Hugo de Sancto Caro

Psalmus 55

Numérotation du verset Ps. 55,1 

¶In finem
¶Codd. : (Ps. 55) D30 Rusch Ps-G, def. ΩF
pro populo1
1 pro populo] propulo cacogr. D30
qui a sanctis
longe factus est
in tituli inscriptione ipsi David
cum tenuerunt eum Allophili
in Geth2.
2 in tituli… David Ps-G (V D) ΩS Rusch Ed1530 cum Ps-α ] David in tituli inscriptione Ps-G D30 (inscriptionem) Clementina
Numérotation du verset Ps. 55,2 I

Miserere mei Deus
quoniam conculcavit me
homo ¦
tota die
impugnans
tribulavit me.
Numérotation du verset Ps. 55,3 II

Conculcaverunt me
inimici mei
tota die ¦ quoniam
multi bellantes adversum me.
Numérotation du verset Ps. 55,4 III

Ab altitudine diei timebo ¦
ego vero in te sperabo.
Numérotation du verset Ps. 55,5 IV

In Deo laudabo
sermones meos ¦
in Deo
speravi non timebo quid faciat mihi caro.
Numérotation du verset Ps. 55,6 V

Tota die
verba mea
execrabantur3 ¦
3 execrabantur] exsecrabantur ω 1
adversum me omnes cogitationes4 eorum in malum.
4 omnes cogitationes ω 1 Rusch ] omnia consilia Ps-G
Numérotation du verset Ps. 55,7 VI

Inhabitabunt
et abscondent ¦ ipsi
calcaneum meum observabunt.
Numérotation du verset Ps. 55,VII 

Sicut sustinuerunt animam meam
Numérotation du verset Ps. 55,8 

pro nihilo salvos facies illos ¦
in ira populos confringes.
Numérotation du verset Ps. 55,VIII 

Deus
Numérotation du verset Ps. 55,9 

vitam meam annuntiavi tibi ¦
posuisti lacrimas meas in conspectu tuo.
Numérotation du verset Ps. 55,IX 

Sicut et in promissione tua ¦
Numérotation du verset Ps. 55,10 

tunc
convertentur
inimici mei
retrorsum.
Numérotation du verset Ps. 55,X 

In quacumque die
invocavero te ¦
ecce cognovi quoniam Deus meus es.
Numérotation du verset Ps. 55,11 XI

In Deo laudabo verbum in Domino
laudabo sermonem ¦
in Deo speravi
non timebo quid faciat mihi homo.
Numérotation du verset Ps. 55,12 XII

In me
sunt Deus vota tua ¦
que reddam laudationes
tibi.
Numérotation du verset Ps. 55,13 XIII

Quoniam eripuisti animam meam
de morte et pedes meos de lapsu ¦ ut placeam coram
Deo in lumine viventium.

Psalmus 55

Numérotation du verset Ps. 55,1 
marg.| Miserere mei, Deus] etc. Titulus. [In finem pro populo, qui a Sanctis longe factus est, in tituli inscriptione ipsi David, cum tenerent eum Allophyli in Geth] Supra egit de falsis fratribus : Hic autem agit de allophylis, id est de apertis malis, per quos exprimitur a Sanctis vinum iustitie, tamquam per torcular, quod notatur in titulo, qui sumptus est partim ab Evangelio, partim ab historia Regum. Legitur enim in Evangelio Io. 19.d. Quod supposuit Pilatus capiti Christi in Cruce inscriptionem tituli : Iesus Nazarenus Rex Iudeorum. Cui contradixerunt Iudei, dicentes : Noli scribere : Rex Iudeorum ; sed quia dixit se Regem Iudeorum. Quibus respondit Pilatus : Quod scripsi, scripsi, id est non delebitur. Nec hoc a semetipso dixit : Erat enim per Spiritum sanctum prophetatum in titulis aliorum psalmorum, ubi habetur sic : Non corrumpas tituli inscriptionem. Titulo etiam contradicunt, qui in peccatis recidivant, quasi negantes Christum passum fuisse et iterum ipsum passurum, dicentes facto suo. Hbr. 6.a. Rursum crucifigentes sibimetipsis filium Dei et ostentui habentes. Populus ergo Iudeorum et conventus malignantium, longe fuerunt et sunt a Sanctis, merito, per hoc, quod contradixerunt et contradicunt inscriptioni tituli.
marg.| Quod autem sequitur, sumitur de 1Rg. 21.d. Quia cum fugeret David a facie Saul, fugit ad Achis Regem Geth, que erat civitas Allophylorum, ubi David fuit peregrinus ; sed non retentus. Per David ergo Christus intelligitur, de semine David secundum carnem natus. Per Allophylos, qui alienigene dicuntur, persecutores Christi et Ecclesie, qui alieni sunt a Deo, qui tenuerunt Christum in capite et nunc in membris. [In Geth] quod interpretatur {2.142rb} torcular, id est in pressuris huius mundi, que utiles sunt nobis sicut torcular uve, que quasi inutilis est, nisi vinum eliciatur et exprimatur in torculari. Est ergo sensus tituli. Psalmus iste, mittens nos   [in finem] Christum, scriptus,   [pro populo] salvando.
marg.| Vel [pro populo] id est contra populum, scilicet Iudeorum et persecutorum ad accusandum eum,   [qui] populus,   [longe factus est a Sanctis] non loco, sed mente,   [in tituli inscriptione] id est quia contraxit et contradicit titulo Christi et Passioni eius. Hic, inquam,   [psalmus] ascribitur,   [ipsi David] id est Christo, qui psalmus scriptus est de eo, quod factum fuit,   [cum Allophyli] id est alienigene,   [tenerent eum] in capite et nunc tenent in membris,   [In Geth] id est in pressuris Christo adhuc clamante : Saule, Saule, quid me persequeris ? Act. 9.a. Est ergo materia, persecutio hereticorum et persecutorum Ecclesie. Intentio, confirmare corda debilium contra tribulationes.
marg.| Modus tripartitus est. Psalmus. Primo orans Ecclesia in pressura, summatim tangit tribulationes, quas patitur et in fine dicens se non timere. Secundo enumerat mala, que sustinendo fit inimicorum execratio, ibi [Tota die] Tertio de malis istis liberata, laudem se cantare promittit, ibi :   [In me sunt] Propheta ergo in persona Ecclesie, vel viri iusti pressi a peccatoribus, sicut uva in torculari, clamat ad Dominum Dicens :
Numérotation du verset Ps. 55,2 
I
marg.| {a} Miserere mei, Deus] Et necesse habeo.
marg.| {b} Quoniam conculcavit me homo] ab humo dictus, quasi dicat, non sanctus, quod est sine terra : sed terrenus. Et alludit ei, quod dicitur in titulo,   [pro populo, qui a sanctis longe factus est. Conculcavit] pedibus superbie. Ps. trigesimo quinto. Non veniat mihi pes superbie. Conculcatur autem homo iustus, ut uva. Os. nono c. Quasi uvas in deserto inveni Israel. Is. decimo sexto c. Vinum in torculari non calcabit, qui calcare consueverat : Ecce solatium eorum, qui conculcantur. Tunc dicunt illud Iudicior. quint. c. Conculca, anima mea, robustos. Item conculcatur Iustus, sicut vestis. Vestis enim Dei Iusti sunt secundum illud. Is. quadragesimo nono e. Omnibus his velut ornamento vestieris. Vestis autem quando conculcatur a fullonibus, mundior et clarior efficitur. Munditia vero et claritas decet vestem Dei. Mc. nono a. Vestimenta eius facta sunt splendida et candida nimis, sicut
prol.| Δ nix, qualia
marg.| Vel de Diabolo legitur.
marg.| {b} Quoniam conculcavit me homo] id est Diabolus, qui homo dicitur ab homine devicto. Unde Mt. 13.d. Inimicus homo hoc fecit.   [Conculcavit] id est cum aliis calcavit. Multos enim socios habet Diabolus. Mt. 12.d. Assumit septem alios Spiritus nequiores se. Vel   [conculcavit] id est ex toto calcavit. Vel   [conculcavit] id est de uno vitio in aliud calcavit. Hoc potest dicere penitens. De peccatore enim dicitur Iob. 18.c. Calcet super eum, quasi Rex interitus, id est Diabolus. Apc. 6.b. Nomen illi mors. Conculcat autem Diabolus
prol.| Θ peccatorum hoc
marg.| Item potest esse vox Christi conquerentis de malo sacerdote, qui indigne accipit corpus Christi.
marg.| {a} Miserere mei, Deus] in hospitio, ad quod intraturus sum.
marg.| {b} Quoniam conculcavit me homo] carnalis et terrenus sacerdos. Hbr. 10.c. Quanto putatis deteriora mereri, qui filium Dei conculcaverit et sanguinem Testamenti pollutum duxerit ?
prol.| * Hab.
marg.| Item potest esse vox Ecclesie contra prelatum malum.
marg.| {a} Miserere mei, Deus] quia misera sum. Threnorum 1.g. Vide, Domine, quoniam tribulor : conturbatus est venter meus et cor meum subversum est in memetipsa, Quare ? Quia.
marg.| {b} Conculcavit me homo] prelatus carnalis. 1Cor. 3.a. Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulabitis ? 1. Machabeor. 3.f. Hierusalem non habitabatur, sed erat sicut desertum et sanctum conculcabatur et filii alienigenarum erant in arce, id est in dignitate.
prol.| Ω
prol.| {a} Tota die
marg.| Item potest esse vox sacre Scripture.
marg.| {a} Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo] hereticus vel Doctor malus, violenter exponendo, aut male vivendo. Mala : enim vita Doctoris
prol.| Λ contemptibilem
marg.| {2.142va} Δ nix, qualia fullo super terram non potest candida facere. Que autem sit ista conculcatio, aperit dicens.
marg.| {a} Tota die impugnans] id est toto tempore vite mee.
marg.| {c} Tribulavit me] Ps. 128. Sepe expugnaverunt me a iuventute mea.
prol.| Θ Peccatorum hoc modo. Primo insilit in eum per pravam suggestionem. Secundo arripit eum per delectationem. Tertio deiicit eum per consensum in operationem. Quarto conculcat eum per presumptionem et iterationem. Dn. 7.b. Reliqua pedibus suis conculcabat. Hec autem conculcatio assidua est. Unde addit :
marg.| {a} Tota die] id est continue.
marg.| {b} Impugnans] id est pro interioribus pugnans.
marg.| {c} Tribulavit me] Iob. 30.c. Qui me comedunt, non dormiunt. Gregorius Assidue pulsat, ut saltem tedio deiiciat. Item conculcatur homo iustus, ut oliva. Mi. 6.d. Tu calcabis olivam et non ungeris oleo. Item ut lutum. Nm. 3.c. Intra in lutum et calca et tenens subige laterem.
prol.| * Hab. 1.a. Quare respicis contemptores et taces impio conculcante iustiorem se, id est Christum in hospitio suo susceptum ?
marg.| {a} Tota die impugnans tribulavit me] cantans Missas pro obulis et Sacramenta ministrans pro denariis.
prol.| Ω
marg.| {a} Tota die impugnans tribulavit me] Ad litteram enim quando debent orare, aut predicare, aut confessare, pugnant armis, vel litigant in causis. Is. 22.b. Nolite incumbere, ut consolemini me super vastitate filie populi mei. Dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum a Domino Deo exercituum in valle visionis.
prol.| Λ contemptibilem reddit sacram scripturam. Hec est enim mulier fornicaria secundum opinionem hominum, de qua dicitur Eccl. 9.b. Mulier fornicaria, quasi stercus in via ab omnibus pretereuntibus conculcabitur.
marg.| {a} Tota die impugnans tribulavit me] legendo, disputando, predicando. Ps. 16. Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. Et quia in singulari dixerat   [Homo conculcavit] posset aliquis credere, quod Ecclesia unum solum hominem, vel Demonem conculcatorem haberet et de facili posset resistere, quod removet, cum subiungit pluraliter.
marg.| {d} Conculcaverunt me inimici mei] Et hoc.
marg.| {e} Tota die] id est continue, sicut supra dictum est. Et bene dico in plurali   [Conculcaverunt inimici]
marg.| {f} Quoniam multi] non tantum unus, sunt.
marg.| {g} Bellantes adversum me] tam homines, quam Demones, tam prelati, quam subditi : tam advocati, quam heretici. Unde Ier. 12.c. Pastores multi a pascendo dicti demoliti sunt vineam meam et deseruerunt portionem meam, id est desertam fecerunt. Quia ergo assidue impugnant : et quia multi sunt, non est mirum, si clamo ad te, Domine. Sunt etiam potentes, unde magis timendi. Hoc est, quod sequitur.
marg.| {h} Ab altitudine diei] id est a fortitudine prosperitatis et magnitudine.
marg.| {i} Ego timebo] saltem secundum sensualitatem. Vel interrogative sic   [Ab altitudine diei] eorum, que tantum diei est et parum durat   [timebo ?] quasi dicat, non : quia cito transit. Eccl. 10.b. Omnis potentatus brevis vita.
marg.| {k} Ego vero in te sperabo] O Domine, quod ad utrumque modum legendi potest aptari, quasi dicat, si timebo secundum sensualitatem ; tamen sperabo secundum rationem. Vel secundo modo sic   [Non timebo] licet multi potentes sint, sed   [sperabo in te] Domine 2Par. decimo quart. c. Domine, non est apud te ulla distantia, utrum in paucis auxilieris, an in pluribus. Et vigesim. quinto c. eiusd. Si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Dominus ab hostibus. Vel sic potest legi   [Ab altitudine diei] id est prosperitatis mee   [timebo] dicit Ecclesia, vel anima. Secundum quod dicit Gregorius Cum utraque fortuna sit timenda, magis timenda est prospera, quam adversa. Ps. 68. Veni in altitudinem maris et tempestas demersit me. Quid, si autem tempestas ista, docet Gregorius dicens. Quid est potestas culminis, nisi tempestas mentis ? Vel   [Ab altitudine diei] id est a profunditate scientie, quia sicut dicit Gregorius ubi maius est donum scientie, ibi transgressor maiori subiacet culpe. Eccl. 1.d. Qui addit scientiam, addit et dolorem. Vel hoc   [Ab altitudine diei timebo] {2.142vb} est vox Ecclesie primitive conquerentis, quod in diebus festivis strages Martyrum fiebant, sicut Ioannes decollatus fuit in die Natalis Herodis. Mc. 6.c. Et Mach. 6.b. Ducebantur cum amara necessitate in die Natalis Regis ad sacrificia. Et Act. 12.a. Volebat Herodes in tempore Pasche interficere Petrum. Et similiter Christus fuit crucifixus in die festo, licet Iudei dixissent. Mt. 26.a. Non in die festo. Est etiam vox Christi conquerentis de peccatis, que modo frequentius perpetrantur in festis, quam in profestis diebus. Unde dicit.   [Ab altitudine diei timebo] quia tunc iterum crucifigunt me peccatores. Et quanto dies altior, tanto crudelius eum persequuntur. Unde Is. 1.d. Calendas vestras et solemnitates vestras odivit anima mea : facta sunt mihi molesta. Et subiungit : Quare : Laboravi sustinens, quasi dicat, iterum me facitis pati per vestra peccata. Unde addit : Cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam : manus enim vestre sanguine plene sunt. Vel.   [Ab altitudine diei] id est a die iudicii, que est alta dies, in qua omnes congregantur audire sententiam   [timebo] Iob. vigesimo sexto c. Columne celi contremiscunt et pavent ad nutum eius. So. primo d. Vox diei amara, tribulabitur ibi fortis.   [Ego vero in te sperabo] non in homine. Ieremie decimo septimo a. Maledictus, qui confidit in homine. Item.   [Ab altitudine diei] Pasche, qui est altus dies, in quo Dominus omnes pascit corpore suo et potat sanguine suo   [timebo] ne in convivio Domini stulte, aut male habeam coram tot et tantis convivis et tam nobilibus, Angelis dico. Ecclesiastic. decimo quarto b. Non defrauderis a die bono et particula, id est hostia, diei bone non te pretereat. Ecclesiastic. septimo b. In die bona fruere bonis et malum diem precave, id est ne sit tibi mala dies illa. Et quamvis sit mala, non desperabo.   [Ego vero in te sperabo] quia Spes facit precavere mala.
marg.| {l} In Deo laudabo sermones meos] quasi dicat, quia sperabo in Deo, loquar de eo, secundum quod ipse dederit mihi. Nec quod loquar, mihi ascribam. Hoc est laudare sermones suos, id est laudabiles ostendere in Deo, non in alio. Notandum enim, quod quidam laudant sermones suos in nitore verborum : Contra illud. Ex. vigesimo d. Non edificabitis mihi altare de sectis lapidibus. Ecclesiast. quarto d. Non abscondas sapientiam in decore eius. Alii laudant eos in obscuritate : Contra illud in Ecclesiastic. vigesimo quarto c. Qui elucidant me, vitam eternam habebunt. Prv. undecimo. Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis. Item alii in supervacua subtilitate. Ecclesiastic. tertio c. In supervacuis rebus noli esse sollicitus. Per contrarium. Is. 2.b. Conflabunt gladios suos in vomeres. Item alii in nociva subtilitate. Prv. 25.d. Perscrutator Maiestatis opprimetur a gloria. Item alii in humana sapientia : Contra illud 1Cor. 2.a. Non in persuasibilibus humane sapientie verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis. 1Cor. 1.c. Misit me Deus evangelizare, non in sapientia verbi, ut non evacuetur Crux Christi. Item alii in falsitatis admixtione. Ier. 23.e. Qui habet sermones meos, loquatur sermones meos vere. Sic non laudat vir iustus, sed in Deo, ostendens per sermonis simplicitatem et fervorem, quod sermo est Dei. 1Pt. 4.c. Si quis loquitur quasi sermones Dei. Et posset aliquis dicere ei : tu non audebis loqui eorum timore perterritus. Propter hoc bene subiungit.
marg.| {m} In Deo speravi] non iam in futuro dicit, sperabo ; sed in preterito, speravi. Et ideo.
marg.| {n} Non timebo, quid faciat mihi caro] id est homines carnales. Sic Petrus et Ioannes iam sperantes in Domino, fiducialiter dixerunt Iudeis, qui denunciabant eis, ne omnino loquerentur, neque docerent in nomine Iesu : Non possumus, inquiunt, que vidimus et audivimus, non loqui. Notandum autem, quod caro multipliciter accipitur. Homo enim fragilis dicitur caro. Io. 1.b. Verbum caro factum. Is. 40.b. Videbit omnis caro Salutare Dei. Item mulier dicitur caro. Io. 1.b. Neque ex voluntate carnis, id est mulieris, neque ex voluntate viri. Item omne vivens. Ps. 145. Qui dat escam omni carni. Item cognati et parentes. Is. 58.c. Carnem tuam ne despexeris. Ibi habent Septuaginta : Domesticos seminis tui ne despexeris. Item sensualitas. Gal. 5.e. Caro concupiscit adversus spiritum. Item carnalis intelligentia. Mt. 16.c. Caro et sanguis non revelavit tibi. Item carnalia desideria. Iob. 19.d. Et carnibus meis saturamini. Item carnale opus. Gn. 2.d. Erunt duo in carne una. Item fragilitas. Gn. 6.a. Non permanebit spiritus meus in homine : quia caro est. Item mollities cordis. Ez. 36.f. Dabo vobis cor carneum. Item peccatum. 1Cor. 15.f. Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Et de his omnibus generaliter debet dicere Iustus :   [Non timebo, quid {2.143ra}   faciat mihi caro]
marg.| {a} Tota die] etc. Secunda pars ubi ostendit mala, que patitur, quasi dicat, dico, quod   [non timebo, quod faciat mihi caro] vel carnales homines. Et posset quis querere quid mali faciunt tibi ? Respondet :   [Tota die] etc. quasi dicat plura mala. Quorum primum est, quia contemnunt verba eius volentes eum capere in sermone, id est Ecclesiam. Unde dicit :   [Tota die] id est assidue.
marg.| {b} Verba mea] licet sint in Deo laudabilia, ipsi.
marg.| {c} Execrabantur] quia ut habetur Ecclesiast. 1.c. Execratio peccatoribus sapientia. Execrabantur, id est contemnebant et execrabilia ostendere ea, male interpretando et morsibus detractionis obfuscando nitebantur, quia nihil adeo bene dictum est, quod non possit depravari. Secundum est, quia malum machinantur contra eam. Unde addit :
marg.| {d} Adversum me omnes cogitationes eorum] erant.
marg.| {e} In malum] Mt. 9.a. Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris ? Ier. 4.d. Usquequo morabuntur in te cogitationes noxie ? Et 18.c. eiusdem. Venite cogitemus contra Ieremiam cogitationes, venite et percutiamus eum lingua. Hic tangit duo predicta mala, scilicet detractionem et machinationem. Heretici etiam, tota die verba Ecclesie, id est Missas et horas et omnia verba sacramentalia execrantur et derident. Sed dicitur Eccl. 15.c. Omne execramentum erroris odit Dominus. Adversum me omnes cogitationes eorum in malum. Ier. 18.d. Tu scis omne consilium eorum adversum me in mortem. Iob. 6.d. Quare detraxistis sermonibus veritatis ad increpandum tantum eloquia concinnatis. Ps. 58. Et de execratione et mendacio annuntiabuntur, id est excommunicabuntur, in ira consummationis et non erunt. Ideo dicit Eccl. 17.c. Nimis odito execrationem. Tertium est dolus. Unde sequitur :
marg.| {f} Inhabitabunt] mecum.
marg.| {g} Et abscondent] malum, quod cogitant, ut scilicet efficacius possint consummare, Ecce dolus. Ez. 2.c. Cum scorpionibus habitas. Hieronymus Nulla pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus. Quartum malum est, quia insidias tendunt. Unde adiungit.
marg.| {h} Ipsi calcaneum meum observabunt] id est pedem meum ad lapsum perspicientes, si caderem, vel in aliquo deviarem : ut mihi insultare possent. Unde Augustin. conqueritur dicens : Verborum aucupes, syllabarum dinumeratores, nodosas calumnias mihi proponentes, ut me capere possent in verbo, nodum in scirpo, fissuram in plano, angulum in circulo querentes. Et dicit, non pedem, sed calcaneum : ut notet eorum perseverantiam in malo : quia usque in finem operis, vel vite Iustorum non cessant eis insidiari, Vel sic, Inhabitabunt, vitia intus in corde, que per confessionem non evomuntur. Is. 26.d. Iustitiam non fecimus in terra, ideo non ceciderunt habitatores terre. Et abscondent. Iob. 15.d. Sapientes confitentur et non abscondunt. Ipsi, id est Demones, calcaneum meum observabunt, id est in finem vite. Gn. 3.c. Tu insidiaberis calcaneo eius. Ps. 48. Iniquitas calcanei mei circumdabit me. Alia littera habet : Congregabantur abscondite ; plantas meas observabant, exspectantes animam meam. Vel sic. Inhabitabunt, id est intus mecum habitabunt, heretici cum Catholicis, dicit Ecclesia. Et abscondent, imperitis deceptiones suas. Ipsi, heretici calcaneum meum, id est extremos et infirmos, observabunt, ad decipiendum. Tales enim decipiunt heretici. Dt. 25.d. Memento, que fecerit tibi Amalech in via, quando egrediebaris de Egypto, quomodo occurrerit tibi et extremos agminis tui, qui lassi residebant, occiderit.
marg.| {i} Sicut sustinuerunt] etc. Enumeratis malis, que bonis inferunt mali, subiungit causam, quare inferunt, scilicet invidiam. Unde dicit : Sicut sustinuerunt, quasi dicat Ecclesia ; hec mihi fecerunt. Sicut, id est quia, sustinuerunt, ut onus.
marg.| {k} Animam meam] id est vitam, invidentes et dolentes, quod non possunt me extinguere. Grave enim pondus videtur impio societas Iusti secundum illud Ecclesiast. 13.a. {2.143rb} Pondus super se tollit, qui honestiori se communicat. Unde Sap. 2.c. dicunt impii de Christo : Gravis est nobis ad videndum. Vel Sustinuerunt, id est exspectaverunt ad perdendum, secundum illud Ps. 118. Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me. Postea Ecclesia reddit bonum pro malo et orat pro eis, dicens :
marg.| {l} Pro nihilo] id est gratis, id est sine merito eorum.
marg.| {m} Salvos facies illos] id est malos, qui penituerunt. Is. 52.a. Gratis venundati estis et sine argento redimemini. Hec autem gratia fiet, salva iustitia : quia qui penitentiam non egerint, non salvabuntur. Unde subdit.
marg.| {n} In ira populos] id est malos impenitentes, confringes. Vel in alio sensu, ut legatur interrogative : Pro nihilo salvos facies illos ? quasi dicat, non. Sed, in ira populos confringes. Ps. 2. Tamquam vas figuli confringes eos. Vel secundum litteram sic punctetur. Sicut sustinuit anima mea eos, per patientiam ; ita tu, Domine, pro nihilo, id est gratis, licet non meruerint, salvos facies illos. Quomodo ? Per flagella. Unde sequitur : In ira, non consumptionis puniendo eternaliter, sed consummationis, qua filii flagellantur ad correctionem : Populos confringes, id est corripies. Vel In ira, id est in preostensione ire tue future. Ier. 31.d. Postquam ostendisti mihi, percussi femur meum, confusus sum et erubui : quoniam sustinui opprobrium adolescentie mee. Ita facies illis : Et ego ad eruditionem eorum et utilitatem meam et gloriam tuam.
marg.| {o} O Deus, vitam annuntiavi tibi] bonam et malam. Vitam bonam tibi ascribendo et gratias agendo ; malam autem, in qua fui, confitendo. Sed potest queri, ad quid nunciatur Deo, qui omnia scit ? Unde Io. 21.e. Domine, tu omnia nosti. Solutio. Bona debemus nunciare ad Dei laudem et proximi edificationem ; Mala autem propter plures causas. Primo ad Dei gloriam. Ios. 7.c. Da gloriam Domino Deo Israel : atque indica mihi, quid feceris. Secundo propter iudicium sacerdotis, ad cuius pertinet officium iudicare de huiusmodi. Unde Lv. 13. frequenter dicitur, ad arbitrium sacerdotis iudicabitur homo leprosus, vel non leprosus. Tertio propter humilitatem. Eccles. 4.a. Presbytero humilia animam tuam. Quarto, ut erubescat. Hoc enim est magna pars satisfactionis. Eccl. 4.c. Pro anima tua non confundaris dicere verum : Est enim confusio adducens peccatum : et est confusio adducens gloriam et gratiam. Quinto ad cautelam, ut videlicet homo videns, quod oportet peccata confiteri, timeat facere, quod timet alii revelare. Eccles. 4.d. Ne confundaris confiteri peccata tua et ne te subiicias omni homini pro peccato. Sexto propter suffragia sacerdotis. Unde Lv. 4. frequenter dicitur : Orabit pro eo sacerdos : et dimittetur ei. Unde versus.
prol.| Gloria iudicium vilem rubere timere. Auxilium causam prestant, ut confiteamur.
marg.| Nota est vita
- Nature. Gn. 2.b. Inspiravit in faciem eius spiraculum vite.
- Culpe. 2Tim. 5.a. Vidua in deliciis vivens, mortua est.
- Gratie. Gal. 2.d. Vivo iam non ego, vivit vero in me Christus.
- Gaudii de bonis aliorum. 1. Thessal. 3.c. Nunc vivimus, si vos statis in Domino.
- Glorie. Col. 3.a. Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo, etc.
- Post confessionem autem sequitur satisfactio, que Deum placat. Unde subiungit.
marg.| {p} Posuisti lacrimas meas in conspectu tuo] id est acceptas habuisti. In hoc intelligitur Satisfactio : Non enim legitur Magdalena aliter satisfecisse, nisi cum lacrimis : Lc. 7.f. Lacrimis cepit rigare pedes eius. Et bene dicit :   [In conspectu tuo] quia libenter respicit Deus lacrimas. Is. 38.a. Audivi orationem tuam et vidi lacrimas tuas. Item in conspectu Domini ponuntur lacrime, sicut vinum, unde bibat. Ps. 101. Potum meum cum fletu miscebam. Sed quid educit istas lacrimas ? Utique cordis compunctio, que contritio potest dici Ecclesiast. 22.c. Pungens oculum deducit lacrimas. De virtute autem, quam habent lacrime apud Deum, dicit Ambrosius Oratio lenit, lacrima cogit. Idt. 8.b. Indulgentiam eius fusis lacrimis postulemus. Ibi Glossa : «Lacrima pondera vocis habent ».
marg.| Que imperant, non supplicant. Sed intelligendum est de lacrimis, que sunt pro peccatis ; non de illis, que sunt pro temporalibus : que inutiles sunt, vel nocive. Genesis vigesimo sexto. d. dicunt pastores Gerare, id est Demones : Nostra est aqua. Lacrime etiam, que {2.143va} propter, vel contra oppressores effundentur, magnum effectum habent apud Deum. Ecclesiast. trigesim. quinto c. Nonne lacrime vidue ad maxillam descendunt et exclamatio eius super deducentem eas ? A maxilla enim ascendunt usque ad celum : et Dominus exauditor non delectabitur in illis. Sunt autem lacrime desperatorum, que nihil valent apud Deum. Unde. Hbr. 12.e. Dicitur de Esau. Non enim invenit penitentie locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam. [Proposuisti] dico.
marg.| {a} Sicut et in promissione tua] id est sicut promisisti. Ez. 18.e. Si impius egerit penitentiam ab omnibus peccatis suis, omnium iniquitatum eius non recordabor amplius. Romanorum quarto d. Plenissime sciens, quia quecumque promisit Deus, potens est facere. Sap. decimo secundo c. Parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum.
marg.| {b} Tunc] id est quando confringes populos et pones lacrimas meas in conspectu tuo, acceptam tibi esse ostendens penitentiam meam.
marg.| {c} Convertentur inimici mei] humiliati propter flagellum tuum et exemplum meum.
marg.| {d} Retrorsum] ut te sequantur, Domine, servientes tibi, qui precedere volebant te adversante, secundum illud Mc. 8.d. Vade retro, Satanas. Is. 31.c. Convertimini, sicut in profundum recesseratis, filii Israel. Vel sic :   [Tunc convertentur inimici mei] homines mali, vel Demones   [retrorsum] fugientes a me, qui me prius fugabant   [Convertentur] dico   [sicut et in promissione tua] id est sicut, vel quia promisisti Lv. 26.b. Persequentur quinque de vestris centum alienos et centum ex vobis decem millia. Et Dt. 28.a. Per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua. Dico, quod acceptastis penitentiam meam ; et inimicos conversus ad penitentiam recipies. Et vere, quia semper ad hoc paratus es. Hoc est, quod sequitur.
marg.| {e} In quacumque die] sive innocentie, sive post innocentiam. Vel.   [In quacumque die] scilicet sive pueritie, sive iuventutis, sive senectutis.
marg.| {f} Invocavero te] id est intus in corde contrito et humiliato vocavero.
marg.| {g} Ecce] statim.
marg.| {h} Cognovi] per experientiam.
marg.| {i} Quoniam Deus meus es] qui mihi subvenis et recipis penitentem. Ps. 94. Quoniam non repellet Dominus plebem suam. Quod autem dicit.   [In quacumque die] expressius dicit Ez. 18.e. Secundum aliam litteram. In quacumque hora ingemuerit peccator, omnium iniquitatum eius non recordabor amplius. Sed signanter et mystice dicit hic   [die] ut notet, quod in die prosperitatis invocandus est Dominus, non tantum in nocte adversitatis, ut multi faciunt. Eccles. 17.d. Vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum : et tunc gloriaberis in miserationibus eius. Ioel 2.g. Omnis, quicumque invocaverit Dominum, salvus erit. Quia ergo Dominus ita suscipit quacumque hora invocantes et ita est in omnibus invocantibus eum : Ideo.
marg.| {k} In Deo laudabo verbum] id est ad honorem Dei, eius doctrinam commendabo, que inducit hominem ad invocandum, sicut dicitur Rm. 10.c. Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt : aut quomodo credent ei, quem non audierunt ? Et tandem concludit : Ergo fides ex auditu ; auditus autem per verbum Dei. Et laudabile est verbum Dei, Propter quod adhuc idem repetit per alia verba, subiungens.
marg.| {l} In Domino laudabo sermonem] id est quicquid loquar, ei attribuam cum laude. Vel potest differre verbum a sermone, ut sit verbum, quod docet : et appellatur lectio. Sermo autem, quod hortatur : et hoc dicitur predicatio. Utrumque autem monet hominem ad invocandum Deum : unde utrumque laudabile est. Hoc autem multipliciter aliter legitur in glossis ; sed sufficit videre legendo Glossas. Item versus etiam supra habitus est et expositus, similiter in fine prime patris : unde brevius transeundum est.
marg.| {m} In Deo speravi, non timebo, quid faciat mihi homo] Supra dixit   [caro] et est idem sensus. Unde ibi sic expositum est   [caro] id est homines carnales. Et hic   [homo] id est terrenus ab humo, Ter dicit   [non timebo] {2.143vb} propter tres malos timores humanum, mundanum, servilem.
marg.| {n} In me sunt] etc. Tertia pars, ubi vir iustus iam quasi de malis huius seculi liberatus, laudare Deum se promittit. Unde dicit.   [In me sunt] quasi dicat, non timebo, quid faciat mihi homo exterius, cum bonum interius mihi non possit surripere : per quod tibi placebo, qui   [in me] non extra   [sunt]
marg.| {o} O Deus vota tua] id est illa que desideras, scilicet.
marg.| {q} Laudationes tibi] id est ad honorem tuum faciende.
marg.| {p} Que] vota reddam tibi. Vel sic. In me sunt, Deus, vota tua, scilicet anima et virtutes, que desideras et que etiam ibi devovi. Que reddam, cum scriptum sit : Vovete et reddite, Laudationes tibi, id est ad laudem tuam et honorem. In hoc ostenditur, quod plus diligit Dominus animam et bonam voluntatem, quam censum, vel substantiam exteriorem. Gregorius Non est vacua manus a munere, dum arca cordis plena est bona voluntate. Ex. 23.b. Non apparebis in conspectu meo vacuus. Mc. 12.d. Vidua hec pauper plus omnibus misit. Nota, quod triplex est votum, Baptismi, Ordinis, religionis : que tria in homine debent esse, ita ut ab eo non scindantur per transgressionem. Primum votum debet esse in omnibus. Secundum in clericis. Tertium in religiosis. Sed multi possunt dicere verius : In me non sunt vota tua, quia multi sunt illorum transgressores. Prv. 20.d. Ruina est homini devotare Sanctos. Quia sine obedientia et perseverantia non solvitur votum. Quod significatur Lev. 22.c. Ubi dicitur. Bovem et ovem aure et cauda amputatis voluntarie offerre potest ; votum autem ex his solvi non potest. Et subiungit causas, quare reddet laudationes Deo. Prima est, quia Dominus liberabit eum a morte eterna. Unde dicit.
marg.| {r} Quoniam eripuisti] id est eripies in futuro. Vel eripuisti, in presenti spe et tandem eripies re.
marg.| {s} Animam meam de morte] eterna. Os. 13.d. De morte redimam eos. Secunda causa est, quia liberavit eum Dominus a pronitate peccandi : Unde dicit.
marg.| {t} Et pedes meos] id est affectus eripuisti.
marg.| {u} De lapsu] id est de pronitate peccandi. Lam. 4.d. Dicunt peccatores. Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum. Sic enim est, quod cum homo vagus discurrit per plateas et vicos, cito labitur in peccatum. Et propter hoc dicitur Eccl. 9.b. Noli circumspicere in vicis civitatis, nec oberraveris in plateis illius. Tertia causa est, quia dabit vitam eternam : Unde dicit.
marg.| {x} Ut placeam] quasi predicta duo faciet mihi, propter hoc tertium, ut placeam, etc. Vel ad aliud precedens verbum referri potest. Reddam laudationes, ut placeam coram Deo, non hic tantum, etc.
marg.| {y} In lumine viventium] id est in splendoribus Sanctorum, in eterna beatitudine. Ps. 35. In lumine tuo videbimus lumen. 1Tim. ult. c. Lucem habitat inaccessibilem. Hec tria, que in hoc versu continentur, tribus personis attribuuntur. Quoniam eripuistui animam meam de morte : hoc attribuit potentie Patris. Et pedes meos de lapsu : hoc sapientie filii. Ut placeam, etc. hoc caritati et benignitati Spiritus sancti.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 55), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_55)

Notes :