in persona eorundem se filium Ecclesie et servum Dei dicit, ibi : O Domine,
{2.298rb} quia ego. Primo ergo Martyr Christi pro omnibus loquens inter beneficia Dei, que ad Martyrium promovent, fidem ponit, que est fundamentum. Unde dicit credidi. Secundo, ponit confessionem ipsius fidei, cum dicit : propter quod locutus sum. Tertio, patientiam passionum, cum dicit : Ego, etc. Dicit ergo.
marg.|
{h}
Credidi]
in corde.
marg.|
{i}
Propter]
etc. in ore. Vera enim fides causa est confessionis. Et non sufficit fides, nisi quando oportet sequatur confessio, Rm. 10.b. Corde creditur ad iustitiam, etc. Non enim salus est, sed magis damnatio ei qui licet credat in corde, in ore tamen propter timorem, vel erubescentiam confiteri non audet, unde dicit Dominus, Lc. 9.d. Qui me erubuerit et sermones meos, hunc filius hominis erubescet, etc. Et quia Martyr Christi hoc ipsum credit, quod premium est confitentibus et peccatum non confitentibus, non tantum dixit : Credidi et locutus sum, sed dicit : credidi, propter quod locutus sum, licet ex hac locutione contra me concitarem crudelitatem Tyrannorum infidelium, unde sequitur.
marg.|
{k}
Ego]
etc. id est multas tribulationes et iniurias passus sum propter verbum Dei, quod credens confitebar et predicabam. Sed quod dicit, ego autem discretive debet legi, quasi dicat ego non verbum Dei, secundum quod dicit egregius Martyr et testis Christi et Apost. 2Tim. 3.b. Laboro in Evangelio usque ad vincula, quasi male operans, etc. Et dicit nimis ad denotandam immensitatem tribulationum et tormentorum, in quibus ex humana infirmitate pavebant Sancti, qui pavor dicitur excessus mentis, de quo subdit.
marg.|
{m}
Ego]
in tanta tribulatione constitutus.
marg.|
{n}
Dixi]
etc. id est respiciendo in pavore infirmitatem meam cognovi et dixi.
marg.|
{o}
Omnis homo]
ex se.
marg.|
{p}
Mendax]
est. Vel sic. Dixi in excessu meo, id est ad supernorum contemplationem evectus cognovi. Et dixi, quod omnis homo mendax ex se. Sicut Petrus, qui de se presumpsit, mendax inventus est. Et in hoc notatur humilitas Martyrum, quia nihil sibi attribuebant. Unde verus et humilis Martyr quasi nihil a se habens, querit : Quid retribuam Domino ? Sed antequam procedamus, videamus quid est, quod dicit : Omnis homo mendax. Potest enim obiici, quia supra dicitur : Perdes omnes, qui loquuntur mendacium. Et hic dicitur, omnis homo mendax, ex quo videtur sequi. Ergo omnem hominem perdes. Sol. Est multiplex mendacium. Verbi, de quo est illud : Perdes omnes, etc. Et est mendacium mutabilitatis, de quo dicitur hic : Omnis homo mendax. Sic etiam omne temporale mendacium est. Item peccatum dicitur mendacium, Io. 8.f. Cum loquitur mendacium, etc. Et sic etiam est omnis homo mendax. Quia Prv. 20.b. Quis potest dicere mundum est cor meum, etc. Et 1. Io. 1. Si dixerimus, quoniam peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, etc. Item divitie dicuntur mendacium. Os. 12.a. Tota die mendacium et vastitatem multiplicat.
marg.|
{2.298va}
Δ Item mendacium dicitur idolum, Is. 44.c. Neque dicet, forte mendacium, etc. Ier. 8.b. Apprehenderunt mendacium, etc. Videns igitur Martyr Christi suum ex se defectum, sed tamen de Deo confidens, dicit :
marg.|
{a}
Quid]
etc. bonis supradictis, que retribuit mihi ? Non dicit, dedit, sed retribuit, scilicet bona pro malis, quasi dicat non possum retribuere, cum ex me non processerit, nisi peccatum et mendacium. Ad questionem respondet.
marg.|
{b}
Calicem]
id est Passionem Salvatoris imitabor, de qua dicit Mt. 26.c. Potestis bibere calicem, etc. supra De torrente in via bibet. Passio autem dicitur calix, quia placita potio est et quia sub mensura bibitur, id est transitoria est, quia cito finitur. Accipiam dico, non confisus de meis viribus, aut patientia, sed de Dei auxilio, unde.
marg.|
{c}
Et nomen]
Et ipsius auxilio.
marg.|
{d}
Vota
, etc.
Vota]
a volendo, id est illa, que desidero, scilicet passiones et tribulationes.
marg.|
{e}
Reddam]
ei, a quo accepi, ut sustinerem. Et hoc faciam, non in abscondito, sed
marg.|
{f}
coram]
etc. ut habeat exemplum patientie. Et hoc faciam, ut Deo placeam, quia.
marg.|
{g}
Preciosa]
est, id est chara et grata.
marg.|
{h}
In conspectu]
etc. Propter hoc enim libenter moriebantur Martyres pro Christo, ut ei placerent. Ier. 25.g. Completi sunt dies vestri, ut interficiamini et dissipationes vestre, etc.
marg.|
Moraliter primum versum sic exponit
prol.|
Beatus Bernardus
marg.|
{h}
Credidi]
sequendo veritatem ad iustitiam. Et postea.
marg.|
{i}
Locutus sum]
confitendo peccata ad salutem. Et
marg.|
{l}
Humiliatus]
etc. ad perfectionem, quasi dicat Ps. 118. In veritate tua humiliatus sum. Unde ex sua miseria perpendens alienas, subdit.
marg.|
{m}
Ego]
etc. Sic se excedens et veritati adherens seipsum diiudicat et neminem excipit, ut neminem decipiat, sciens quia omnes peccaverunt et egent gloria Dei, Rm. 5.d. Nec se excipit a miseria, ne excipiatur a misericordia. Vel sic possumus dicere, ut dicat penitens.
marg.|
{h}
Credidi]
scilicet utilitatem confessionis.
marg.|
{i}
Propter]
etc. confitendo peccata. Illa autem utilitas est remissio peccatorum, de qua Prv. 27.b. Qui abscondit scelera sua, non dirigetur ; qui autem confessus fuerit, etc. Sunt autem quidam, qui confitentur peccata sua ad iactantiam. Et hec confessio non est ad salutem, sed debet esse in humilitate cordis, Unde addit :
marg.|
{k}
Ego autem]
in confessione mea.
marg.|
{l}
Humiliatus sum]
Et hoc nimis, id est valde, quia, scilicet superbus fui peccando et Deo non obediendo. Et ideo etiam quia magnam penam merui, que non potest redimi nisi magna penitentia. Eccl. 7.b. Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta impii ignis et vermis, scilicet ignis gehenne et vermis conscientie. Et de hac superbia potest intelligi, quod sequitur.
marg.|
{m}
Ego dixi]
etc. quasi dicat, ita superbus fui, quod nolui correctionem admittere.
prol.|
Sed
marg.|
{n}
Dixi in excessu meo]
scilicet in excessu superbie.
marg.|
{o}
Omnis homo mendax]
id est nulli volui acquiescere in his, que mihi dicebant facienda, secundum quod dicitur Ier. 43.a. Cum complesset Ieremias loquens ad populum universos sermones Domini, dixit Azarias et Ioannam et omnes viri superbi, dicentes ad Ieremiam, mendacium tu loqueris, Prv. 5.c. Cur detestatus sum disciplinam ; et increpationibus, etc. Vel sic,
marg.|
{m}
Ego dixi in excessu meo]
scilicet in excessu contemplationis, de quo 2Cor. 5.c. Sive mente excedimus Deo, Lam. 3.d. Levavit se super se. Ibi cognovi et recognovi, quia dixi, quod omnis homo mendax, id est vanus, sive vanitas, quia non est in eo veritas ex se. Rm. 3.a. * Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax, Ps. 91. Verumtamen vani filii hominum, etc. Et ex quo ita sum mendax et vanus et quasi nihil.
marg.|
{a}
Quid]
ergo
[retribuam]
etc. id est iterato et multotiens tribuit. In creatione enim nostra tribuit nos nobis et omnes creaturas, que facte sunt propter hominem. In recreatione autem dedit nobis seipsum Filius, sive Pater Filium. Et hec fuit retributio, id est iterata tributio. Quotidie autem non cessat iterum tribuere. Super hoc dicit
prol.|
Beatus Bernardus Si totum debeo pro me facto, quid addam pro me refecto et sic refecto ? Nec enim tam facile fuit reficere, quam facere, quia dixit et facta sunt. In refectione autem et fecit mira et pertulit dura, nec tantum dura, sed et indigna. In 1. opere me mihi dedit, in 2. se mihi reddidit. Datus ergo et redditus, me pro me bis debeo, quid Deo retribuam, pro se ? Nam etiam si millies me rependere possem, quid sum ego ante Deum ?
marg.|
{b}
Calicem]
etc. scilicet penitentie et tribulationis. Vel Calicem Sanguinis Domini salutaris, id est Christi Iesu, non Iude proditoris. Cuius triplex est calix. Primus est fraudis, scilicet heresis, Ier. 51.a. Calix aureus Babylon. Secundus est furoris, Ier. 25.d. Sume calicem vini, etc. Tertius est soporis. Primus calix inebriat et infatuat vim rationabilem, secundus irascibilem, tertius concupiscibilem. Contra primum valet calix salutaris, scilicet Eucharistia, de quo supra Calix meus inebrians, etc. quasi dicat intellectum illuminat contra errorem. Contra secundum est calix timoris, de quo supra Calix in manu Domini, vini, etc. Timor enim refrenat irascibilem. Contra tertium est calix Passionis, de quo Mt. 20.c. Potestis bibere calicem, etc. Sunt autem aliqui hypocrite, qui videntur calicem penitentie exterius accipere, sed tamen non est eis salutaris, quia non bibunt pro sua salute, sed pro vana laude. Unde ne talis videatur iste, bene subiungit.
marg.|
{c}
Et nomen]
id est intus in corde vocabo nomen Domini Iesu, totam intentionem in salutem ponendo, non nomen meum in vanitatem, sicut illi, de quibus supra Vocaverunt nomina sua in terris suis. Et sicut illi, qui dixerunt, Gn. 11.a. Celebremus nomen nostrum, etc. Vere enim dividentur, sicut dicitur Mt. 24.d. Dividet eum, partemque eius, etc. Item multi in necessitate sua invocant Dominum, sicut in infirmitate, vel periculo aliquo et vovent ei multa, sed cum de necessitate illa evaserint, nihil volunt ei reddere. Sed de talibus non est iste, quia subdit.
marg.|
{d}
Vota]
etc. Iob. 22.d. Rogabis eum et ipse exaudiet te, etc. supra : redde Altissimo vota tua et invoca me in die tribulationis, quasi dicat nisi reddideris ea, que in precedenti tribulatione vovisti, si iterum ingruat tibi necessitas, faciam tibi surdam aurem, Eccl. 5.a. Si quid vovisti Deo ne moreris reddere, displicet enim Deo, etc. Et hoc faciam.
marg.|
{f}
Coram]
etc. ut exemplo meo provocem alios, Mt. 5.b. Sic luceat lux vestra, etc. Sunt autem multi, quos malus timor retrahit, ne vota reddant, Timent enim mori, si intrent religionem, vel si eant ultra mare, vel si alia faciant, que voverunt. Propter hoc subdit.
marg.|
{g}
Pretiosa]
etc. quasi dicat etiam si me mori oporteat, non differam solvere vota mea, quia pretiosa erit Deo mors mea, Prv. 14.d. Sperat iustus in morte sua, Dt. 33.c. Letare Zabulon in exitu tuo, Sap. 4.b. Iustus si morte
{2.298vb} preoccupatus fuerit, etc. Vel sic, ut non de corporali morte tantum, sed de spirituali intelligatur.
marg.|
{d}
Vota]
etc. ut supra scilicet intrando religionem, quia pretiosa est in conspectu, etc. id est ipse ingressus religionis, in quo spiritualiter moriuntur Sancti eius, voluntarie amittentes motum et sensum, quia in religione non moventur, secundum propriam voluntatem, nec secundum proprium sensum reguntur, aut discernunt. De primo, Io. ult. f. Alius te ducet, quo tu non vis. De secundo, Col. 2.d. Si mortui estis, cum Christo ab elementis huius mundi, quid adhuc tamquam viventes mundo decernitis ? Et Beatus Bernardus dicit ad subditos : Qui semel vestri curam nobis commisistis, quid rursum de vobis vos intromittitis ? Hec mors, licet abominabilis et contemptibilis sit in conspectu hominum, tamen pretiosa est in conspectu Domini, id est plena magno pretio, quod sufficiat coram Deo ad omnium peccatorum abolitionem et ad regni celestis et iudiciarie sedis emptionem. De primo, 1Rg. 15.e. Melior est obedientia quam victime. Idem dicit Salomon, Eccl. 4.d. Postquam de vanitate mundi disputavit concludens sic : Sed et hec vanitas et afflictio spiritus. Et statim dat consilium de ingressu religionis sic : Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei et appropinqua, ut audias, multo enim melior est obedientia, quam stultorum victime. Stultorum enim infinitus est numerus, ut dicitur Eccl. 1.d. Qui dicunt, quod non oportet, nec expedit eos intrare religionem, quia multas eleemosynas faciunt in seculo, que non possent facere in religione. Et quod ingressus religionis plus valeat ad peccatorum remissionem, quam aliqua penitentia in mundo, ipsi prelati Ecclesie confitentur, quia quantumcumque peccaverit homo, si in confessione dicat se velle intrare religionem, non iniungitur ei alia penitentia. Sed si dicat se velle ire ultra mare, tale quid potest commisisse, quod bene iniungitur ei maior penitentia. De secundo autem, quod, scilicet sufficiat ad emptionem regni celestis et iudiciarie sedis. Mt. 19.d. Vos, qui reliquistis omnia et secuti estis me, etc. Et Mt. 5.a. Beati, pauperes spiritu, etc. Et Augustinus in persona Domini dicit : Venale habeo. Quid ? Regnum celorum. Quo emitur ? Paupertate regnum, labore requies, morte vita. Ecce quod hec mors est bene pretiosa in conspectu Domini.
marg.|
marg.| Pretiosa
Quia est introitus in veram vitam, Iob. 11.d. Cum te consumptum putaveris, orieris ut Lucifer.
- Quia est introitus in requiem, Apc. 14.d. Beati mortui, qui in Domino moriuntur.
- Quia est introitus ad securitatem, Iob. 11.d. Defossus securus dormies.
- Quia est introitus in abundantiam, Iob. 5.d. Ingredieris in abundantia sepulchrum.
- Quia est introitus ad claritatem, Iob. 11.d. quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam.
- Quia est introitus ad pacem et societatem, Ps. 147. qui posuit fines tuos pacem.
- Quia est introitus ad eternitatem. Eccl. 2.a. Coniungere Deo et sustine, ut crescat in novissimo vita tua.
Quia est introitus in veram vitam, Iob. 11.d. Cum te consumptum putaveris, orieris ut Lucifer.
- Quia est introitus in requiem, Apc. 14.d. Beati mortui, qui in Domino moriuntur.
- Quia est introitus ad securitatem, Iob. 11.d. Defossus securus dormies.
- Quia est introitus in abundantiam, Iob. 5.d. Ingredieris in abundantia sepulchrum.
- Quia est introitus ad claritatem, Iob. 11.d. quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam.
- Quia est introitus ad pacem et societatem, Ps. 147. qui posuit fines tuos pacem.
- Quia est introitus ad eternitatem. Eccl. 2.a. Coniungere Deo et sustine, ut crescat in novissimo vita tua.
marg.|
{i}
O Domine]
Secunda pars, ubi in persona Martyrum dicit se esse servum Dei et filium Ecclesie, unde dicit Martyr Christi, o Domine Christe, qui me eruisti sanguine tuo.
marg.|
{k}
Ego]
sum servus tuus. Et non est hic, quia secundum Augustinum vel si secundum alios legamus, tunc continuatur ei, quod predixit : Calicem salutaris accipiam, etc. Quia, o Domine, ego sum servus tuus in anima, qua tibi obedio.
marg.|
{l}
Ego]
etc. in corpore, quo tibi servio, quod pro amore tuo morti expono.
marg.|
{m}
Et]
sum filius ancille tue, id est Ecclesie, que modo est ancilla, quia servit. In futuro autem erit sponsa, quando erit in amplexu sponsi. Hec est enim Rachel, pro qua servivit Iacob noster, id est Christus, que in morte parit Beniamin, quia Ecclesia in morte Martyrum parit filios dextre, licet prius sint Bennoni, id est filii doloris, hoc ergo feci, quia servus tuus. Sed numquid sine utilitate mea ? Non, quia
marg.|
{a}
{2.299ra}
Δ
Dirupisti]
etc. id est omnia peccata, quibus vinctus eram. In martyrio enim dimittuntur peccata, sicut in Baptismo. Et ideo licenter pro te patiendo.
marg.|
{b}
Tibi]
etc. id est meipsum dabo in sacrificium ad laudem tuam.
marg.|
{c}
Et]
ut hoc possim,
[nomen]
etc. sicut supra expositum est. Vel sic potest exponi.
marg.|
{a}
Dirupisti]
etc. id est corpus meum, quod est vinculum anime, secundum illud Sap. 8.c. Corpus, quod corrumpitur, etc. hoc vinculum dirumpitur in morte, precipue in martyrio. Hoc volebat rumpi Apost. dicens Rm. 7.d. Quis me liberabit, etc. Et Phil. 1.d. Cupio dissolvi, etc. Cetera, que sequuntur, non mutantur.
marg.|
{d}
Vota]
etc. Idem est sup. et eodem modo exponatur. Sed aliquid addit, scilicet ubi reddenda sunt vota, unde dicit.
marg.|
{f}
In atriis]
nostris, id est in Ecclesia Militante, que est atrium domus Dei celestis. Et dicitur pluraliter in atriis, quia in multis particularibus Ecclesiis passi sunt Martyres. Una enim est Ecclesia generalis et plures habet particulares. Unde de unitate singulariter subdit.
marg.|
{g}
In medio tui]
o Hierusalem, id est o Ecclesia Militans, in qua Sancti vident et habent pacem pectoris et contemplantur pacem eternitatis. Extra quam non est offerendum, nec votum reddendum : Iob. 28.a. Auro locus est, in quo confletur, id est sanctis Martyribus Ecclesia, in qua per ignem martyrii probantur et purgantur. Heretici autem et si igne conburantur, non tamen purgantur, quia sunt extra locum Ecclesie.
marg.|
Moraliter.
marg.|
{i}
O Domine]
premissa exposita sunt de religioso et penitente et hec exponenda sunt, ut orans dicat, o Domine : Imperfecte loquitur, sicut mos est devotorum et compunctorum quod gemunt et unum verbum dicunt, quasi dicat non exprimi oportet, quid petamus apud Deum, qui novit corda hominum. Mt. 6.d. Scit enim Pater vester, quid opus sit vobis.
marg.|
{k}
Quia ego servus tuus]
non dicit filius, pre humilitate, sicut Lc. 15.d. Pater, peccavi in celum et coram te, etc.
marg.|
{m}
Et filius ancille tue]
id est religionis, que tibi servit. Sap. 9.a. Noli me reprobare a pueris tuis, quoniam servus tuus sum et filius ancille tue. Vel ancilla dicitur beata Virgo, que dicit Lc. 1.d. Ecce ancilla Domini. Huius filius dicitur, qui eam imitatur in humilitate, in caritate, fide et spe et aliis virtutibus. Unde ipsa dicit Eccl. 42.c. Ego mater pulchre dilectionis et timoris et agnitionis et sancte spei, etc. Item quicumque devote servit ei et Filio suo, filius eius est. Unde Mt. 12.d. dicit Christus : * Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, qui in celis est, etc.
marg.|
{a}
Dirupisti]
etc. ut liber ad religionem possem venire. Sunt autem multa vincula hominis, que eum tenent, ne exeat de seculo, unde dicit Ganfre. Ve miseris, quantos hodie vincula periculosa delectant, carnalis necessitudinis, voluptatis et consuetudinis et huiusmodi. Et non dicit, denodasti, sed dirupisti, quod utilius est secundum quod dicit Hieronymus in primo prologo. Herent in salo navicule, funem magis prescinde, quam solve. Nec solum predicta vincula sunt, sed et omne peccatum vinculum est, sicut in allegorico sensu dictum est. Prv. 5.d. Funibus peccatorum suorum quisque constringitur. Et hunc versum debet vere dicere quilibet Predicator. Primo, dirupisti vincula mea et ideo digne.
marg.|
{b}
Tibi]
etc. predicando. Non enim antequam dirupta sunt vincula, potest homo digne predicare. Si enim ligatur amore divitiarum, quomodo predicabit paupertatem ? Si amore carnis, quomodo continentia ? Et sic de aliis Rm. 2.d. Qui predicas non furandum, etc. Mc. 7.d. Solutum est vinculum lingue eius, etc. Sed quia, ut dicit egregius Predicator 2Cor. 3.b. non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis, etc. Et ideo bene addit.
marg.|
{c}
Et nomen]
id est intus in corde vocabo, non tantum ore laudabo. Qui autem vult Deum in corde vocare, oportet quod habeat pacem cordis, que maxime in religione bona habetur, unde dicit.
marg.|
{d}
Vota]
etc. scilicet tria vota, que sunt in religione, scilicet votum paupertatis, votum continentie, votum obedientie. Hec etiam bene et competenter de Predicatore intelligenda sunt. Non enim est bonus Predicator, qui non admonet audientes ad perfectionem et ad consilia Dei implenda. Si autem admonet ad id, quod non facit, iterum bonus Predicator non est. Ad hoc ergo quod homo sit bonus Predicator, exigitur, quod impleat consilium Domini dicentis, Mt. 19.c. Vade, vende omnia, etc. et vota sua reddat Domino. Nec tantum dicit, vota mea faciam, sed reddam. Quidam enim vovent, sed nolunt vota reddere. Contra illud Dt. 23.d. Cum votum voveris Domino Deo tuo, etc. Et Eccl. 5.a. Quodcumque voveris, redde. Multo enim melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere. Et hoc faciendum est.
marg.|
{e}
In conspectu]
etc. ut omnes edificentur et exemplum habeant, ut dictum est Lc. 11.e. Nemo accendit lucernam et in abscondito ponit, etc. Locum autem determinat, ubi hec vota reddi debent, dicens.
marg.|
{f}
In atriis]
etc. Dominus Domini celum est, cuius atria sunt religiones, quia sicut per atrium intrabatur in Templum, ita per religionem intratur in celum. Et diversa atria diverse sunt religiones, sicut sup. habitum est, ibi : Beatus, quem elegisti et assumpsisti, etc. Et quod hec tria dicantur religio, melius determinat, cum subiungit.
marg.|
{g}
In medio]
etc. Hierusalem
{2.299rb} enim dicitur religio, quia ibi est pacis eterne visio et contemplatio et pacis pectoris possessio, sicut dicit Gregorius Israel sabbatum accepit in munere, etc.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 115), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_115)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 115), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_115)
Notes :