Psalmus 113
Numérotation du verset
Ps. 113,1
¶Alleluia.1
¶Codd. : (Ps. 113)
D14
D30
Lunel
(
textus
tantum
)
ω
1
Ω
U
Rusch
Ps-G
| Alleluia]
om.
D14
;
+ Vox apostolica cum Iudeis increpans idola
D30
1 + ex [
sic pro
et] hoc
ALLELUIA
ad finem CXII pertinet fidem
Stut23 (in calce Ps. 112)
¶Nota : De notis criticis Psalterio adiunctis in psalterio
Stut23
(Ps. 40, 71, 88, 105, 111, 112, 113 [
mutil.
], 114, 115, 116, 117)
,
Donatiano De Bruyne industria Hieronymo tributis
,
vide D.
DE BRUYNE
, «Le Psautier de Stuttgart (Landesbibliothek n° 23)»,
Speculum
3 (1932), 365. [MM2023]
Numérotation du verset
Ps. 113,I
In exitu
Israel
de Egypto ¦
domus
Iacob
de populo barbaro.
Numérotation du verset
Ps. 113,2 II
Facta est Iudea
sanctificatio eius ¦
Israel potestas eius.
Numérotation du verset
Ps. 113,3 III
Mare vidit et fugit ¦
Iordanis
conversus est retrorsum.
Numérotation du verset
Ps. 113,4 IV
Montes
exultaverunt
ut arietes ¦
et colles
sicut agni ovium.
Numérotation du verset
Ps. 113,5 V
Quid
est tibi mare
quod fugisti ¦ et tu Iordanis
quia conversus es retrorsum ?
Numérotation du verset
Ps. 113,6 VI
Montes
exultastis sicut2 arietes ¦ et colles
2 exultastis sicut
D14 D30
Hi
ω
1
Ω
U
Rusch Ps-G
] ut
Ps-G
(R)
Lunel cum Ps-R
sicut agni ovium.
Numérotation du verset
Ps. 113,7 VII
A facie Domini
mota est terra ¦
a facie Dei Iacob.
Numérotation du verset
Ps. 113,8 VIII
Qui
convertit petram in stagna aquarum ¦ et rupem in fontes aquarum3.
3 rupem
D30 ω
1
Ω
U] rupim
D14 (hapax)
Numérotation du verset
Ps. 113,9 IX
Non
nobis
Domine non nobis ¦
sed nomini tuo da gloriam.
Numérotation du verset
Ps. 113,10 X
Super
misericordia tua et veritate tua4 :
4 misericordia tua et veritate tua
Hi D30 Lunel ω
1
Ω
U
Ps-G Rusch
] misericordiam tuam et veritatem tuam
Ps-G
(ΦRGB ΨB*)
D14 cum Ps-R
nequando dicant gentes
ubi est Deus eorum?
Numérotation du verset
Ps. 113,11 XI
Deus autem noster in celo ¦
omnia quecumque voluit fecit5.
5 fecit] + ÷ diapsalma
Ps-G
(ΦRG)
D14
(
eras
.)
Numérotation du verset
Ps. 113,12 XII
Simulacra gentium
argentum et aurum ¦
opera
manuum hominum.
Numérotation du verset
Ps. 113,13 XIII
Os habent et non loquentur ¦
oculos habent et non videbunt.
Numérotation du verset
Ps. 113,14 XIV
Aures habent et non audient ¦ nares habent et non odorabunt6.
6 odorabunt Hi
D14 D30 Lunel ω
1
Ps-G
(
plerique codd. et edd.
) Ω
U
Rusch
] odorabuntur
Ps-G
(R L tantum)
Numérotation du verset
Ps. 113,15 XV
Manus habent
et non palpabunt† pedes habent et non ambulabunt ¦ non clamabunt in gutture suo.
Numérotation du verset
Ps. 113,16 XVI
Similes illis fiant qui faciunt ea ¦
et omnes
qui confidunt in eis7.
7 eis Hi D30
Lunel
ω1
Ω
U
Ps-G Ps-G
] ea D14 (hapax)
Numérotation du verset
Ps. 113,17 XVII
Domus
Israel
speravit
in Domino ¦
adiutor eorum
et protector eorum est.
Numérotation du verset
Ps. 113,18 XVIII
Domus Aaron
speravit in Domino ¦ adiutor eorum
et protector eorum est.
Numérotation du verset
Ps. 113,19 XIX
Qui timent Dominum speraverunt
in Domino ¦ adiutor eorum et protector eorum est.
Numérotation du verset
Ps. 113,20 XX
Dominus
memor fuit nostri ¦
et benedixit nobis.
Numérotation du verset
Ps. 113,XXI
Benedixit domui Israel ¦
benedixit domui Aaron.
Numérotation du verset
Ps. 113,21 XXII
Benedixit
omnibus
qui timent Dominum ¦ pusillis cum maioribus.
Numérotation du verset
Ps. 113,22 XXIII
Adiiciat
Dominus super vos ¦
super vos
et super filios vestros.
Numérotation du verset
Ps. 113,23 XXIV
Benedicti vos
a Domino8* :
8 a Domino
Ps-G
(I K² ΨB* V* D)
D14 ω
1 ΩS
Ω
U
edd. cum Ps-R
] Domino
Ps-G
Hi
Lunel D30 Rusch
qui fecit
celum et terram.
Numérotation du verset
Ps. 113,24 XXV
Celum celi
Domino ¦ terram
autem dedit
filiis hominum.
Numérotation du verset
Ps. 113,25 XXVI
Non mortui
laudabunt te Domine ¦ neque omnes
qui descendunt
in infernum.
Numérotation du verset
Ps. 113,26 XXVII
Sed nos qui vivimus
benedicimus Domino ¦ ex hoc
nunc
et usque in seculum.
Psalmus 113
Numérotation du verset
Ps. 113,1
marg.|
In exitu Israel]
etc. Titulus, Alleluia. Supra invitavit Gentes ad laudem : In isto Psalmo invitat litteraliter Iudeos, recolendo Dei beneficia sibi facta : Spiritualiter autem Christianos, qui sunt novus populus Domini, quibus per quedam beneficia antiquo populo collata in hoc Ps. ostendit Propheta : que et quanta beneficia Dominus spiritualiter conferat : Unde et alleluia, que est vox laudis, preponitur. Intentionem vocat ad laudem et cultum veri Dei.
marg.|
Modus. Tripartitus est Psalmus. In prima parte dicit Propheta, que mirabilia fecit Deus, Iudeis in figura, Christianis in spiritu. In secunda, quare Deus hoc fecerit, querit, ibi :
[Quid est tibi mare]
Et solvit, ibi : A facie. In tertia simulacra Gentium inania esse demonstrat et religionem Christianam commendat, ibi, simulacra. Dicit itaque.
marg.|
{q}
In exitu Israel de Egypto]
id est dum ille populus ad litteram veniret de Egypto.
marg.|
{s}
Domus Iacob de populo Barbaro]
Idem est : Barbari enim sunt omnes preter Grecos, Hebreos et Latinos. De hoc exitu habetur Ex. 12. In exitu, inquam, isto.
marg.|
{b}
Sancti eius]
scilicet Israel, vel Iacob, id est populi Iudeorum, qui in terra promissionis sanctificatus est colendo verum Deum. Et illam etiam sanctificavit, que prius erat polluta per idololatriam.
marg.|
{c}
Israel]
supple, factus est.
marg.|
{d}
Potestas eius]
terre, quia eam possedit, eiecti aliis populis gentium, que ibi habitabant.
marg.|
{e}
Mare vidit]
id est ad modum videntis obedivit. Simile. Ps. 76. Viderunt te aque Deus.
marg.|
{g}
Et fugit]
id est divisum est, ut populus pertransiret. Ex. 24.e. Abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte. Breviter tangit Propheta illa beneficia, quedam etiam pretermittit : Unde et statim adiungit.
marg.|
{h}
Iordanis conversus est retrorsum]
quantum ad superiorem partem : pars enim inferior descendit in mare mortuum.
marg.|
{k}
Montes exultaverunt ut arietes et colles sicut agni ovium]
De hoc ad litteram nihil invenitur in historia, nisi quod scopuli Arnon inclinati fuerunt. Nm. 21.d. Unde patet, quod et ibi facta et hic dicta, figure sunt, ideo mystice exponamus. Vide locis suis.
Numérotation du verset
Ps. 113,allegorice
marg.|
Allegorice. {q}
In exitu Israel]
id est populi Christiani, Deum videntis per fidem.
marg.|
{r}
De Egypto]
vel ad litteram, quia de Egypto et aliis gentibus conversi sunt ad fidem. Vel de Egypto, id est de tenebris infidelitatis. Et in exitu.
marg.|
{s}
Domus Iacob]
id est Ecclesie, contra vitia luctantis.
marg.|
{t}
De populo barbaro]
id est infidelium vel Demonum. Omnis enim lingua, que Deum non confitetur, barbara est.
prol.|
Λ
prol.|
{a} Facta est
Numérotation du verset
Ps. 113,*
moraliter
moraliter
marg.|
Moraliter : {q}
In exitu Israel de Egypto]
id est cum homo Deum habens pre oculis, cui timor Dei est ante oculos eius, exire vult de tenebris et ergastulo peccatorum, de Mundo ad claustrum. Et.
marg.|
{s}
Domus Iacob]
id est cum illi, qui volunt resistere et luctari contra vitia et Diabolum supplantare, volunt exire.
marg.|
{t}
De populo barbaro]
id est de cetu peccatorum, quorum lingua est, eo quod non laudat, sed magis blasphemat. In isto inquam exitu.
marg.|
*{a}
Facta est Iudea sanctificatio eius]
id est sanctificatur in confessione, que ipsum purgat et sanctificat a peccatis. 2Cor. 7.a. Mundemus nos ab omni iniquitate carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. Postquam autem exivit de peccato et confessus est homo, necessarium est ei, ut potens sit contra insultus Diaboli et ad bona opera facienda. Hanc autem potentiam confert memoria Dei. Unde subdit.
marg.|
{c}
Israel potestas eius]
quasi dicat videndo Deum et recogitando, quod Deus omnia videt, efficitur potens ad resistendum Diabolo et ad bonum faciendum. De primo dicit quidam : « Cum quid turpe facis, quod me spectante ruberes : Cur spectante Deo, non magis ipse rubes ? »
marg.|
Augustinus Et si lateat et a nemine hominum videatur, qui faciet de
{2.294vb} illo desuper inspectore, quem latere nihil potest ? Et post addit. Illum cogitet omnia videre, ne velit femine male videri. De secundo dicit Boethius : Magna nobis inciditur bene faciendi necessitas, cum ante oculos versamur Iudicis cuncta cernentis. Propter hoc dicit David supra Ps. 15. Providebant Dominum in conspectu meo semper. Hoc etiam notat, cum subdit.
marg.|
{e}
Mare]
id est peccator. Is. 57.g. Impii quasi mare fervens.
marg.|
{f}
Vidit]
scilicet Deum et recogitavit de eo.
marg.|
{g}
Et fugit]
de peccato ad ipsum Deum, qui est refugium herinaciis, id est peccatoribus, ut supra dictum est. Is. 26.c. A facie tua, Domine, concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutis. Ier. 31.d. Postquam ostendisti mihi, percussi femur meum, confusus sum et erubui. Et ubi debet peccator fugere, ostendit, cum subdit.
marg.|
{h}
Iordanis conversus est retrorsum]
Iordanis interpretatur descensio eorum, sive rivus Iudicii et signat illos, qui se iudicant et humiliant videntes peccata sua : Isti convertuntur retrorsum, id est ad Deum, a quo recesserant. Converti retrorsum, idem est quod reverti. Is. 31.c. Convertimini sicut in profundum recesseratis filii Israel. De hac autem conversione debent gaudere prelati : Unde subdit.
marg.|
{k}
Montes exultaverunt]
de conversione et profectu subditorum, ut arietes veri. Montes enim debent esse prelati per altitudinem vite, sicut sunt per culmen dignitatis, aut potestatis. Et debent esse arietes, ducendo gregem et defendendo et fecundando. In his debent gaudere. Sed multi magis gaudent, cum malefecerint, cum subditos spoliaverint. Is. 32.d. Gaudium onagrorum pascua gregum. Et ideo in persona pauperum subditorum dicit. Hab. 3.c. Maledixisti sceptris eius, capiti bellatorum venientibus, ut turbo ad dispergendum me. Et quare maledixerit, subdit. Exultatio eorum sicut eius, qui devorat pauperem in abscondito.
marg.|
{m}
Et colles]
id est minores sacerdotes, exultant de hoc, sicut agni ovium. Arietes generant agnos, sed lupi lupos. Ita boni prelati constituunt sacerdotes bonos et innocentes, sed mali prelati faciunt sacerdotes malos Ez. 19.a. Eduxit unum de leunculis suis et leo factus est et didicit predam capere, hominesque comedere.
Numérotation du verset
Ps. 113,anagogice
marg.|
Anagogice etiam posset legi breviter. {q}
In exitu Israel]
etc. Cum enim anima sancta exit de corpore, tunc exit Israel.
marg.|
{r}
De Egypto]
quia exit de tenebris ad lucem, ut videat Deum facie ad faciem, 1Io. 3.a. Videbimus eum sicut est. Tunc etiam exit.
marg.|
{s}
Domus Iacob]
id est anima luctans.
marg.|
{t}
De populo barbaro]
id est evadit manus Demonum et vitiorum et coniungitur civibus celi, scilicet Angelis et sanctis animabus, ubi non est barbara lingua, sed omnes Deum laudant, Col. 3.b. Ubi non est barbarus et Scytha. Et tunc fit.
marg.|
{a}
Θ
Facta est Iudea]
id est Apostoli, qui de Iudea fuerunt.
marg.|
{b}
Sanctis eius]
quia sanctificaverunt populum Christianum baptizando, predicando et manus imponendo. Io. 4.c. Salus ex Iudeis est. Et.
marg.|
{c}
Israel]
id est ipsi Apostoli.
marg.|
{d}
Potestas eius]
quia potenter curaverunt eorum infirmitates. Unde Act. 4.g. Virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Domini nostri Iesu Christi. Vel sic.
marg.|
{a}
Facta est Iudea]
id est confessio nominis Christi.
marg.|
{b}
Sanctificatio eius]
Quia Rm. 10.b. Ore confessio fit ad salutem. Et.
marg.|
{c}
Israel]
id est ipsum videre Deum per fidem.
marg.|
{d}
Potest eius]
quia per hoc magnam potestatem acceperunt : De qua Ioa. 1.a. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius.
marg.|
{e}
Mare vidit et fugit]
Per mare intelliguntur persecutores fidelium, qui eos multis undis amaris, scilicet persecutionibus, tundebant. Ipsi viderunt, quomodo Apostoli et fideles convalescebant et confundebant eos et fugerunt, id est eis cesserunt, non valentes resistere spiritui, qui loquebatur et operabatur.
marg.|
{h}
Iordanis]
id est humilis descensus ad Baptismum.
marg.|
{i}
Conversus est retrorsum]
unde descendebat, scilicet ad Christum, unde venit Baptismus, ducens baptizatos. Eccl. 1.b. Ad locum unde, exeunt, flumina revertuntur. Nec est alia via ad Regnum promissum, Ioa. 3.a. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in Regnum Dei. Et de his.
marg.|
{k}
Montes]
id est Apostoli.
marg.|
{l}
Exultaverunt ut arietes]
id est sicut boni duces gregis Christi et cornibus duorum Testamentorum, suum gregem defendentes a lupis rapacibus, id est ab hereticis. Unde supra habuimus. Ps. 28. Afferte Domino filii Dei, afferte Domino filios arietum, id est illos, quos Apostoli genuerunt Christo. De quibus filiis addit.
marg.|
{m}
Et colles]
id est minores subiecti montibus predictis.
marg.|
{l}
Exultaverunt]
supple cum arietibus.
marg.|
{n}
Sicut agni ovium]
id est sicut simplices et innocentes et matrem Ecclesiam cognoscentes et a predictis arietibus generati : hic enim sunt in agnis ovium. Hi omnes tam maiores, quam minores exultaverunt de confusione et fuga inimicorum et de victoria et profectu Ecclesie. Is. 9.a. postquam de Incarnatione tetigit : dicens : Habitantibus in regione umbre mortis, lux orta est eis : Subiunxit, Multiplicasti gentem, non magnificasti letitiam ? quasi dicat immo. Unde subdit : Letabuntur coram te, sicut qui letantur in messe, sicut exultant victores capta preda, etc.
prol.|
Θ
marg.|
{a}
Iudea]
id est glorificatio, sive gloria eterna.
marg.|
{b}
Sanctificatio eius]
quia in ea perenniter sanctificatur et confirmatur.
marg.|
{c}
Israel potestas eius]
id est videre Deum est in potestate eius. Ioa. 17.a. Hec est vita eterna, ut cognoscant te verum Deum. Et tunc.
marg.|
{e}
Mare vidit et fugit]
Mare est tumultus Demonum, qui fugiunt, quando animam exit de Egypto, id est de Mundo ad celum. Is. 25.b. Tumultum alienorum humiliabis. Et tunc.
marg.|
{h}
Iordanis conversus est retrorsum]
quia tunc, qui se hic humiliaverit, non amplius humiliabitur, sed exaltabitur. Et quanto magis hic se humiliaverit, tanto magis exaltabitur in celo. Et tunc.
marg.|
{k}
Montes]
id est Angeli.
marg.|
{l}
Exultabuntur ut arietes]
qui fuerunt duces eorum. Multum enim gaudebunt Angeli, quorum ministerio et auxilio illic bene vixerunt et ad Regnum perducti fuerunt. Nec mirum, cum gaudium sit in celo super uno peccatore penitentiam agente. Lc. 15.b.
marg.|
{m}
Et colles]
id est minores sancti.
marg.|
{n}
Sicut agni ovium]
Sap. 19.b. Tamquam agni exultaverunt, magnificantes te, Domine, quia liberasti illos.
marg.|
{o} Quid est tibi, mare, quod fugisti et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum. Montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium] ; Hec est secunda pars, ubi primo querit, cur ista predicta fiant, ut admirationem excitet. Cum autem hi duo versus supra expositi fuerint, ubi sine questione ponuntur, non oportet eos amplius exponere, nisi quod hic querit, cur factum sit, quod ibi factum esse confirmatur. Questioni autem isti respondet, cum subiungit.
marg.|
{t}
A facie Domini mota est terra]
Et quia Glossa non tangunt hic expositionem litteralem, nec nos eam ulterius prosequemur, sed secundum allegoriam primo procedemus. Respondens : Quid est tibi mare, etc. dicit.
marg.|
{t}
A facie Domini]
etc. quasi dicat, quod mare fugit, id est
{2.295ra}
Δ quod persecutio Tyrannorum cessit et quod Iordanis, id est Baptismus conversus est retrorsum, ducens homines ad Christum, unde ortum habebat Baptismus et quod montes et colles, id est Apostoli et alii sancti de profectu Ecclesie exultaverunt, totum factum est a facie Domini, id est a presentia eius, qua cum suis fidelibus erat semper, sicut promiserat Mt. ult. d. Vobiscum sum usque ad consummationem seculi. Ab hac ergo facie.
marg.|
{a}
Mota est terra]
id est corda terrena, que prius erant pigra ad bonum opus, mota sunt a sua superstitione et commota ad penitentiam, sicut supra Ps. 59. dicit, loquens ad Dominum. Commovisti terram et conturbasti eam. Commota autem hac terra, cessavit persequi Christianos et conversa est ad Baptismum, unde fuit exultatio montibus et collibus. Et quasi quis quereret, quia dixit, a facie Domini, cuius Domini subiungit.
marg.|
{b}
A facie Dei Iacob]
quasi dicat, iste Christus, a facie cuius mota est terra, non est Deus recens, sed Deus Iacob, quem Iacob coluit, in quem credidit. Et in hoc confundit Iudeos, qui se dicunt esse filios Iacob et tamen in Christum non credunt, sicut et de Abraham dicebat eis Io. 8.g. Abraham pater vester exultavit, ut videret diem meum, vidit et gavisus est. Et quando mota est terra, subdit.
marg.|
{c}
Qui convertit]
etc. petram vocat dura corda Iudeorum, que quantum ad quosdam conversa sunt in aquas Baptismi. Rupem vero dicit arida corda Gentilium, a quibus Deus divini eloquii manare fecit fontes irriguos. Is. 35.c. Que erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum, supple versa est. Vel ipsum Christum vocat petram et rupem, quia cum ignoraretur, durus videbatur. Unde quidam turbati et ignorantes dixerunt : Durus est hic sermo et quis potest eum audire ? Iob. g. Hanc duritiam liquefecit, ut in eis fieret fons aque salientis in vitam eternam, cum post Resurrectionem suam aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, Lc. ult. g. Immo et ante Resurrectionem, quia cum illi dixissent, ut dictum est, Durus est hic sermo et multi propter hoc abirent retro : Ipse dixit ad 12. Numquid et vos vultis abire ? Et Petrus respondit pro omnibus, Domine, ad quem ibimus, verba vite eterne habes et nos credimus et cognovimus, quia tu es Christus filius Dei, hec autem omnia fecit Deus Iudeis et Gentibus, non eorum meritis, sed pura misericordia. Unde ne de Dei dono inflentur, subdit Propheta.
marg.|
{h}
Non nobis]
etc. Unde Iudeis gloriantibus dicit Apostolus Rm. 3.d. Ubi est gloria tua ? Exclusa est, sed quia hoc ipsum non gloriari donum Dei est. Et est, ideo petendo dicit.
marg.|
{i}
Non nobis]
etc. Item petendo hoc dicit propriam aliam causam,
{2.295va}
Δ quia sic tacite petit illa bona, quasi dicat da nobis bona pro quibus Nomen tuum glorificetur. Que omnia nobis facis.
marg.|
{a}
Super]
id est de misericordia tua, qua vocas impios et eis parcis.
marg.|
{b}
Et veritate tua]
qua promissa imples et etiam impios non venientes ad fidem iudicas et reprobas. Misericordia proprie exhibita est gentibus. Unde Rm. 15.b. Gentes super misericordia honorare Deum, Veritas autem Iudeis, unde Mt. 15.c. Non sum missus, etc. Da, inquam Nomini tuo gloriam.
marg.|
{c}
Ne quando]
id est aliquando.
marg.|
{d}
Dicant gentes]
id est non credentes. Dicant, dico hoc.
marg.|
{e}
Ubi est]
etc. quasi hoc sepe dicunt Gentes, que habent deos visibiles, non putantes Deum quem invisibilem colimus, maxime cum bonos vident affligi. Et ideo da gloriam Nomini tuo, ut per visa opera credant Deum esse, qui non videtur.
marg.|
{f}
Deus autem noster]
licet non videatur ab oculis mortalibus est.
marg.|
{g}
In celo]
licet Deus ubique sit, tamen in celo specialiter esse dicitur, quia ibi magis relucet potestas eius et preclariora opera et quia familiaris est Angelis.
marg.|
{h}
Omnia quecumque]
etc. quia omnia creavit et fecit per Filium, scilicet Christum. Vel de Filio potest legi hoc. Quasi querunt, ubi est Deus eorum. Sed nos scimus ubi est Christus, Deus noster, quia est in celo, ubi post Passionem et Resurrectionem suam ascendit videntibus discipulis. Nec mireris si ascendit : quia omnipotens est. Omnia enim quecumque voluit fecit, Prius voluit pati, ut homo Is. 53.c. Oblatus est, quia ipse voluit. Et postea voluit ascendere et ascendit in celum verus homo virtute divinitatis sue.
Numérotation du verset
Ps. 113,*
moraliter
moraliter
marg.|
{o} Moraliter.
Quid est tibi mare]
id est peccator.
marg.|
{p}
Quia fugisti]
a peccato ad Deum.
marg.|
{q}
Et tu Iordanis]
id est penitens, Iudicans et humilians teipsum.
marg.|
{r}
Quia conversus es retrorsum]
sicut supra expositum est. Et vos.
marg.|
{s}
Montes et colles]
id est maiores et minores prelati exultastis de hoc, sicut supra in sensu morali dictum est. Ecce responsio.
marg.|
{t}
A facie Domini mota est terra]
id est * peccator terrena amans et eis inherens per amorem, a respectu Dei motus est ad penitentiam.
marg.|
{b}
A facie]
etc. quia ipse est Deus luctantium et laborantium, unde dicit Mt. 11.d. Venite ad me omnes, etc. Otiosi vero, qui non luctantur contra vitia, sed se eis subiiciunt, habent deos alienos, sicut de gulosis dicitur Phil. 3.d. Quorum Deus venter est. De luxuriosis, in Ps. Et initiati sunt Beelphegor. Avari autem serviunt mammone, superbi Baal et sic de aliis. Hic autem notandum quod quadruplex potest assignari facies Dei, id est Christi scilicet facies viventis, morientis, iudicantis, regnantis. Prima est facies paupertatis. Secunda doloris. Tertia indignationis. Quarta est delectationis. Primam faciem benigne ostendit nobis in nativitate et in tota vita sua, quia pro nobis factus est egenus, ut illius inopia, etc. 2Cor. b. Qui in tota vita sua non habuit ubi caput reclinaret. Mt. 7.c. In alieno enim natus fuit, in alieno semper conversatus et tandem in alieno sepultus. Ab hac facie et a respectu ipsius debet moveri terra cordis nostri ad contemptum terrenorum. Secundam faciem, scilicet doloris, ostendit nobis in Passione et ut in eam respiciamus, monet Lam. 1.d. O vos omnes, qui transitis per viam, attendite, etc. Ab hac facie et a respectu eius, debet moveri terra nostra ad compassionem et patientiam.
marg.|
Sed quidam sunt magis insensibiles quam terra et duriores lapidibus, quia ab hac facie quando Christus patiebatur, terra ad litteram, mota est et petre scisse sunt, etc. et ipsi nec moventur per compassionem, nec scinduntur per dolorem, nec aperiuntur per devotionem : Et tales sunt precipue clerici et prelati, de quibus Am. 9.b. Nihil patiebantur super contritionem Ioseph, quapropter, etc. Item ad patiendam tribulationem debet movere terram nostram
{2.295rb} huius faciei respectus, unde Hbr. 12.a. Recogitate eum, qui talem adversus semetipsum sustinuit a peccatoribus contradictionem, etc. Bernardus Devotus miles sua non sentit, cum benigni ducis vulnera intuetur. Tertiam faciem, scilicet indignationis ostendet reprobis in iudicio. Apc. 6.d. Dicent montibus et petris, cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira Agni, etc. Istam faciem si prevideamus, movebitur terra nostra ob timorem et penitentiam. Iob. 31.c. Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum, etc. Gregorius ibi : Qui extremi Iudicii adventum intenta mente considerat, profecto videt, quia tantus pavor imminet, quantum non solum tunc videre, sed et nunc previdere pertimescit. Is. 26.d. A facie tua, Domine, concepimus et quasi parturivimus spiritum salutis, id est penitentie, que sanat vulnera peccatorum. Quartam faciem ostendet nobis Dominus in patria, scilicet faciem delectationis, de qua in Ps. 30. Abscondes eos in abscondito faciei tue, quando, scilicet videbimus eum facie ad faciam, 1Cor. 13.d. Ad huius faciei respectum debet moveri terra nostra ad amorem eternorum. Hanc viderat Petrus in transfiguratione Domini. Unde statim motus ad desiderium et amorem eorum, que viderat, dixit, Domine, bonum est nos hic esse, etc. Mt. 17.a.
marg.|
Facies Domini est
- Presentia eius, Mt. ult. d. Vobiscum sum usque ad consummationem seculi.
- Familiaritas eius, Ex. 33.b. Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet homo loqui ad amicum suum.
- Clementia eius, Ps. 29. Avertisti faciem tuam a me, etc. Is. 64.c. Abscondisti faciem tuam a nobis, etc.
- Ira eius, Ier. 25.g. A facie ire furoris Domini.
- Cognitio eius presens, Is. 64.a. A facie tua montes defluxerunt.
- Cognitio futuri, 1Cor. 17.d. Tunc autem facie ad faciem.
- Ipse Christus. Ps. 79. Ostende nobis, Domine, faciem tuam et salvi erimus.
- Ipsa divinitas, Ex. 33.d. posteriora mea videbis, faciem autem meam non videbis.
- Presentia eius, Mt. ult. d. Vobiscum sum usque ad consummationem seculi.
- Familiaritas eius, Ex. 33.b. Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet homo loqui ad amicum suum.
- Clementia eius, Ps. 29. Avertisti faciem tuam a me, etc. Is. 64.c. Abscondisti faciem tuam a nobis, etc.
- Ira eius, Ier. 25.g. A facie ire furoris Domini.
- Cognitio eius presens, Is. 64.a. A facie tua montes defluxerunt.
- Cognitio futuri, 1Cor. 17.d. Tunc autem facie ad faciem.
- Ipse Christus. Ps. 79. Ostende nobis, Domine, faciem tuam et salvi erimus.
- Ipsa divinitas, Ex. 33.d. posteriora mea videbis, faciem autem meam non videbis.
marg.|
{c}
Qui convertit petram]
id est dura corda peccatorum :
marg.|
{d}
In stagna aquarum]
id est in abundantiam lacrimarum. Ex. 36.f. Auferam a vobis cor lapideum et dabo vobis cor carneum. Sic convertit Dominus cor Magdalene, que lacrimis suis lavit pedes Domini, Lc. 7.f. Et cor Petri, quod induratum fuerat usque adeo, quod ipsum Dominum negavit : sed respexit Dominus Petrum et egressus foras flevit amare, Lc. 22.g.
marg.|
{f}
Et rupem in fontes aquarum]
Idem est cum premisso, nisi quod ibi dicit, in stagna, hic dicit, in fontes : In quibus duo genera penitentium et flentium notantur. Sunt enim quidam, qui habent aquam lacrimarum in maxima abundantia, quod notatur per stagnum. Alii autem non habent in abundantia, sed habent frequenter et quasi iugiter, licet tenuiter et hoc notatur, cum dicit, in fontes. Sunt autem multi, qui convertuntur et plorant, sed de his vanam gloriam querunt, propter quod bene subdit et ab hoc se custodiri postulat, dicens :
marg.|
{q}
Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo ad gloriam]
Et merito tu, non nos, debes habere gloriam, quia quod facimus, tu ipse facis, non nos proprie. Hoc est quod addit :
marg.|
{a}
Super misericordia]
etc. non super opere vel merito nostro, quasi dicat quod conversi sumus, de tua misericordia est, quod agimus penitentiam, veritas quidem est, sive iustitia, que delicta corrigit, non tamen est nostra veritas, sed tua, qui operaris in nobis et velle et perficere pro bona voluntate, sicut dicit Apost. Phil. 2.b. Et hoc faciens, Domine.
marg.|
{c}
Ne quando dicant]
etc. de nobis.
marg.|
{e}
Ubi est]
etc. id est ne aliquando tandem, quando omnia aperta erunt, innotescat, quod hoc faciendo non tibi servivimus, sed infidelitter egimus furando tuam gloriam, quam tibi reservasse debuissemus, ut fideles servi.
marg.|
Sic dicit Beatus Bernardus Fidelis revera servus es, si de gloria Domini tui et si non exeunt ea, te transeunte tamen per te, nihil manibus tuis adherere contingat. Hypocrite non sic faciunt, quia in lacrimis et in omnibus, que faciunt, non Dei gloriam, sed suam propriam querunt. Unde de lacrimis eorum dicere possunt Demones, quod dixerunt Pastores Gerare, Gn. 26.d. Cum enim pastores Isaac fodissent et reperissent aquam, pastores Gerare dixerunt, nostra est aqua. Sic dicunt Demones de lacrimis hypocritarum. Eccl. 12.d. In oculis suis lacrimabitur inimicus, id est lacrime tuorum oculorum sue erunt. Nec potest dicere hypocrita hoc. Super misericordia tua, etc. Quod enim hoc facit, magis est ex indignatione Dei, qui permittit eos decipere homines ad suam maiorem damnationem, quam ex misericordia. Item non est ibi veritas Dei, sed fallacia humana. Unde ad eorum magnam confusionem bene omnibus gentibus manifestum erit, quod non fuerunt servi Dei. Et cum ipsi dicent illud Mt. 7.c. Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, etc. Tunc respondebit Dominus, ut ibi dicitur : Numquam novi vos, discedite a me, qui operamini iniquitatem : Iniquitas enim est, ubi non est intentionis et operis equalitas. Et tunc poterunt dicere gentes, ubi est Deus eorum. Et subdit.
marg.|
{f}
Deus autem noster]
quasi dicat nescio ubi est Deus hypocrite, quia vanitatem et ventum colebat ; sed de nostro Deo scio, quod Deus noster in celo, quasi dicat vero Deo servivimus, sed illi vano et falso. Avarorum Deus est in arca. Eph. 5.b. Avaritia est idolorum servitus. Deus gulosorum est coquina, Phil. 3.d. Quorum Deus venter est.
marg.|
{h}
Omnia quecumque voluit fecit]
Talis Deus colendus est. Non sic Deus avari facit quod vult, quia vinculis et seris tenetur et naturaliter vellet exire et dispergi, secundum illud Ps. 111. Dispersit, dedit pauperibus.
marg.|
Item anagogice potest exponi.
marg.|
{o}
Quid est tibi mare]
etc. Per istos duos versus, ut supra.
marg.|
{t}
A facie Domini mota est terra]
Θ Recepta enim anima in celo ab Angelis, terra corporis movetur ad corruptionem et putredinem. Et hoc a facie Domini, id est a misericordia eius, ut melius reformetur et inde humiliemur, ut Deus glorificetur propter mirabiliorem resurrectionem, ut merces fidei augeatur. De hac motione 1Cor. 15.f. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione, etc.
marg.|
{b}
A facie Dei Iacob]
Iacob post multas tribulationes venit ad multa bona et post luctam mutatum est nomen Iacob in nomen Israel. Et nos similiter post multum laborem veniemus ad multam requiem. Et si in presenti fuerimus Iacob, in futuro erimus Israel, videntes Deum sicuti est.
marg.|
{c}
Qui]
id est quia ipse.
marg.|
{d}
Convertit petram]
id est duritiam et laborem, penitentie.
marg.|
{e}
In stagna aquarum]
id est in abundantiam deliciarum eternarum, unde bene dicit stagna, quia stabiles erunt in eternum. Unde subdit.
marg.|
{f}
Et rupem]
id est omnem duritiam presentem.
marg.|
{g}
In fontes aquarum]
id est in delicias indeficientes. Io. 16.d. Tristitia vestra vertetur in gaudium. 2Cor. 4.d. Id enim, quod in presenti est momentaneum et leve tribulationis nostre, supra modum in sublimitatem eterne glorie pondus operabitur in nobis, etc. Iob. 22.d. Dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos, id est pro peccato iniunget penitentiam et tribulationem et pro penitentia reddet abundantiam divitiarum et deliciarum. Tunc autem confitebuntur, quod non suis meritis, sed pura Dei misericordia gloriam illam assecuti fuerint, unde sequitur eorum confessio :
marg.|
{h}
Non nobis]
etc. Hoc est illud ad Θ Titum. 3.b. Non ex operibus iustitie, que fecimus nos, secundum suam misericordiam salvos nos fecit. In quibus autem consistat illa eterna gloria, subiungit. Dico gloriam habitam.
marg.|
{a}
Super misericordia tua]
Ecce fruitio et delectatio.
marg.|
{b}
Et veritate tua]
Ecce cognitio. Ioa. 17.a. Hec est vita eterna,
{2.295vb} ut cognoscant te, etc.
marg.|
{c}
Ne quando dicant gentes]
etc. Ecce securitas. Sap. 3.a. Iustorum anime in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis. In quo autem, sive per quem hec habebunt, subiungit dicens.
marg.|
{g}
Deus autem]
erit noster, id est nostra merces et possessio. Unde in ipso omnia habebimus et ubi.
marg.|
{g}
In celo]
ubi omnia, quecumque voluit, fecit, id est quecumque volet, faciet, etiam in omni genere voluntatis. Unde ut hec voluntas fiat, petimus, Adveniat Regnum tuum, celeste : et tunc, fiat voluntas tua.
marg.|
{i}
Simulacra gentium]
Tertia pars, ubi simulacra gentium inania esse demonstrat et religionem Christianam commendat. Utitur autem demonstrativo genere prius in Vituperatione falsorum deorum, post in laudem veri Dei : Ostensa namque ex operibus presenti et potestate invisibilis Dei, tamquam aliquis quereret, possunt ne gentes ostendere deos suos, inquit, possunt utique : Nam simulacra gentium sunt argentum et aurum in materia : In forma vero sunt.
marg.|
{l}
Opera manuum hominum]
hoc addidit, quia similitudo forme ab hominibus facta magis trahit hominum vanitatem, quam a Deo facta pretiosa materia. Is. 46.b. Qui confertis aurum de sacculo et argentum statere ponderatis, conducentes aurifices ut faciant Deum. Ex. 20.a. Non facies tibi sculptile, etc. Notandum tamen hic, quod cum gentes habeant simulacra erea et lignea et fictilia, hec pretiosiora ideo ponit, ut qui in his erubescit, facilius erubescat in ceteris. Deinde formam membrorum carentem eorum officiis exequitur, dicens :
marg.|
{m}
Os habent]
etc. quod proprium est hominis, qui etiam ex eo quod fabricavit illud simulacrum, melior est.
marg.|
{n}
Oculos habent et non videbunt, aures habent et non audient]
nares
{2.296ra}
Δ
habent et non odorabunt]
etc. Hec omnia communia sunt hominibus cum bestiis. Nam et simie manibus contrectant. Per que patet, non solum homines, sed et bestias anteponendas esse simulacris. Nisi enim eis bestias anteponendas intelligeret, nequaquam post enumerationem membrorum et officiorum, de clamore supponerent, qui iam de locutione premiserat, dicens : os habent, etc. ubi igitur dixit : os habent, etc. homines illis preposuit, ubi vero post omnia addidit.
marg.|
{f}
Non clamabunt]
quod saltem bestiarum est, bestias etiam pretulit et in aliis, que habent communiter cum hominibus innuit preferendas. Sic igitur per ea, que dicta sunt, probatur simulacra gentium esse inutilia. Primo enim removet ab illis incorruptibilitatem, quam solus Deus habet, cum dicit, argentum et aurum et ideo materialia et per hoc corruptibilia. Omnis enim corruptio incipit ex parte materie, sicut ex parte forme incipit esse. Propter hoc bene dicit Petrus ea esse corruptibilia, 1Pt. 1.d. Scientes, quod non corruptibilibus auro, vel argento redempti estis, etc. Secundo, removet ab eis dignitatem creandi, cum dicit : opera manuum hominum. Tertio, dignitatem loquendi, cum dicit : os habent, etc. Os tamen dicitur equivoce de illis et de homine. Quarto, dignitatem bonorum, scilicet usum quinque sensuum removet ab eis, cum dicit, oculos habent et cetera que sequuntur. Ostensa inutilitate simulacrorum, postea predicit cecitatem idololatrarum dicens.
marg.|
{i}
Similes illis fiant]
etc. quod vere fit, quia illa nec vident, nec sentiunt, sic illi, qui ea colunt, ostendunt se nec videre, nec sentire. Nam si viderent et sentirent, inutilitatem simulacrorum perciperent.
marg.|
Moraliter {i}
Simulacra gentium]
etc. Hoc verum est ad litteram, de cupidis et avaris, quia avaritia est idolorum servitus, Eph. 4.b. Ipsi enim adorant et colunt et super omnia diligunt aurum et argentum. Os. 8.a. Argentum suum et aurum fecerunt sibi idola, ut interirent, quia ut dicitur Prv. 11.d. Qui confidit in divitiis suis, corruet. Et sicut de Deo dicitur, quod videre ipsum est tota merces, sic de auro et argento verum est, quia non plus prodest diviti, quam videre tantum illud. Eccl. 5.c. Quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis ? Sed nota, quod quondam adorabatur aurum et argentum in imagine, nunc autem adoratur in massa, quod turpius est. Vel de prelatis potest exponi.
marg.|
{i}
Simulacra]
enim sunt multi prelati, scilicet illi, qui sunt inutiles. Za. 11.d. O pastor et idolum derelinquens gregem. Ipsi etiam ad litteram se faciunt adorari et simplices credunt esse aliquid numinis, cum vident eos inauratos et purpuratos et inflatos et ornatos, sed 1. Cor. 8.a. Idolum nihil. Quod autem dicit.
marg.|
{k}
Argentum et aurum]
ostendit, quomodo fiunt tales prelati, quia de auro et argento simoniace ingrediendo, expensas superfluas faciendo, muneribus sibi alios inclinando. Item quidam fiunt de auro mundane sapientie : quidam de argento procacis eloquentie, sicut Advocati ; quidam de luto consanguinitatis : Et omnes tales sunt.
marg.|
{l}
Opera manuum hominum]
quia consimiles, id est homines mundani et carnales eos elegerunt. De bonis autem prelatis dicitur in Ps. 101. Opera manuum tuarum sunt celi. id est celestes prelati, de quibus dicitur Ps. 18. Celi enarrant gloriam Dei.
prol.|
Item in Ps. 2. dicit bonus prelatus, ego autem constitutus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum eius, id est prelatus super Ecclesiam Dei. Isti.
marg.|
{m}
Os habent]
etc. docendo, vel arguendo, vel increpando, vel sententiam dando. Sed habent os, id est prolocutores, qui pro eis loquuntur, sicut imago S. Nicolai super calciatam, que tantum videtur signare populum, sed aliquis stat ibi iuxta, qui petit eleemosynas transeuntium, imago autem nihil petit : Sic tales prelati tantum signant populum et oportet quod alius expleat vices predicationis. Et hoc fuit figuratum Ex. 4.d. ubi dixit Dominus Moysi : Ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum.
marg.|
{n}
Oculos habent]
id est officiales, vel Archidiaconos, qui debent videre et investigare quomodo se habent subditi. Sed istis oculis non vident animas, sed denarios. Non possunt dicere illud Iob. 29.c. Oculus fuit. Za. 11.d. Oculus eius dexter tenebrescens obscurabitur. Dexter oculus est, quo debent providere et previdere spiritualia, sinister quo temporalia. Isto clare vident, sed dexter excecatus est. Dominus autem sinistrum non reputat. Unde eos, qui non videt dextro oculo cecos, dicit ; et Demonibus exponi permittit, tam ipsos prelatos quam gregem eorum. Unde Is. 56.d. Omnes bestie agri venite ad devorandum, universe bestie saltus, speculatores eius ceci omnes.
marg.|
{o}
Aures habent]
supple ad audiendum computationes et verba scurrilia et detractoria et adulatoria, Is. 5.c.
prol.|
Cytara et lyra et tibia et tympanum et vinum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis.
marg.|
{p}
Et non audient]
* ea, que debent audire.
marg.|
Mali prelati non audiunt
- Lectionem, Dt. 17.d. Postquam sederit in solio Regni sui, describet sibi Deuteronomium legis.
- Consilium, Est. 1.c. Faciebat cuncta consilio scientium leges, ac iura maiorum, scilicet Christi et Apostolorum. Sed nunc ipsi consilium Altissimi irritaverunt et consilio Advocatorum ad heserunt.
- Correctionem, sicut Petrus Pauli, quando ei restitit in faciem, quia reprehensibilis erat, Gal. 2.c. Sed modo omnes habent infirmitatem, que dicitur, noli me tangere, que ad litteram est divitum.
- Clamorem pauperum, quorum bona habent. Unde eis precipue dicit HieronymusPasce pauperem, si non paveris, occidisti.
- Petitiones viduarum et pupillorum, Is. 1.f. Pupillo non iudicant et causa vidue non ingreditur ad eos. Ier. 7.e.
- Lectionem, Dt. 17.d. Postquam sederit in solio Regni sui, describet sibi Deuteronomium legis.
- Consilium, Est. 1.c. Faciebat cuncta consilio scientium leges, ac iura maiorum, scilicet Christi et Apostolorum. Sed nunc ipsi consilium Altissimi irritaverunt et consilio Advocatorum ad heserunt.
- Correctionem, sicut Petrus Pauli, quando ei restitit in faciem, quia reprehensibilis erat, Gal. 2.c. Sed modo omnes habent infirmitatem, que dicitur, noli me tangere, que ad litteram est divitum.
- Clamorem pauperum, quorum bona habent. Unde eis precipue dicit HieronymusPasce pauperem, si non paveris, occidisti.
- Petitiones viduarum et pupillorum, Is. 1.f. Pupillo non iudicant et causa vidue non ingreditur ad eos. Ier. 7.e.
marg.|
Non audierunt, neque inclinaverunt aures suas. Is. 42.c. Surdi audite et ceci intuemini. Et quod hoc de prelatis intelligenda sint, exponit. Is. 42.e. Quis cecus nisi servus meus et surdus nisi ad quem nuncios meos misit.
marg.|
{a}
Nares habent]
ad odorandum escas et vinum et suaves odores, sed.
marg.|
{b}
Non odorabunt]
spiritualia, scilicet odorem Paradisi cum sponsa, que dicit Ct. 1.a. In odore unguentorum tuorum curremus.
marg.|
{c}
Manus habent]
etc. Manus prelatorum sunt eorum ministri, de quibus Mt. 18.a. Si autem manus tua scandalizat te, abscinde eam et proiice eam abs te. Istis manibus non palpant palpanda, scilicet vulnera et miserias infirmorum relevando, sed palpant lucrum, scilicet temporalia. Hab. 2.b. Usquequo aggravat contra se densum lutum ? Qui habet manus involutas chirothecis perforatis, non bene potest palpare. Gn. 27.c. Pelliculas hedorum circumdedit manibus. Pellis pilosa in manu, significat mortalia temporalia in possessione. Sunt autem multi tales, qui etiam predicant contemptum temporalium, ideo de illis potest dici, quod sequitur in eodem ca. Vox quidem vox Iacob est, sed manus sunt Esau.
marg.|
{d}
Pedes habent]
scilicet affectus, sed corruptos.
marg.|
{e}
Et]
ideo
[non ambulabunt]
post Deum proficientes et euntes de virtute in virtutem. Nec mirum, quia spine infixe sunt in pedibus eorum, scilicet divitie in affectibus, propter hoc dicit Dominus, quod de facili non ambulant in Paradisum, Mt. 19.c. dives difficile intrabit in regnum celorum, quia scilicet habet spinas in pedibus et non potest ire.
marg.|
{f}
{2.296rb}
Non clamabunt]
quod tamen precipitur Is. 58.a. Clama, ne cesses, scilicet canendo, predicando, legendo, etc.
marg.|
{g}
In gutture]
non est mirum, quia aliis occupatur guttur eorum, scilicet in cibis examinandis. Iob. 33.a. Guttur escas gustu diiudicat. Ps. 5. Sepulchrum patens est guttur eorum, scilicet ad multas escas recipiendas et quandoque ita fetet os talium, sicut sepulchrum.
marg.|
{h}
Suo]
sed clamant in alieno, scilicet per vicarium, quem ipsi ad clamandum quandoque mittunt, ut ipsi in otio remaneant. Sed in illo otio multa peccata faciunt, que docet otiositas. Exemplum de David 2Rg. 11.a. qui cum debuisset ire in prelium, misit vicarium, scilicet Ioab et ipse interim otiosus perpetravit adulterium et tandem homicidium. Dicitur enim ibi sic : Ego tempore, quo solent Reges ad bella procedere, misit David Ioab et sequitur : David autem remansit in Hierusalem, etc.
marg.|
{i}
Similes illis fiant]
sicut in culpa, ita et in pena.
marg.|
{k}
Qui faciunt ea]
qui tales Episcopos et prelatos eligunt. Sap. 14.a. Idolum maledictum est et ipsum, etc. scilicet idolum. De quo Za. 11.d. O pastor et idolum, etc.
marg.|
{l}
Et omnes]
etc. ut per eos exaltentur super terram. Ier. 17.a. Maledictus, qui confidit in homine, etc. Is. 42.c. Confundantur confusione, qui confidunt in sculptili.
marg.|
{m}
Dominus Israel]
Postquam simulacra Gentium inania esse demonstravit, modo utilitatem Christiane religionis ostendit, quasi dicat, gentes confidunt et sperant in simulacris, que non possunt iuvare, Domus autem Israel, id est generalis Ecclesia.
marg.|
{n}
Speravit in Domino]
Et hec spes non videtur, unde exspectat per patientiam. Que patientia ut perduret usque in finem, ipse Dominus est.
marg.|
{o}
Adiutor]
in bonis agendis et adipiscendis.
marg.|
{p}
Et protector]
in malis vitandis.
marg.|
{p}
Eorum]
sperantium. Et ne quis forte putet, quod id, quod minores exspectant in spe, iam habeant maiores in re, de maioribus idem dicit.
marg.|
{q}
Domus Aaron]
id est etiam ordo prelatorum et sacerdotum.
marg.|
{r}
Speravit in Domino]
et ipse adiutor et protector eorum est, ut et ipsi in spe et patientia perseverent. Ne autem spes eorum presumptio videatur, ostendit quod spes non est sine timore : unde dicit.
marg.|
{t}
Qui timent Dominum]
quasi dicat tam maiores quam minores timent Dominum : Et ipsi timentes non desperant, sed.
marg.|
{u}
Speraverunt in Domino]
et non fraudabuntur a spe sua, quia ipse adiutor et protector eorum est. Nos tamen Dei misericordiam nostris
{2.296va}
Δ meritis non prevenimus, unde dicit.
marg.|
{a}
Dominus]
qui quasi diu videbatur oblitus.
marg.|
{b}
Memor fuit nostri]
ut misso Filio nos converteret. Unde super illam oblivionem moleste sustinens dicebat Ps. 12. Usquequo, Domine, etc. Et hic quasi respondens dicit quod non in finem, quia Dominus memor fuit nostri, quia ubi venit plenitudo temporis, etc. Gal. 4.a.
marg.|
{c}
Et]
per eumdem Filium benedixit nobis conversis. Quibus nobis subdit.
marg.|
{d}
Benedixit domui Israel]
id est universali Ecclesie videnti Deum per fidem.
marg.|
{e}
Benedixit]
etc. id est Pontificibus et prelatis. Et nullo excluso.
marg.|
{f}
Benedixit omnibus]
etc. Gn. 22.d. In semine tuo benedicentur omnes gentes, id est in Christo, qui descendit de Abraham. Et in ipso omnes fideles benedicti sunt benedictione gratie. Illam autem benedictionem multiplicari et augeri petit Propheta, cum subiunxit.
marg.|
{h} Adiiciat Dominus super vos] maiores.
marg.|
{i}
Super vos]
etc. minores subditos. Vel sic.
marg.|
{h}
Adiiciat Dominus]
etc. o Iudei, qui credidistis.
marg.|
{i}
Super vos]
o Gentiles conversi.
marg.|
{k}
Et super filios vestros]
qui usque in finem seculi sunt vos imitaturi in fide. Et ita fecit Dominus, quia adiecit et ad numerum et meritum ipsorum, ut scilicet crescerent et numero et merito. Unde de Iudeis dicitur Act. 2.g. Dominus autem augebat, qui salvi fierent, etc. Et premiserat de ipsis, quod erant habentes gratiam ad omnem populum. De Gentibus autem dicitur Act. 13.g. Audientes Gentes gavise sunt et glorificabant verbum Domini, etc. In figura huius multiplicationis Rachel, que significat Ecclesiam, dixit Gn. 30.d. Addat mihi Dominus filium alterum. Et quod ita sit sicut petiit, ostendit dicens.
marg.|
{l}
Benedicti vos]
vel sic dico, bene adiiciat, scilicet ad benedictionem, quam habetis iam, quia estis benedicti vos a Domino, scilicet vos, tam patres, quam filii. Quomodo ? Quia id quod estis patres, scilicet maiores et filii, scilicet minores in fide ab ipso recepistis, Unde addit :
marg.|
{m}
Qui fecit celum]
id est superiores prelatos.
marg.|
{n}
Et terram]
id est inferiores subditos. Isti enim tam minores, quam maiores a Deo habent fidem et doctrinam : Sed differenter, quia maioribus magis revelat Dominus et quasi ipse per se docet eos, sicut planum est de Apostolis. Minores autem docet per medium, scilicet per ipsos maiores, ut per omnes creaturas. Quod vult dicere littera, que sequitur.
marg.|
{o}
Celum celi]
etc. Ac si dicat, maiores in Ecclesia, qui dicuntur non tantum celum propter celestem vitam et quia minores quasi terram infundunt lacte simplicis doctrine quasi pluvia, sed et dicuntur celum celi, quia sunt digniores celo visibili. Isti inquam sunt.
marg.|
{p}
Domino]
supple dociles, quia ab eo per inspirationem docentur.
marg.|
{q}
Terram autem]
id est quamlibet creaturam visibilem.
marg.|
{r}
Dedit filiis hominum]
id est minoribus quibus visibilia
{2.297ra}
Δ ista sunt littera, ut per cognitionem creature veniat ad cognitionem Creatoris. Vel non mutato sensu predicto, maiores dicuntur celum celi respectu inferiorum, quibus pluviam doctrine infundunt. Et licet ipsi minores terra sint, tamen quia spes est, ut proficiendo fiant celum. Et hoc intendunt maiores, ideo dixit celum celi et non celum terre : Vel de ipso Christo potest legi, qui pre omnibus aliis est et dicitur celum celi : Hic est et fuit Domino, id est ad honorem Domini patris. Unde dicit Io. 8.f. Ego honorifico, etc. terram autem, id est Ecclesiam, dedit filiis hominum, id est Apostolis et Predicatoribus excolendam. Vel terram, sui Corporis, dedit Christus filiis hominum ad comedendum, Mt. 26.c. Comedite Christus filiis hominum ad crucifigendum, Iob. 9.c. Terra data est in manus impii. Pro his autem omnibus laudandus est Deus. Sed non a peccatoribus, immo ab illis, qui sunt in gratia, unde subdit.
marg.|
{a}
Non mortui]
in peccato.
marg.|
{b}
Laudabunt te]
etc. quia, ut dicitur Eccl. 15.c. Non est speciosa laus, etc.
marg.|
{c}
Neque omnes]
id est omnes, non qui descendunt in abyssum vitiorum, quia sicut dicitur Prv. 18.a. Peccator cum venerit in profundum, etc. id est non laudat. Non illi laudabunt.
marg.|
{d}
Sed nos]
dicit Propheta, annumerans se cum iustis.
marg.|
{e}
Qui vivimus]
vita gratie, non culpe, postea victuri vita glorie.
marg.|
{f}
Benedicimus Domino]
id est laudamus.
marg.|
{g}
Ex hoc]
presenti tempore.
marg.|
{h}
Et usque in seculum]
quia in secula seculorum durabit laudatio, sicut dicitur supra Ps. 83. In secula seculorum laudabunt te.
Numérotation du verset
Ps. 113,*
moraliter
moraliter
marg.|
Moraliter. {m}
Domus Israel]
etc. Per domum Israel intelligitur religio, que videt Deum in contemplatione et gustans quoniam suavis est Dominus, sperat in Domino ex toto, non ponens spem suam in divitiis. Ecclesiast. 31. Beatus vir, qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit, etc. Qui autem sperant in eo, non fraudantur a spe sua, Unde addit :
marg.|
{o}
Adiutor]
etc. Ps. 17. Protector est omnium sperantium in se. Nota, quod religiosi sunt milites Christi, qui sumunt bellum contra Mundum, carnem, Diabolum. Miles autem in bello, aut impetit, aut impetitur. Qui igitur fortiorem se impetit, indiget adiutore : Qui autem impetitur, indiget protectore : Ideo dicit quod Dominus est adiutor eorum et protector. Notandum autem, quod duo sunt maxime, que excitant in homine spem. Primum est experientia divine bonitatis et hoc in contemplatione percipitur. De hac loquitur iste primus versus : Domus Israel speravit, etc. Et hoc dictum est supra Et sperent in te, qui noverunt Nomen tuum, quoniam non dereliquisti querentes te, Domine. Secundum est cumulus bonorum operum, de quo habetur in seq. vers.
marg.|
{q}
Domus Aaron]
etc. Aaron enim interpretatur montanus, unde significat culmen bone vite, in quo si quis est, merito sperat in Domino. Unde et supra dicit Ps. 4. Sacrificate sacrificium iustitie et sic sperate in Domino. Et quia spes non confundit, addit.
marg.|
{s}
Adiutor et protector]
etc. ut supra Et hec duo, que ad spem nos excitant, in diffinitione habentur, quam ponunt Magistri : Spes est certa exspectatio future beatitudinis ex meritis precedentibus et gratia proveniens. Sed quia, ut dicit Gregorius spes fine timore luxuriat in presumptionem et etiam timor sine spe degenerat in desperationem, propterea simul habende sunt : unde eas coniungens, subdit.
marg.|
{t}
Qui timent Dominum, speraverunt in Domino]
He sunt due mole, inter quas debet moli cor hominis, ut inde panis fiat delectabilis Domino, que non debent a se invicem disiungi, sicut prohibitum est Dt. 24.b. Non accipiet loco pignoris superiorem et inferiorem molam. Superior est spes, inferior est timor et talium.
marg.|
{x}
Adiutor et protector eorum est]
non solum in spirituali bello, ut dictum est, sed etiam in temporali subsidio, secundum quod supra dictum est Ps. 36. Non vidi iustum derelictum, nec semen eius querens panem. Et iterum Ps. 110. Escam dedit timentibus se. Nota quod ter dicit hic, Adiutor et protector eorum est, ut * sit Deus adiutor in bellis trium turmarum, de quibus Iob. 1.d. Chaldei, id est Demones fecerunt tres turmas, que sunt luxuria, avaritia, superbia. Primo frequenter insultat luxuria in fervore iuventutis ; deinde avaritia, que due si vincantur, fortius insurgit superbia, que est quasi retrograda in exercitu Diaboli. Unde dicit Gregorius Valde cavendum est vitium, quod de victoria surgit vitiorum. Unde etiam versus : « Cum bene pugnaris, cum cuncta subacta putaris, Que magis infestat, vincenda superbia restat ».
marg.|
Necessarium ergo est triplex adiutorium in tribus viribus anime, ne concupiscibilis vincatur a turma luxurie, aut rationabilis a turma avaritie, aut irascibilis a turma superbie. Et hoc adiutorium dicit religiosus, vel iustus se habuisse, dicens.
marg.|
{a}
Dominus memor fuit nostri]
quasi dicat adiuvit nos, sicut dives dicitur memor esse pauperis, quando dat illi, supra Ps. 105. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui.
marg.|
{c}
Et benedixit nobis]
id est bona dedit spiritualia. Pro. 10.c. Benedictio Domini divites facit. Et supra Ps. 3. Super populum tuum benedictio tua,
[nobis]
Quibus ? Ecce.
marg.|
{d}
Benedixit domui Israel]
etc. id est contemplativis Deum intuentibus et activis, qui montem et cumulum bonorum operum sibi constituunt, Gn. 59.c. Benedicet tibi Benedictionibus celi desuper, hoc quantum ad contemplativos, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, quantum ad activos. Vel per domum Israel religiosi ; per
{2.296vb} domum Aaron prelati intelliguntur. His et illis Dominus.
marg.|
Sed duplex est eius benedictio, scilicet dextre et sinistre : Dextra, dat bona spiritualia et eterna. Sinistra, dat temporalia. Prv. 3.b. Longitudo dierum in dextera eius, etc. utraque benedictione benedixit Ecclesie et religiosis et prelatis antiquis, quia abundaverunt in spiritualibus bonis, propter hoc data fuerunt eis temporalia bona. Moderni vero negligunt benedictionem dextere et appetunt benedictionem sinistre : et multi perdunt illam propter istam et non acceptantes benedictionem dextere, dicunt cum Esau, Gn. 27.f. Numquid unam benedictionem tantum habes pater ? quasi dicat nos non possumus, nec volumus laborare ad acquirendum illam unam, de qua dicit David. Ps. 26. unam petii a Domino, etc. sed aliam da nobis. Quod et in facto alio Esau figuratum est, in eo, scilicet quod vendidit primogenita sua pro lentis edulio et abiit parvipendens, quod primogenita vendidisset, Gn. 25.d. Et iterum in facto filiorum Ruben et Gad : Nm. 32.a. qui noluerunt exspectare, quod daretur eis sors in terra promissionis, sed petierunt et acceperunt extra terram promissionis, terras aptas animalibus alendis. Benedictionem autem istam sinistre participant omnes tam boni quam mali, licet alii plus, alii minus, quia Dominus ita largus est, quod etiam inimicos suos pascit et dat eis munera temporalium bonorum, Mt. 5.b. Qui Solem suum facit oriri super bonos et malos et pluit, etc. Sed benedictionem dextre tantum habent boni, de qua subdit :
marg.|
{f}
Benedixit omnibus ]
etc. quia omnes timentes Deum et soli tales habent hanc benedictionem, quia ut dicitur Eccl. 1.c. Qui sine timore est, non poterit iustificari. Et omnibus talibus est eius benedictio, quia non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet Deum et operatur iustitiam, hic acceptus est illi, sicut dicitur Act. 10. Et hoc magis exprimit, cum addit.
marg.|
{g}
Pusillis]
etc. quia, ut dicitur Sap. 6.b. Pusillum et magnum ipse fecit et equaliter est ei cura de omnibus. Vel pusillos et maiores eosdem possumus dicere, scilicet iustos, qui sunt pusilli per humilitatem, sed magni per vite veritatem. De parvitate eorum dicit Dominus Lc. 12.d. Nolite timere pusillus grex, etc. De maioritate. Mt. 5.c. Qui autem fecerit et docuerit, etc. Cum autem videmus, vel audimus Dominum sic benedictionem suam aliquibus dare, debemus congratulari eis et multiplicationem bonorum eis desiderare, unde in persona congratulantium predictis benedictionibus addit :
marg.|
{h}
Adiiciat Dominus]
etc. id est maiorem gratiam det vobis, vel etiam vos numero simul et merito multiplicet :
marg.|
{i}
Super vos et super filios vestros]
id est imitatores vestros, vel opera vestra bona. Hanc multiplicationem optabat Apost. dicens 1Th. 3.d. Vos autem Dominus multiplicet, etc. Sed ubi nihil est, non potest fieri adiectio : unde cum dicit, adiiciat, supponit quod iam sit ibi aliquid, quod et aperit, cum subiungit :
marg.|
{l}
Benedicti vos]
non alii, quia sicut dicitur infra Ps. 118. Maledicti, qui declinant a mandatis tuis : Sed vos, qui, ut dictum est supra, speratis in Domino, estis benedicti. Sed sicut dicitur Ier. 17.a. Maledictus, qui confidit in homine. Et similiter, qui in Mundo confidit. Is. 31.a. Ve, qui descendunt in Egyptum ad auxilium in equis sperantes.
marg.|
{l}
A Domino]
a quo omnis vera benedictio, Eccl. 11.c. Benedictio Domini in mercedem iusti festinabit. Mundus autem maledicit illis, quibus Dominus benedicit et e converso. Mt. 5.a. Beati estis, etc. Benedictio autem Mundi magis est maledictio, unde Prv. 27.c. Qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens, maledicenti similis est. Ps. 143. Beatum dixerunt populum cui, hec sunt, scilicet temporalia bona. Sed beatus populus, cuius Dominus Deus eius. Cuius,scilicet benedictio potest valere, cum sit Creator et Dominus omnium, unde subdit.
marg.|
{m}
Qui fecit celum et terram]
id est omnem creaturam celi et terre, Ier. 10.b. Dii, qui non fecerunt celum et terram, etc. Vel celum et terram, id est contemplativos et activos. Contemplativi enim Deo et celestibus intendunt. Unde dicit Apost. Phil. 3.d. Conversatio nostra in celis est. Activi autem circa terrena et corporalia occupantur, sicut de utrisque dicitur Lc. 10.g. de Maria et Martha. Dicitur enim, quod Maria sedebat secus pedes Domini et audiebat verbum illius : et in hoc vicem contemplativorum gerebat. Martha autem satagebat circa frequens ministerium. Et utrumque officium Dominus ordinavit, videlicet, ut contemplativi vacent Deo et activi infirmitatibus hominum serviant. Hoc est, quod subdit.
marg.|
{o}
Celum celi]
id est contemplativi, qui celestes sunt et in se celi similitudinem gerunt.
marg.|
{p}
Domino]
supple vacant, vel intendunt. Et sine determinatione dicitur, ut significantius dictum intelligatur, sicut Ct. 2.d. Dilectus meus mihi et ego illi.
marg.|
{q}
Terram autem]
id est activos.
marg.|
{r}
Dedit filiis hominum]
ut humanis infirmitatibus subveniant et serviant. Vel sic ad litteram :
marg.|
{o}
Celum celi]
cedit.
marg.|
{p}
Domino]
in partem suam.
marg.|
{q}
Terram autem dedit filiis hominum]
ita est ad litteram. Unde potest videri, quod non bonam partem fecerit nobis Deus : Sicut etiam dicit Beatus Bernardus iunior frater suus, quando Beatus Bernardus cum fratribus suis * voluit intrare religionem et dixerunt iuniori, quod dimittebant ei totam hereditatem suam, respondit : Non bonam partem facitis mihi, qui vobis celum accipitis et mihi terram datis. Similiter posset dici Domino. Sed non est ita, quia si partimur Domino terram, ipse partietur nobis celum, Eccl. 14.c. In divisione sortis, etc. Is. 58.c. Egenos, vagosque, etc. Ibi Glossa Da tectum et accipe celum. Et hec omnia oportet nos facere, dum tempus habemus, scilicet dum vivimus. Venit enim nox, quando non licet operari, scilicet in morte. Unde subdit.
marg.|
{a}
Non mortui]
ad litteram laudabunt te, id est non facient opera meritoria, ad laudem tibi, ad meritum sibi.
marg.|
{c}
Neque omnes]
etc. Unde Eccl. 9.c. Quodcumque potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia est apud Inferos, quo tu properas.
marg.|
{d}
Sed nos]
etc. Ps. 145. Laudabo Dominum in vita mea, id est dum vivo in hoc corpore, vel in vita mea, id est quando vivam. Et hoc erit laus eius. Is. 38.d. Vivens vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie, vivens, scilicet vita nature et vivens vita gratie. Et qui in hac duplici vita incipit eum laudare perseveranter, laudabit eum interminabiliter in tertia vita, scilicet in vita glorie, unde et hic dicit.
marg.|
{g}
Ex hoc nunc]
quo, scilicet laudamus eum in vita nature et in vita gratie.
marg.|
{h}
Et usque ]
etc. futurum, quo laudabimus eum in vita glorie et in Isaie quando dixit : Vivens vivens, etc. subiunxit de tertia visione, dicens : Domine, salvum me fac et Psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vite nostre in domo Domini, scilicet in illa domo non manu facta in celis, ut dicitur 2Cor. 5.a. In qua mansiones multe sunt, ut dicitur Io. 14.a. de qua supra Ps. 83. Beati, qui habitant in domo tua, Domine, etc. Ad quam domum et laudem nos perducat Dominus Christus laudandus in secula seculorum, Amen.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 113), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_113)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 113), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_113)
Notes :