Psalmus 145
Numérotation du verset
Ps. 145,1
¶Alleluia
1.
¶Codd. : (Ps. 145)
D30
ΩP ω1
Rusch
Ps-G
1Alleluia
Ps-G
(
W G D V
) ΩS
Rusch cum Ps-R
] + Aggei et Zacharie
Ps-G
, + Aggei et Zacharie. Vox Christi ad populum
D30
Numérotation du verset
Ps. 145,2 I
Lauda anima mea Dominum†
laudabo
Dominum in vita mea ¦
psallam Deo meo
quamdiu
fuero.
Numérotation du verset
Ps. 145,II
Nolite
confidere in principibus ¦
Numérotation du verset
Ps. 145,3
in2 filiis hominum
2 in
D30
ΩP
Rusch Ps-G
] nec
praem. Ps-G
(D) Ω
M, neque
Ps-G (Q²) Clm343 cum Ps-R Ps-Med
in3 quibus non est salus.
3 in
Ps-G
(M Q*U V1 D)
Clm343*
Ω ΩP
Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R
]
om. Clm343² (theta.) Sedulius Ps-G
Numérotation du verset
Ps. 145,4 III
Exibit
spiritus eius
et revertetur
in terram suam ¦
in illa die
peribunt
omnes cogitationes eorum.
Numérotation du verset
Ps. 145,5 IV
Beatus cuius Deus
Iacob
adiutor eius†
spes eius in Domino Deo ipsius ¦4
4
<divisio> ipsius ¦ ... terram ω1 ] ipsius ... terram
D30
Numérotation du verset
Ps. 145,6
qui
fecit
celum et terram mare et omnia
que in eis sunt5.
5 sunt
Ps-G
(
plerique codd. et edd.
) D30 ΩP
Rusch cum Ps-R
]
om. Ps-G
(R F)
Numérotation du verset
Ps. 145,7 V
Qui
custodit veritatem
in seculum†
facit6 iudicium
6 facit
Ps-R Ps-G
] faciens
Clm343* (pseud.) Ps-Med Ps-δ
iniuriam patientibus ¦
dat
escam
esurientibus.
Numérotation du verset
Ps. 145,VI
Dominus solvit
compeditos ¦
Numérotation du verset
Ps. 145,8
Dominus illuminat cecos.
Numérotation du verset
Ps. 145,VII
Dominus erigit
elisos7 ¦
7 elisos
D30
Ω ΩP
Rusch
etc.
cum Ps-R
] allisos
Ps-G
Dominus diligit iustos.
Numérotation du verset
Ps. 145,9 VIII
Dominus
custodit advenas†
pupillum et viduam
suscipiet ¦ et vias8
8 vias
Ps-G
(V D)
D30
Ω ΩP
Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R Ps-Moz
X] viam
Ps-G cum Ps-R Clm343
peccatorum
disperdet.
Numérotation du verset
Ps. 145,10 IX
Regnabit
Dominus in secula †
Deus tuus
Sion ¦
in generatione et generatione9.
9 in generatione
Ps-G
(
F
²
M Q W Φ
RGV U
G
K ΨB
V D
²)
D30
Ω ΩP
Ed1530 Ps-Moz
C
cum graec. Sedulius
] in omni generatione
Ps-G
(
D*
)
Rusch,
in generationem
Ps-G
Clementina
, in saeculum
Clm343* (pseud.) Ps-R Ps-Med
| et generatione
Ps-G
(
F Φ
GV
G
ΨB
D
)
Rusch
] et generationem
Ps-G D30
Ω ΩP ω1
Clementina etc.,
saeculi
Clm343* (pseud.) Ps-R Ps-Med
Psalmus 145
Numérotation du verset
Ps. 145,1
marg.|
Lauda, anima mea, Dominum]
Titulus est
[Alleluia]
id est laus Dei. Vox ista est quasi musica salutaris, tamquam harmonia celestis, que non solum homines, sed etiam Angelos delectat, laudem Dei exprimens, que congrue huic Psalmo prescribitur, ubi vir iustus exhortatur animam ad laudem Dei, quia in diversis aliquando, velit nolit, perturbatur anima. Unde supra 41. Quare tristis es, anima mea et quare conturbas me ? Sed ut auferat ei perturbationem, suggerit gaudium de spe, si non in re : Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor, etc. Intentio monet ad laudem. Modus, Tripartitus est Psalmus. Primo propheta sibi, quasi omnibus consulit laudare, ne in vanis ocietur. Secundo, alios monet non sperare in homine, ibi :
[Nolite confidere]
Tertio, docet omnem spem in Deo ponendam, ibi :
[Beatus vir]
Vir itaque iustus animam suam ad laudem exhortans, ait.
Numérotation du verset
Ps. 145,2
I
I
marg.|
{r}
Lauda anima]
Non hoc caro anime consulit, cum anima sit dignior. Ipsa enim natura spiritualis infinita est et substantie Dei vicina et purior : Ergo pars anime superior, scilicet mens, que cogitat sapientiam divinam, illi inherens et in illam suspirans, videt quasdam anime partes, scilicet sensualitatem perturbari motibus seculi et cupiditate terrenorum ad exteriora rapi, a quibus ad interiora et superbia revocat eam. Sic ergo secundum sensualitatem exhortans anima secundum rationem dicit :
[Lauda, anima mea, Dominum]
Quid enim tibi placet in hoc seculo divisa per tot secularium rerum amores : collige te ad auctorem, hic erit tibi pax et securitas. Deinde respondet anima menti, quasi hic pregravata et non valens finita consistere, ut dignum est et
{2.351ra} dicit.
marg.|
{a}
Laudabo Dominum in vita mea]
id est in vita presenti. Et qua firmitate propositi teneatur ad laudandum Deum indicat, cum subiungit.
marg.|
{b}
Psallam Deo meo, quamdiu fuero]
id est dum vita vivam super terram, laudabo Dominum Deum meum. Vel sic.
marg.|
{a}
Laudabo Dominum in vita mea]
id est in vita eterna, que est vere vita, scilicet cum perfecte ei inhesero. Sed hic modo laudo tenuiter, quia corpus aggravat animam ; ideo hic gemo, ibi plene laudabo, quia tunc.
marg.|
{b}
Psallam Deo meo, quamdiu fuero]
Non ideo hoc dicit quod aliquando non sit, quia in eternum erit et ideo vere diu, sed quamdiu fuero, perfecte, scilicet. Psallere autem a psallin dicitur, quod est tangere et ad bona opera pertinet, ut sic indicet se laudaturum corde et ore et bonis operibus Dominum. Per tactum bona operatio significatur. supra Ps. 91. Bonum est confiteri Domino et psallere, etc.
marg.|
Nota decem, que debet homo facere de anima sua circa Deum.
Primo debet eam effundere coram Domino per devotionem. Ps. 41. Hec recordatus sum et effudi in me animam meam.
Secundo, debet eam levare ad Dominum per spem et confidentiam. Ps. 24. Ad te, Domine, levavi animam meam, Deus meus in te confido, non erubescam.
Tertio, subiicere eam per humilitatem. Ps. 61. Nonne Deo subiecta erit anima mea.
Quarto, omnem temporalem consolationem renuere. Ps. 76. Renuit consolari anima mea.
Quinto, soli Deo per fidem vivere. Hab. 2.a. Iustus enim ex fide vivit. Ps. 21. Anima mea illi vivet.
Sexto, bona Dei scrutari. Ps. 118. Ideo scrutata est ea anima mea.
Septimo, in bonis Domini demorari. Ps. 24. Anima eius in bonis demorabitur.
Octavo, delectari et exultare. Ps. 34. Anima mea exultabit in Domino et letabitur in salutari suo.
Nono, debet ipsa anima ad amplexus Sponsi anhelare et ipsum totis visceribus desiderare. Ps. 41. Quemadmodum desiderat cervus, etc.
Decimo, debet, quamdiu vivit, laudare, ut hic : [Lauda anima mea Dominum] Et ipsum benedicere cum omnibus interioribus suis. Ps. 102. Benedic, anima mea, Dominum et omnia, que intra me sunt, nomini sancto eius. Hoc est psalterium decachordum, de quo supra dictum est, ut tandem supra se tracta dicat : Quam dilecta tabernacula tua, etc.
Primo debet eam effundere coram Domino per devotionem. Ps. 41. Hec recordatus sum et effudi in me animam meam.
Secundo, debet eam levare ad Dominum per spem et confidentiam. Ps. 24. Ad te, Domine, levavi animam meam, Deus meus in te confido, non erubescam.
Tertio, subiicere eam per humilitatem. Ps. 61. Nonne Deo subiecta erit anima mea.
Quarto, omnem temporalem consolationem renuere. Ps. 76. Renuit consolari anima mea.
Quinto, soli Deo per fidem vivere. Hab. 2.a. Iustus enim ex fide vivit. Ps. 21. Anima mea illi vivet.
Sexto, bona Dei scrutari. Ps. 118. Ideo scrutata est ea anima mea.
Septimo, in bonis Domini demorari. Ps. 24. Anima eius in bonis demorabitur.
Octavo, delectari et exultare. Ps. 34. Anima mea exultabit in Domino et letabitur in salutari suo.
Nono, debet ipsa anima ad amplexus Sponsi anhelare et ipsum totis visceribus desiderare. Ps. 41. Quemadmodum desiderat cervus, etc.
Decimo, debet, quamdiu vivit, laudare, ut hic : [Lauda anima mea Dominum] Et ipsum benedicere cum omnibus interioribus suis. Ps. 102. Benedic, anima mea, Dominum et omnia, que intra me sunt, nomini sancto eius. Hoc est psalterium decachordum, de quo supra dictum est, ut tandem supra se tracta dicat : Quam dilecta tabernacula tua, etc.
Numérotation du verset
Ps. 145,II
marg.|
{c}
Nolite confidere in Principibus]
Hec est secunda pars, in qua monet non sperandum esse in hominibus, sed in Deo, quasi dicat, ego laudabo, vos autem pusilli, qui nondum de Deo speratis
[nolite confidere in Principibus]
quia tam Principes, quam homines mendaces sunt in promissis. Ps. 61. Mendaces filii hominum in stateris. Item, quia cito moriuntur. Eccl. 10.b. Omnis potentatus vita brevis. Item : quia in necessitate deficiunt : Dt. 32.e. Surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos protegant. Ier. 2.f. Ubi sunt dii tui, quos feceras tibi ? surgant, etc. Item, quia nihil possunt contra Dominum. Os. 10.a. Non enim timemus Dominum et quid faciet Rex nobis ? Rm. 8.f. Si Dominus pro nobis, quis contra nos ? Item, quia cito mutantur ab amicitia ad inimicitiam. Nm. 23.c. Non est Deus quasi homo, ut mentiatur, neque filius hominis, ut mutetur. Item, quia fallaces sunt. Is. 36. Ecce confidis super baculum arundineum confractum, cui si innixus fuerit homo, perforabit manum eius. Item, quia confidentia hominis confidentiam de Deo tollit. Is. 30.a. Os meum non interrogastis, sperantes in fortitudine Pharaonis. Tales Dominus non adiuvat. Sequitur : Erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem. Ideo 1Mcc. 8. ex quo Iudas Machabeus posuit fiduciam in Romanis, devictus est, ipse et exercitus eius. Propter hoc dicitur Ier. 17.a. Maledictus homo, qui confidit in homine. Non est ergo confidendum.
Numérotation du verset
Ps. 145,3
marg.|
{d}
In filiis hominum, in quibus non est salus]
sed in Filio hominis, id est in Christo, qui dicitur filius hominis, non inquantum hominis filius, sed Dei : confidendum est
{2.351rb} in eo, quoniam ipsum constat humani generis existere Salvatorem.
Numérotation du verset
Ps. 145,4
III
III
marg.|
{e}
Exibit spiritus eius]
Anima enim tamquam depositum reddenda est Deo, a quo est, sicut corpus terre, unde est. Sed sunt aliqui, qui hoc depositum restituere differunt, non dicunt cum Propheta : Paratum cor meum Deus. Nec parati reddere rationem de quinque talentis et reddere, que sunt Dei Deo. Iustus autem semper paratus est, secundum placitum repetentis, cupiens dissolvi et esse cum Christo. Sunt alii, qui nullatenus reddere depositum volunt, qui mori recusant, dicentes cum divite, Lc. 12.c. Anima mea, habes multa bona posita, etc. Alii depositum hoc in malos usus consumunt, sicut filius prodigus. Lc. 15.c. Alii reddere depositum vellent, sed qui deposuit, recipere renuit, quia deterioratum et corruptum depositum invenit, dicens illud Mt. 22.c. Cuius est imago hec ? Et quia talis anima est Cesaris, id est Diaboli, Deus eam accipere renuit, dicens : Reddite ergo, que sunt Cesaris Cesari. Et illud Za. 11.c. Proiice eos ad statuarium. Alii obligant se reposcenti et non reddunt, quod obligatum est, ut illi, qui propter venialia detinentur in Purgatorio, de quibus 1Cor. 3.c. Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Alii pro debito alieno obligati depositum reddere non possunt, ut illi, qui suscipiunt curas animarum, de quibus Prv. 20.c. Tolle vestimentum eius, qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo. Alii statim reddunt accepto chirographo, sicut fecit Gabelus, de quo habetur Tob. 1.c. Qui debebat decem talenta Tobie sub chirographo. Gabelus interpretatur vallis Deo festinans, id est humilis, qui ad Deum festinat et reddit depositum suum, scilicet animam, que est drachma per decem talenta significata : Hanc Christus sub chirographo commissam repetit.
marg.|
{e}
Exibit]
ergo
[spiritus]
id est anima de corpore subito, quando non vult, vel scit.
marg.|
{f}
Et]
exeunte spiritu
[revertetur]
caro
[in terram suam]
unde cepit initium.
marg.|
{g}
In illa die]
scilicet mortis.
marg.|
{h}
Peribunt]
id est frustrabuntur.
marg.|
{i}
Omnes cogitationes eorum]
qui in diversos ambitus seculi tendebant.
Numérotation du verset
Ps. 145,5
IV
IV
marg.|
{k}
Beatus, cuius Deus]
etc. Hec est tertia pars, ubi docet omnem spem in Deo ponendam. Et notandum quod supra remotis noxiis, docet hic, quid salutis est, scilicet in quo sperandum sit. Et quasi quis quereret, in quo ergo esset sperandum, respondit : In Domino, quia
[beatus]
est
[cuius Deus]
est, non Angelus. Vel homo, sed.
marg.|
{l}
Deus Iacob]
id est qui sperat in illo, qui fuit Deus Iacob. Ipse dico.
marg.|
{m}
Adiutor eius]
Iacob, id est adiutor huius veri Iacob, sicut fuit adiutor illius actualis Iacob. Ipsius Iacob sic fuit adiutor, ut de Iacob faceret Israel, qui iam videret adiutorium, fieret Israel, id est videret Deum, qui est eius adiutorium. Sic si hic non vides, sed habes adiutorem Deum, eris tandem de Iacob Israel et videbis Deum et cessabit omnis gemitus et dolor. Dicit ergo :
[Beatus]
est ille,
[cuius Deus]
est
[Deus Iacob adiutor eius]
id est huius veri Iacob, sicut illius actualis. Cur est beatus ? Quia.
marg.|
{n}
Spes eius]
est
[in Domino Deo ipsius]
Et quia etiam cultoribus Demonum spes est in Deo suo, determinat, in quo debet spes poni, dicens.
Numérotation du verset
Ps. 145,6
marg.|
{o}
Qui fecit]
etc. quasi in quo Domino Deo ? Illo qui fecit.
marg.|
{p}
Celum et terram, mare]
id est in Christo. Et hoc usque ad finem Psalmi ostendit describendo eum per opera. Nam etsi sint dii multi et Domini, nobis tamen unus est Deus, ex quo omnia. Et est hec laus ab operibus, quia etsi non eius substantiam, tamen actus eius aliquatenus nostra capit notitia, de quibus subditur.
marg.|
{q}
Et omnia]
fecit,
[que in eis sunt]
scilicet in celo et in terra, mari et ita de eo curat inter alia.
[Omnia]
dicit, ne quem alium putes creatorem, vel id est etiam minutissimarum rerum. Et preter cetera hoc addit ad nos pertinens : Ipse est.
Numérotation du verset
Ps. 145,7
V
V
marg.|
{r}
Qui custodit veritatem]
Hic est Christus, qui est veritas, quia omnis homo mendax. Hic verbis et amandum predicat et timendum.
[Custodit veritatem]
quia.
marg.|
{s}
Facit iudicium]
his, qui patiuntur
[iniuriam]
Quod enim iure quis patitur, non est iniuria : aliud est enim pati iniuriam, aliud pati supplicium. Iniuriam enim patimur iniuste, supplicium iuste.
prol.|
{2.351va}
marg.|
{a}
Dat escam]
utramque, corporalem et spiritualem.
marg.|
{b}
Esurientibus]
de quibus dicitur. Mt. 5. Beati, qui esuriunt iustitiam. Hec duo, scilicet facere iudicium et dare escam, ad iustitiam pertinent. Christus enim iustus Iudex vindicat patientes propter nomen suum et dat escam diligentibus se.
Numérotation du verset
Ps. 145,VI
marg.|
{c}
Dominus solvit compeditos]
mortali corpore. Hoc solvit, ex mortalibus faciens immortales. Vel
[compeditos]
culpis
[Dominus solvit]
a peccatis. Et
Numérotation du verset
Ps. 145,8
marg.|
{d}
Dominus illuminat]
sapientia.
marg.|
{e}
Cecos]
ignorantia, id est eos, qui ceci sunt, facit sapientes. Hec ad abundantiam suavitatis pertinent. Sequitur.
Numérotation du verset
Ps. 145,VII
marg.|
{f}
Dominus erigit elisos]
Elisos per superbiam, erigit per humilitatem. Quos enim Diabolus elidit, Dominus erigit.
marg.|
{g}
Dominus diligit iustos]
per gratie infusionem et quia diligit, ideo facit iudicium eis iniuriam patientibus. Qui sunt iusti ? Et quomodo diligit ? Ecce : iusti sunt pupilli et vidue. Hos diligit custodiendo : Et hoc est, quod ait.
Numérotation du verset
Ps. 145,9
VIII
VIII
marg.|
{h}
Dominus custodit advenas]
scilicet qui dicunt : Non habemus hic manentem civitatem.
marg.|
{i}
Pupillum et viduam suscipiet]
id est omni opere et auxilio destitutos in hoc seculo, ut sperent in Deum. Et etiam, qui habent terrena, sed non in eis confidunt, pupilli et vidue Dei sunt : Nam secundum quemdam modum, omnes orphani sumus absente patre nostro, non mortuo, ad quem clamamus : Pater noster, qui es in celis. Vel per advenas intelligitur Ecclesia Gentium. Omnis enim Ecclesia Gentium adventitia est ad patres, quorum non carne, sed imitatione est filia. Pupilli sunt omnes fideles in hac peregrinatione, quibus absens est pater : Et omnis fidelis anima est vidua, sponso absente, quamdiu sponsus abest, unde magis patrem et sponsum desiderant : Et hos omnes Deus protegit, non visus, sed desideratus. Et ipse.
marg.|
{k}
Disperdet viam]
vel
[vias]
latas
[peccatorum]
qui hic nostram arctam viam irrident, quorum via exterminata est. Nobis quid restat ? Utique Regnum Dei, de quo supponit.
Numérotation du verset
Ps. 145,10
IX
IX
marg.|
{l}
Regnabit Dominus]
in sanctis suis
[in secula]
Hoc de magnificentia sumitur. Regnabit Dominus in nobis, quando corda nostra erunt in eo firma, quod non modo est. Quis Dominus ?
marg.|
{m}
Deus tuus]
o
[Sion]
quasi dicat, ad te pertinet, o Ecclesia, quia tu es Regnum eius, non Babylonia. Deinde quod dixerat
[In secula]
exponit.
marg.|
{n}
In generatione et generationem]
id est semper. Vel per Sion intelligi potest anima contemplativa : Nam Sion interpretatur specula, in qua Dominus regnat in presenti per gratiam et regnabit in futuro per gloriam. Et hoc est
[in generatione]
presenti,
[et generationem]
futuram, dummodo, ut inquit Hieronymus, simus Reges et imperemus corpori nostro et subiiciamus illud spiritui nostro et cor nostrum sit in manu Domini Iesu Christi, qui est benedictus in secula seculorum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 145), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_145)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 145), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_145)
Notes :