Hugo de Sancto Caro

Psalmus 143

Numérotation du verset Ps. 143,1 

¶Psalmus David ad Goliam
¶Codd. : (Ps. 143) D30 ΩP Rusch Ps-G | Psalmus… Goliam Ps-G ( I V D ) ΩS Rusch ] David adversus Goliad Ps-G D30 (Goliath), + Vox Christi adversus diabolum D30
Numérotation du verset Ps. 143,I 

Benedictus
Dominus
Deus meus
qui docet manus meas
ad prelium ¦
et1 digitos meos ad bellum.
1 et Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP cum Ps-R ] om. Ps-G
Numérotation du verset Ps. 143,2 II

Misericordia mea
et refugium meum ¦
susceptor meus
et liberator meus.
Numérotation du verset Ps. 143,III 

Protector meus
et in ipso2 speravi ¦
2 ipso Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch cum Ps-R ] eo Ps-G (R F)
qui
subdit3
3 subdit D30 Rusch ] subdis ΩP Ps-G
populum meum sub me.
Numérotation du verset Ps. 143,3 IV

Domine
quid est homo quia innotuisti ei ¦
aut
filius hominis
quia
reputas4 eum.
4 reputas] cogitas Clm383* (pseud.) Ps-Med
Numérotation du verset Ps. 143,4 V

Homo
vanitati similis factus est ¦ dies eius sicut umbra pretereunt.
Numérotation du verset Ps. 143,5 VI

Domine inclina celos tuos
et descende ¦
tange
montes
et fumigabunt.
Numérotation du verset Ps. 143,6 VII

Fulgura5
5 fulgura Ps-G ( M ² ΦV G* ΨB² V edd. ) D30 Ω ΩP Rusch ] fulgora Ps-G, corrusca Ps-R
coruscationem6
6 coruscationem Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch ] coruscationes tuas Clm383* (pseud.) Ps-G (I) cum Ps-R Ps-Med
et dissipabis eos ¦
emitte
sagittas tuas
et conturbabis eos.
Numérotation du verset Ps. 143,7 VIII

Emitte manum tuam
de alto
eripe7 me et libera me de aquis multis ¦
7 eripe] et praem. Clm343* (thet.)
et8 de manu
8 et Ps-G (Q* ΦRG K ΨB V D ) D30 Ω ΩP Rusch Ed1530 ] om. Ps-G
filiorum alienorum.
Numérotation du verset Ps. 143,8 IX

Quorum os locutum est vanitatem ¦
et dextera eorum dextera iniquitatis.
Numérotation du verset Ps. 143,9 X

Deus
canticum novum
cantabo tibi ¦
in psalterio decacordo psallam tibi.
Numérotation du verset Ps. 143,10 XI

Qui das9 salutem regibus
9 das Ps-G D30 ΩP Rusch Ed1530 Clementina Weber cum Ps-R ] dat Ps-G ( Edmaior. )
qui redemisti10 David servum tuum11 :
10 redemisti Ps-G (M² K² ΨB V D) D30 Ω ΩP Rusch Clementina] redemit Ps-G, liberas Clm323* (pseud.) |
11 tuum Ps-G (Ψ B V D) D30 Ω ΩP Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] suum Ps-G |
de gladio maligno.
Numérotation du verset Ps. 143,11 

eripe me.
Numérotation du verset Ps. 143,XII 

Et erue12 me de manu filiorum alienorum 13 quorum
12 erue Ps-G (Edmaior.) D30 ΩP Rusch cum Ps-αγ Ps-Moz C] eripe Ps-G (R F I Edminor.), libera Clm343 Ps-R Ps-Med |
13 de manu f. alienorum Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch cum Ps-R ] de man. f. alienigenarum Ps-G, de aquis multis Clm343* (thet.) Ps-R |
os locutum est vanitatem ¦
et dextera
eorum dextera14* iniquitatis.
14 dextera bis D30 ΩP] dextra bis Rusch
Numérotation du verset Ps. 143,12 XIII

Quorum filii sicut novelle15
15 novelle Ps-G ( Q ² W ΦP U G K ² ΨV D ² edd. ) D14 D30 ΩP V Ω Rusch Clementina cum Ps-R ] novella Ps-G
plantationes16 :
16 plantationes Ps-G ( Q ² W ΦP U G ² K V 1 D edd. ) D14 D30 V Ω ΩP Rusch Clementina ] plantationis Clm343 Ps-G cum Ps-R , + stabilitae Clm343* (thet.) Ps-R Ps-Med
in17 iuventute sua.
17 in] a Clm343 (pseud.) Ps-R Ps-Med
Numérotation du verset Ps. 143,XIV 

Filie eorum composite ¦ circumornate ut similitudo templi.
Numérotation du verset Ps. 143,13 XV

Promptuaria
eorum plena ¦ eructantia ex hoc in illud.
Numérotation du verset Ps. 143,XVI 

Oves eorum fetose abundantes in egressibus suis18 ¦
18 egressibus] itineribus Clm343 (pseud.)
Numérotation du verset Ps. 143,14 

boves eorum crasse19.
19 crasse Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch ] crassi Ps-G (M* ΦRGV) cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 143,XVII 

Non est ruina macerie
neque transitus ¦
neque clamor in plateis eorum.
Numérotation du verset Ps. 143,15 XVIII

Beatum
dixerunt
populum cui hec sunt ¦ beatus populus
cuius20 Dominus
20 cuius Ps-G Ps-α Ps-γ Ps-δ Ps-Moz cum LXX (+Sedulius) ] + est Ps-G (D) Clm343* (theta.) Ps-R Ps-Med; cf. LXXX (cod. S)
Deus eius21.
21 eius] eorum Clm343 (pseud.)

Psalmus 143

Numérotation du verset Ps. 143,1 
marg.| Benedictus Dominus] etc. Titulus.   [Psalmus David ad Goliam] Sumptus est de 1Rg. 17. ubi narratur, quomodo David interfecit Goliam. Figuraliter David totum Christum significat, scilicet caput et membra. Golias Diabolum. Arma Saul, legalia Sacramenta sunt : quibus oneratus erat Iudaicus populus, scilicet Circumcisio et sacrificia et alia visibilia Sacramenta. Sed quia lex per ista non potest vivificare, ut prementia, non adiuvantia, in tempore gratie Christus caput et corpus legis deposuit, Sacramenta et quinque lapides, id est ipsam legem, scilicet quinque libros Moysi tulit de flumine, id est a populo {2.350ra} illo, qui per flumen significatur, quia labitur omne seculum. Quia ergo in illo flumine, id est in illo populo lapides vacabant inutiles, sed ut lex esset inutilis, David accepit vas pastorale, id est gratiam, sine qua lex non poterat impleri, quia plenitudo legis est caritas, que est ex Spiritu Sancto. Hoc est ergo lapides mittere in vase pastorali, quo lac mulgere solebat, legi, scilicet admiscere gratiam. Sic armatus procedit totus Christus adversus superbum. Unum lapidem misit, quo deiecit superbum, quia unitas Diabolum vincit. Percussit in fronte, quia ex eo loco corporis sui occidit, id est in illis membris, ubi signum Christi non habuit. Deinde illo percusso, atque deiecto, gladio eius caput abscidit, quia quando magni eius credunt, quos ille in manu habebat et de quibus animas trucidabat, contra eum loquuntur et sic caput eius suo gladio inciditur. Sicut David ergo parvus superbum Goliam de se presumentem superavit, ita Christus superbum Diabolum occidit, id est humilitas superbiam. Deus enim fit humilis, ut Diaboli superbiam sternat et ut superbi, qui humiles Sanctos dedignarentur sequi, hunc saltem velint imitari. De hac ergo victoria agit hic. Et est sensus tituli.   [Psalmus iste est David] Prophete, qui loquitur in sua, vel totius Christi persona.   [Psalmus dico habitus ad Goliam] id est contra Goliam figuralem, in spiritualem, quia agit hic David de sua figurali et mystica Christi victoria, ex qua et sua processit. Agens ergo gratias Deo de sua victoria, precatur etiam, ut ille veniat, qui Diabolum vincat et fideles liberet. Et non insolescit David de victoria, ut solet homo, sed virtutem Deo dat. Et est triumphalis psalmus. Intentio monet ad gratiarum actiones pro victoria, scilicet quod David figuraliter vicit Goliam.
marg.| Modus. Bipartitus est Psalmus. Primo, agitur de victoria, scilicet quod David figuraliter vicit Goliam, spiritualiter ipse cum aliis Sanctis Diabolum, que, tota victoria inde esse dicitur, quia Christus de eius semine venit vincere superbiam Mundi, unde adventum eius precatur. Secundo, premittit se victori cantare in novo et veteri Testamento, precans per eum liberari. ibi : [Deus canticum novum] David ergo non insolescens de victoria, sed humiliter agens Deo, ait :
Numérotation du verset Ps. 143,I 
marg.| {a} Benedictus sit Dominus] omnium.
marg.| {b} Deus meus] cui me subieci et dedi.
marg.| {c} Qui docet manus meas] etc. quod de prope fit.
marg.| {d} Et digitos meos ad bellum] quod de longe fit. Item prelium geritur, bellum paratur. Et est prelium multiplex, sicut et bellum multiplex. Est enim prelium tentationis, ut hic. Item spiritualis disceptationis, Ez. 13.a. Non ascendistis ex adverso et opposuistis vos murum pro domo Israel, ut staretis in prelio in die Domini. Item Diabolice impugnationis. Apc. 12.b. Factum est prelium magnum in celo. Item adipiscende virtutis, Gn. 59.c. Gad accinctus preliabitur ante eum. Item tribulationis exterioris. Is. 3.d. Pulcherrimi viri tui cadent gladio et fortes tui in prelio. Item extreme persecutionis. Lc. 21.c. Cum audieritis prelia, etc. Item divine severitatis. Is. 27.b. In prelio gradiar super eam, succendam eam pariter. Et loquitur de viventi. Ps. 23. Dominus potens in prelio. Bellum etiam est multiplex. Est enim bellum bonorum et hoc docet Deus et bellum malorum et hoc docet Diabolus. Bellum bonorum est contra peccata et concupiscentias. Caro enim concupiscit adversus spiritum. Gal. 5.c. Et de hoc dicitur Prv. 21.d. Equus, id est penitens, paratur ad diem belli, id est tentationis ; Dominus autem salutem tribuit. In hoc bello debemus ignea tela Diaboli, id est suggestiones extinguere. Eph. 6.c. Sumite scutum fidei. Item portas hostium, id est mundanorum astutias subvertere. Iud. 5.a. Nova bella elegit Dominus et portas hostium subvertit. Item castra exterorum, id est munitiones carnalium desideriorum evertere. Hbr. 11.f. Fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum. Sic fecerat iustus. Ps. 75. Confregit potentias, arcum, scutum, gladium et bellum. Item Diabolum penitus expugnare. Unde Dominus dixit : Estote fortes in bello, etc. Et in signum huius dicitur. Eccl. 46.a. Fortis in bello Iesus nave. Et post parum : Expugnate insurgentes hostes. Et nota, quod in isto bello sunt quatuor {2.350rb} necessaria : Magnanimitas in aggrediendo, ubi bellator deficiens per inopiam displicet Deo. Eccl. 26.d. Et hanc dat Deus. Ps. 17. Deus, qui precinxit me virtute ad bellum. Item prudentia in progrediendo. Prv. 20.c. Consiliis cogitationes roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella. Et hanc dat Dominus, ut hic. Item constantiam in sustinendo, Za. 10.b. Visitavit Dominus gregem suum domum Iuda et posuit eos quasi equum glorie sue in bello. Item fortitudo in expugnando. Is. 30. In citharis, tympanis et bellis precipuis expugnabit eos. In bello autem malorum magister est Diabolus. De quo dicitur Apc. 13.b. Datum ei facere bellum cum Sanctis. Et hoc est multiplex, scilicet iniquitatis, quod fit per linguam, Ier. 18.c. Percutiamus eum lingua. Et ibidem 9.c. Sagitta vulnerans lingua eorum. 5.d. In bello eruet de manu gladii. Item persecutionis corporalis. Mc. 13.a. Cum audieritis bella, etc. Item carnalitatis in membris regnantis, Iac. 4.a. Unde bella et lites in vobis ? nonne ex concupiscentiis vestris ? In hoc prelio et bello edoctus et adiutus Propheta, gratias agens benedicit Deum, dicens :   [Benedictus Dominus] etc. Digiti autem, qui docent, sunt isti. Primo, digitus gratie, Lc. 11. In digito Dei eiicio Demonia. Et hunc digitum coacti sunt confiteri Magi Pharaonis, Ex. 8.e. Digitus Dei est hic. Secundus est digitus intentionis bone et iste est digitus, qui debet intingi in sanguine Passionis Christi, ut possit tangere cornu celestis altaris Christi. Lev. 8.c. Tincto digito in sanguine, tetigit cornu altaris. Tertius est digitus moderate locutionis. Iob. 21.a. Superponite ergo digitum ori vestro. Et 29.b. Principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo. Quartus est digitus bone operationis. Ct. 5.b. Digiti mei pleni sunt myrrha probatissima. Et Mt. 23.a. Digito suo nolunt ea movere. Et de muliere bona dicitur, Prv. ult. c. Digiti eius apprehenderunt fusum. Quintus est digitus iustitie. Is. 40.c. Qui appendit tribus digitis molem terre, id est peccatores, qui tribus digitis iustitie appenduntur, scilicet examinatione, definitione et executione. Sextus est digitus discretionis. Hoc digito scripsit Deus in terra, Io. 8.a. Et Dt. 9.b. Moysi dedit duas tabulas scriptas digito Dei, Prv. 7.a. Liga legem in digitis tuis. Ostendens ergo totum sibi esse ex gratia, subdit.
Numérotation du verset Ps. 143,2 
II
marg.| {e} Misericordia mea et refugium] etc. Misericordia ei fuit, quando ultimus fratrum in Regem unctus est.
marg.| {f} Refugium] fuit ei, quando contra Goliam consilium dedit, ut petra deiiceret eum, cum quo armis pugnare non poterat.
marg.| {g} Susceptor] eius fuit, quando fecit eum generum Regis.
marg.| {h} Liberator] quando eum a periculo ire regie liberavit.
Numérotation du verset Ps. 143,III 
marg.| {i} Protector] eius fuit, quando in spelunca ius in Saulem accepit. Post tanta beneficia sibi collata scit David a spe tali non esse cessandum. Et ideo post enumerata beneficia, congrue hic addit.
marg.| {k} Et in ipso speravi] quasi dicat hec bona mihi fecit Dominus et ideo sperabo in ipso.
marg.| {l} Qui subdis] vel quia tu es   [qui subdis populum meum sub me] Hoc vel de futuro accipitur, quia imperaturus erat populis, vel semini suo Christo populos subdendos predicit. Deinde post tanta beneficia, non solum se fatetur exiguum, sed et totum genus humanum indignum tantis beneficiis fatetur. Unde dicit :   [Domine, quid est homo] etc. Vel ex persona corporis Christi exponi potest, quod dictum est.
marg.| {a} Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prelium] Tunc enim vir iustus bene a Deo doctus dicitur, quando in eius adiutorio sic opportune omnia opera facit, ut desiderate victorie consequatur effectum. Aliquando pugnatur de longe, videlicet digitis, id est per salutaria consilia, contra fornicationis, vel adulterii occasionem, ut est aspectus impudicus. Unde subdit :
marg.| {d} Et digitos meos ad bellum] de quo bello Apostolus : Caro concupiscit adversus spiritum. Et.
marg.| {e} Misericordia mea] in beneficiis mihi conferendis.
marg.| {f} Et refugium meum] in periculis per te evitandis.
marg.| {g} Susceptor meus] ne cadam.
marg.| {h} Liberator meus] in periculis occurrentibus.
marg.| {i} Protector meus] contra Diaboli insultus.
marg.| {k} Et in ipso speravi] de victoria obtinenda.
marg.| {l} Qui subdis populum meum sub me] Hominis populi dici possunt animi motus, qui subduntur sibi, quando obediunt rationi.
Numérotation du verset Ps. 143,3 
IV
marg.| {m} Domine quid est homo] qui per se fragilis est et peccator.   [Quid est] id est quam magnum, quid est, per hoc quod.
marg.| {n} Innotuisti ei] per assumptam humanitatem : hoc enim, quod est homo, ideo est, quia assumpsit eum.
marg.| {o} Aut filius hominis] quem tanti facis, ut pro eo filium dederis : Cui fit etiam panis, qui est panis Angelorum. Non enim sic estimat Deus hominem, ut homo hominem, qui carius emit equum quam hominem. Subdit autem quid per se sit.
Numérotation du verset Ps. 143,4 
V
marg.| {2.350va} {a} Homo vanitatis similis factus est] Homo enim, qui prius veritati similis, postea peccando factus est similis vanitati et tamen innotuisti ei. Vanum est, quod de sua substantia cadens vanescit, ut fumus et umbra, ita et ipse homo tabescit. Unde subdit.
marg.| {b} Dies eius] id est vita eius momentanea, sicut umbra pretereunt, que videtur quidem, sed non habet firmitatem manendi.
Numérotation du verset Ps. 143,5 
VI
marg.| {c} Domine, inclina celos] Hoc prius ex persona David precantis pro Incarnatione Verbi accipitur, qui hic iam aperit, quod supra dixit. Innotuisti ei. Tunc innotuit Deus homini, quando incarnatus apparuit, quasi dicat talis per se est homo, sed ut per te reformes.   [O Domine, inclina celos tuos et descende] ad nos, quia hec, nisi inclinata Deitate, fieri non poterant. Inclinati sunt celi, quando et honor supernorum ad hominem descendit et forma Dei formam servi suscepit. Is. 64.a. Utinam dirumperes celos et descenderes. Unde sicut vas, quando inclinatur, effunditur, quod intus est. Sic celi quodammodo inclinati sunt, quia foderunt, quod in eis erat optimum, scilicet Christum. Unde cantat Ecclesia. Hodie melliflui facti sunt celi. Rm. 8.f. Pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ? Unde tempus gratie vocatur tempus plenitudinis. Gal. 4.a. Ps. 113. A facie Domini mota est terra, quasi non potens sustinere pondus beneficiorum. Vel celos, id est celestem naturam. Sicut camelus inclinat se ad recipiendum onus, sic celi inclinati sunt ad recipiendum nos. Vel Inclina celos, id est Angelos, qui dicuntur celi. Iob. 15.b. Celi non sunt mundi in conspectu eius. Vel ex persona Ecclesie potest hoc dici. Humilis enim David plenus gratia, id est corpus Christi, quod est Ecclesia, presumens de Deo, pugnans hic invocat adiutorium Dei, dicens. In lucta sumus, sed ut non deficiamus.   [Inclina celos] id est contempera hominibus Apostolos, ut humiles dicant aliis excellentiam tuam. Et per eos.
marg.| {d} Descende] in notitiam aliorum. Et,
marg.| {e} Tange] de tua gratia.
marg.| {f} Montes] id est superbos.
marg.| {g} Et fumigabunt] id est fatebuntur peccata per compunctionem et lacrimarum effusionem. Gregorius Magnus fumus magni hospitis est nuncius. Contra eos autem, qui conspiraverunt contra te.
Numérotation du verset Ps. 143,6 
VII
marg.| {h} Fulgura] vel corusca, id est clarifica, vel mica fulmine, coruscationem, id est crebresce miraculis et solvetur conspiratio eorum, quia crebris miraculis territi, nihil audebunt.
marg.| {i} Et dissipabis eos] ab invicem. Hoc est bellum Christi contra Diabolum.
marg.| {k} Emitte sagittas tuas] id est verba tua. Verbum enim Dei sagitte comparatur. Supra. Sagitte tue acute.
marg.| {l} Et conturbabis eos] ad penitentiam. Deinde Propheta adventum Christi precatur et ad Patrem verba convertit, dicens ? Ut hec fiant.
Numérotation du verset Ps. 143,7 
VIII
marg.| {m} Emitte manum tuam] id est Christum.
marg.| {n} De alto] ubi cum Patre est, ut induat carnem.
marg.| {p} Et libera me de aquis multis] Aquis voluptatum. Ps. 68. Intraverunt aque usque ad animam meam. Item aquis persecutionum. Ps. 65. Transivimus per ignem et aquam. Item tribulationum. Ct. 8.c. Aque multe non potuerunt extinguere caritatem. Vel de secundo adventu agit ex persona Ecclesie, quasi dicat Fac ita modo, in fine autem.
marg.| {m} Emitte manum tuam de alto] id est Christum de celo ad iudicium, quia in voce Archangeli descendet de celo. Dicat ergo Ecclesia, vel quilibet iustus : Emitte manum tuam et eripe me. Pro cuius declaratione notandum quod est manus multiplex, scilicet manus Diaboli, manus hominis et manus Dei. Manus Diaboli tria facit. Primo, affligit temporaliter. Iob. 1.c. Vide, ne mittas in eum manum tuam. Secundo, pulsat spiritualiter. Ps. 21. Erue a framea, etc. Tertio, torquet eternaliter. Ps. 30. Eripe me de manu inimicorum meorum. Secunda, est manus hominis. {2.350vb} Que est triplex, scilicet otiosa, operosa et affectuosa. Prima in otio delectatur. Secunda bonum operatur. Tertia elevatur. De prima, Prv. 26.c. Abscondit piger manum suam sub ascella et laborat, si ad os suum eam converterit. De secunda, Eccl. 9.c. Quodcumque potest facere manus tua, etc. Et Prv. ult. c. Manum suam misit ad fortia. De tertia, Ps. 142. Expandi manus meas ad te. Tertia, est manus Dei, potens ad tria, scilicet ad beneficium, ad supplicium et ad premium. Primo, ad beneficium impertiendum triplex, scilicet gratie, misericordie et iustitie. Triplicem enim gratiam impertitur manus ista. Primo Diabolum eiicit de corde. Iob. 26.d. Obstetricante manu eius, eductus est Coluber tortuosus. Item protegit in adversitate. Is. 49.a. Sub umbra manus sue protexit me. Ps. Sub umbra manuum tuarum protege me. Item ad suavitatem adducit, Iob. 5.a. Percutit et manus eius sanabunt. Beneficium misericordie est triplex ab ista manu. Primo, hominem tenet, ne cadat in tentationem, deducit ambulantem ne erret in via iustitie, suscipit per unitatem, ut teneat solium glorie. De primis duobus. Ps. 138. Illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua. De tertio, Ps. 117. Suscipe servum tuum in bonum.
marg.| Beneficium iustitie ab ista manu, est triplex.
Primo, animam penitentem ingravidat. Ct. 5.b. Dilectus meus misit manum suam per foramen et venter meus intremuit ad tactum eius.
Secundo, ad contemplationem elevat. Ez. 3.d. Spiritus Domini elevavit me et manus Dei erat mecum confortans me.
Tertio, visitat per consolationem et exaltat visitando. 1Pt. 5.b. Humiliamini sub potenti manu Dei. Et post. Ut vos exaltet in die visitationis.
marg.| Secundo, manus Dei est potens ad supplicium. De quo dicitur : Et super tribulantes eos misissem manum meam. Hec manus aliquando tangit iustum, ut probet. Iob. 19.c. Manus Domini tetigit me. Aliquando increpat pigrum, ut exerceatur. Ps. 38. A fortitudine manus tue ego defeci in increpationibus. Aliquando gravat iniquum, ut revocetur. Ps. 31. Quoniam die, ac nocte gravata est super me manus tua. Aliquando percutit Diabolum, ut amplius crucietur. Iob. 26.d. Prudentia eius percussit superbum.
marg.| Tertio, manus Dei est potens ad premium. Et hoc ad tria. Primo amplectitur in statu fruitionis. Ct. 2.b. Leva eius sub capite meo, etc. Secundo, benedicit in statu remunerationis generalis. Ps. 144. Aperis tu manum tuam, etc. Tertio, exaltat in tempore visitationis, id est in tempore Iudicii, quia tunc visitabit Dominus Hierusalem in lucernis. So. 1.c. Dicit ergo Deo.
marg.| {m} Emitte manum tuam] sic potentem. Et.
marg.| {o} Eripe me et libera me de aquis multis] id est de populis intus et foris oppugnantibus. He sunt aque contradictionis a quibus eruit Dominus suos, scilicet.
marg.| {q} De manu filiorum alienorum] id est Demonum et malorum hominum, qui filii alieni mentiti sunt Deo.
Numérotation du verset Ps. 143,8 
IX
marg.| {r} Quorum os locutum est vanitatem] videlicet vanum amorem terrenorum mundanis hominibus suggerendo.
marg.| {s} Et dextera eorum dextera iniquitatis] quia ad Mundi vanitatem impellunt homines multis modis. Quid ergo tu inter eos in vase pastorali habens quinque lapides agis ? quomodo inter eos te habes ? Ecce quomodo. O.
Numérotation du verset Ps. 143,9 
X
marg.| {t} Deus canticum novum] etc. Secunda pars, ubi quasi ille, quem precabatur victor et liberator iam venerit, ei se cantare in novo et veteri Testamento promittit et per eum precatur liberari ab his, qui putant beatitudinem in terrenis. Unde dicit,   [Deus canticum novum cantabo tibi] id est novi hominis, scilicet canticum novi Testamenti, canticum de nova gratia. Strepitus enim aquarum non facit me obmutescere.
marg.| {u} In Psalterio decachordo] Hoc alio nomine significat legem, quam per quinque lapides signari diximus. Et est sensus.   [In Psalterio decachordo] id est in lege decem preceptorum.
marg.| {x} Psallam tibi] quia plenitudo legis est caritas, qua qui caret, psalterium portare potest, psallere non potest. Laus enim de Deo decem chordas habere debet, scilicet quod sit vera. Iob. capitulo decimo tertio b. Deus non indiget vestro mendacio. Opportuna. Ps. 118. Septies in die, etc. Idem. Media nocte, etc. Intenta, Ecclesiast. 7.b. Ne iteres verbum in oratione. Sapida. Ps. 46. Psallite sapienter. De vota. Prv. 16.a. Ponderator spirituum est Dominus. Devotio enim dat pondus orationi. Humilis, Ecclesiast. 7.b. Humilia valde spiritum tuum. Frequens, Is. 23.d. Bene canta, frequenta canticum. Speciosa, hoc est sine remorsu. Eccles. 15.c. Non est {2.346bis¶rra} speciosa laus in ore peccatoris. Ps. 113. Non mortui laudabunt te, Domine. Perseverans. Ps. 33. Semper laus eius in ore meo. Pura. Ex. 30.d. Precepit Dominus offerri thus lucidissimum. Et vasa templi facta sunt de auro purissimo.
Numérotation du verset Ps. 143,10 
XI
marg.| {a} Qui das salutem Regibus] quasi dicat, cantabo tibi, qui das salutem Regibus, id est montibus iam fumigantibus.
marg.| {b} Qui redemisti David servum tuum] id est totum Christum, caput et corpus.
Numérotation du verset Ps. 143,11 
marg.| {c} De gladio maligno eripe me] Est enim gladius benignus, quo Deus loquitur veritatem. Mt. 10.d. Non veni mittere pacem, sed gladium. Hic est gladius bis acutus, utroque acumine prepotens, scilicet veteri et novi Testamenti, quo omnis putredo a membris Christi abscinditur. Malignus vero gladius est, quo illi loquuntur vanitatem. Unde alibi. Lingua eorum gladius acutus. Quos ergo superius aquas dixit, ipsos hic dicit gladium. Unde addit hic, quod ibi dixit.
Numérotation du verset Ps. 143,XII 
marg.| {d} Erue me de manu filiorum alienorum] Hac repetitione reddit iniquos detestabiliores.
marg.| {f} Quorum os locutum est vanitatem] scilicet quod terrena sint beatitudo.   [Et dextera eorum dextera iniquitatis] quia terrena habent pro dextera. Quod probat, dicens.
Numérotation du verset Ps. 143,12 
XIII
marg.| {g} Quorum filii] hoc est dextera eorum et vanitas quam loquuntur, quia filii eorum.
marg.| {h} Sicut novelle plantationes] id est pulchri et fortes.
marg.| {i} In iuventute sua] in quo notatur prosperitas in prole, tam masculina, quam feminina. Unde adhuc subditur.
Numérotation du verset Ps. 143,12† 
mystice
marg.| {g} Quorum filii sicut] etc. Hec possunt intelligi Mystice ab illo loco. Et agit de erroribus malorum et heredibus Heresiarcharum et pessimis cogitationibus, ostendens eos esse hereticos, sic.   [Quorum] scilicet predictorum   [filii] sunt   [sicut novelle plantationes in iuventute sua] id est filii eorum sunt sicut novella plantatio, qui non de Apostolis sunt fundati, sed de perversitate novitatis generati, non de antiquis ritibus patrum, sed novis erroribus pullulaverunt.
Numérotation du verset Ps. 143,XIV 
marg.| {p} Oves eorum fetose] id est fetibus plene, hoc est agnis.
marg.| {q} Abundantes in egressibus suis] quando exeunt de ovili.
Numérotation du verset Ps. 143,† 
mystice
marg.| {p} Oves eorum fetose] Vel ad litteram, peculium eorum fetosum est et abundans, cum ipsi sint steriles. Vel mystice   [Oves] id est eorum discipuli fetosi, {2.346bis¶rb} quia ipsi plures in errores generant.
marg.| {q} Abundantes in egressibus suis] non in ingressibus, quia totum bonum, quod habere videntur, egreditur ab eis cito perituris.
Numérotation du verset Ps. 143,XV 
marg.| {k} Filie eorum composite] id est curiose sunt et ornate, sicut imagines depicte in Templis, ut arte iuvent speciem.
Numérotation du verset Ps. 143,† 
mystice
marg.| {k} Filie eorum] id est cogitationes, vel predicationes, que non habent veram Ecclesiam, sed similitudinem Templi, id est Ecclesie.
Numérotation du verset Ps. 143,13 
XVI
marg.| {l} Promptuaria eorum] etc. Promptuaria vulgus cellaria appellat. Et hec.
marg.| {m} Plena] vino, oleo et frumento.
marg.| {n} Eructantia] id est supereffundentia.   [Ex hoc in illud] In quo tangitur prosperitas in terre nascentibus. Et postea in animalibus, cum subdit.
Numérotation du verset Ps. 143,13† 
mystice
marg.| {l} Promptuaria eorum] id est corda.
marg.| {m} Plena] diversis erroribus.
marg.| {n} Eructantia] quia de illis pessimas eructationes exhalant, que fetent et simplices corrumpunt.
marg.| {o} Ex hoc in illud] quia in uno victi fugiunt ad aliud, instabiles, quia non habent radicem veritatis.
Numérotation du verset Ps. 143,14 
marg.| {r} Boves eorum crasse] que etiam pro vitiis ponuntur.
Numérotation du verset Ps. 143,14 † 
mystice
marg.| {r} Boves eorum crasse] Vel ad litteram, non labore macre, sed otio pingues : Vel mystice   [Boves] sunt Magistri, qui sunt crassi, quia terrenis affluunt.
Numérotation du verset Ps. 143,XVII mystice 
marg.| {s} Non est ruina macerie] Maceria est, que de solis saxis in hortis, vel vineis fit, sed nec illa ruit illis, adeo prosperi sunt.
marg.| {r} Neque transitus, neque clamor] turbidus interrumpit quietem eorum. Vel mystice, maceria est ars Philosophorum, que non potest in eis destrui, ut iustificati transeant ad Christum.
marg.| {u} Neque clamor] Dei, qui est in angusta via, que ducit ad vitam : Est.
marg.| {x} In plateis eorum] id est in lata via eorum, que ducit ad mortem. Hec dicunt beatitudinem : Sed David et iustus aliter dicit, scilicet   [Beatus populus, cuius Dominus Deus eius]
Numérotation du verset Ps. 143,XVIII 
marg.| {s} Non est ruina] etc. id est clausure murorum factorum sine cemento, que claudit vineas, vel hortos. In quo notatur tanta felicitas, quod ipsa maceria non ruit, quamvis sit sine cemento. Unde addit :
marg.| {o} Neque transitus] adversariorum.
marg.| {u} Neque clamor] alicuius adversitatis.
marg.| {x} In plateis eorum] ne somnus eorum importuna loquacitate rumpatur, sed silentium sit, cum volunt quiescere.
Numérotation du verset Ps. 143,15 
XIX
marg.| {y} Beatum dixerunt] etc. Habentes predicta dixerunt felices et beatos. Sed ego dico.
marg.| {z} Beatus populus cuius Dominus Deus eius] id est qui serviunt Domino fideliter et devote.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 143), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_143)

Notes :