Hugo de Sancto Caro

<26.3676> Prologus ‘David prophetarum’ in Glossa dominicana

prol.| Ad lectorem
Numérotation du verset Ps. Prol.3676,1 
prol.| (a) // David prophetarum eximius digniori1 // modo quam alii quasi tuba Spiritus sancti prophetavit. Alii enim prophete per quasdam rerum ymagines, // scilicet per sompnia ac visiones // prophetaverunt. David autem solius Spiritus Sancti instinctu sine omni exteriori adminiculo prophetavit. Hinc liber iste dicitur soliloquiorum. Dicitur etiam psalterium // a musico instrumento quod hebraice ‘nablum’, grece psalterium, a // psallim2 quod est tangere, latine organum. // Ab hoc ergo instrumento //a nominatur quia ad vocem huius instrumenti David canebat3 psalmos ante archam //. Et sicut4 singule modulationes illius instrumenti dicebantur Psalmi, ita singule particule huius libri.
a ad litteram ideo Petrus Lombardus
1 digniori ] –gnior P15564
2 psallim ] psallin P15564
3 canebat] et add . et exponct P59 (215va)
4 singule ] om. P15564
Numérotation du verset Ps. Prol.3676,2 
prol.| (b) //b Bene autem ab hoc instrumento liber iste vocatur quia sicut illudc decacordum erat, sic liber iste decem mandata docet et sicut illudd sonum reddit a superiori per manuum5 tactum, ita liber iste docet bene operari // pro celestibuse
b Iuxta spiritualem quoque intelligentiam Petrus Lombardus
c illud ] + instrumentum Petrus Lombardus
d illud ] + instrumentum Petrus Lombardus
e celestibus ] + quæ sursum sunt Petrus Lombardus
5 manuum ] manum P15564
Numérotation du verset Ps. Prol.3676,3 
prol.| (c) Constat autem ex psalmis centum quinquaginta //.
Numérotation du verset Ps. Prol.3676,4 
prol.| (d) Qui numerus constat ex octogenario et septuagenario qui idem significant quod octonarius6 et septenarius. Octonarius vero significat octavam resurrectionis, quia cum sint sex etates viventium et septima morientium, octavaf erit resurgentium //. Septenarius vero tempus huius vite significat //.
f octava ] + ætas Petrus Lombardus
6 octonarius ] octogenarius P59 ( 284rc)
Numérotation du verset Ps. Prol.3676,5 
prol.| (e) Docet ergo nos liber iste in huius vite septenario sic operarig ut in7 octava resurrectionis glorificemur //.
g operari ] + ac vivere Petrus Lombardus
7 in ] om. P15564
Numérotation du verset Ps. Prol.3676,6 
prol.| (f) Item per octonarium significantur patres Novi Testamenti // qui octavam diem // id est dominicam colunt et octavas sanctorum et resurrectionem exspectant.
Numérotation du verset Ps. Prol.3676,7 
prol.| (g) Per septenarium, // patres Veteris Testamenti // qui septenario serviebant quia septimum diem, septimam ebdomadam septimum mensem, // septimum annum septime decadis id est iubileum colebant. // Ecclesiastes 11h: «Da partes septem necnon et octo» et Michee 5i: «Suscitabimus super eum septem pastores et octo primates» //.
h Qo. 11, 2 Eccle. 11, 2 .
i Mi. 5, 5 Mich. 5, 5 «Suscitabimus… primates homines» .
Numérotation du verset Ps. Prol.3676,8 
prol.| (h) Per hoc ergo inuitur quod liber iste utriusque Testamenti continet doctrinam.
Numérotation du verset Ps. Prol.3676,9 
prol.| (i) Dividetur8 autem liber iste in tres quinquagenas que tres status electorumj significant, scilicet penitentium, in iustitia proficientium et pervenientium. Hinc prima quinquagena finitur in penitentia, scilicet «Miserere mei Deus»k. Secunda in iustitia, scilicet «Misericordiam et iudicium»l. Tertia in laude eternam, unde: «Omnis spiritus laudet Dominum»n //.
j electorum ] christianæ religionis Petrus Lombardus
k Ps. 50 Ps. 50 .
l Ps. 100 Ps. 100 .
m eterna ] vitæ eternæ Petrus Lombardus
n Ps. 150, 6 Ps. 150, 6
8 dividetur ] dividitur P15564
Numérotation du verset Ps. Prol.3676,10 
prol.| (j) <Usage ecclésial> Liber autem iste plus ceteris in Ecclesia frequentatur quia est consummatio totius theologieo, quia (k) hic9 describuntur premia bonorum, //, status incipientium // proficientium, perfectio pervenientium, // activorum, // contemplativorum //. (l) 5.3 Item frequentius legitur ut nullus quantumcumque peccator desperet cum audit David peccatorem tantum tanta gracia sublimatum // p
o theologie ] theologicae paginae Petrus Lombardus
p ¶Fons : Petrus Lombardus , In Ps. prologus (PL 191, 58 C): «Cum enim cernimus David homicidam et adulterum per poenitentiam factum doctorem atque prophetam, nulli poenitentiam agendi locus diffidentiæ relinquitur»  ; cf.   Hermannus de Runa , Sermones festivales, sermo 65 (CM 64, p. 299.43¶51): «Sicut enim, cum audimus David homicidam et adulterum per poenitentiam prophetiae recuperasse spiritum, omnis ueniæ diffidentia peccatori tollitur, ita cum Saulum prius ecclesiæ persecutorem, pro quo summo dignus fuit supplicio, postea factum apostolum et prædicatorem ac pro maledictione graciam, pro damnatione misericordiam consecutum aduertimus, non modicum spes nostra attollitur. Inde est quod in ecclesia eius epistolæ plus ceteris frequentantur, ut psalmi David magis ceteris prophetiis»  .
9 hic ] om. P15564
Numérotation du verset Ps. Prol.3676,11 
prol.| (n) Item quia apertius loquitur quam alii prophete ita quod magis videtur evangelizare quam prophetare.
Numérotation du verset Ps. Prol.3676,12 
prol.| (p) Titulus talis est Incipit liber hympnorum10 vel soliloquiorum prophete de Christo.
10 hympnorum ] hymnorum P15564 (et sic deinceps)
Numérotation du verset Ps. Prol.3676,13 
prol.| (q) Liber dicit non libri, contra eos qui dicunt plures esse libros propter quinque distinctiones psalmorum que fiunt per ‘fiat fiat’ quibus Hieronymus consentit //. Sed licet sint quinque distinctiones – Γprima distinctio terminatur in Psalmo «Beatus qui intelligit»q, secunda in Psalmo «Deus iudicium»r, tertia in Psalmo «Misericordias Domini»s, quarta in Psalmo «Confitemini», secundot post «Cantate»11 – non tamen quinque libri dicendi sunt //, sed unus. Unde «In capite libri scriptum» etc.12 u, non dicit librorum; et in Actuum 2v: «Scriptum est in libro Psalmorum» //.
q Ps. 40.
r Ps. 71.
s Ps. 88.
t Ps. 105. «Confitemini, secundo post Cantate»: en fait le Psaume Confitemini qui suit le Psaume Cantate (Ps. 104 Ps. 104 ).
u Ps. 39, 8 «In capite libri scriptum est de me ut facerem voluntatem tuam, Deus meus volui…»; cf. Hbr. 10, 7.
v Act. 1, 20 Act. 1, 20 .
11 prima…cantate ] om. P15564 Mz145 (284va)
12 etc. ] est P15564
Numérotation du verset Ps. Prol.3676,14 
prol.| (r) Hympnorum vel   soliloquiorum . Hymnus est laus Dei cum cantico. Canticum est exultatio mentis habita de eternis in vocem prorumpens. // Sunt autem hii Psalmi apud13 Hebreos metrice scripti quod in translatione nostra servari non potuit. //
13 apud ] aput P15564
Numérotation du verset Ps. Prol.3676,15 
prol.| (u) 7.3 Dicitur autem Soliloquium quasi solius Spiritus Sancti eloquium, quia solo instinctu Spiritus Sancti ipse14 prophetavit, non sicut alii. Undew «Audiam quid loquatur» etc.15
w Ps. 84, 9 .
14 ipse ] iste P15564 P59 (284rc).
15 etc. ] om. P15564
Numérotation du verset Ps. Prol.3676,16 
prol.| (s) 7.1 Nota autem quod prophetia est divina revelatio, rerum eventus immobili veritate denuntians. //
Numérotation du verset Ps. Prol.3676,17 
prol.| (t) 7.2 Fit autem quatuor modis //, scilicet per facta ut per archam Noe figuratur Ecclesia //; per dicta // ut sepius, per visiones sicut Ieremie 1x videns ollam succensam etc. //y, per sompnia // quia quod fuit sompnium Pharaoni // fuit prophetia Ioseph. Propter hoc est modus prophetie dignior, scilicet sola inspiratione ut hicz. //
x Ier. 1, 13 Ier. 1, 13 .
y Ier. 1, 13 Ier. 1, 13 «Quid tu uides? Et dixi ollam succensam ego uideo…». — Petrus Lombardus , In Ps. prologus (PL 191, 58 C): «…ollam succensam a facie aquilonis et sicut Moysi qui vidit rubum ardere, qui non consumebatur et Ezechiel vidit rotam in medio rotæ…»
z Propter…ut ] Petrus Lombardus , In Ps. prologus (PL 191, 58 CD): «Præter hæc, est et alius prophetiæ modus, cæteris dignior, quando scilicet ex sola Spiritus sancti inspiratione, remoto omni exteriori adminiculo facti, vel dicti, vel visionis vel somnii, prophetatur»  .
Numérotation du verset Ps. Prol.3676,18 
prol.| (v) Vel dicuntur soliloquia quasi sola de Christo eloquia. Alii enim obscure, // sed iste apertius de Christo locutus est. //
Numérotation du verset Ps. Prol.3676,19 
prol.| (y)  Prophete : per excellentiam dicitur David propheta //.
Numérotation du verset Ps. Prol.3676,20 
prol.| (z) Hec autem dicit contra eos qui dixerunt plures fuisse psalmorum scriptores16, scilicet Asaph, // Idithum etc., quia nomina eorum ponuntur17 in titulis18. Sed illi actores psalmorum non fuerunt sed positio nominum rationi serit19 misteriorum. Licet autem in titulis quibusdam alluditur historiis, tamen ex eis nichil in psalmis dicitur, sed in eis quod David per Spiritum ante noverat, figurari intellexit.
16 psalmorum scriptores ] inv. P15564
17 ponuntur ] om. P15564
18 titulis ] tytulis P15564 ( et sic deinceps )
19 rationi servit ] inv. P15564
Numérotation du verset Ps. Prol.3676,21 
prol.| (aa) De Christo scilicet toto id est 20 capite et corpore.
20 id#per ] iter . P1 est ] + in P59
Numérotation du verset Ps. Prol.3676,22 
prol.| (bb) Materia ergo21 huius libri est totus Christus, scilicet sponsus et sponsa.
21 Materia ergo ] inv. P59
Numérotation du verset Ps. Prol.3676,23 
prol.| (cc) Intentio: homines in Adam deformatos Christo conformare. //
Numérotation du verset Ps. Prol.3676,24 
prol.| (ff) Nota autem quod si in quibusdam psalmis possit reddi ratio ordinis, non tamen in omnibus. Nec tamen sine ratione ita dispositi sunt. Tamen dicit Augustinus in secundo tractatu Psalmi 113aa: «Forte omnium psalmorum una est contextio diligenter intuentibus, ita ut nullus sequatur qui non superiori possit adiungi».
aa `Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (2, Ps.113), § 1, CCSL 40, p. 1641: «Quamquam fortasse omnium psalmorum sit una contextio diligenter intuentibus, ita ut nullus sequatur qui non superiori possit adiungi; tamen istum ita consideremus, tamquam uterque unus sit, iste scilicet ac superior»  .
Numérotation du verset Ps. Prol.3676,25 
prol.| (gg) Esdras autem // psalmos ita disposuit et titulos ita22 apposuit qui sint quasi claves Psalmorum.
22 ita ] om. P15564



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Prologus ‘David prophetarum’ in Glossa dominicana), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_Prol.3676)

Notes :