Hugo de Sancto Caro

Psalmus 77

Numérotation du verset Ps. 77,1 

¶Intellectus Asaph1.
¶Codd. : (Ps. 77) D30 Rusch Ps-G
1 Intellectus Asaph Ps-G Rusch ] In finem pro Idithun psalmus Asaph D30 (hapax)
Numérotation du verset Ps. 77,I 

Attendite
popule2 meus legem meam ¦ inclinate
2 popule ΨB V D Hi D30 Ω ... Clementina cum γ] populus D14 Ps-G
aurem vestram
in verba oris mei.
Numérotation du verset Ps. 77,2 II

Aperiam in parabolis3
3 parabolis D30 Rusch ] parabola D14 Ps-G
os meum ¦ loquar4
4 loquar D14 D30 Rusch ] eloquar Ps-G
propositiones
ab initio.
Numérotation du verset Ps. 77,3 III

Quanta
audivimus et cognovimus ea ¦
et
patres nostri
narraverunt nobis.
Numérotation du verset Ps. 77,4 IV

Non sunt occultata a filiis
eorum ¦ in generatione altera5.
5 generatione altera D30 Rusch ] generationem alteram Ps-G
Numérotation du verset Ps. 77,V 

Narrantes laudes
Domini et virtutes eius ¦
et mirabilia eius
que fecit.
Numérotation du verset Ps. 77,5 VI

Et
suscitavit testimonium in Iacob ¦
et legem
posuit in Israel.
Numérotation du verset Ps. 77,VII 

Quanta
mandavit patribus nostris
nota facere6 ea filiis suis ¦
6 facere D14 D30 Hi Ω (fat’e) Ps-G ] facite Rusch (hapax)
Numérotation du verset Ps. 77,6 

ut cognoscat
generatio altera.
Numérotation du verset Ps. 77,VIII 

Filii
qui nascentur
et7 exsurgent ¦
7 et D30 Rusch Ps-G ] om. ΩS
et narrabunt8 filiis suis.
8 et narrabunt D14 ΩS Ps-G ] enarrabunt Hi Ω M Rusch
Numérotation du verset Ps. 77,7 IX

Ut ponant in Deo9
9 Ut D14 Rusch Ps-G ] Et Ω M
spem suam et non obliviscantur
operum Dei10 ¦
10 operum Dei D14 D30 Rusch cum Ps-R ] opera Dei Ps-G
et mandata eius
exquirant.
Numérotation du verset Ps. 77,8 X

Ne fiant sicut patres eorum ¦
generatio prava
et exasperans.
Numérotation du verset Ps. 77,XI 

Generatio
que non direxit
cor suum ¦
et non est
creditus
cum Deo spiritus eius.
Numérotation du verset Ps. 77,9 XII

Filii Ephrem11
11 Ephrem Ω M Clementina ] Effrem Rusch
intendentes
et mittentes arcum12 ¦ conversi sunt
12 arcum] arcus Ps-G
in die belli.
Numérotation du verset Ps. 77,10 XIII

Non custodierunt testamentum Dei ¦
et in lege eius noluerunt ambulare.
Numérotation du verset Ps. 77,11 XIV

Et obliti sunt benefactorum13 eius ¦ et mirabilium eius que ostendit eis.
13 benefactorum Hi D14 Ω Ps-G ] beneficiorum Rusch (hapax)
Numérotation du verset Ps. 77,12 XV

Coram
patribus eorum14
14 eorum] + que Ps-G
fecit mirabilia in terra Egypti ¦
in campo Thaneos.
Numérotation du verset Ps. 77,13 XVI

Interrupit mare
et perduxit
eos15 ¦ et16* statuit aquas
15 eos] om. C |
16 et U G K V D D30 Cor2 (hebr. et Hieron. et grecus) ΩS edd. cum hebr. Ps-R Ps-H ] om. Cor2 (anti. quidam non ponunt ET coniunctionem) Rusch Ps-G |
quasi in utre17.
17 in utre D14 D30 Hi Ω Ps-G ] utrem Ps-G
Numérotation du verset Ps. 77,14 XVII

Et
deduxit eos in nube diei ¦ et tota nocte in illuminatione ignis.
Numérotation du verset Ps. 77,15 XVIII

Interrupit
petram
in eremo ¦
et adaquavit eos velut18 in abysso multa.
18 velut D14 ] quasi Rusch (hapax)
Numérotation du verset Ps. 77,16 XIX

Et eduxit aquam
de petra ¦
et deduxit19
19 deduxit Hi D14 Ps-G ] eduxit ΨB V Rusch cum Ps-R
tamquam
flumina aquas.
Numérotation du verset Ps. 77,17 XX

Et
apposuerunt
adhuc peccare ei ¦
in ira excitaverunt20 Excelsum
20 ira excitaverunt D14 D30 Hi Ps-G ] iram concitaverunt ΩS Rusch
in inaquoso.
Numérotation du verset Ps. 77,18 XXI

Et
temptaverunt Deum in cordibus suis ¦
ut peterent escas animabus suis.
Numérotation du verset Ps. 77,19 XXII

Et male
locuti sunt de Deo ¦ dixerunt : Numquid poterit Deus
parare mensam in deserto ?
Numérotation du verset Ps. 77,20 XXIII

Quoniam percussit petram
et fluxerunt aque ¦ et torrentes inundaverunt.
Numérotation du verset Ps. 77,XXIV 

Numquid et panem poterit21 dare ¦ aut parare mensam
21 poterit Hi D14 D30 Rusch Ps-G ] potest Ps-G
populo suo ?
Numérotation du verset Ps. 77,21 XXV

Ideo
audivit Dominus22
22 Dominus om. D14, sec. compl.; D30 Ps-G
et distulit ¦
et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit
in Israel.
Numérotation du verset Ps. 77,22 XXVI

Quia non crediderunt in Deo ¦ nec speraverunt
in salutari eius23.
23 salutari D14 D30 Rusch Ps-G ] salutare Ps-G
Numérotation du verset Ps. 77,23 XXVII

Et
mandavit nubibus
desuper ¦ et ianuas celi aperuit.
Numérotation du verset Ps. 77,24 XXVIII

Et pluit illis manna ad manducandum ¦
et panem celi
dedit eis.
Numérotation du verset Ps. 77,25 XXIX

Panem angelorum
manducavit homo ¦ cibaria
misit eis in abundantia24.
24 abundantia Φ V D D14 D30 ΩS Clementina ] abundantiam Hi Ω M Rusch Ps-G
Numérotation du verset Ps. 77,26 XXX

Transtulit
austrum de celo ¦
et induxit in virtute sua
africum.
Numérotation du verset Ps. 77,27 XXXI

Et pluit super eos sicut pulverem
carnes ¦
et sicut arenam maris volatilia pennata.
Numérotation du verset Ps. 77,28 XXXII

Et ceciderunt in medio castrorum eorum ¦
circa tabernacula eorum.
Numérotation du verset Ps. 77,29 XXXIII

Et manducaverunt et saturati sunt nimis
et desiderium eorum attulit eis ¦
Numérotation du verset Ps. 77,30 

non sunt fraudati a desiderio suo.
Numérotation du verset Ps. 77,XXXIV 

Adhuc
esce
eorum erant25 in ore ipsorum ¦
25 esce eorum erant D14 D30 Rusch Ps-G ] esca eorum(ipsorum Q) erat Edmaior. (C I Q) cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 77,31 

et ira Dei ascendit super eos26*.
26 super eos plerique codd. et edd. D30 Rusch cum Ps-R Ps-H ] in eos Ps-G (R F) cum Ps-δ Ps-Moz Ps-Med., in eis C I cum Ps-α
Numérotation du verset Ps. 77,XXXV 

Et occidit pingues eorum ¦
et electos
Israel impedivit.
Numérotation du verset Ps. 77,32 XXXVI

In omnibus
his peccaverunt adhuc ¦
et non crediderunt in27 mirabilibus eius.
27 in plerique codd. et edd. R Ps-G ΨΩ Rusch cum Ps-R iuxta LXX] om. Ps-G (F C I Q² G K ΦGP ΨB*) cum Ps-α Ps-δ Ps-H; cf. LXX (B) ; Cor2 (grecus et hebr. et anti et Hieron. non habent)
Numérotation du verset Ps. 77,33 XXXVII

Et defecerunt
in vanitate
dies eorum ¦ et anni eorum cum festinatione.
Numérotation du verset Ps. 77,34 XXXVIII

Cum
occideret28 eos querebant eum ¦
28 occideret D14 D30 Ps-G ] occiderit Edmaior. (Q²) Rusch
et
revertebantur et diluculo
veniebant ad eum29.
29 eum V D D14 D30 ΨB Ω Ed1530 Rusch Clementina cum Ps-R ] Deum Ps-G
Numérotation du verset Ps. 77,35 XXXIX

Et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum ¦
et Deus excelsus redemptor eorum est.
Numérotation du verset Ps. 77,36 XL

Et30 dilexerunt eum in ore suo ¦
30 Et] sup. ras.| divisio praem. al. m. marg. D30
et lingua sua mentiti sunt ei.
Numérotation du verset Ps. 77,37 XLI

Cor autem eorum31*
31 eorum plerique codd. et edd. , M² (in ras.) D30 Rusch cum Ps-R Ps-H ] ipsorum Ps-G (R F C I W U G K ΦP ΨB)
non erat rectum
cum eo ¦ nec fideles habiti sunt in testamento32 eius.
32 testamento] testamentum R Q² W* cum Ps-γ Ps-δ² Ps-ζ
Numérotation du verset Ps. 77,38 XLII

Ipse autem est33 misericors
33 autem est D30 Rusch Ps-G ] autem D14*, est autem D14² (al. m.)
et propitius fiet peccatis eorum ¦
et non disperdet34 eos.
34 disperdet D14 D30 Rusch Ps-G cum Ps-R] perdet Edmaior.
Numérotation du verset Ps. 77,XLIII 

Et abundavit35
35 abundavit Rusch Ps-G cum Ps-R ] abundabit Edmaior.
ut averteret36 iram suam ¦
36 averteret D30 Rusch Ps-G cum Ps-R ] avertat Ps-G
et non accendit37 omnem iram suam.
37 accendit Rusch Ps-G cum Ps-R ] accendet Ps-G
Numérotation du verset Ps. 77,39 XLIV

Et recordatus est quia caro sunt ¦
spiritus
vadens
et non rediens.
Numérotation du verset Ps. 77,40 XLV

Quotiens
exacerbaverunt eum
in deserto ¦ in iram38 concitaverunt eum
38 iram] ira Ps-G
in inaquoso.
Numérotation du verset Ps. 77,41 XLVI

Et conversi sunt
et temptaverunt Deum ¦ et Sanctum Israel
exacerbaverunt.
Numérotation du verset Ps. 77,42 XLVII

Non sunt recordati manus
eius ¦ die
qua redemit eos de manu tribulantis.
Numérotation du verset Ps. 77,43 XLVIII

Sicut
posuit in Egypto signa sua ¦
et prodigia sua
in campo Thaneos39.
39 Thaneos D30² Ps-G (U) ΩS Rusch ] Taneos D14² D30* Ps-G , Thapneos D, Thapnneos D14*
Numérotation du verset Ps. 77,44 XLIX

Et
convertit in sanguinem40 flumina eorum ¦ et imbres eorum ne biberent.
40 sanguinem D30 Ω Ruch Ps-G cum Ps-R ] sanguine D14 Edmaior. (Φ ΨB)
Numérotation du verset Ps. 77,45 L

Misit in eos cynomiam
et comedit eos ¦ et ranam et disperdidit41 eos.
41 disperdidit plerique codd. et edd. , M² D30 Ω Ed1455 Ed1530 Ed1532 Rusch Clementina] disperdit PsG (R F M* Q W ΨB)
Numérotation du verset Ps. 77,46 LI

Et dedit erugini
fructus eorum ¦
et labores
eorum locuste.
Numérotation du verset Ps. 77,47 LII

Et occidit in grandine vineas42 eorum ¦
42 vineas D14 D30 Ω Ruch Ps-G cum Ps-R ] vineam Ps-G
et moros eorum in pruina.
Numérotation du verset Ps. 77,48 LIII

Et tradidit grandini
iumenta eorum ¦ et possessionem eorum igni.
Numérotation du verset Ps. 77,49 LIV

Misit
in eos iram indignationis sue
indignationem43
43 indignationem] et praem. ΩS
et iram
et tribulationem ¦ immissiones44
44 immissiones D D14² D30² (in ras.) ... Clementina cum Ps-R ] immissionem D14* D30* Rusch Ps-G
per angelos malos.
Numérotation du verset Ps. 77,50 LV

Viam
fecit semite ire sue
non45 pepercit a morte animarum eorum ¦
45 non] et praem. Ps-G (F*) G ΩS ; cf. divisionem vel pausam psalmodiae in D30 sue +
et iumenta eorum in morte conclusit.
Numérotation du verset Ps. 77,51 LVI

Et percussit omne
primogenitum46 in terra Egypti47* ¦
46 primogenitum plerique codd. et edd. D30 Rusch Ps-G cum Ps-R Ps-H] primitivum Ps-G (R F) cum Aug. in loc. cit., primitium C I |
47 terra Egypti Q² V D D14 D30 ΨB Ω Ed1455 Ps-G ] Egypto C Q* Q3 G K I Rusch cum hebr. LXX Ps-δ cum Ps-H |
primitias
omnis laboris48* eorum
48 omnis laboris Cor2 (alia littera) plerique codd. et edd. M² D30 Ω Ed1455 Clementina cum Ps-R , cf. LXX (R et lucian.)] laborum Ps-G (R C I M* Φ U G K) Cor2 (hebr. et anti. et Hieron. sic habent) cum LXX Ps-α Ps-γ Ps-δ Ps-MozC, cf. hebr.
in tabernaculis Cham.
Numérotation du verset Ps. 77,52 LVII

Et abstulit sicut oves populum suum ¦
et perduxit eos tamquam gregem in deserto.
Numérotation du verset Ps. 77,53 LVIII

Et deduxit49* eos in50 spe
49 deduxit plerique codd. et edd. D14 D30 ΩS Ps-G Ed1530] eduxit V C Ω M Rusch Ed1532 Clementina cum Ps-R , duxit ΨB* cum Ps-H |
50 in Rusch Ps-G ] cum ΩM cum Ps-H |
et non timuerunt ¦ et inimicos eorum operuit mare.
Numérotation du verset Ps. 77,54 LIX

Et induxit eos51 in montem
51 eos] es cacogr. D30
sanctificationis sue ¦
montem
quem acquisivit
dextera eius.
Numérotation du verset Ps. 77, LX 

Et eiecit
a facie
eorum
gentes ¦
et sorte divisit eis terram in funiculo52 distributionis.
52 funiculo] funiculum Q* W
Numérotation du verset Ps. 77,55 LXI

Et habitare fecit in tabernaculis eorum ¦
tribus Israel.
Numérotation du verset Ps. 77,56 LXII

Et
temptaverunt
et exacerbaverunt Deum excelsum ¦
et testimonia eius non custodierunt.
Numérotation du verset Ps. 77,57 LXIII

Et averterunt se
et non servaverunt53 pactum ¦
53 servaverunt D30 Ps-G ] conservaverunt Rusch (hapax)
quemadmodum patres eorum
conversi sunt in arcum pravum.
Numérotation du verset Ps. 77,58 LXIV

In iram54 concitaverunt eum in collibus suis ¦
54 In iram D14 D30 Rusch Ps-G (D) Clementina ] Et in ira D30 Edmaior.
et
in sculptilibus suis ad emulationem
eum provocaverunt.
Numérotation du verset Ps. 77,59 LXV

Audivit Deus
et sprevit55* ¦
55 sprevit Ps-G Hi D14 D30 et cett + eos Rusch cum Ps-med ; cf. Ps. 52, 6
et ad nihilum redegit56 valde Israel.
56 redegit F* I Q G* K D* ] redigit Cor2 (antiqui.)
Numérotation du verset Ps. 77,60 LXVI

Et repulit
tabernaculum Silo57 ¦
57 Silo Ps-G (D plerique codd. ) D30 Ω Rusch ] Selo Ps-G
tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus.
Numérotation du verset Ps. 77,61 LXVII

Et tradidit
in captivitatem virtutem eorum ¦
et pulchritudinem eorum in manus inimici.
Numérotation du verset Ps. 77,62 LXVIII

Et conclusit
in gladio
populum suum ¦
et hereditatem suam sprevit.
Numérotation du verset Ps. 77,63 LXIX

Iuvenes
eorum comedit ignis ¦
et virgines eorum non sunt lamentate.
Numérotation du verset Ps. 77,64 LXX

Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt ¦
et vidue eorum
non plorabuntur.
Numérotation du verset Ps. 77,65 LXXI

Et excitatus est
tamquam dormiens Dominus ¦
tamquam potens crapulatus a vino.
Numérotation du verset Ps. 77,66 LXXII

Et percussit inimicos suos in posteriora ¦
opprobrium sempiternum dedit illis.
Numérotation du verset Ps. 77,67 LXXIII

Et
repulit tabernaculum
Ioseph ¦
et tribum Ephrem58
58 Ephrem] scrips. , Effrem Ps-G (V D) Rusch , Effraim Ω, Ephraim Clementina
non elegit.
Numérotation du verset Ps. 77,68 LXXIV

Sed elegit tribum59 Iuda ¦
59 Sed elegit tribum plerique codd. et edd. D30 Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R ] Et el. tr. Ps-G (F C I) cum hebr. LXX Ps-Ps-α Ps-γ Ps-δ, el. tr. et R*, eleg. trib. R²
montem Sion
quem dilexit.
Numérotation du verset Ps. 77,69 LXXV

Et edificavit60
60 edificavit] + sibi R
sicut unicornium61 sanctificium suum ¦ in terra
61 unicornium Cor2 (hebr. et anti. habent UNICORNIUM in plurali) D30 ΩS Ps-G; cf. Ps-R (unicornuorum) ] unicornuum F, unicornis Rusch Cor2 (grecus in singulari) M² Q² W U ΨB D Ω M) Ed1530, cf. LXX (codd. lucian.)
quam fundavit in secula.
Numérotation du verset Ps. 77,70 LXXVI

Et
elegit David servum suum
et sustulit eum de gregibus ovium ¦ de post fetantes accepit eum.
Numérotation du verset Ps. 77,71 LXXVII

Pascere
Iacob servum suum ¦ et Israel hereditatem suam.
Numérotation du verset Ps. 77,72 LXXVIII

Et pavit eos in innocentia cordis sui ¦
et in intellectibus
manuum suarum
deduxit eos.

Psalmus 77

Numérotation du verset Ps. 77,1 
marg.| Attendite, popule meus] Titulus. Intellectus Asaph. Supra dixit Dominum fecisse mirabilia : Hic ostendit quod spiritualiter debent intelligi, sicut titulus ostendit. Intentio est monere populum Dei, ne spiritualibus eius beneficiis fit ingratus.
marg.| Modus. Novem sunt partitiones. In prima parte invitat nos ad spiritualem intelligentiam, ibi : Attendite. In secunda nos revocat spiritualiter ab ingratitudine, ostendens ingratitudinem Iudeorum, ibi : Quanta audivimus. In tertia ostendit, que et qualia fecerit Dominus Iudeis in Egypto et in exitu de Egypto, ibi : Coram patribus eorum. Ceteras partes suis locis poterimus assignare. In prima ergo parte, primo reddit audientes attentos, cum dicit : [Attendite] Secundo, Benevolos, cum dicit :   [popule meus] Tertio dociles, cum dicit legem meam. Quarto humiles et credulos, cum dicit : Inclinate aurem vestram. Hec quatuor necessaria sunt audientibus, scilicet ut sint diligentes, vel attenti, benevoli, dociles et creduli verbis Magistri boni. Loquitur ergo principaliter ad populum Christianum, ut de quo mystice intelligenda sunt, que in hoc psalmo de populo Iudeorum ad litteram enarrantur. Et illa narratio secundum historiam plana est : Unde in illa non est immorandum, precipue cum non principalis intentio Prophete sit in hoc psalmo loqui ad Iudeos ; sed magis ad Christianos. Dicit ergo caput Ecclesie, id est Christus ad membra sua, vel Deus Pater.
Numérotation du verset Ps. 77,1 
I
marg.| {b} Attendite] id est diligenter et scrutabiliter legite et audite.
marg.| {c} O popule meus] Christiane.
marg.| {d} Legem meam] scilicet vetus Testamentum. Legem, que antiquum populum quasi insanum ligavit. Meam dicit, scilicet Dei active, quia ipse fecit eam, quasi dicat, Non veni legem solvere, sed adimplere, Mt. 5.b. Et ideo attente in ea {2.198vb} prospicite, quod in ea occultum est : et invenietis, quod eam implevi. Propter hoc dicit, Iudeis, de quibus etiam istud eodem modo posset exponi. Dixit, inquam. Io. 5.f. Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in illis vitam eternam habere : et ille sunt, que testimonium perhibent de me.
marg.| {e} Inclinate] per humilitatem. Iac. 1.c. In mansuetudine suscipite insitum verbum.
marg.| {f} Aurem vestram] cordis et corporis.
marg.| {g} In verba oris mei] Vel hoc dicit Pater, id est filii, per quem locutus sum in novo Testamento, qui ante per nuncios loquebar in veteri Testamento. Hbr. 1.a. Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in Prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in filio. Et sic monet, ut utrumque Testamentum diligenter et humiliter audiamus.
Numérotation du verset Ps. 77,2 
II
marg.| {h} Aperiam] etc. Deus Pater aperuit os in parabolis exponendis, quando locutus est nobis in filio. Parabola enim, ut dicit Ier. est rerum natura discrepantium sub aliqua similitudine facta collatio. Hbr. 9.c. Que parabola est temporis instantis : Ergo tabernaculum et arca, etc. de quibus ibi loquitur, Sunt parabole, que nobis exposita sunt per verbum Patris.
marg.| {i} Loquar] etc. id est enigmata et obscuritates, que in figura contigerunt Iudeis.
marg.| {k} Ab initio] temporis, vel ab initio peregrinationis eorum, vel ab exitu de Egypto.
marg.| Vel in persona Christi legitur iste versus : Aperiam, etc. secundum quod exponitur Mt. 13.e. Hec in parabolis locutus est Iesus ad turbas et sine parabolis non loquebatur ad eos, ut adimpleretur, quod dictum est per Prophetam dicentem : Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi.
Numérotation du verset Ps. 77,moraliter 
marg.| Moraliter dicit Christus : {b} Attendite] etc. id est pauperes et subditi, quasi dicat prelati et divites non attendunt, nec inclinant aurem 1Tim. 4.d. Attende tibi et doctrine : Attende tibi a diabolo, ab hypocrita, a peccato, ab inertia. Quidam autem, precipue divites et prelati ita sunt attenti mundanis, quod non possunt attendere Deo Za. 1.a. Non sitis sicut patres vestri, ad quos Prophete clamabant : et non audierunt, nec attenderunt ad me. Za. 7.c. Noluerunt attendere et avertunt scapulam recedentes.
marg.| {d} Legem meam] non leges Iustinianas. Lex Domini una est et singulariter nuncupatur, scilicet caritas, qua ligantur simul Discipuli Domini Leges Iustiniani sunt plures et dividunt Discipulos suos et faciunt schisma. De lege Domini dicitur in Ps. 18. Lex Domini immaculata convertens animas. Lex etiam Domini dicitur tota sacra Scriptura, in quam debemus attendere tribus rationibus. Prima est propter magnitudinem periculi, quod imminet non attendentibus. Dt. 27.d. Maledictus, qui non permanet in sermonibus legis huius Ps. 118. Maledicti, qui declinant a mandatis tuis. Prv. 28.b. Qui declinat aures suas, ne audiat legem : oratio eius erit execrabilis. Secunda ratio est propter magnitudinem commodi attendentium Lc. 11.d. Beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. Tertia est propter obscuritatem Ps. 17. Tenebrosa aqua in nubibus aeris. Et si queras, quomodo debeas attendere, subdit.
marg.| {e} Inclinate] etc. humiliter audiendo. Augustinus Ostium sacre Scripture humile est : qui non se inclinaverit, offendet, Eccl. 5.c. Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei, ut intelligas, Io. 4.b. Puteus altus est : et in quo haurias, non habes, id est humilitatem, que est hauritorium Sapientie. Prv. 11.a. Ubi humilitas, ibi sapientia.
marg.| {g} In verba oris mei] In Verba Evangelii, que proprio ore dixi. Vel oris mei, id est Predicatoris, qui est os Domini. Ier. 15.d. Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.
marg.| {h} Aperiam in parabolis os meum] id est sermonem explanabo per parabolas contra illos, qui sermones suos claudunt per parabolas. Sed Sir. 24.c. dicitur : Qui elucidant me, vitam eternam habebunt. Nusquam dicitur : qui obscurant me.
marg.| Vel per parabolam aperitur os Domini, cum primo Predicator ostendit in se similitudinem facti et postea id, quod facit, aliis predicat. Hec est bona parabola, in qua bene aperitur et aliis manifestatur, quis sit os Domini Mt. 5.c. Qui fecerit et docuerit : hic magnus vocabitur in regno celorum. Dicit ergo.
marg.| {h} Aperiam] etc. quoad mores informandos.
marg.| {i} Loquar propositiones ab initio] quoad fidem inferendam. Fides enim proponitur ab initio, sicut maxima in qualibet facultate proponitur quasi fundamentum, quod sustinet parietes : et probat alia, que sequuntur : Unde dicit Apost. Hbr. 11.a. Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium. De his duobus, scilicet de moribus et fide, Prv. 1.a. Animadvertite parabolam et interpretationem, quoad mores : verba sapientum et enigmata eorum, quoad fidem, qua videmus per speculum et in enigmate. Has ergo propositiones et parabolas loquitur Christus per suos Predicatores et etiam per inspirationes et per Scripturas. Item modo loquitur propositiones, a principio incipiens usque ad finem, scilicet in diem iudicii sui, vel mortis cuiuslibet nostrum, {2.199ra} in quo fine non loquetur propositiones, sed conclusiones, secundum quod nos sumpserimus assumptiones, Dt. 11.d. En propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem : benedictionem, si obedieritis mandatis Dei vestri : maledictionem, si non audieritis mandata Domini Dei vestri : Vestrum est ergo eligere assumendo bonum, ut ex propositione et bona assumptione sequatur bona conclusio, Dt. 30.d. Testes invoco hodie celum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem : elige ergo vitam, ut et tu vivas. Tandem enim concludet Deus. Unde Ez. 7.f. Fac conclusionem : quoniam terra plena est iudicio sanguinum et civitas plena iniquitate.
Numérotation du verset Ps. 77,3 
III
marg.| {a} Quanta audivimus] Secunda pars, ubi ostendens ingratitudinem Iudeorum, nos revocat ab ingratitudine. Et supra locutus est caput Ecclesie Christus ; hic autem loquuntur membra, scilicet fideles, in quo innuitur, quod eadem est vox capitis et membrorum. Dicunt ergo admirantes, Quanta audivimus, quasi dicat multa et magna.
marg.| {c} Et cognovimus ea] vera esse.
marg.| {d} Et] pro quia, patres nostri antiqui, sicut Moyses et successores.
marg.| {e} Narraverunt nobis] per sua scripta.
marg.| {i} Narrantes laudes Domini] id est opera eius, ex quibus laudari debet, scilicet quomodo eduxit Israel de Egypto et traduxit per mare rubrum, etc. Et secundum hoc ista litteralis expositio plana est, nec indiget prosecutione. Unde de spiritualibus magis mystice exponamus. Dicunt fideles.
Numérotation du verset Ps. 77,mystice 
marg.| {a} Quanta] id est multa et magna.
marg.| {b} Audivimus] de Christi miraculis et mirabilibus fidei.
marg.| {c} Et cognovimus ea] per fidem.
marg.| {d} Et patres nostri] Apostoli et eorum successores : de quibus in Ps. 44. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii.
marg.| {e} Narraverunt nobis] quia in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terre verba eorum.
Numérotation du verset Ps. 77,4 
IV
marg.| A {f} Non sunt occultata] illa Christi miracula.
A ¶Codd. : (Ps. 77:4.IV) Fi2409 Ed1703
marg.| {g} A filiis eorum] id est ab imitatoribus eorum. Quod dupliciter verum est : quia nec Apostoli occultaverunt ea illis, nec illi audita occultaverunt aliis.
marg.| {h} Unde addit : In generatione altera] Quod etiam in Iudeis verum fuisse comprobatum est in inventione sancte Crucis. Iudas enim audierat a patre suo quod querendum esset lignum Crucis et locum etiam designaverat ei pater ; et illi patri eius idem revelaverat pater eius, sicut in legenda illa manifeste dicitura. Sic etiam apud Christianos doctrina Apostolorum et fides de generatione in generationem docetur.
a ¶Fons : <vel ex quo> Cf. Ioannes de Mailly, Adbreviatio in gestis et miraculis sanctorum, cap. 63 (In inventione sancte crucis), G. P. Maggioni ed., Firenze, 2013 : « 10 Tunc uocauit Constantinus Eusebium papam et audiens ab eo de cruce, perfectus in fide, misit Helenam matrem suam in Iherusalem ut crucem domini requireret. 11 Veniens ergo in Iherusalem   xxiii die aprilis cum magno comitatu fecit congregari omnes Iudeos qui erant per totam regionem Iudee. 12 Erat enim Iherusalem destructa ualde et inuenti sunt tria milia Iudeorum et iussit ut eligerent Iudeos qui melius legem nossent. 13 At illi elegerunt mille uiros. 14 Illa uero dixit ut adhuc eligerent et illi ex eis elegerunt quingentos. 15 Iterum illa iussit ut de illis in lege probatissimos eligerent. 16 Tunc illi nimis territi, dixerunt ad inuicem: 17 « Quare regina nobis ingerit hunc laborem? ». 18 Vnus autem ex hiis nomine Iudas dixit eis: 19 « Noui », inquit, « quod inquiret lignum in quo patres nostri suspenderunt Ihesum. 20 Sed uidete ne quis hoc confiteatur; 21 sin autem certissime sciatis quod lex nostra euacuabitur. 22 Zacheus autem auus meus prenunciauit patri meo et pater meus moriens dixit michi: 23 “Vide fili quando inquiretur crux Christi manifesta illam antequam tormenta patiaris. 24 Nunquam enim ex tunc regnabit gens Hebreorum, sed illi qui crucifixum adorant ”. 25 Cui ego: “Pater mi, si uere cognouerunt patres nostri quod Christus esset filius dei, quare crucifixerunt eum?”. 26 Et respondit: 27 “ Nouit dominus quod nunquam fui in concilio eorum, sed multociens corripiebam eos. 28 Sed quia exprobrabat principes sacerdotum, iudicauerunt eum crucifigi et depositum de ligno posuerunt in monumento et die tertia resurrexit et apparuit discipulis suis. 29 In quem credidit Stephanus frater aui mei, quem in eius nomine predicantem lapidauerunt extra ciuitatem contra quem et Saulus turbam concitauit, sed postea credidit sicut pater meus et ego credimus in eum. 30 Tu ergo ne blasphemes eum nec discipulos eius”. 31 Hec dixit michi Symon pater meus. 32 Quid ergo uobis uidetur si de cruce interrogauerit? ». 33 Qui dixerunt: 34 « Nos talia nunquam audiuimus. 35 Sed si quesierit, uide ne confitearis. 36 Certum est enim quod et locum noueris ». <ex quo post 1260>   Iacobus de Voragine, Legenda aurea, De inventione sancte Crucis (64:73-95), Giovanni Paolo   Maggioni ed, Firenze, 1999². Cf. Jan Willem   Drijvers, Helena Augusta: The Mother of Constantine the Great and the Legend of Her Finding of the True Cross, (Brill's Studies in Intellectual History 27), Leiden, 1991, p. 165-180. [MM2024]
marg.| Vel in generatione altera, id est contraria, sicut Gentibus, que ritum contrarium habebant : quibus Apostoli predicaverunt et annuntiaverunt, quod illi non audierant de Christo. Unde Paulus et Barnabas dixerunt Iudeis : Quoniam repulistis verbum Dei, ecce convertimus nos ad Gentes (Act. 13.g.b) Ita dixi quod narraverunt patres1*
b Cf. Act. 13, 46.
1 narraverunt patres Fi2409 ] nararverunt cacogr. Ed1703.
Numérotation du verset Ps. 77,V 
marg.| {i} Patres dico narrantes laudes Domini] id est opera laudabilia, Unde addit :
marg.| {k} Et virtutes eius] id est opera virtuosa.
marg.| Vel virtutes, id est humilitatem, caritatem, paupertatem et huiusmodi.
marg.| {l} Et mirabilia] etc. scilicet miracula. Et commendatur hic Trinitas, quod dicit, laudes, ad Spiritum sanctum refertur, quia sola bonitas laudabilis est, id est Spiritus sanctus per appropriationem. Quod dicit, virtutes, ad Patrem refertur, quia sola potentia est virtuosa, que Patri attribuitur. Quod dicit mirabilia, ad Filium refertur, quia solus Filius vocatur admirabilis. Is. 9.b. Parvulus natus est nobis, etc. et vocabitur nomen eius admirabilis, etc.
Numérotation du verset Ps. 77,5 
VI
marg.| {m} Et suscitavit] etc. id est in congregatione fidelium, qui luctantur contra diabolum et supplantant eum. His suscitavit testimonium Apostolorum, qui fuerunt testes miraculorum et Resurrectionis Christi, Act. 4.g. Virtute magna reddebant Apostoli testimonium Resurrectionis Christi Iesu Domini. Et Act. 1.d. Oportet testem Resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis. Hoc dixit Petrus in electione Matthie.
marg.| {o} Et legem] Evangelicam.
marg.| {p} Posuit in Israel] id est in Ecclesia, que dicitur Iacob, propter bonos mores, quibus supplantat diabolum. Et dicitur Israel, propter fidem, qua videt Deum. Lex Evangelica est dilectio Dei et proximi. Mt. 22.d. In his duobus mandatis {2.199rb} universa lex pendet et Prophete. Rm. 13. Plenitudo legis dilectio. Et hanc legem dedit Apostolis, Unde addit :
Numérotation du verset Ps. 77,VII 
marg.| {q} Quanta] id est valde magna et digna.
marg.| {r} Mandavit] id est precepit.
marg.| {s} Patribus nostris] id est Apostolis, Io. 13.d. Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Et 15.c. Hec mando vobis, ut diligatis invicem. Et ibidem b. Hoc est preceptum meum, ut diligatis invicem, etc.
marg.| {t} Nota facere] quia non tantum pro se, sed pro nobis acceperunt legem istam et mandata. Hoc est, quod dicit : Nota facere, id est ut illa nota facerent.
marg.| {u} Filiis suis] quos per Evangelium in Christo genituri erant. Unde dicit Io. 1.b. Quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum. Et 2. eiusdem, b. Iterum mandatum novum scribo vobis, etc. Et 4.b. Carissimi diligamus nos invicem, quia caritas ex Deo est, que, videlicet, ab ipso precipitur et ab ipso cordibus infunditur. Ideo, scilicet nota facere.
Numérotation du verset Ps. 77,6 
marg.| {x} Ut cognoscat generatio altera] scilicet ipsi filii, vel filii filiorum. Unde subiungit.
Numérotation du verset Ps. 77,VIII 
marg.| {2.199va} Θ {b} Filii, qui nascentur] in Baptismo ex aqua et Spiritu sancto.
marg.| {c} Et exsurgent] ad amorem celestium et in profectum virtutum et altitudinem vite.
marg.| {d} Et enarrabunt filiis suis] instruentes neophytos in fide et moribus hoc fine.
Numérotation du verset Ps. 77,7 
IX
marg.| {f} Ut ponant in Deo] vero, non in legalibus observantiis, ut Iudei, non in idolis, ut Gentiles.
marg.| {g} Spem suam] Et notantur hic tres virtutes Theologice. Primo Spes, cum dicit. Spem suam. Secundo Fides, cum addit.
marg.| {h} Et non obliviscantur operum Dei] scilicet creationis et recreationis et iudicii, hec recolit fides. Tertio Caritas, cum subiungit.
marg.| {i} Et mandata eius exquirant] id est ex amore querant et impleant, ut fides per dilectionem operetur, Gal. 5.b. In his ergo tribus debent instrui et ad ista debent admoneri, ut hec in se habeant.
Numérotation du verset Ps. 77,8 
X
marg.| {k} Ne fiant] etc. carnales scilicet sicut Iudei et Gentiles, a quibus secundum carnalem generationem descenderunt spirituales filii Ecclesie, Patres dico.
Numérotation du verset Ps. 77,XI 
marg.| {l} Generatio prava] vel ne fiant generatio prava veritatem respuendo.
marg.| {m} Et exasperans] Deum crucifigendo, quantum ad Iudeos : et idola colendo quantum ad Gentiles, qui provocaverunt Deum in Diis alienis. Ez. 2.d. Noli esse exasperans sicut domus Israel exasperans est. Si autem sint exasperantes, similia eis contingent, qualia illis contigerunt. Rm. 11.c. Si enim naturalibus ramis non pepercit, ne forte, nec tibi parcat. Et ostendit quod hec mala generatio patrum carnalium non habuit illas tres virtutes premissas, scilicet Fidem, Spem et Caritatem. Unde dicit.
marg.| {n} Generatio] etc. per spem eternorum, sed incurvavit ad terrena, 1Tim. 6.d. Non sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo.
marg.| {o} Et non est] etc. per fidem. Et ut dicitur in Glossa expressius est hoc dictum, quam si dixisset : non credidit Deo spiritus eius : quia notat cooperationem Dei nobiscum, sine qua nullum bonum meritorium possumus facere. Tertio ostendit quod veram caritatem non habuerunt, unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 77,9 
XII
marg.| {p} Filii Ephrem] vel Ephraim sicut habet Hieronymus id est Iudei.
marg.| {q} Intendentes et mittentes
marg.| {2.200ra} Θ {a} arcum] id est tempore prosperitatis, quando liberabat eos Dominus ab hostibus, promittentes se mandata eius servare : Sicut ille, qui tendit arcum et parat sagittam ad mittendum, promittit se pugnaturum. Tales, inquam, non sicut promiserunt, fecerunt. Sed :
marg.| {b} Conversi sunt in fugam] vel in adiutorium hostium in die belli. Prosequitur similitudinem balistarii et tendentis arcum. Et est idem, ac si dicat quando erat opus, quod facerent mandata Dei ; sicut promiserant, tunc deficiebant et potius contraria faciebant : in quo bene ostenditur, quod caritatem non habebant : quia caritas omnia sustinet, 1Cor. 13.c. Hanc autem similitudinem, quam posuit de tendente arcum et converso in die belli, exponit, cum subiungit.
Numérotation du verset Ps. 77,10 
XIII
marg.| {d} Non custodierunt Testamentum Dei] Hieronymus habet : Pactum Domini Dei sui, quasi dicat, non fecerunt, quod promiserunt et pepegerunt.
marg.| {f} Et in lege eius] etiam Mosaica.
marg.| {g} Noluerunt ambulare] quia etsi quandoque ambulaverunt timore pene, facientes precepta legis ; non tamen voluerunt ambulare : quia quasi coacti timore et non ducti amore Dei faciebant illa. Hoc etiam de novo Testamento et lege Evangelii potest dici.
marg.| {d} Non custodierunt] Iudei :
marg.| {e} Testamentum Dei] novum : quia Christo non crediderunt.
marg.| {f} Et in lege eius noluerunt ambulare] facientes ea, que Evangelium precipit et consulit. Item heretici non custodierunt Testamentum vetus Dei, non Moysi. Et in lege eius veteri, vel nova noluerunt ambulare credendo, Is. 2.a. De Sion exibit lex, id est Ecclesia. Tandem manifestat Iudeorum ingratitudines dicens :
Numérotation du verset Ps. 77,11 
XIV
marg.| {h} Et obliti sunt benefactorum eius] que fecit eis educendo eos de Egypto et deducendo per mare rubrum, per desertum, per medium Iordanis. Hec fuerunt beneficia et mirabilia. Unde addit :
marg.| {i} Et mirabilium eius, que ostendit eis] in predictis.
marg.| Vel de Christi miraculis et beneficiis, que in carne eis exhibuit, potest legi similiter. Quia Iudei.
marg.| {h} Obliti sunt benefactorum eius] de quibus Mc. 7.d. Bene omnia fecit et surdos fecit audire et mutos loqui.
marg.| {i} Et mirabilium eius, que ostendit eis] Hec duo bene in Christo iunguntur ; quia eius opera erant beneficia, scilicet utilia et mirabilia simul. Multi enim faciunt opera bona ; non tamen mirabilia : Antichristus etiam et sui facient mirabilia ; sed non bona, vel bene facta : quia nociva erunt. Sed hec omnia obliti sunt Iudei, quando Dominum crucifigi fecerunt et quando eum persequebantur, reddentes malum pro bono. Unde dicit eis, Io. 10.f. Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo ; propter quod eorum opus me lapidatis ? Ier. 18.d. Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam anime mee ?
Numérotation du verset Ps. 77,3 
III
marg.| {a} Quanta audivimus] Hoc non possunt dicere quidam ; qui parum, vel nihil audierunt ; tamen se ingerunt ad docendum etiam sacram Scripturam. Unde dicit Hieronymus Hanc universi presumunt, lacerant et docent, antequam discant. Et quia quidam audiunt et non intelligunt, subdit.
marg.| {c} Et cognovimus ea] Cato : Audire, vel legere et non intelligere est, 1Tim. 1.b. Non intelligentes, neque que loquuntur, neque de quibus affirmant.
marg.| Hieronymus Quidam facilitate verborum, immo audacia edisserunt aliis, quod ipsi non intelligunt. Sed quia etiam quidam audiunt et intelligunt ab hereticis, vel stultis magistris, bene subiungit.
marg.| {d} Et patres nostri] etc. Patres, scilicet maturitate et moribus et diligentes. Iob. 15.a. Quid nosti, quod ignoremus : et quid intelligis, quod nesciamus ? et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores, quam patres tui : sic dicunt heretici Ecclesie.
marg.| {e} Narraverunt nobis] Eccl. 8.b. Ne despicias narrationem. Et ibidem 6.d. In multitudine Presbyterorum prudentium sta ; et sapientie eorum ex corde coniungere : ut omnem narrationem Dei possis audire.
Numérotation du verset Ps. 77,4 
IV
marg.| {f} Non sunt] etc. qui eos audiunt.
marg.| {h} In generatione altera] qui libros eorum et scripta relegunt. Hoc est contra quosdam magistros et predicatores qui in lectionibus et predicationibus et scriptis abscondunt sapientiam in decore suo. Sunt autem quidam qui narrant somnia et fabulas. Unde contra eos addit :
Numérotation du verset Ps. 77,V 
marg.| {i} Narrantes] etc. non suas proprias, Ier. 23.e. Qui habet somnium, narret somnium ; et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Sunt autem multi, qui libentius audiunt fabulas, quam laudes Dei. 2Tim. 4.a. Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt : sed ad desideria sua coacervabunt sibi magistros prurientes auribus et a veritate quidem auditum avertent ; ad fabulas autem convertentur. Multi etiam libentius audiunt vituperationes aliorum, quam laudes Dei, ut detractores.
marg.| {k} Et virtutes eius] 1Pt. 2.b. Ut virtutes eius annuntietis, qui de tenebris vos vocavit. Sed multi libentius audiunt narrari virtutes proprias, quam virtutes Dei : quia adulationibus plus, quam sermonibus delectantur. Is. 30.c. Loquimini nobis placentia, 3Rg. 22.b. Odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum.
marg.| {l} Et mirabilia] etc. non que fecerunt ipsi : Contra quosdam, qui volunt videri mirabiles per inanem gloriam : contra quod dicit Ps. 130. Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. Non autem tantum narrare debent, sed mirabilia eius opera imitantes debent eius testes fieri. Unde addit :
Numérotation du verset Ps. 77,5 
VI
marg.| {m} Et suscitavit testimonium] id est iterato facit esse martyrium.
marg.| {n} In Iacob] id est in activis, quia tota die pro Christo et cordis martyrium et corporis laborem sustinent, 1Cor. 15.d. Quotidie morior propter vestram gloriam, fratres.
marg.| {o} Et legem posuit in Israel] id est in contemplativis, quos lex amoris ligat. Posuit, inquit, quasi ad pausandum, non suscitavit, ut dictum est de activis, Ct. 2.b. 3.b. 8.a. Ne suscitetis, neque evigilare faciatis Dilectam, donec ipsa velit : quasi dicat : aliquando volet. Tunc enim suscitatur Dilecta et lex amoris, quando ad agrum predicationis exit, Ct. 7.d. Egrediamur in agrum, commoremur in villis. Ad hec autem tenentur prelati, ut subditis ostendant exemplum operis et affectum amoris : Unde sequitur :
Numérotation du verset Ps. 77,VII moraliter 
marg.| {q} Quanta] etc. Plura enim precepit prelatis, quam subditis.
marg.| {t} Nota facere ea] non verbo tantum, sed opere : sicut enim non cognoscitur homo, cum nominatur tantum : sic nec virtus nisi opere, quasi manu, vel digito, ostendatur. Iac. 2.c. Ostende mihi fidem tuam sine operibus ; et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam ; quasi dicat, tu non potes ; sed ego possum.
marg.| {u} Filiis suis] id est subditis et imitatoribus.
Numérotation du verset Ps. 77,6 
moraliter
marg.| {x} Ut cognoscat* tali ostensione.
marg.| {a} Generatio altera] id est etiam mali, qui non subditi, vel imitatores. 1Pt. 2.c. Conversationem vestram inter Gentes habentes bonam, ut in eo, quod detractant de vobis, tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes glorificent Deum : Hec autem cognitio augmentabitur. Quia.
Numérotation du verset Ps. 77,VIII moraliter 
marg.| {b} Filii, qui nascentur] etc. Et notanda sunt hic quinque. Primo necesse est, ut sint filii per fidem, Io. 1.a. Dedit eis potestatem filios Dei fieri his, qui credunt in nomine eius, Secundum est nasci, id est in lucem prodire per scientiam, 1Pt. 2.a. Sicut modo geniti infantes lac concupiscite, scilicet simplicem doctrinam. Tertium est proficere in moribus : quod notatur, quando dicit.
marg.| {c} Et exsurgent] scilicet a peccato et torpere ad bona opera et sanctos mores, Rm. 13.c. Hora est iam nos de somno surgere. Et hoc tertium bene sequitur post secundum : quia opus et vita debet sequi ex scientia : unde 1Pt. 2.a. cum dixisset : Lac concupiscite, addit : ut in eo crescatis. Post scientiam autem et vitam, optime sequitur quartum, scilicet predicatio : quod notatur, cum dicit.
marg.| {d} Et narrabunt] id est extra predicabunt. Tob. 13.a. Ideo dispersit vos inter Gentes, que ignorant Deum : ut vos enarretis mirabilia eius et faciatis scire eos, quia non est alius Deus omnipotens preter eum. Ex his sequitur quintum, scilicet fructus animarum in populo, Unde addit :
marg.| {e} Filiis suis] 1Cor. 4.d. Per Evangelium ego vos in Christo genui. Eccl. 3.a. Deus enim honoravit Patrem in filiis. Nunc econtrario non sunt filii, qui patres non habent, id est nulli obediunt : nec nascuntur de scholis, qui scholas non intrant : nec exsurgunt, qui se precipitant in baratrum vitiorum : nec enarrant, qui muti sunt. Is. 56.d. Canes muti non valentes latrare : nec filios generant, qui non habent vim generativam.
Numérotation du verset Ps. 77,7 
marg.| {f} Ut ponant in Deo spem suam] Iste versus eodem modo {2.199vb} potest exponi hic, sicut supra expositus est de tribus virtutibus. Vel sic : Ut ponant in Deo spem suam, Tria sunt notanda et facienda. Primum est ponere spem in Deo, sicut anchoram. Hbr. 6.d. Certissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam nobis propositam spem. Secundum est non esse ingratum, cum dicit.
marg.| {h} Et non obliviscantur operum Domini] Sed multi faciunt, sicut pincerna Pharaonis, qui succedentibus prosperis oblitus est interpretis sui, Gn. 40.d. Eccl. 9.d. Inventus est vir sapiens et pauper, id est Christus, qui liberavit urbem, id est mundum per sapientiam suam : et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. Is. 57.a. Iustus perit : et non est, qui recogitet in corde suo. Tertium est non cessare a studio non frivolarum, sed mandatorum, Unde addit :
marg.| {i} Et mandata eius exquirant] Ps. 118. In toto corde meo scrutabor mandata tua.
Numérotation du verset Ps. 77,8 
marg.| {k} Ne fiant sicut patres eorum] scilicet Adam et Eva.
marg.| {l} Generatio prava] in faciendo peccatum.
marg.| {m} Et exasperans] in excusando. Unde habet littera Hieronymus Et non sint, etc. De patribus habetur Gn. 3.c. quod declinaverunt a mandato Domini comedendo de ligno vetito et quod provocaverunt eum excusando. Unde dixit Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno et comedi : et mulier dixit : serpens decipit me. Vel patres peccatorum sunt, quicumque dant aliis occasionem peccandi. Fiunt generatio prava, id est inutilis, declinando a bono : et exasperans, faciendo malum. Vel hoc dici potest contra supercilium Phariseorum, hoc est prelatorum et Sacerdotum hypocritarum. Ne fiant subditi sicut patres eorum, id est prelati, Generatio prava per peccatum, quod facit : et exasperans, per hypocrisim et falsam sanctitatem, quam pretendunt. Iob. 36.b. Simulatores et callidi provocant iram Dei.
marg.| {n} Generatio] etc. Omnis peccator non dirigit cor, sed ad infimam delectationem inclinat. Ps. 4. Filii hominum usquequo gravi corde, etc. Et hypocrite licet quandoque habeant manus rectas, id est opera bona ; tamen non dirigunt cor ad eternam retributionem ; sed obliquant illud ad vanam gloriam, unde optime subdit.
marg.| {o} Et non est] etc. Credere enim videtur Deo pecuniam suam prebens aliquas eleemosynas. Item corpus suum per ieiunia et disciplinas, sed spiritus eius, etc. sed mundo per vanam gloriam, quam eius spiritus querit : et ideo spiritus eius non est rectus. Ps. 50. Spiritum rectum innova in visceribus meis.
marg.| Religiosi credunt Deo
- Pecuniam per votum paupertatis.
- Corpus, per votum castitatis.
- Spiritum, per votum obedientie.
- Et bene dicitur, quod credunt : quia ipse cum multo fenore reddet eis. Pro transitoriis enim, que relinquunt, reddet eis eternas divitias : pro afflictione corporis, reddet eis quatuor dotes corporis : pro subiectione spiritus sub obedientia, reddet eis tres dotes anime in libertate glorie filiorum Dei. Mt. 19.d. Omnis, qui reliquerit domum, vel fratres, vel sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam eternam possidebit. De multis autem possumus videre, quod non est creditus cum Deo spiritus eorum ; sed potius cum mundo creditus et contra Deum coniuratus : quia totis viribus defendunt vitam secularem et prebendarum et beneficiorum multitudinem : et Christi paupertatem in suis imitatoribus impugnant. Sed dicitur Ezechiel. 30.b. Corruent fulcientes Egyptum. Mt. 3.b. Progenies viperarum, quis demonstrabit vobis fugere a ventura ira ? Multi clerici sunt progenies viperarum : fetus enim vipere interficit matrem, quando nascitur, quia mater crepat : Et multi, ex quo nati sunt in Ecclesia, persequuntur matrem Ecclesiam et Christum Patrem et quantum in ipsis est, interficiunt. Unde et bene dicit : Generatio. Nec addit hominum, ut intelligatur viperarum. Et propter hoc bene addit.
Numérotation du verset Ps. 77,9 
moraliter
marg.| {p} Filii Ephrem] etc. Filii Ephrem sunt clerici qui sunt uberiores et ditiores, quam alii. Ephrem enim interpretatur auctus, vel crescens, sive fertilis, aut fecundus. In spiritualibus autem deberent ista habere, ut essent aucti per gratiam capite tangentes celos. Sap. 18.c. Usquequo ad celum attingebat stans in terra. Nm. 13.d. Ibi vidimus monstra quedam de genere Giganteo, quibus comparati, quasi locuste videbamur. Laici non deberent esse, nisi quasi locuste, respectu clericorum. Item debent esse crescentes per bonorum operum multiplicationem, fertiles per doctrinam, fecundi per bonum exemplum. Sed hi.
marg.| {p} Filii Ephrem]
marg.| {q} Intendentes] per studium.
marg.| {r} Et mittentes] id est remittentes per dissolutionem operis.
marg.| {a}* Arcum] sacre Scripture, de quo Iob. 29.d. Arcus meus in manu mea instaurabitur, id est in operatione.
marg.| {b} Conversi sunt] in fugam.
marg.| {c} In die belli] id est tentationis. Ier. 46.a. Vidi ipsos pavidos et terga vertentes : fortes eorum cesos : fugerunt conciti, nec respexerunt. Item.
marg.| {b} Conversi sunt] ad inimicorum auxilium, sive Tyrannorum, sive demonum.
marg.| {c} In die belli] id est quando illi impugnant Ecclesiam. Thre. 1.b. Facti sunt hostes eius in capite. Ct. 1.b. Filii matris mee pugnaverunt contra me.
Numérotation du verset Ps. 77,10 
marg.| {d} Non custodierunt Testamentum Dei, vel pactum Domini Dei sui] secundum Hieronymum illud scilicet pactum : de quo Mal. 2.a. Pactum meum cum Levi vite et pacis. Per Levi, cuius Tribus ministrabat in tabernaculo Domini, intelliguntur clerici, cum quibus est Domino pactum vite, quantum ad se : et pacis quantum ad proximum et ad Deum. Debent sicut promittunt, cum recipiunt ordines, esse honesti vita et conversatione : debent nihilominus pacificare Deo populum peccatorem, sicut promittunt, quando recipiunt curas et beneficia. Constituunt enim se mediatores inter Deum et populum. Unde Prv. 6.a. Si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam, illaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus : Fac ergo, quod dico tibi : discurre, festina, suscita amicum tuum. Discurre, scilicet modo ad Deum orando pro peccatis populi, modo ad populum arguendo eos de peccato et provocando ad penitentiam. {2.200rb} Hoc ergo pactum vite et pacis non custodierunt : quia nec vita sunt honesti, nec populum reconciliant Creatori. Ier. 11.a. Maledictus vir, qui non audierit verba pacti eius, quod precepi patribus vestris. Et posset aliquis excusare eos, quod hoc faciunt ex ignorantia, vel fragilitate : Unde ostendit quod hoc faciunt magis ex malitia, cum subiungit :
marg.| {f} Et in lege eius noluerunt ambulare] Non dicit : nescierunt, vel non potuerunt, quod est malitia. De hanc transgressione clericorum et prelatorum, que ex malitia procedit, dicit Ier. 5.a. Induraverunt facies suas supra petram : et noluerunt reverti. Et ostendit quod hoc de clericis et prelatis verum sit, suadens. Ego autem dixi ; forsitan pauperes sunt et stulti et ignorantes viam Domini et iudicium Dei sui : Ibo ergo ad optimates et loquar eis : Ipsi enim cognoverunt viam Domini et iudicium Dei sui : Et ecce magis hi simul confregerunt iugum, ruperunt vincula. Et infra g. Magnificati sunt et ditati, incrassati sunt et impinguati : et preterierunt sermones meos pessime, quasi dicat : magnificati sunt honoribus et dignitatibus et ditati sunt scientia et eloquentia ; incrassati enim carnibus, impinguati possessionibus preterierunt sermones : male, peius, pessime. Male, per prevaricationem mandatorum et pactorum : Peius per ingratitudinem beneficiorum : Pessime per penitentiam peccatorum. Et hec omnia hic notantur : Non custodierunt Testamentum Dei : Ecce, quod preterierunt sermones Domini. Et in lege eius noluerunt ambulare : Ecce male per transgressionem mandatorum. Et obliti sunt benefactorum eius : Ecce peius per ingratitudinem beneficiorum. Et mirabilium eius, que ostendit eis : Ecce pessime, per impenitentiam peccatorum. Mirabilia enim, que iam fecit Dominus puniendo peccatores quosdam ; quosdam autem expectando ad penitentiam, deberent nos provocare ad penitentiam.
marg.| Sed quid est, quod hic dicit in lege ambulare ? Lex enim ligat et est vinculum : quomodo ergo potest esse via ? Solutio. Animali gravi et non alato, non alia est via per aera ad celum nisi trahi funibus. Unde dicit per Oseam 11.b. In funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis. Hec est nova lex, que ligat animam et Deo adherere facit : Funes autem contrarii ad infernum trahunt, Ps. 18. Funes peccatorum circumplexi sunt me, Prv. 5.d. Funibus peccatorum suorum constringitur impius : Ipse morietur, quia non habuit disciplinam.
Numérotation du verset Ps. 77,11 
marg.| {h} Et obliti sunt benefactorum eius]  ; Non obliviscuntur malefactorum hominum. Hec est ars, quam nullus obliviscitur, scilicet malefacere, vel reddere malum pro malo, licet Dominus hoc precipiat oblivisci, Lev. 19.d. Nec memor eris iniurie civium tuorum.
marg.| {i} Et mirabilium eius, que ostendit eis] id est misericordiarum eius, quas ostendit eis mirabiliter tamdiu expectans eos ad penitentiam. Rm. 2.a. Ignorans, quoniam benignitas Dei ad penitentiam te adducit. Ps. 16. Mirifica misericordias tuas. Ps. 30. Mirificavit misericordiam suam mihi.
Numérotation du verset Ps. 77,12 
marg.| {k} Coram patribus eorum] Tertia pars, in qua ostendit, que et qualia mirabilia fecerat Dominus Iudeis in Egypto et in exitu de Egypto et post exitum in mari et in deserto. Primo ergo ostendit illa, que fecit in Egypto assignans regionem : Unde dicit : Coram patribus eorum, scilicet huius generationis prave, id est coram Moyse et Aaron et aliis fecit mirabilia in terra Egypti. Et assignat etiam locum, cum subiungit.
marg.| {n} In campo Thaneos] id est in planitie illius {2.200va} Δ civitatis ; Secundo enumerat beneficia, que fecit eis in exitu de Egypto. Primum fuit divisio maris rubri. Unde dicit :
Numérotation du verset Ps. 77,13 
marg.| {a} Interrupit mare] id est divisit.
marg.| {b} Et perduxit eos] ad siccum. Secundum fuit consolidatio aquarum. Unde addit :
marg.| {c} Et statuit aquas, quasi in utre] ut, scilicet non effluerent, sed firme essent, sicut est aqua in utre. Tertium fuit protectio nubis, unde dicit :
Numérotation du verset Ps. 77,14 
marg.| {e} deduxit] id est extra duxit.
marg.| {f} Eos in nube diei] id est de die, genitivus pro ablativo more greco. Vel   [in nube diei] quia protegebat eos ab estu et fervore diei. Quartum fuit illuminatio de nocte, unde subdit : Et tota nocte in illuminatione ignis. Tertio ostendit mirabilia, que fecit in deserto, cum subinfert.
Numérotation du verset Ps. 77,15 
marg.| {i} Interrupit petram in Eremo] Hoc factum fuit, Ex. decimo septimo b. Quando aquas dedit petra, ac si rupta esset. Et commendat hoc specialiter ab abundantia dicens :
marg.| {l} Et adaquavit eos] etc. id est velut in aquis profundissimis. Profunda enim aqua dicitur abyssus, quasi sine basi, id est sine fundo. Et exponit quod dixerat :   Interrupit petram, cum subiungit
Numérotation du verset Ps. 77,16 
marg.| E t pro ‘id est   eduxit aquam de petra’. Secundo commendat a continuatione, dicens.
marg.| {p} Et deduxit non tantum   eduxit ut semel biberent, sed   deduxit post eos quocumque ibant, non in penuria, sed.
marg.| {q} Tamquam flumina aquas] 1Cor. 10.a. Consequente eos petra : Postea ostendit eos fuisse ingratos. Primo in hoc, quod non crediderunt.
Numérotation du verset Ps. 77,17 
marg.| {a} Unde dicit : {2.201ra} Δ Et apposuerunt adhuc peccare ei] id est ; contra eum. Non dicit, quo genere peccati, ut intelligatur antonomastice peccatum infidelitatis : Sicut Io. 16.b. Arguet mundum de peccato : Quod postea exponit, dicens : De peccato, quia non crediderunt in me. Secundo, quia Deum ad iracundiam provocaverunt, Unde dicit :
marg.| {c} In iram excitaverunt Excelsum] non credentes Deum posse difficilia sibi facere. Et aggravat peccatum eorum.
marg.| {d} Primo e loco dicens : Inaquoso] ubi scilicet nullum bonum crescit : Unde ibi Deum magis timere debuissent. Secundo aggravat a dolositate, cum adiungit :
Numérotation du verset Ps. 77,18 
marg.| {e} Et tentaverunt Deum in cordibus suis] id est non credendo petierunt. Et ostendit, quomodo, cum dicit :
marg.| {f} Ut peterent escas animabus suis] id est animalitatibus : Et in hoc tentabant et dolosi erant : quia aliud habebant in corde, aliud in ore. Non enim credebant, quod dare posset illud, quod petebant. Tertio aggravat peccatum eorum e blasphemia, dicens :
Numérotation du verset Ps. 77,19 
marg.| {g} Et male locuti sunt de Deo] falsa. Et ostendit, que fuit illa blasphemia, cum subdit.
marg.| {h} Dixerunt] quasi non hec diffidentia Deo est iniuria :
marg.| {i} Numquid poterit Deus parare mensam in deserto ?] quasi dicat, non. Ecce simul blasphemia et diffidentia. Quarto aggravat peccatum eorum in hoc, quod scientes et recolentes, quod Dominus fecerat, non credebant, quod simile posset adhuc facere : Unde sequitur, adhuc quod dixerunt.
Numérotation du verset Ps. 77,20 
marg.| {k} Quoniam percussit petram et fluxerunt aque et torrentes inundaverunt : Numquid similiter et panem poterit dare et cetera] quasi dicat licet illud fecerit, non tamen istud poterit facere.
Numérotation du verset Ps. 77,21 
marg.| {2.201va} Δ {a} Ideo audivit] Quarta pars, ubi dicit quod Deus differens vindictam, prius dedit eis, que petebant, ne non posse dare videretur. Primo ergo ostendit Dei benignitatem in duobus : Primo in eo quod exaudivit Iudeos, licet malos, cum dicit : Ideo audivit. Et dicit, ideo, quia, scilicet dicebant : Numquid et panem poterit, etc. Et ideo, ne impotens videretur, audivit Dominus. Secundo in eo quod illos tamdiu sustinuit, unde dicit :
marg.| {c} Et distulit] Et
marg.| {d} Et ignis] quia quod differtur, non aufertur : postea.
marg.| {e} Accensus est in Iacob] id est in populo Iudeorum.
marg.| {f} Et ira Dei ascendit in Israel] Hoc factum fuit, Nm. 11.a. ubi dicitur : Ortum est murmur populi quasi dolentium pro itinere contra Dominum : quod cum audisset Dominus, iratus est : et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam partem castrorum, etc. Ex. 16.c. Audivi murmurationes filiorum Israel, loquere ad eos : Vespere comedetis et mane saturabimini panibus. Et ostendit causam huius pene, scilicet peccatum infidelitatis, cum addit.
Numérotation du verset Ps. 77,22 
marg.| {h} Quia non crediderunt in Deo] Nm. 14.b. Usquequo detrahet mihi omnis populus iste ? Quousque non credunt mihi in omnibus signis, que feci coram eis ? Feriam ergo eos, pestilentia, atque consumam. Et propter peccatum desperationis, cum subiungit.
marg.| {i} Nec speraverunt in Salutari eius] id est in salute, scilicet quod ab illo possent salvari. Et erit Salutari, adiectivum substantivatum, quasi dicat : nec fidem, nec spem in Deum habuerunt. Postea ostendit, quomodo Deus audivit eos : Et ostendit Dei potestatem in multis. Primo, quia ad mandatum eius nubes pluerunt manna ; unde dicit :
Numérotation du verset Ps. 77,23 
marg.| {k} Et mandavit nubibus desuper] id est nubes, que erant in superiore parte aeris, ita obedierunt ei, ac si mandasset. Et non solum nubes, sed et celum : Quia.
marg.| {l} Et ianuas celi aperuit] id est cataractas, vel poros, per quos emittuntur gutte pluviarum. Quod planius aperit, cum subdit :
Numérotation du verset Ps. 77,24 
marg.| {m} Et pluit illis] Iudeis.
marg.| {n} Manna ad manducandum] in deserto.
marg.| {p} Et] pro, id est.
marg.| {q} Panem celi dedit eis] id est panem de celo aereo missum, vel ministerio Angelorum paratum.
Numérotation du verset Ps. 77,25 
marg.| {a} Secundo ostendit Dei potestatem in efficacia illius cibi, cum subiungit : {2.202ra} Δ Panem Angelorum manducavit homo] Hoc dicit, quia ille cibus hoc efficiebat in Iudeis, quod in Angelis efficit cibus illorum, pro parte. Dixit enim Iosephus, quod quamdiu hoc pane vescebantur, numquam senuerunt. Et dicunt Hebrei, quod in eodem statu conservabat illos : unde datum erat non ad restaurationem deperditi, sed ad conservationem. Unde et Caleph dixit, Ios. 14.c. quod eiusdem valoris erat, quando intravit in terram promissionis, cuius fuit ante, quando missus fuit ad explorandum. Unde dicunt, quod non incurrebant infirmitatem : Talis erat effectus illius cibi et ideo vocatur panis Angelorum : Angeli enim non incurrunt infirmitatem ; sed in eodem statu permanent : non corrumpuntur, nec senescunt. Vel dicitur panis Angelorum, quia ministerio Angelorum paratus : vel quia significat Christum, qui est panis Angelorum.
marg.| {c} Tertio in abundantia illius cibi, unde dicit: Cibaria misit eis in abundantia.
Numérotation du verset Ps. 77,26 
marg.| {d} Quarto in obedientia ventorum, unde addit : Transtulit austrum de celo id est fecit, ut Auster, qui erat in superiori parte aeris, flaret in inferiori parte, vel fecit ut auster, qui directe flat ad Aquilonem, flaret ad occidentem. Nm. 11.g. Ventus egrediens a Domino, etc.
marg.| {f} Et induxit in virtute sua Africum] Africus est ventus collateralis Favonio, sive Zephyro. Et dicit, in virtute sua : quia preter solitum flavit : vel in maiori virtute flavit, quam flare soleret : Iste enim ventus pertransit Africam : unde et Africus dicitur. Africa vero abundat coturnicibus, quas iste ventus adduxit : Isti enim venti calidi sunt et humidi : et ex calore et humore omnia generantur, unde ex his generatum fuit manna.
Numérotation du verset Ps. 77,27 
marg.| {h} Quinto apparuit eius potentia in hoc, quod pluit carnes, unde sequitur : Et pluit super eos, sicut pulverem carnes] id est innumerabiliter. Et ne aliquis crederet, quod de communibus carnibus diceret, ostendit, de quibus dicit, scilicet de volatilibus, cum addit :
marg.| {i} Et sicut arenam maris volatilia pennata] Per hoc, quod dicit : sicut pulverem et sicut arenam maris; notatur abundantia.
Numérotation du verset Ps. 77,28 
marg.| marg. {a} |Sexto de facilitate dandi illas aves commendatur Dei potentia, unde ait : {2.202va} Δ Et ceciderunt in medio] etc. quasi dicat, non oportebat eos longe ire, ut caperent eas : Per unam enim dietam.
marg.| {c} Circa tabernacula eorum] ut dicitur, uno cubito, vel duobus prope terram volitabant. Unde dicitur Nm. 11.g. Volabant in aere duobus cubitis in altitudine super terram : Surgens ergo populus congregavit, etc. Postea ostendit quod in his peccaverunt duobus modis, scilicet gulositate et nimia libidine comedendi.
Numérotation du verset Ps. 77,29 
marg.| {d} De primo dicit Et manducaverunt et saturati sunt nimis] Ecce gulositas.
Numérotation du verset Ps. 77,30 
marg.| {f} De secundo Et desiderium eorum attulit eis : non sunt fraudati a desiderio suo] Ecce nimius ardor in desiderio.
Numérotation du verset Ps. 77,12 
marg.| {k} Coram patribus eorum] scilicet coram Patribus novi Testamenti, Christus.
marg.| {l} Fecit mirabilia] id est miracula.
marg.| {m} In terra Egypti] id est in mundo.
marg.| {n} In campo] etc. quod Λ interpretatur mandatum humilitatis. Hoc est ergo dictum, quod mirabilia fecit dans eis apertum exemplum humilitatis, quam ipse mandabat et precipiebat, Mt. 11.d. discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Io. 14.b. Si ergo lavi pedes vestros Dominus et Magister ; et vos debetis alter alterius lavare pedes : exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis : ita et vos faciatis.
Numérotation du verset Ps. 77,13 
marg.| {a} Interrupit mare et perduxit eos] etc. Dominus per aquas maris fecit viam ad terram promissionis, quando per Baptismum fecit viam ad patriam. Et in aquis Baptismi submerguntur Egyptii, id est peccata. 1Cor. 10.a. Omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari. Is. 43.c. Qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitam.
Numérotation du verset Ps. 77,14 
marg.| {e} Et deduxit eos in nube diei] Dies est Christus, nubes est eius caro. Is. 19.a. Ascendet Dominus super nubem levem, in qua exemplum eis prebuit, quo deducerentur per vias rectas.
marg.| {g} Et tota nocte in illuminatione ignis] id est virtute Deitatis, que per ignem intelligitur, dedit eis, virtutem, ut in adversis non deficerent. Vel sic : Dies erat eis quamdiu Sol iustitie Christus corporaliter erat cum eis, nox autem quando corporalis eius presentia recessit ab eis. Est ergo sensus.
marg.| {e} Deduxit eos in nube diei] id est in corporali presentia ante Passionem.
marg.| {g} Et tota nocte] id est post passionem.
marg.| {h} In illuminatione ignis] Spiritus Sancti, quem misit eis in specie ignis : Act. 2.a. de quo dixerat eis, Io. 16.b. Si abiero, mittam eum ad vos.
Numérotation du verset Ps. 77,15 
marg.| {i} Interrupit petram] Hec petra Christus est. De qua 1. Cor. 10. Petra autem erat Christus. Hanc petram interrupit Dominus in Eremo huius mundi, quando per mortem separavit animam a corpore. Vel interrupit per vulnerum scissionem.
marg.| {l} Et adaquavit eos, velut in abysso multa] quia dum illius mortis et interruptionis memorantur fideles, ab eis debet exire abyssus lacrimarum et toti deberent defluere in lacrimas. Lam. 3.c. Recordare paupertatis et transgressionis mee, absynthii et fellis, memoria memor ero et tabescet in me anima mea. Hieronymus. Quis potest transire siccis oculis, quod lancea latus aperuit Salvatoris.
Numérotation du verset Ps. 77,16 
marg.| {n} Et eduxit aquam de petra] quia de latere aperto exivit aqua Baptismi cum sanguine Testamenti eterni. Io. 19.f. Exivit sanguis et aqua. Et hec aqua non deficit : Quia.
marg.| {p} Deduxit tamquam flumina aquas] Flumen enim descendens de fonte non siccatur : Et hec aqua a Christo nobis data non siccatur ; sed fit fons aque salientis Λ in vitam eternam. Licet autem tot et tanta fecerit Christus ; non tamen crediderunt Iudei. Unde sequitur :
Numérotation du verset Ps. 77,17 
marg.| {a} Et apposuerunt adhuc peccare ei] peccato infidelitatis, quod antonomastice dicitur peccatum, ut dictum est in expositione alia. Io. 15.d. Si non venissem et eis locutus fuissem, peccatum non haberent ; nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Et per hoc.
marg.| {c} In iram excitaverunt Excelsum] Deum.
marg.| {d} In inaquoso] id est in duritia cordis sui, quod humorem gratie et virorem fidei noluit recipere.
Numérotation du verset Ps. 77,18 
marg.| {e} Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis] Hoc fecerunt illi, qui eum sequebantur, non quia crederent in eum ; sed ut pascerentur ab eo. Hanc tentationem aperuit Dominus, dicens eis Io. 6.c. Queritis me, non quia vidistis signa ; sed quia manducastis ex panibus. Sic etiam tentaverunt eum Ananias et Saphira. Act. 5.b. Unde dixit Petrus : Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini ?
Numérotation du verset Ps. 77,19 
marg.| {g} Et male locuti sunt de Deo : dixerunt] corde, vel etiam ore invicem.
marg.| {i} Numquid poterit Deus parare mensam in deserto] id est in Ecclesia fidelium, ubi deferebant omnia et ponebant ad pedes Apostolorum. Unde ibi dicitur, quod Ananias vendidit agrum et fraudavit de pretio agri conscia uxore sua : et afferens quandam partem ad pedes Apostolorum posuit, quasi dicat : partem mihi retineo, quia non poterit me Deus pascere, si totum deseruero.
marg.| {h} Dixerunt] etiam hoc Discipuli :   [Numquid] etc. Mt. 15.d. Dicunt ei Discipuli, unde nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam ? Mt. 14.b. Desertus est locus et hora iam preteriit : dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas. Hoc etiam dicunt heretici, dicentes : quod Deus non dat escam sui corporis manducandam fidelibus. Unde et adhuc subditur, quod dicunt.
Numérotation du verset Ps. 77,20 
marg.| {k} Quoniam percussit] in Passione.
marg.| {l} Petram] corporis sui.
marg.| {m} Et fluxerunt aque] quando sudavit et lancea latus eius aperuit.
marg.| {n} Et torrentes] aque et sanguinis.
marg.| {o} Inundaverunt] abundanter.
marg.| {p} Numquid et panem poterit dare] quasi dicat, licet passus sit et mortuus ; non tamen potest esse, quod de corpore suo pascat homines.
marg.| {q} Aut parare mensam] {2.201rb} Altaris et Eucharistie.
marg.| {r} Populo suo] quasi dicat, non. Sic enim dicunt heretici, quod si corpus Christi maius fuisset magnis montibus, iam diu totum fuisset consumptum, nec adhuc durare posset : cum tot homines comedant illud. Hoc vero dicunt, quia negant sacramentum altaris. De hoc pane Io. 6. Ego sum panis vivus, qui de celo descendit, si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in eternum. Is. 30.e. Panis frugum terre erit uberrimus et pinguis : De hac etiam mensa dicit Ps. 22. Parasti in conspectu meo mensam adversus eos, qui tribulant me, id est adversus hereticos.
Numérotation du verset Ps. 77,21 
allegoriter
marg.| {a}Δ Ideo audivit Dominus] Supra dixerunt heretici secundum allegoricum sensum : Numquid et panem poterit dare, scilicet corporis sui. Ideo, quia hoc dixerunt :
marg.| {b} Audivit Dominus] hec verba.
marg.| {c} Distulit] punire eos, ut revertantur ad fidem, vel ut gravius damnentur in fine, si permanserint in infidelitate, Quod quia faciunt, addit.
marg.| {d} Et ignis] id est ira Dei.
marg.| {e} Accensus est in Iacob] id est in heretico populo, qui prius fuit Iacob, accipiens benedictionem patris in Baptismo. Quod exponens, dicit :
marg.| {f} Et ira] scilicet Dei.
marg.| {g} Ascendit in Israel] id est in eos, qui eum deberent videre per fidem. Sed nunc cecitas contigit in Israel, Rm. 11.c. Et hoc.
Numérotation du verset Ps. 77,22 
allegoriter
marg.| {h} Quia non crediderunt Deo] Sacramento Eucharistie, negantes.
marg.| {i} Nec speraverunt in salutari eius] Christo, quem si digne sub forma panis adorarent et sumerent, salvi fierent, Io. 6.e. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in eternum, etc. Et quasi quereret aliquis : quomodo hoc factum est, quod Deus factus sit esibilis, subiungit de Incarnatione.
Numérotation du verset Ps. 77,23 
allegoriter
marg.| {k} Et mandavit nubibus desuper et ianuas celi aperuit] Hoc est, quod dicitur Is. 45.b. Rorate, celi, desuper : et nubes pluant Iustum, id est Christum : aperiatur terra, id est Beate Virginis consensus, que est porta celi : et germinet Salvatorem.
Numérotation du verset Ps. 77,24 
allegoriter
marg.| {m} Et pluit illis manna] filium Dei.
marg.| {o} Ad manducandum] in Sacramento altaris.
marg.| {p} Et] id est.
marg.| {q} Panem celi dedit eis] Manna bene dicitur corpus {2.201vb} Christi : quia manna compescuit murmur populi : sic corpus Christi murmur acedie et submurmurationes Diaboli. Postea autem stragem fecit : sic corpus Christi indigne sumentibus, ut dicit Apostolus 1Cor. 11.g. Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles et dormiunt multi.
Numérotation du verset Ps. 77,25 
allegoriter
marg.| Λ {a} Panem Angelorum manducavit homo] qui factus ad imaginem et similitudinem Dei servat eam. Panis Angelorum Christus est : Ipsi enim similam corporis Christi manducant, quia facie ad faciem speculantes, delectantur ; Nos vero interim interiori quodam cortice, quasi furfure tectam accipientes minus iucunditatem sentimus. Lc. 14.d. Beatus, qui comederit panem in regno Dei, Gn. 49.c. Aser, pinguis panis eius et prebebit delicias Regibus. Aser interpretatur beatitudo : Reges sunt Angeli, qui nos regunt, qui deliciis Paradisi, id est Christo fruuntur.
marg.| {c} Cibaria misit eis in abundantia] quia panis iste sufficit ad omnes reficiendos et omnibus necessarius est. Unde dicitur in consecratione huius panis : Accipite et manducate ex hoc omnes : quia, scilicet omnibus sufficit et omnibus necessarius est. Huic autem Sacramento intersunt et ministrant Angeli, unde dicit :
Numérotation du verset Ps. 77,25 
allegoriter
marg.| {d} Transtulit Austrum de celo] id est misit Angelum, qui ambulat super pennas ventorum.
marg.| {f} Et induxit in virtute sua Africum] id est corpus Christi veniens in Altare, ducit secum Angelos. Mt. 24. Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et Aquile.
Numérotation du verset Ps. 77,27 
allegoriter
marg.| {h} Et pluit super eos, sicut pulverem, carnes : et sicut arenam maris, volatilia pennata] quia de celo venit corpus Christi, cum volatilibus, id est cum Angelis. De his carnibus, Nm. undecimo d. Sanctificamini : cras comedetis carnes. Sancti enim debent esse et puri, qui ad carnem et corpus Domini sumendum accedunt.
Numérotation du verset Ps. 77,28 
allegoriter
marg.| {a} Λ Et ceciderunt volatilia] id est. Angeli descenderunt subito, ac si caderent.
marg.| {b} In medio castrorum eorum] id est in Ecclesia militante : de qua Ct. 7.a. Quid videbis in Sunamite, nisi choros castrorum ?
marg.| {c} Circa tabernacula eorum] id est circa Altaria.
Numérotation du verset Ps. 77,29 
allegoriter
marg.| {d} Et manducaverunt] fideles hunc panem :
marg.| {e} Et saturati sunt nimis] id est valde non in ventre ; sed in mente, ubi debet esse fames et desiderium huius panis desiderabilis. Unde addit :
marg.| {f} Et desiderium eorum attulit eis : non sunt fraudati a desiderio suo] quo petunt dicentes : Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, Mt. 6.b. et Lc. 22.b. dicit Dominus : Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum.
Numérotation du verset Ps. 77,12 
moraliter
marg.| {k} Coram patribus] etc. Moraliter de peccatoribus, qui rursus crucifigunt Iesum, quantum in se est. Hbr. 6.a. Rursus crucifigentes filium Dei, etc. Et in hos vindicat Dominus sepe in conspectu patrum carnalium, qui eos non correxerunt et in peccatis genuerunt ; ut sic una pena utrique puniantur, scilicet filii et parentes. Unde dicit : Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Egypti, id est in mundo facit Dominus mirabilia, quando affligit peccatores decem plagis conscientie pro transgressione decem mandatorum. Quod bene fit coram patribus eorum : ad litteram : quia propter peccata patrum, que imitantur filii, puniuntur ipsi filii videntibus patribus, ut et ipsi patres per hoc puniantur. Ex. 20.a. Ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem. Hoc etiam bene fit.
marg.| {n} In campo Thaneos] que interpretatur mundans humilitatem * in potestate Dei, quia mandat humilitatem, 1Pt. 5.b. Humiliamini sub potenti manu Dei, qui videlicet superbos et inobedientes potenter potest punire. {2.200vb} Humiliamini, ut non murmuretis ad flagella Domini, 1Cor. 10.c. Non murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore.
Numérotation du verset Ps. 77,13 
moraliter
marg.| {a} Interrupit mare] id est mundum, qui integer videtur in divitibus, qui videntur continua prosperitate gaudere. Sed Dominus hoc mare interrupit, quando immittit eis tribulationem. Ex. 14.e. Cum extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte et vertit illud in siccum.
marg.| {b} Et perduxit eos] ad se, id est per violentiam adduxit   [eos] ad se, id est per violentiam adduxit. Lc. 14.e. Compelle intrare, ut impleatur domus mea. Ps. 82. Imple facies eorum ignominia : et querent nomen tuum, Domine. Et Ps. 15. Multiplicate sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt.
marg.| {c} Et statuit aquas] deliciarum mundi.
marg.| {d} Quasi in utre] id est restrinxit eas. Ps. 32. Congregans sicut in utre, aquas maris. Sir. 39.c. In verbo eius stetit aqua, sicut congeries : et in sermone oris illius, sicut exceptoria aquarum, id est utres. Aqua male terminabilis est proprio termino, id est concupiscentia, sive delicie ; sed uter, id est pellis morticina, scilicet cogitatio mortis compescit eam. Unde Hieronymus : Facile contemnit omnia, qui semper se cogitat moriturum. Sir. 25.d. Non des aque tue, id est carni, vel sensualitati veniam prodeundi. Non autem quandoque omnem prosperitatem aufert Dominus homini, ne cadat in desperationem ; sed dimittit ei aliquam prosperitatem et in ipsa tribulatione immittit consolationem. Hoc est, quod sequitur :
Numérotation du verset Ps. 77,14 
moraliter
marg.| {e} Et deduxit eos in nube diei] quasi dicat non totum dei fulgorem abstulit ; sed illum obnubilavit nube terroris, ne presumerent, vel etiam obliviscerentur Deum.
marg.| {g} Et tota nocte] id est in adversitate eduxit de mundo, de carne, de peccato.
marg.| {h} In illuminatione ignis] id est consolatione Spiritus sancti, ut spem haberent in Deo. Et ideo bene dixit, deduxit, quasi per viam rectam ; ut non declinarent ad dexteram in prosperis elevati, nec ad sinistram in adversis depressi ; sed secundum quod habetur, Mt. 26 a. Facto vespere adversitatis dicerent : serenum erit ; rubicundum enim est celum : et mane prosperitatis dicerent : hodie tempestas erit ; rutilat enim triste celum. Per tribulationem autem commoventur ad compunctionem. Unde addit :
Numérotation du verset Ps. 77,15 
moraliter
marg.| {i} Interrupit petram] id est duritiam cordis.
marg.| {k} In Eremo] id est in peccatore infructuoso pleno feris et monstris peccatorum, Eccl. 3.d. secundum aliam litteram : Cor durum baculo percute, scilicet tribulatione, vel etiam dura reprehensione, vel aspero sermone. Sed sicut non sufficit unus ictus ad rumpendum lapidem, vel vas formandum : sic nec unus sermo ad duritiam cordium edomandam et mores informandos : Unde dicit Apostolus 2Tim. 4.a. Predica verbum, insta opportune importune argue, increpa, obsecra. Hoc etiam dicit de se fecisse. Act. 20.f. Vigilate memoria retinentes, quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum. Similiter nec una tribulatio quandoque sufficit. Unde dicit. Ps. 15. Multiplicate sunt infirmitates eorum, etc.
marg.| {l} Et interrupta petra [adaquavit eos] id est aquis lacrimarum refecit eos. Ps. 101. Potum meum cum fletu miscebam a facie ire indignationis tue. Et hoc.
marg.| {m} Velut in abysso multa] quasi dicat, satis habent, unde flere deberent : quia cor peccatoris vere est abyssus multa. Ier. 17.b. Profundum est cor hominis et inscrutabile. Hoc autem adhuc manifestius dicit, cum subiungit.
Numérotation du verset Ps. 77,16 
moraliter
marg.| {n} Et eduxit aquam] lacrimarum.
marg.| {o} De petra] id est de duro corde.
marg.| {p} Et deduxit tamquam flumina aquas] Aque fluminis abundantes sunt, quia iugiter fluunt et dulces sunt : sic lacrime peccatoris penitentis debent abundanter et iugiter fluere. Ps. 118. Exitus aquarum deduxerunt oculi mei : qui non custodierunt legem tuam. Lam. 2.f. Deduc quasi torrentem lacrimas, per diem et noctem non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui. Sunt etiam dulces et suaves. Unde de beato Augustino cantatur et in libro Confessionum legitur quod flebat uberrime et fluebant lacrime et bene illi erat cum eis. Ex. 17.b. Percuties petram : et exibit aqua et ex ea. Nm. 20.b. Percutiens Moyses virga bis silicem, egresse sunt aque largissime. Moyses, Predicator : Virga, Crux : silex, sive petra, cor peccatoris : aque, lacrime, quibus ardor concupiscentie refrigeratur. Sir. 23.c. Anima calida, quasi ignis ardens et non extinguetur, donec aliquid glutiat, scilicet aquam, que proprie glutitur. Sunt autem multi duriores, quam petra : quia nec martello verbi Dei, nec malleo tribulationis potest frangi eorum duritia. Ier. 5.a. Percussisti eos et non doluerunt : attrivisti eos et renuerunt accipere disciplinam : induraverunt facies suas supra petram et noluerunt reverti. * Unde de talibus et etiam de his, qui postquam penitentiam inceperunt, redeunt ad vomitum ; subiungit :
Numérotation du verset Ps. 77,17 
moraliter
marg.| {a} Et apposuerunt adhuc] scilicet post flagella et correctiones Domini et post suam penitentiam.
marg.| {b} Peccare ei] Cui ? Deo, quem non est leve offendere. Sir. 21.a. Fili, peccasti, ne adiicias iterum. Idc. 3.b. Addiderunt filii Israel facere malum in conspectu Domini, qui confortavit adversus eos Eglon Regem Moab. Eglon interpretatur festivitas inutilis : et significat otium, quod regnat in Moab, id est in aqua paterna scilicet luxuria. Item Idc. 4.a. Addiderunt filii Israel facere malum in conspectu Domini, qui tradidit eos in manu Iabin Rex Chanaan. Iabin interpretatur sapientia, id est prudentia seculi, vel iura. Hec sapientia est Chananea : Chanaan interpretatur negotiator. Hodie Ecclesia corrumpitur his duobus oppositis, id est otio et negotio, scilicet luxuria et litibus, quas avaritia excitat ; superbia vero comes est utriusque. Post hec autem non frequenter penitent homines, quando, scilicet reversi sunt ad vomitum. Unde bene sequitur.
marg.| {c} In iram excitaverunt Excelsum in aquoso] id est in siccitate cordis sui, quod non potest resolvi in lacrimas compunctionis. Huic concordat Apostolus Hbr. 6.a. dicens, impossibile est, eos, qui semel illuminati sunt, etc. et prolapsi sunt, renovari rursum ad penitentiam : Et quod per hoc concitent Excelsum in iram, subiungit ibi : Rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes.
marg.| {d} In inaquoso] Talia loca perambulat diabolus, Lc. 11.c. Cum immundus spiritus exierit, ambulat per loca inaquosa, etc. Tob. 8.a. Tunc Raphael apprehendit demonium et religavit eum in deserto superioris Egypti. Tales autem sepe solent dicere : Libenter facerem penitentiam, vel intrarem religionem, si Dominus daret mihi voluntatem ; sed sic in divitiis et deliciis oportet me vivere, usquequo Dominus mihi voluntatem talem inspiret. Hoc est, quod sequitur.
Numérotation du verset Ps. 77,18 
moraliter
marg.| {e} Et tentaverunt Deum in cordibus suis] Hoc enim recte est tentare Deum, sicut si quis tanto se discrimini committeret, ut diceret : ambulabo super mare et non exibo de aquis, donec Dominus extrahat me : vel non comedam de cetere, nisi Dominus mihi cibum mittat per Angelum. Debet enim homo se preparare et facere, quod in se est : et tunc perficiet Dominus. Sir. 18.c. Ante orationem prepara animam tuam : et noli esse quasi homo, qui tentat Deum. Et vere tentaverunt, quia hoc fecerunt.
marg.| {f} Ut peterent aquas animabus suis] id est ita dicunt, ut in divitiis et deliciis, quas amplexati sunt, diutius immorentur. Ipsi autem non se dicunt tentatores, sed potius sapientes : et eos, qui se in Deum proiiciunt et omnia relinquunt, dicunt Deum tentare, immo et ipsum blasphemant et impotentem estimant, secundum quod subditur.
Numérotation du verset Ps. 77,19 
moraliter
marg.| {g} Et male locuti sunt de Deo] Quomodo male.
marg.| {h} Dixerunt, numquid poterit Deus parare mensam in deserto] id est in paupere claustro ? Hoc dicunt multi sapientes apud seculum, sed stulti apud Deum, dicentes, quod huiusmodi religiones, que pauperes sunt et redditus, vel possessiones non habent, nec habere volunt, durare non possunt. Et si eis dicatur, quod Dominus maiorem populum pavit in Egypto : Respondent, quod Dominus non semper facit miracula. Hoc est, quod subiungitur.
Numérotation du verset Ps. 77,20 
marg.| {k} Quoniam percussit petram et fluxerunt aque et torrentes inundaverunt] Totum ad litteram.
marg.| {p} Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo] qui relictis omnibus, sequitur eum per desertum pauperis religionis. Hoc dicunt multi et si non ore, ne infideles reputentur ; tamen corde. Hoc est male loqui de Deo et blasphemia magna, qua Deum dicunt et impotentem et mendacem, qui suos pascere non possit, nec reddat, quod promisit. Lc. 12.c. Considerate cervos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum : et Deus pascit eos, quanto magis vos pluris * estis illis ? Et post : Scit enim Pater vester celestis, quoniam omnibus his indigetis : verumtamen querite primum regnum Dei et hec omnia adiicientur vobis. Ecce hic declaratur et potestas et promissio.
Numérotation du verset Ps. 77,21 
moraliter
marg.| {a} Ideo] quia dixerunt sapientes seculi, quod Deus non posset pascere eos, qui omnibus relictis, sequuntur eum.
marg.| {b} Audivit Dominus] huiusmodi dicta. Sap. 1.c. Auris celi audit omnia et tumultus murmurationum non abscondetur. Ex. 16.c. Audivi murmurationes filiorum Israel, id est clericorum.
marg.| {c} Et distulit] penam, ut supra expositum est, Ecclesiast. 5.b. Altissimus est patiens redditor. Sed quoniam, ut dicitur Eccl. 8.b. Quia non profertur cito contra malos sententia, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala : ideo sequitur.
marg.| {d} Et ignis accensus est in Iacob] id est in populo laico ignis peccati, scilicet luxurie : de quo Iob. 31.b. Ignis est usque ad consumptionem devorans et omnia eradicans genimina. Quia, ut dicit sanctus Gregorius , cum luxuria semel mentem invaserit, nullum bonum cogitare permittit. Item ignis cupiditatis, de quo Mi. 6.c. Adhuc ignis in domo impii, thesauri iniquitatis eius et mensura minor ire plena, unde bene addit :
marg.| {f} Et ira Dei ascendit in Israel] id est in clericos, qui huiusmodi peccatis pre aliis accensi sunt : quia propter peccata etiam populi irascitur Deus clericis et prelatis. Unde Nm. 25.a. dicitur, quod fornicatus est populus cum filiabus Moab et initiatus est Israel Beelphegor : et iratus Dominus dixit ad Moysen : Tolle cunctos Principes populi et suspende eos contra solem in patibulis. Et accidit eis.
Numérotation du verset Ps. 77,22 
moraliter
marg.| {h} Quia non crediderunt in Deo] Quia, ut dicit Hieronymus ille veram fidem de Deo non habet, qui cupit in his miseriis dives fieri.
marg.| {i} Nec speraverunt in Salutari eius] sed in presentibus divitiis. Spes enim est certa expectatio future beatitudinis ; unde Gn. 49.c. Salutare tuum expectabo, Domine. Ipsi autem hic volunt habere beatitudinem suam, de qua in Ps. 143. Beatum dixerunt populum, cui hec sunt. Et ne se excusent, dicentes, quod per ignorantiam peccaverunt, subdit :
Numérotation du verset Ps. 77,23 
moraliter
marg.| {k} Et mandavit] Dominus   [nubibus desuper] id est Predicatoribus et Doctoribus spiritualibus. Is. sexagesimo b. Qui sunt isti, qui ut nubes volant. Et Is. quinto b. E contrario dicit : Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem.
marg.| {l} Et ianuas celi aperuit] id est docuit, quod non per divitias, delicias et honores ; sed per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum celorum. Act. 13.d. Et dicit, ianuas, pluraliter. Quia alia est ianua innocentia, de qua in Ps. 25. Ego autem in innocentia mea ingressus sum. Alia penitentia, de qua Mt. 7.b. Arcta est via, que ducit ad vitam. Et Apostolus ad Hebreos 9.c. dicit de Christo : Per proprium sanguinem introivit semel in sancta. Lc. 14.d. Oportuit Christum pati et ita intrare in gloriam suam. Item alia ianua est Sanctorum suffragia. Alia corpus Christi, qui dicit Io. 10.b. Ego sum ostium. Divitie autem non sunt porte celi. Quia, ut dicit Mt. 19.c. Facilius est camelum intrare per foramen acus exiguum, quam divitem intrare in regnum celorum. Sunt autem divitie potius porte inferni. Lc. 16.f. Mortuus est dives et sepultus in inferno.
Numérotation du verset Ps. 77,24 
moraliter
marg.| {m} Et] de nubibus predictis   [pluit illis manna] id est quid est hoc, scilicet predicationem et commendationem paupertatis et humilitatis et huiusmodi, ad que stupent amatores mundi, Act. 17.d. Quidam autem Epicurei et Stoici Philosophi disserebant cum eo, scilicet Paulo et dicebant : quid vult seminiverbius hic dicere ? Alii vero dicebant, novorum demoniorum videtur annuntiator esse : quia Iesum et Resurrectionem annuntiabat eis. Et post e. Nova quedam infers auribus nostris.
marg.| {o} Ad manducandum] id est incorporandum, non ad scribendum.
marg.| {p} Et panem celi dedit eis] scilicet verbum veritatis. Sed multi libentius comedunt panem cineritium et falsitatis, Prv. 20.c. Suavis est homini panis mendacii. Sed homini ab humo dicto : quia rationali homini suavior est panis celi. Unde bene sequitur.
Numérotation du verset Ps. 77,25 
moraliter
marg.| * {a} Panem Angelorum] id est veram doctrinam, quam administrant Angeli Domini, id est Predicatores et Doctores ab eo Missi.
marg.| {b} Manducavit homo] rationalis et similitudinem Dei servans. Sed sunt multi, qui colligunt, sed non manducant, nec aliis dant : ideo convertitur eis in vermes conscientiam tenebrantes in mane futuri seculi, Ex. 16.e. Dimiserunt quidam ex eo usque mane : et scatere cepit vermibus, atque computruit. Et posset aliquis {2.202rb} dicere : Panis iste Angelorum bonus est, sed tamen non sufficit, quia cito potest sumi, id est cito potest sciri Theologia, ideo prius volo impleri aliis et porris Egypti, id est scientiis secularibus, ideo bene addit :
marg.| {c} Cibaria misit eis in abundantia] quia ista scientia sufficit homini et homo non sufficit ei per totum tempus vite sue, ut eam perfecte sciat, quia puteus altus est, nec, in quo hauriat, habet, ut dicitur Io. 4.b. He sunt enim aque profundi torrentis, qui non potest transvadari : Ez. 47.a. Et Ioannes Damascenus dicit quod sicut Oceanus est innavigabilis ; sacra Scriptura est imperscrutabilis. Parum autem, vel nihil prodest scientia sine Spiritu sancti gratia : Unde addit :
Numérotation du verset Ps. 77,26 
moraliter
marg.| {d} Transtulit Austrum] id est Spiritum sanctum suaviter flantem et inspirantem.
marg.| {e} De celo] in corda hominum. Iob. 37.c. Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra Austro ? id est virtutes fervent in opus, quando Spiritus sanctus inspirat, unde bene sequitur.
marg.| {f} Et induxit in virtute sua] Sue enim sunt nostre virtutes : quia eas infundit et servat et multiplicat.
marg.| {g} Africum] id est ubertatem bonorum operum. Africus enim interpretatur frugifer, vel augmentatus. Hic premittuntur duo, per que Deus docet hominem, scilicet sacra Scriptura in predicatione, vel lectione : et inspiratio Spiritus sancti. Tertium subiungitur, scilicet flagellum, sive tribulatio : unde dicit :
Numérotation du verset Ps. 77,27 
moraliter
marg.| {h} Et pluit, super eos sicut pulverem carnes] id est carnis labores. Et mittit, dicit, sicut pulverem, ut notet humiliationem, quam hec faciunt. Iob. 6.a. Sagitte Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum. Et quod per hec doceat Deus hominem, habetur Ieremie 6.b. secundum Septuaginta. Per omne flagellum erudieris, Hierusalem. Is. 28.e. Vexatio intellectum dabit auditui. Quartum etiam subiungit, per quod Dominus docet, scilicet exemplum Sanctorum. Unde dicit :
marg.| {i} Et sicut arenam maris volatilia pennata] id est exemplares Sanctos, qui volant ad celum pennis virtutum. De his duobus, scilicet de labore et volatu, que in hoc versu habentur, dicit Iob. capit. quinto b. Homo natus ad laborem et avis ad volandum. Sicut arenam, dicit, propter ponderositatem et stabilitatem : quia stabiles sunt in se et alios stabiles faciunt et sunt eis quasi pondus. Unde Ecclesiastici decimotertio, a. Pondus super se tollit, qui honestiori se communicat. Vel Sicut arenam maris, dicit, quia tales a mundo reputantur steriles et inutiles. Unde bene congruit quo ad litteram, quod ista volatilia dicuntur fuisse coturnices, vel curlei, que sunt aves viles in Oriente, sed in Occidente pretiose sunt : Et in Francia dicuntur aves regie, que mare inhabitant et currunt ad pisciculos, quos unde relinquunt in littore : Sic Sancti habitantes mare penitentie et currentes ad fructus tribulationum, viles reputantur in Oriente suo, immo quamdiu in hac vita vivunt ; sed in Occidente, id est in morte et in fine mundi pretiosi apparebunt. Unde dicent mundani illud Sap. 5.a. Hi sunt, quos aliquando habuimus in derisum et cetera. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei. Nec possunt se excusare, quod non inveniant talia exempla : quia Sancti, qui precesserunt eos et in eodem officio et in eodem loco, reliquerunt eis fortia exempla. Unde sequitur :
Numérotation du verset Ps. 77,28 
moraliter
marg.| *{a} Et ceciderunt] Sancti, id est mortui sunt.
marg.| {b} In medio castrorum eorum] id est in medio Ecclesie, omnibus ostendentes exemplum Christo vivendi : et pro Christo, si oportuerit, moriendi.
marg.| {c} Circa tabernacula eorum] id est in defensione et sollicitudine Ecclesie. Hoc   [medium] exempli et istud   [circa] defensionis et sollicitudinis, notantur 1Pt. 2.d. Christus passus est pro nobis : Ecce sollicitudo et defensio : Vobis relinquens exemplum : Ecce exemplum. Hec sunt ergo quatuor, que prediximus, per que docet nos Dominus. Hec sunt quatuor fercula, quibus nos reficit : que comedere debemus et appetere, ut fortes simus ad operandum et pugnandum.
Numérotation du verset Ps. 77,29 
moraliter
marg.| Unde bene sequitur de bonis : Et manducaverunt et saturati sunt nimis, etc.
marg.| Vel in malo ab illo loco : Et pluit super eos, sicut pulverem, carnes, potest exponi de illis, quos Dominus dimittit hic licenter vagari per campos licentie, qui impinguantur ad victimam.
Numérotation du verset Ps. 77,27 
moraliter 2
marg.| {h} Pluit super eos, sicut pulverem carnes] quia permittit eos abundare carnalibus deliciis et voluptatibus, que eos faciunt steriles, sicut pulvis : et excecant etiam nos.
marg.| {i} Et sicut arenam maris volatilia pennata] id est honores, qui eos pennis vanitatis efferunt et arenoso pondere peccati deiiciunt usque in abyssum inferni. Hec autem duo, scilicet delicie et honores ; numquam sunt sine tertio, scilicet sine divitiis : Pauperes enim semper sunt expositi vilitati et dolori.
Numérotation du verset Ps. 77,28 
mystice
marg.| {a} Θ Et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum] id est sine aliqua difficultate habent ista et omnia eis in hoc mundo prospere succedunt. Unde querit Iob. 21.a. Quare impii vivunt, sublimati sunt, confortatique divitiis ? non est virga Dei super eos, bos eorum concepit et non abortivit, etc. Sed tandem solvit : Ducunt, inquit, in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt. Quod postea in sequenti lectione aperte declarabit Psalmista : Sed hec adhuc ostendit, per que in his peccant, scilicet per abusum et amorem. Unde addit :
Numérotation du verset Ps. 77,29 
mystice
marg.| {d} Et manducaverunt et saturati sunt nimis] Ecce abusus.
marg.| {f} Et desiderium eorum attulit eis] etc. Ecce amor. Hic autem versus posset esse thema ad predicandum in carnisprivio2 quia tunc manducant homines carnes et saturantur nimis ; sed in sequentibus sequitur pena eorum.
2 carnisprivio] carniprivio Fi2409
marg.| Et notandum est quod prima causa humane miserie fuit manducatio : et prima causa prime servitutis fuit potatio. Adam enim comedit : Gn. 3.b. et tota posteritas eius cogitur ieiunare et esurire et huiusmodi miseriis subiacere. Noe bibit vinum : et maledicitur Chanaam nepos eius : et servituti mancipatur. Gn. 9.d. Maledictus puer Chanaan : servus servorum erit fratribus suis. Invenimus autem multos, quibus male successit de comestione sua : qui notantur his versibus : Quia «Manducare nocet, monstrat nobis Halofernes. Dives, Adonias, Esau, Noe, Balthasar, Aman. Herodes, Salomon, Iob., Israel, Absalon, Adam ».
marg.| Holophernes, saturatus nimis et ebrius iacens interfectus est, Iud. 13.a. Dives, epulabatur quotidie splendide et sepultus in inferno non potuit habere guttam aque. Lc. 16.e. Adonias, immolavit arietes et fecit convivium et a Salomone occisus est. 3Rg. 2.d. Esau, comedit lenticulam et amisit primogenita, Gn. 25.d. Noe, inebriate est et Chanaam maledictus est et factus serus. Gn. 19.b. Balthasar, sedens in convivio vidit manum {2.202vb} scribentem in pariete, Mane, thecel, phares : Dn. 5.g. Aman manducavit cum Rege et Regina et suspensus est, Est. 7.d. Herodes in comessatione occidi fecit Ioannem. Mc. 6.c. Salomon 3Rg. 11. Iob. Filii eius convivantes mortui sunt, Iob. 1.d. Israel, ut hic dicitur, comedit et periit multitudo eius. Nm. 11.g. Absalon, fecit convivium et interfecit fratrem suum, 2Rg. 13.e. Adam, manducavit pomum et eiectus est de Paradiso et morti et omni miserie obligatus ipse et tota progenies eius, Gn. 3.
Numérotation du verset Ps. 77,30 
marg.| {g} Adhuc esce eorum] Quinta pars, ubi agit de pena eorum, que respondet culpe premisse in precedenti parte. Agit etiam de eorum simulata penitentia. Dicit ergo : Adhuc esce ; etc. quasi dicat, non diu distulit Dominus vindictam sumere de murmuratione et peccato eorum ; sed adhuc esce eorum erant in ore ipsorum.
Numérotation du verset Ps. 77,31 
marg.| {i} Et ira Dei] id est vindicta, quam supra ad tempus distulerat.
marg.| {k} Ascendit super eos] Per hoc, quod   [ascendit] ostendit quod non solum pauperes et impotentes ; immo etiam magni et divites puniti sunt. Quod exponit, cum dicit.
marg.| {l} Et occidit pingues eorum] scilicet divites et potentes. Et accipitur hic pinguedo in malum, sicut 1Rg. 15.e. Ubi reprehenditur Saul, quod pepercit Agag Regi pinguissimo. Et non solum mali puniti sunt ; sed et boni. Unde addit :
marg.| {n} Et Electos Israel impedivit] Tribus modis impediti sunt
{2.203ra} Δ Primo, quia orationes eorum frustrate sunt propter peccata malorum, sicut dicitur Ier. 15.a. Si Moyses et Samuel steterint coram me, non est anima mea ad populum istum.
- Secundo, quia etiam quidam interfecti sunt : quod notatur secundum aliam litteram, que habet, compedivit. Compediti enim sunt morte et preventi, ut non intrarent terram promissionis.
- Tertio, quia quidam eorum obiurgationibus incitati sunt ad murmurandum, sicut Moyses et Aaron, qui dubitaverunt ad aquas contradictionis. Nm. 20.b. Numquid poterimus vobis dare aquam ? Sed ipsi dura cervice non sunt correpti, quia.
Numérotation du verset Ps. 77,32 
marg.| {a} In omnibus his peccaverunt adhuc] scilicet post tot beneficia collata et tot penas illatas.
marg.| {d} Et non crediderunt mirabilibus eius] scilicet Dei.
Numérotation du verset Ps. 77,33 
marg.| {e} Et] propter hoc   [defecerunt in vanitate dies eorum] quia omnes mortui sunt preter Caleph filium Iephone et Iosue filium Nun, quotquot egressi sunt de Egypto, a viginti annis et supra. Et dicit : In vanitate, quia dies eorum vani fuerunt, eo quod frustrati sunt ab hoc, quod querebant et expectabant.
marg.| {d} Et anni eorum cum festinatione] id est subito et celeriter transierunt. Postea agit de eorum simulata penitentia. Que consistit in multis. Primum est simulata questio Dei, unde dicit :
Numérotation du verset Ps. 77,34 
marg.| {e} Cum occideret eos, querebant eum] Et est secunda regula Ticonii, quando quod est unius Gentis, attribuitur parti eiusdem Gentis, Non enim illi, qui occidebantur, querebant eum ; sed alii, qui videbant eorum occisionem.
marg.| {f} Secundum est simulata reversio : Unde dicit Et revertebantur] ad eum.
marg.| {g} Tertium est simulata sollicitudo : Unde addit : Et diluculo veniebant ad eum id est mane, sicut qui circa aliquid solliciti sunt, mane surgunt.
Numérotation du verset Ps. 77,35 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ps. 77,36 
marg.| {l} Quartum est simulata dilectio. Unde sequitur : Et dilexerunt eum in ore suo] id est verbotenus. Et ostendit quod omnia ista premissa simulata fuerunt, cum subiungit.
marg.| {m} Et lingua sua mentiti sunt ei] quasi dicat, non fuit ei veritas in lingua, quia mentiti sunt ea. Nec in corde : Unde addit :
Numérotation du verset Ps. 77,37 
marg.| {n} Cor autem eorum non erat rectum cum eo] Primo ergo reprehendit eos de perversitate intentionis. Tertio autem de perversitate operis, cum subiungit.
marg.| {o} Nec fideles habiti sunt in Testamento eius] sed infideles, quia non fecerunt ea, que in Testamento precipiebantur. E contrario autem ostendit Dei misericordiam, ut magis appareat eorum malitia : Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 77,38 
marg.| {p} Ipse autem est misericors] Et ostendit multiplicem effectum misericordie erga eos.
marg.| {q} Primus est remissio culpe, cum dicit. Et propitius fiet peccatis eorum] omnino remittendo, si voluerint penitere.
marg.| {r} Secundus est dimissio pene : Unde addit : Et non disperdet eos] Et hec dimissio magis facta est successioni eorum, quibus dedit terram promissionis, quam ipsis patribus, qui mortui sunt in deserto.
marg.| {a} Tertius est facilitas dimittendi. Unde sequitur : {2.203va} Δ et abundavit scilicet misericordia Dei.
marg.| {b} Ut averteret iram suam ab eis] quia quantum in ipso erat, semper paratus erat avertere iram, nisi in ipsis staret. Unde bene addit :
marg.| {c} Et non accendit omnem iram suam] Non ipse, sed ipsi potius eam accenderunt. Et ostendit causas, quare fuit facilis ad miserendum. Prima est eorum fragilitas : unde dicit :
Numérotation du verset Ps. 77,39 
marg.| {d} Et recordatus est, quia caro sunt] Gn. 6.a. Non permanebit Spiritus meus in homine, quia caro est ; Spiritus, id est indignatio. Secunda est impossibilitas redeundi, unde subiungit
marg.| {f} Spiritus vadens et non rediens] Vadens per se in peccatum, sed non per se rediens. Tertia est vite brevitas : quod notatur in hoc, quod dicit : Spiritus vadens et non rediens : homo enim est quasi quidam anhelitus, vadens et transiens et non rediens, Iac. 4.d. Que est vita hominis ? vapor ad modicum parens.
Numérotation du verset Ps. 77,40 
marg.| {g} Quotiens exacerbaverunt] Sexta pars, in qua enumerat plagas Egypti propter populum Israel factas. Et prius comparat mala Iudeorum beneficiis Dei. Primo ergo ostendit magnitudinem peccati ex multitudine, cum dicit : Quotiens exacerbaverunt eum, id est multotiens ad iracundiam provocaverunt, peccando. Secundo aggravat peccatum eorum a circumstantia loci, cum addit.
marg.| {h} In deserto] scilicet ubi maxime timendus esset, cum ibi nullum, nisi ab ipso auxilium expectarent. Amplius etiam aggravat, cum dicit. In iram concitaverunt eum in inaquoso, ubi nec etiam aquam poterant habere sine miraculo. Postea enumerat peccata eorum. Primo Apostasiam, {2.203vb} unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 77,41 
marg.| {k} Et conversi sunt] scilicet ad idololatriam, postquam Deum reliquerant aversi ab eo. Secundum fuit dolositas : unde dicit.
marg.| {l} Et tentaverunt Deum] Hec fuit magna dolositas : quia ab illo petebant, quod ab illo se posse accipere diffidebant. Tertium fuit blasphemia, cum dicit.
marg.| {m} Et sanctum Israel exacerbaverunt] id est eum, qui sanctificat Israel, verbis malis blasphemantes procuraverunt. Quartum fuit ingratitudo, que consistit in quinque. Primo in oblivione potentie Dei : Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 77,42 
marg.| {n} Non sunt] etc. id est potentie eius. Secundum, oblivio diei, quo liberati sunt. Tertium, oblivio ipsius liberationis. De his duobus dicit.
marg.| {o} Die Δ qua redemit {2.204ra} Δ   qua redemit eos] quod sic legitur,   [Manus] ostense   [in die, qua redemit eos] Quartum est oblivio hostis : Unde addit :
marg.| {b} De manu tribulantis] Pharaonis. Quintum est oblivio prodigiorum et signorum, que fecit coram eis, cum educeret eos de Egypto : unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 77,43 
marg.| {c} Sicut] id est qualiter,   [posuit in Egypto signa sua] Hoc est, quo ad minora.
marg.| {e} Et prodigia sua] quo ad maiora.
marg.| {f} In campo Thaneos] id est in planicie illius civitatis. Ostensis peccatis eorum, ostendit illas decem famosas plagas, quibus Dominus percussit Egyptios propter Iudeos, quos detinebant. Prima est conversio aque in sanguinem : unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 77,44 
marg.| {g} Et convertit in sanguinem flumina eorum et imbres eorum] id est cisternas, que de imbribus replentur : unde alia littera habet, Manationes aquarum.
marg.| {i} Ne biberent] id est ne haberent, quid possent bibere. Et ita patet, quod hec plaga flagellavit eos in potu. Secunda plaga fuit musca. Unde sequitur :
marg.| {k} Misit in eos cynomyiam et comedit
prol.| Δ eos.
Numérotation du verset Ps. 77,30 
moraliter
marg.| {g} Adhuc esce eorum erant] etc. Moraliter potest exponi de indigne sumentibus Eucharistiam, quia ex hoc statim.
marg.| {i} Ira Dei ascendi super eos] etc. secundum illud 1. Cor. 11.g. Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles et dormiunt multi, scilicet somno mortis. Unde frequenter post Pascha magis infirmari et mori videmus homines, quam in alio tempore. Et ideo frequenter tunc Ecclesia cantat versum illum : “Quesumus Auctor omnium, In hoc Paschali gaudio Ab omni mortis impetu Tuum defende populum”.
marg.| Et dicit quod occidit pingues eorum, quia frequentius Sacerdotes et clerici indigni accedunt ad hunc cibum, qui pinguedinem temporalium multam habent. Unde dicit Dominus Aaron Nm. 18.b. Omnem medullam olei et vini, ac frumenti et quicquid offerunt filii Israel primitias Domino, dedi tibi. Vel de Theologis multis potest dici.
marg.| {g} Adhuc esce eorum] scilicet fercula sacre Scripture.
marg.| {h} Erant in ore ipsorum] quia tota die et toto tempore suo ruminant et masticant sacram Scripturam ; sed nihil intra traiiciunt, nec mittunt ad cor suum confortandum, unde non nutriuntur huiuscemodi escis. Et ex hoc.
Numérotation du verset Ps. 77,31 
moraliter
marg.| {i} Ira Dei ascendit] etc. gladio peccati.
marg.| {m} Pingues eorum] magnos Theologos quandoque permittens ruere in peccatum. Et Electos Israel impedivit : quia cum electi fuerint in prelatos : tunc nihil occultum, quod non reveletur et exigentibus peccatis multoties quassantur, vel saltem diu impediuntur, antequam confirmetur. Vel de omnibus divitibus generaliter potest dici.
marg.| {g} Adhuc esce eorum erant in ore ipsorum : et ira Dei ascendit super eos] quasi dicat, antequam illa temporalia, que cum tanta aviditate acquirunt, expendant, vel inde aliquod emolumentum habeant, venit super eos ultio divina. Parum enim, vel nihil prodesset homini cibus, qui antequam glutiretur, oporteret eum proiicere. Sic de divitibus. Unde Iob. 20.c. Non satiabitur venter eius : et cum habuerit, quod cupierit, possidere non poterit. Hoc est, quod dicitur Ioel 1.b. Expergiscimini, ebrii et flete et ululate omnes, qui bibitis vinum in dulcedine : quoniam periit ab ore vestro Lc. 12.c. Stulte, hac nocte repetent animam tuam a te ; et que parasti, cuius erunt ? Sic est, qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives. Satis expresse dicitur hoc Eccl. 6.a. Est aliud malum, quod vidi sub Sole et quidem frequens apud homines ; vir, cui Deus dedit divitias et substantiam et honorem et nihil deest anime sue ex omnibus, que desiderat : nec tribuit ei potestatem Deus, ut comedat ex eo ; sed homo extraneus vorabit illud.
marg.| {l} Et occidit] scilicet ira Dei morte eterna.
marg.| {m} Pingues eorum] scilicet divites epulones, sicut Lc. 16.f. ille homo dives, qui epulabatur quotidie splendide et induebatur purpura et bysso, mortuus est et sepultus in inferno. Gaudeant ergo macilente pecudes, quia non occiduntur ; sed pingues : de quibus in Ps. 72. Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum.
marg.| {n} Et Electos eorum impediunt] id est prelatos * ligavit permissive funibus peccatorum. Os. 4.d. Ligavit eum spiritus in alis suis. Et tandem ligabit in pena, quando de quolibet malo. prelato dicet : Eiicite eum in tenebras exteriores. Mt. 25.e. Et 22.b. Ligatis manibus et pedibus mittite eum in tenebras exteriores. 2Par. 33.b. Ceperunt Manassen et vinctum catenis, atque compedibus duxerunt in Babylonem. Vel de bonis Electis dicitur : Electos Israel impedivit : quia propter peccata populi impediuntur boni Electi, ne promoveantur ; et promoventur mali super malos subditos. Iob. 34.d. Propter peccata populi permittit regnare hypocritam. Os. 13.c. Dabo eis Regem in furore meo. Electi Israel sunt, qui eliguntur bona et recta intentione, ab hominibus {2.203rb} habentibus Deum pre oculis et de Israel, id est de bonis. Et tales impediuntur : quia a paucis eliguntur : Multi autem sunt Electi, non Israel, sed pharaonis : de quibus Ex. 15.a. Electi Principes eius submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus. Ps. 140. Non communicabo cum electis eorum : Quare ? Quia Hab. 1.d. cibus eius, scilicet Diaboli. Hoc est contra Electores et Electos, qui non eliguntur de Israel, sed de Egypto, Ex. 18.d. Electis viris strenuis de cuncto Israel, constituit eos Principes populi. De cuncto, inquit, Israel, non de una tantum natione, ut Romani.
Numérotation du verset Ps. 77,32 
moraliter
marg.| {a} In omnibus his peccaverunt adhuc] quia licet multis modis affligantur ; tamen, dum vivunt, nolunt se emendare : et cum iam mortui fuerint et damnati : alii, qui ex hoc deberent timere et corrigi, non corriguntur : sicut porcus videns occisum porcum socium, non dimittit propter hoc ibidem comedere furfur, ubi percussus fuit alius. Is. 9.c. dicitur bis ; Populus non est reversus ad percutientem se. Ier. 2.f. Percussi filios vestros : disciplinam non receperunt.
marg.| {b} Et non crediderunt in mirabilibus eius] Mirum fuit ad litteram, si putaverunt phantasma esse, quod mare transierunt, quod manna comederunt, quod multi occisi sunt et huiusmodi. Similiter etiam hodie est mirum, quod non creditur vita esse vita, neque mors mors, neque gehenna gehenna. Io. 3.b. Si terrena dixi vobis et non creditis : quomodo, si dixero vobis celestia, credetis ? Nm. 14.b. Usquequo detrahet mihi omnis populus iste ? quousque non credent mihi in omnibus signis, que feci coram eis ?
Numérotation du verset Ps. 77,33 
moraliter
marg.| {c} Et defecerunt in vanitate dies eorum] id est inutiles et vani sunt omnibus diebus suis, sequentes vanitatem temporalium. Ps. 4. Ut quid diligitis vanitatem, etc. Vel Defecerunt, etc. Hoc verum est de clericis, qui totam vitam expendunt in vanis scientiis. Ecclesiasticor. 3.c. In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter. Et infra d. Multos enim supplantavit suspicio et in vanitate detinuit sensus eorum. Deberent autem vacare veritati, dum tempus habent : quia breves dies hominis sunt : Unde addit :
marg.| {d} Et anni eorum cum festinatione] transeunt. Iob. 7.b. Dies mei velocius transeunt, quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe. Tunc enim, quando venit mors, non est spes operandi. Io. 9.a. Me oportet operari, donec dies est : venit nox, in qua nemo potest operari. Gal. ult. c. Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes. Sunt autem multi, qui cum moriuntur, tunc primo promittunt, quod penitentiam facient. Unde sequitur :
Numérotation du verset Ps. 77,34 
moraliter
marg.| {e} Cum occideret eos, querebant eum et revertebantur] Is. 28.e. Tantummodo sola vexatio dabit intellectum. Et 26.c. Domine, in angustia quesierunt te.
marg.| {g} Et diluculo veniebant ad eum] id est sedulo.
Numérotation du verset Ps. 77,35 
moraliter
marg.| {h} Et rememorati sunt] qui prius obliti erant.
marg.| {i} Quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus Redemptor eorum est] Recte enim faciunt homines, sicut naute, qui cum sunt in mari, dum serenum tempus est, vacant lusibus et dissolutionibus et Domini obliviscuntur ; cum autem ingruit tempestas, tunc devote invocant Deum et Sanctos et vota multa faciunt : Sic homo fere quilibet, dum est in prosperitate, omnia mala et fere nulla bona facit ; sed in infirmitate promittit, quicquid potest : cum autem sanatur, nihil vult solvere, quod promiserit. Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 77,36 
moraliter
marg.| {l} Et dilexerunt eum in ore suo] tantum, 1Io. 3.d. Filioli, non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate.
marg.| {m} Et lingua sua] qua dicebant se eum diligere,   [mentiti sunt ei] Probatio.
Numérotation du verset Ps. 77,37 
moraliter
marg.| {n} Cor autem] id est quia   [eorum non erat rectum cum eo] vel firmum secundum aliam litteram. Is. 29.d. et Mt. 15.a. Populus hic labiis me honorat ; cor autem eorum longe est a me.
marg.| {o} Nec fideles habiti sunt in Testamento eius] id est quod promiserunt, non solverunt. Unde alia littera habet : Nec permanserunt in pacto eius. Eccl. 5.a. Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere : displicet enim Deo infidelis et stulta promissio. Et quid facient etiam tales, numquid desperabunt ? Non, sed sperent in Domino et ad misericordiam eius recurrant : de qua sequitur.
Numérotation du verset Ps. 77,38 
moraliter
marg.| {p} Ipse autem est misericors] habitu.
marg.| {q} Et propitius fiet peccatis eorum] actu, remittendo culpam.
marg.| {r} Et non disperdet eos] remittendo penam : Ipse enim ita est misericors, quod est fons misericordie, a quo exeunt isti duo rivuli, sive flumina, scilicet remissio culpe et remissio pene. Is. 43.d. Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates tuas propter me. Et non solum est misericors ; sed et superabundans in * misericordia. Unde addit :
marg.| {a} Et abundavit] scilicet misericordia. Unde ex sua misericordia est quasi quoddam diluvium, in quo submerguntur demones et peccata et etiam ira Dei : Unde addit :
marg.| {b} Ut averteret iram suam] ut scilicet submergeret eam sub inundante misericordia. Iac. 2.c. Misericordia superexaltat iudicium. Ps. 32. Misericordia Domini plena est terra : Ecce diluvium latum. Item Ps. 35. Misericordia tua usque ad nubes : Ecce diluvium profundum, sive altum.
marg.| {c} Et non accendit omnem iram suam] id est perfectam iram ; sed eam isto diluvio extinxit. Ad quod penitus perficiendum et diluvium adimplendum, laticem sui cruoris effudit. Licet autem Dominus quandoque videatur modo irasci, quia verberat in presenti delinquentes ; non tamen ex omni ira, sed ex modica, vel nulla ; sed potius ex misericordia hoc facit. Za. 1.c. Ego iratus sum parum, ipsi vero adiuraverunt in malum. Iob. 35.d. Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde. Sed Za. 1. dicit : Ira magna ego irascor super Gentes opulentas. Et ostendit, quid excitat Dei misericordiam erga nos, scilicet miseria nostra, quia miserabiles sumus. Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 77,39 
moraliter
marg.| {d} Et recordatus est] Dominus.
marg.| {e} Quia caro sunt] Caro dicitur a carendo, vel cadendo ; caret enim caro nostra fere omnibus, vel quoad vitam, vel quoad sustentationem, vel quoad indumentum. Quoad vitam caret, quia indiget Deo et anima. Anima, quoad esse : Deo, quoad bene esse et etiam ut conservetur in esse ; quia nec anima esse posset sine Deo. Quoad sustentationem, indiget terre nascentibus. Quoad indumentum, ceteris animalibus. Vel dicitur a cadendo, quia prona ad lapsum et secum trahit animam ad casum peccati et premittit in precipitium inferni. Sap. 9. Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam. Unde et de spiritu subiungit.
marg.| {f} Spiritus vadens et non rediens] Hoc tripliciter exponitur : Vadens per se in peccatum et non rediens, per se a peccato. Sicut enim homo per se potest se interficere ; sed non potest se interfectum suscitare, sic est spiritualiter. Item vadens, id est recedens a corpore in morte : et non rediens, ante generalem resurrectionem, 2Rg. 14.c. Omnes morimur et quasi aque dilabimur in terram, que non revertuntur. Vel vadens in mortem inferni et non rediens : quia in inferno nulla est redemptio. Sap. 2.a. Non est, qui sit agnitus reversus ab inferis. Iob. 10.d. Dimitte me, ut plangam paululum dolorem meum, antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine.
Numérotation du verset Ps. 77,40 
moraliter
marg.| Moraliter. {g} Quotiens exacerbaverunt eum] Malum est exacerbare Deum naturaliter mitem. Exacerbatur autem peccatis hominum. Ps. 9. Exacerbavit Dominum peccator. Hieronymus Quidquid mali patimur, vitii nostri est, qui dulcem Deum vertimus in amarum et cogimus sevire nolentem : Bonum autem est exacerbare demones acerbos, sicut canes malevolos : hoc fit per frequentem confessionem, 1Mcc. 3.a. Iudas exacerbabat Reges multos, etc.
marg.| {h} In deserto] Utinam in deserto claustri numquam exacerbaretur. Dt. 32.c. Vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est : quia provocaverunt eum filii sui et filie, id est Monachi et Moniales. Ier. 11.c. Quid est, quod Dilectus meus in domo mea fecit scelera multa ? hoc est, quod addit.
marg.| {i} In iram concitaverunt eum in inaquoso] Non est ita mirum, si concitatur Deus in locis inaquosis : quia ibi Diabolus iacet. Iob. 40.c. Sub umbra dormit in secreto calami, in locis humentibus. Sed hoc mirum est, quod in locis siccis et aridis provocatur Deus, hoc est, in claustris. Os. 6.d. In domo Israel vidi horrendum, ibi fornicationes Ephraim. Unde quasi cum magna admiratione subiungit.
Numérotation du verset Ps. 77,41 
moraliter
marg.| {k} Et conversi sunt et tentaverunt Deum] quasi dicat, absurdum est hoc, quod homines conversi ad Deum, tentent eum. Conversi autem nomine appropriato, vocantur Religiosi laici. Hi in aliquibus locis frequenter tentant Deum, an patiens sit et probant patientiam eius. Magna est enim Dei patientia, quod a domesticis servis contumeliam sustinet. Sap. 11.d. Dissimulas peccata hominum propter penitentiam. Iob. 19.c. Inquilini domus mee et ancille mee, quasi alienum habuerunt me.
marg.| {m} Et sanctum Israel exacerbaverunt] id est Christum, qui dicitur sanctus Israel, quia viros religiosos et contemplativos sibi sanctificat et dedicat et in medio ipsorum habitat. Is. 12.b. Exulta et lauda habitatio Sion : quia magnus in medio tui sanctus Israel. Sed multi eum exacerbant dicentes et facto ostendentes illud. Is. 30.c. Cesset a facie nostra sanctus Israel. Hi sunt, qui fructibus immaturis et acidis dentes Domini exacerbant. Unde conqueritur de ipsis. Is. 5.a. Expectavi, ut faceret uvas et fecit labruscas. Labrusca maturescere non potest.
Numérotation du verset Ps. 77,42 
moraliter
marg.| {n} Non sunt recordati manus eius] Istud fere de omnibus potest dici : quia pauci, aut nulli sunt, qui recordentur vere manus eius multiplicis, scilicet manus
- Qua creavit omnia, Iob. 10.b. Manus tue fecerunt me, etc.
- Quam extendit ad percutiendum Diabolum. Is. 51.d. Numquid percussisti superbum, vulnerasti draconem.
- Qua nos protexit et ictum imminentem nobis suscepit. Sap. quinto c. Dextera sua reget eos : in brachio sancto suo defendit illos.
- Quam extendit in Cruce ad amplectendum nos et ut nos ipsum amplectamur in amore ; sicut mater extendit brachia sua, ut puer ad eam amplectendam veniat. Is. sexagesimo quinto a. Expandi manus meas tota die ad populum incredulum et contradicentem mihi.
- Que perforata est, ne aliquid contra nos posset retinere. Psalmo centesimo tertio. Aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate.
- Quam extendit nobis ad extrahendum nos de lacu miserie et de luto fecis. Iob. decimo quarto d. Operi manuum tuarum porriges dexteram.
- Qua eduxit de cordibus nostris serpentem tortuosum, id est Diabolum. Iob. 26. Obstetricante manu eius, eductus est coluber tortuosus.
- Quam ipse extendit ad percutiendum malos. Is. 9.c. Adhuc manus eius extenta.
- Quam extendit nobis ad deducendum nos, quasi ad choreas, scilicet de virtute in virtutem. Psalmo septuagesimo secundo. Tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me.
marg.| {o} Die qua redemit] Magna ingratitudo est oblivisci beneficii * ipsa die, qua collatum est : die gratie, que adhuc non declinavit.
marg.| {a} Qua redemit] nos Dominus.
marg.| {b} De manu tribulantis] diaboli. Is. 49.c. In die salutis auxiliatus sum tui. Sed nos hoc statim obliviscimur, Eccl. 9.d. Vir sapiens et pauper liberavit urbem per sapientiam suam : et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. Ingratus est homo, qui post sanitatem receptam non recolit, quod fuerit eger : neque post libertatem adeptam, quod quandoque captivus fuerit. Sir. 29.c. Ingratus sensu derelinquit liberantem se. Et vere redemit : quia adhuc apparent signa. Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 77,43 
moraliter
marg.| {c} Sicut posuit in Egypto] id est in mundo.
marg.| {d} Signa sua] scilicet signum humilitatis, paupertatis, crucis. De primo Lc. 2.b. Hoc vobis signum, invenietis infantem pannis involutum et positum in presepio. De secundo ibidem e. Erit hic positus in signum, cui contradicetur. Omnes enim hodie paupertati contradicunt facto et multi etiam verbo. Non sunt Discipuli Christi, sed Tyrones Antiochi, qui interpretatur silentium paupertatis. Et utinam aliqui de paupertate tantum tacerent et usque ad hoc non erumperent, ut divitias predicarent, nec se ita aperte Antichristi esse Discipulos revelarent. De signo Crucis, Is. 13.a. Levate signum et exaltate vocem. Hec sunt vexilla Regis nostri, quibus contra mundum pugnavit : In quo omne, quod est in eo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vite. Concupiscentia carnis destruitur per Crucem et dolorem : Concupiscentia oculorum, per paupertatem : Superbia vite, per humilitatem, unde supra dicitur : Turbabuntur Gentes et timebunt, qui habitant terminos, scilicet mundi, a signis tuis, scilicet ab his tribus. Horum erat B. Paulus vexillarius, qui dicit Gal. ul. d. De cetero nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini nostri Iesu Christi in corpore meo porto. Nunc autem pauci sunt vexillarii. Unde possumus dicere : Signa nostra non vidimus : iam non est Propheta, qui, scilicet per hec tria enunciet nobis futura. Et possumus dicere, quod nunc diabolus posuit in Egypto signa sua ; sed Dominus olim.
marg.| {e} Et] adhuc forte ponit prodigia sua in campo Thaneos. Thanis civitas est et interpretatur humile mandatum : campus enim adiacens est ei. Ubi ergo est vera civitas, id est civium unitas et mandatum humile et obedientes vere subiacentes ; ibi sunt Dei prodigia. Za. 3.c. Audi, Iesu Sacerdos magne et amici tui, qui habitant coram te : quia viri portendentes sunt.
Numérotation du verset Ps. 77,44 
moraliter
marg.| {g} Et convertit in sanguinem flumina eorum] Decem plage Egyptiorum, id est divitum huius mundi sunt.
marg.| Versus : « Sanguis, rana, cyniph, musce, pecus, ulcera, grando : Bruchus, caligo, mors invaluere necando ».
marg.| Egyptiorum, id est divitum huius mundi plaga
¶ Prima, sanguis, id est consanguinitas. Mi. 3.d. Ve qui edificatis Sion in sanguinibus. Os. 4.a. Sanguis sanguinem, id est nepos nepotem tetigit. Ez. 35.b. Sanguini tradam te : et sanguis te persequetur.
¶ Secunda, rana, id est loquacitas. Ex. 8.a. Ascendent rane in furnos tuos et in reliquias ciborum tuorum, Lc. 16.f. Dives epulo plus lingua cruciabatur propter loquacitatem, secundum Gregorium.
¶ Tertia, cyniphes, id est invidia. Ex. 8.d. Omnis pulvis terre versus est in cyniphes. Poeta : Invidia Siculi non invenere Tyranni Maius tormentum.
{204rb} Quarta, musca canina, id est detractio. Isidorus Musca canina, est forensis hominum eloquentia, qui se quasi canes alternatim devorant.
¶ Quinta, mors pecorum, id est occisio rusticorum, Mi. 3.a. Comederunt carnem populi mei et pellem desuper excoriaverunt.
¶ Sexta, ulcera, id est scandala, seu mala exempla, Mt. 18.a. Ve mundo a scandalis, necesse est enim venire scandala, etc.
¶ Septima, grando, id est iniusta oppressio vicinorum Sap. 2.b. Opprimamus pauperem iustum : sit fortitudo nostra lex iustitie. Ex. 9.e. Grando et ignis, etc.
¶ Octava, locusta, id est adulatio, Ex. 10.e. Flare fecit Dominus ventum ab Occidente vehementissimum et arreptam locustam, etc.
¶ Nona, tenebre, id est ignorantia. Ps. 81. Nescierunt ; in tenebris ambulant. Is. 5.d. Propterea captivus ductus est populus meus : quia non habuit scientiam.
¶ Decima, mors primogenitorum, id est superbia. Iob. 18.c. Consumat brachia eius primogenita mors. Glossa id est superbia.
marg.| Aqua insipida, significat carnalem legis intelligentiam, que bonis versa est in sanguinem Christi, quia tota lex rubet sanguine Christi. Hanc mutationem dicit Apostolus esse factam. Gal. 5.a. Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Vel moraliter, quatuor sunt flumina Egypti, id est mundi, scilicet sapientia, opulentia, vanitas, voluptas. Ista convertit Dominus in sanguinem, id est in abominationem in exitu de Egypto, quando convertit hominem ad se. Ex. 7.c. Percutiam virga, que est in manu mea aquam fluminis Egypti et vertetur in sanguinem. Bernardus sic exponit : Est conversio aque in sanguinem ; sed apud Egyptios : Est conversio aque in vinum ; sed apud Galileos. Io. 2.b. Item est conversio vini in sanguinem ; sed apud Apostolos et eorum Vicarios, in Sacramento Eucharistie. Dt. 32.b. Et sanguinem uve biberent meracissimum. Et ita aqua prima secularis sapientia, 1Cor. 3.d. Sapientia huius mundi stultitia est apud Deum. Rm. 8.b. Sapientia carnis, inimica est Deo. Hec in sanguinem, id est in occisionem vertitur eis et mortem. Hanc bibunt Egyptii, amici scilicet huius mundi, Iac. 4. Et ita sanguis erit super eos, quicumque bibunt ex hac aqua. Ier. 2.d. Quid tibi vis in via Egypti, ut bibas aquam turbidam ? Et ita convertitur aqua in vinum, id est timor in amorem, sed hoc in nuptiis anime. Et ita vinum in sanguinem vertitur, cum fit, quod dicitur Eccl. 4.d. Usque ad mortem certa pro iustitia, etc. Aqua, iustitia est, sanguis, mors.
marg.| {h} Et imbres eorum] id est Egyptiorum, supple, convertit in sanguinem, ne biberent. Imber, qui de celo venit, Theologia est et sacra doctrina. Dt. 32.a. Concrescat in pluviam doctrina mea : fluat, ut ros, eloquium meum, quasi imber super herbam et quasi stille super gramina. Hec convertitur Egyptiis, id est malis et mundanis hominibus in sanguinem, id est in peccatum : quia scienti bonum et non facienti, peccatum est illi Iacob 4.d.
marg.| {i} Ne biberent] quia de hac non possunt bibere Egyptii, nisi damno suo, dum repleti sunt aquis turbidis. Sanguisuga enim nisi vomuerit, non bibit. Item quia non bibunt homines, id est sibi incorporant imbrem predicationis, quem audiendo accipiunt, sanguineus eis fit. Ez. 33.a. Sonum buccine audivit et non se observavit, sanguis eius in ipso erit, id est homicida sui iudicabitur. Vel sic.
Numérotation du verset Ps. 77,44 
moraliter
marg.| {g} Convertit in sanguinem flumina eorum] Fluvius, tota sacra Scriptura, que a Deo egreditur. Fluvius egrediebatur de loco voluptatis, qui inde dividitur in quatuor capita. Sive quatuor flumina Paradisi, sunt quatuor expositiones sacre Scripture, scilicet Litteralis et Allegorica, Moralis et Anagogica. Sed hec flumina Egyptiis convertuntur in sanguinem, id est in abominationem. Sap. 11.a. Pro fonte sempiterni fluminis, humanum sanguinem dedisti in malis.
marg.| {h} Et imbres eorum] scilicet inspirationes desuper immissas a Deo, convertit in sanguinem, similiter, ne biberent de aliquo istorum. Ps. 16. Omnem escam abominata est anima eorum. Omnem, id est perfectam, scilicet verbum Dei, de quo Mt. 4.a. Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. Et post hanc plagam sequitur cynomyia, de qua dicit.
Numérotation du verset Ps. 77,45 
moraliter
marg.| {k} Misit in eos cynomyiam et comedit eos] Cynomyia, est error, qui recte post premissum sequitur : quia postquam abominatur homo verbum Dei, incidit in errorem. Et sicut musca inquietat hominem : ita error inquietat cor hominis. * Is. 19.c. Miscuit Dominus in medio Egypti spiritum vertiginis : et errare fecit Egyptum : sicut errat ebrius. Et notandum quod sicut predictum est, cynomyia est omne genus muscarum. Sunt enim tria genera muscarum, scilicet cyniphes, que sunt musce subtiles et tumultuantes et pungentes. Secundum genus est musca equina, que dicitur vespa et pungit. Tertia est musca canina. His tribus generibus muscarum punguntur Egyptii, id est homines mundani. Cyniphes, que ex pulvere nascuntur, sunt subtiles terreni sensus cogitationes et argutie, que sua subtilitate parve sunt : et nascuntur ex pulvere, id est subtilitate ingenii terreni : et pungunt corda terrena verisimilibus rationibus. Has multiplicant heretici et etiam Philosophi et his pungunt Ecclesiam et inquietant a somno contemplationis. Ex. 8.d. Sint cyniphes in universa terra Egypti. De secunda musca, que est vespa, dicitur Sap. 12.a. Misit antecessores exercitus sui vespas. Hec est petulantia, que recalcitrare facit equum, ut cadat ascensor eius retro, sicut tangitur Gn. 49.c. Prv. 21.d. Desideria occidunt pigrum. Tertia musca est canina : Hec sunt verba detractorum. Is. 7.c. Sibilabit Dominus musce, que est in extremo fluminum Egypti. Iste musce semper sunt in flumine peccatorum et habent rostrum in fecibus alienis. Per primam muscam inquietatur vis rationalis : per secundam, vis concupiscibilis : per tertiam, vis irascibilis. Ideo Mt. 12.b. Diabolus vocatur Beelzebub, id est Deus muscarum. 4Rg. 1.a. Consulite Beelzebub, Deum Accaron.
marg.| {b} Et ranam et disperdidit] id est diversimode perdidit.
marg.| {c} Eos] scilicet Egyptios, id est mundanos, qui diversis generibus ranarum perduntur.
marg.| Est enim rana multiplex ; est rana fluvialis:
- que nascitur et manet in fluviis.
- que nascitur in cannis, vel calamis.
- que dicitur rubeta, quia in dumis, vel rubetis nascitur.
- que dicitur ranunculus, adinvicem respondens et coaxans.
- Caudata, similis lacerte. Fluvius scientie naturalis ebullit ranas Gymnosophistarum et curiose disputantium.
marg.| Fluvius sacre Scripture ebullit ranas hereticorum, qui relicto puro gurgite immerguntur in erroribus. Fluvius opulentie, ebullit ranas Advocatorum : Unde curie Magnatum sunt modo quasi fossata plena ranis. Sap. 19.b. Pro piscibus eructabat fluvius multitudinem ranarum. Apc. 16.c. Vidi de ore draconis et de ore bestie et de ore pseudo prophete exire Spiritus tres in modum ranarum. Isti sunt Advocati, de ore diaboli exeuntes, qui dicuntur tres quia tria in suis allegationibus dicunt quibus iniustitiam sustinent et defendunt : Hec, scilicet Salvo iure addendi, vel diminuendi, vel immutandi. Ecce illa tria. Et alibi dicitur quod erant signa facientes quia isti signa faciunt que Deus facere non voluit, scilicet de iniustitia iustitiam et e converso. Fluvius mundano sapientie, ebullit ranas Poetarum quia propter laudem Potentum, fuerunt Comedi, Tragedi et Satyri. Fluvius mundane voluptatis ebullit ranas Histrionum. Ex. 8.a. Ebulliet fluvius ranas.
Numérotation du verset Ps. 77,46 
moraliter
marg.| {d} Et dedit erugini fructus eorum] Sicut dictum est, erugo est eris rubigo, vel aurugo, que fruges urit : hoc est {2.204vb} odium, vel invidia, vel tristitia, que fructum bonorum operum urunt et faciunt ea inutilia. Am. 4.c. Percussi vos vento urente et aurugini tradidi multitudinem hortorum vestrorum. Agg. 2.c. Percussi vos vento urente et uredine et grandine.
marg.| {e} Et labores eorum locuste] Locusta ore ledit et altera alteram devorat : Hi sunt detractores, qui fruges et fructus, dum adhuc sunt in herba, vel teneritudine devorant, id est bona aliorum consumunt et corrodunt, dum sunt adhuc in principio sue nativitatis. Quod significatum fuit Idc. 6.a. ubi dicitur, quod ascendebat Madian et Amalech et ceteri Orientales et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis cuncta vastabant. Madian interpretatur iudicium : vel causa : Amalech, lingens sanguinem. Hi sunt detractores, qui alios iudicant et sanguinem peccatorum lingunt.
marg.| Vel locuste sunt Episcopi, Archidiaconi, Decani et huiusmodi, qui totum populum devorant et labores eorum comedunt. Naum ult. d. Custodes tui, quasi locuste : et parvuli tui, quasi locuste locustarum. Quando locusta corrosit et consumpsit unam arborem, transit ad aliam et de illa ad tertiam et sic totum corrodit : Sic faciunt isti maiores prelati, Episcopi, Archidiaconi, quando unam partem terre consumpserunt, transeunt ad aliam : Una nocte consumunt unum Sacerdotem, in crastina saliunt ad alium. Parvula autem locusta circa se devorat. Ita isti minores et rurales decani circa se totum devorant, ubi audent extendere habenas suas : hi sunt locuste locustarum.
Numérotation du verset Ps. 77,47 
moraliter
marg.| {f} Et occidit in grandine vineas eorum] Grando desuper veniens percutit et in aquam resolvitur : hec est tribulatio a Deo immissa ad correctionem, que licet feriat ; tamen fecundat animam. Vinee, sunt anime, vel congregationes fidelium. Ct. 1.b. Posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi. Is. 5.b. Vinea Domini exercituum domus Israel est. Has vineas quandoque grando occidit : quia multi ex immissa tribulatione fiunt deteriores. Ps. 88. Deduxisti eum ab emundatione, id est a tribulatione, per quam deberet emundari et emendari.
marg.| {g} Et moros eorum in pruina] Mori habent fructum multum ; et fructus mori primo est albus, postea rubicundus, deinde niger : Et significat clericos et Religiosos, qui debent esse copiosi in fructu bonorum operum. Et primo debent esse albi, per innocentiam vite. Secundo rubicundi, per caritatem. Tandem nigri, per mortis desiderium. Homo enim spiritualis debet habere vitam in patientia et mortem in desiderio, ut Paulus, Phil. 1.d. Desiderium habens dissolvi et esse cum Christo. Sed hi in multis locis occiduntur in pruina, id est in avaritia cordis, que stringit corda hominum et manus incurvat. Specialiter autem per vineas et moros, Doctores et Predicatores intelliguntur. Vinea enim fert vinum, quod inebriat homines : et ipsi doctrinam divinam. Item mori folia nutriunt vermes facientes sericum : sic verba Predicatorum et Doctorum nutriunt eos, qui faciunt sibi vestes virtutum. Sed hi occiduntur grandine, id est aspera reprehensione : quia nolunt aliquatenus sustinere, quod reprehendantur : et pruina avaritie et ambitionis. Frigidus enim ventus Aquilo perflat montes : et ambitiosi dicunt cum diabolo illud Is. 14.d. Super astra celi exaltabo solium meum, id est super multitudinem fidelium prelatus efficiar : sedebo in monte Testamenti, id est in alta cognitione Sacre Scripture, Cathedram Magistralem et tandem Episcopalem occupabo, in lateribus Aquilonis, hoc est, in parentibus et familia multa, qui sunt collaterales prelatorum. Et sunt latera Aquilonis, quia restringunt corda eorum et manus ad cupiditatem et avaritiam : quia ut eos ditent, fiunt prelati raptores et bonis pauperum eos ditant. Item latera Aquilonis sunt Advocati, qui semper eis sufflant mala consilia, ut, scilicet accipiant et nihil donent. Hoc est officium Advocatorum, acquirere non habita et habita defendere : et sic congelantur corda prelatorum, Eccles. 43.c. Gelu sicut salem effundet super terram. Multi etiam Doctores et prelati tantum, vel etiam plus habent de gelu avaritie, quam de sale sapientie : et de hoc sequitur subditorum perditio, tam temporalis, quam spiritualis.
Numérotation du verset Ps. 77,48 
moraliter
marg.| {h} Et tradidit grandini iumenta eorum] Iumenta prelatorum et Doctorum, sunt simplices subditi, ignorantes et idiote, qui tamen eos iuvant : quia de bonis subditorum vivunt prelati et clerici. Hi traduntur grandini, per cupiditatem prelatorum : quia ipsi eos opprimunt violenter, ut ab eis aliquid emungant. Mi. 3.a. Qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis et carnem eorum desuper ossibus eorum, etc. Item grandini, id est damnationi, * quam super eos pluet Iudex iratus. Iob. 20.d. Ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super eum bellum suum. Hoc est, quod addit.
marg.| {d} Et possessionem eorum igni] Possessio enim prelatorum sunt subditi, quos deberent possidere et excolere et servare ; sed per eorum negligentiam et perversum exemplum, traduntur primo igni peccati, de quo Iob. 31.b. Ignis est usque ad consumptionem devorans, etc. Et postea traduntur igni gehenne, de quo Is. ult. g. Ignis eorum extinguetur. Vel aliter, ut non tantum de prelatis, sed communiter de Egyptiis, id est mundanis et peccatoribus dicatur.
marg.| {a} Et tradidit grandini iumenta eorum] id est tribulationi corpora eorum.
marg.| {b} Et possessionem eorum] id est spirituales divitias si quas ante peccatum habuerunt.
marg.| {c} Igni] id est consumptioni. Hec enim inferuntur eis ; quandoque enim verberat eos Dominus propter peccatum, ut corrigantur. Semper autem quando incidunt in peccatum moriuntur bona prius facta : quia, ut predictum est, ignis est usque ad consumptionem devorans. Vel possessionem eorum, scilicet corpus et animam : Tradidit, id est tradet, Igni, gehenne. Hec enim nostra possessio, quam custodire debemus. De corpore enim dicit Apost. 1Th. quarto a. Ut sciat unusquisque vas suum possidere in sanctificatione et honore : non in passione desiderii. De anima. Lc. 21.d. In patientia vestra possidebitis animas vestras. Sed quia Egyptii male custodiunt istam possessionem, tradet eam Dominus igni, quando dicet : Ite, maledicti in ignem eternum. Propter hoc bene sequitur.
Numérotation du verset Ps. 77,49 
moraliter
marg.| {d} Misit in eos] id est mittet.
marg.| {e} Iram indignationis sue] Sed bis dicit,   [iram] et bis,   [indignationem] quia duplex est ira et duplex indignatio, scilicet temporalis et eterna. De temporali dicitur supra : Cum exarserit in brevi ira eius. De eterna. Is. 30.f. Ardens furor eius et gravis ad portandum. Rm. 1.b. Revelabitur ira Dei de celo super omnem impietatem et iniustitiam hominum.
marg.| {f} Indignationem] de qua Ier. 23.d. Ecce turbo dominice indignationis egredietur.
marg.| {g} Et tribulationem] quia promittunt sibi pacem et impunitatem, Ier. 23.d. Pax erit vobis et omnibus, qui ambulant in pravitate cordis sui.
marg.| {h} Immissionem per Angelos malos] quasi dicat, ad tribulationem illam faciendam, mittet Angelos malos, qui nisi ab eo mittantur, vel permittantur, nocere non possunt : quia nec porcos intrare potuerunt, nisi misisset eos. Mt. 8.d. Mittite nos in gregem porcorum.
marg.| Notandum autem, quod Dominus multipliciter immittit tribulationem et punit, {2.205rb} videlicet :
- Per se. Ez. 33.b. Sanguinem eius de manu speculatoris requiram.
- Per bonos Angelos. 1Par. 21.b. Misit Dominus Angelum in Hierusalem, ut percuteret eam.
- Per malos Angelos. Ex. 12.d. Non sinet percussorem ingredi. Iob. 2.b. Egressus Satan, etc.
- Per elementa. Sap. 5.d. Pugnabit contra illos orbis terrarum.
- Per Iudices seculares, 2Par. 19.b. Non hominis exercetis iudicium, sed Domini.
- Per viros Ecclesiasticos. Dt. 17.b. Si difficile et ambiguum apud te iudicium inter sanguinem, etc. Et infra Venies ad Sacerdotes Levitici generis, etc.
- Per totum populum. Ios. 7.d. Lapidabit eum omnis Israel, id est totus conventus.
- Per accusatores, Nm. 35.c. Propinquus occisi homicidam interficiet.
- Per testes. Dt. 17.b. Manus testium prima interficiat eum.
- Per conscientiam torquentem. Sap. 17.c. Frequenter preoccupant pessima redarguente conscientia, cum sit timida nequitia.
- Per prelatos subrogatos, ut per legatos : Sic per Moysen et Aaron, Pharaonem et Egyptum punivit.
Numérotation du verset Ps. 77,50 
moraliter
marg.| {k} Viam fecit semite ire sue] Hoc potest legi in bono, vel in malo. In malo, secundum quod premissum est de ira.   [Faciet viam semite ire sue] id est in ira, que modo currit per semitam, id est per strictam viam, currat per latam viam et apertam. Ier. 50.d. Aperuit Dominus thesaurum suum et protulit vasa ire sue, id est aperiet et proferet, ut qui modo parum et occulte vindicant in abundantia et aperte vindicet. Abundantia notatur in thesauro : De quo etiam Rm. 2.a. dicitur Thesaurizas tibi iram, etc. Manifestatio notatur in hoc, quod dicit : aperiet. Nahum 1.b. Effusa est, id est effundetur, quasi ignis indignatio eius. Modo enim quandoque stillat eius indignatio ; sed tunc omnino effundetur.
marg.| {l} Et non pepercit a morte animarum eorum] id est non parcet, quin animas eorum interficiat morte eterna. So. 1.c. Sed et vos Ethiopes, id est peccatores, nigri per peccatum, interfecti gladio meo eritis. Vel : sic non parcet a morte, animarum scilicet id est propter mortem peccati, qua seipsos interfecerunt, sed quasi homicidas propriarum animarum puniet. Ez. 18.g. Quare moriemini, domus Israel, quasi dicat non est aliquis, qui vos interficiat, sed vosipsi interficitis vosmetipsos. Quod significatum est, 1Rg. ult. b. ubi dicitur, quod arripuit Saul gladium et irruit super eum.
marg.| {m} Et iumenta eorum] id est homines bestiales.
marg.| {n} In morte] id est in carcere mortis inferni.
marg.| {o} Conclusit] qui hic laxato freno, nulla penitentie clausura se voluerunt recludere. Hoc fiet, quando dicet : Ligatis manibus et pedibus proiicite eum in tenebras exteriores, Mt. 22.b. Vel   [In morte] corporis,   [conclusit] etc. quasi dicat, dum vivunt, permittit eos errare per campos licentie, sicut tauros, vel pullos indomitos ; sed quando vult, per mortem domat eos et tunc capti recluduntur in illo carcere infernali. Ecclesiast. 23.d. Quasi pullus equinus fugabitur et ubi non speravit, apprehendetur ; modo enim multi fugiunt manum Domini : et ipse fugat eos ad modum pulli, qui de campis fugatur ad angustias aliquas murorum, vel sepium et ibi capitur. Similiter Dominus ponit istos inter angustias infirmitatis et peccati : Infirmitas non permittit eum plus in mundo vivere, peccatum non permittit eum ad celum transire. Et inter hec duo angustiata * anima capitur permittente Deo a Diabolo. Unde dicitur. Lam. 1.a. Migravit Iudas propter afflictionem et multitudinem servitutis. Afflictio, est infirmitas : Multitudo servitutis, est multitudo peccatorum. Propter hec duo migrat homo ad infernum. Unde ibi sequitur : Habitavit inter Gentes, nec invenit requiem : omnes persecutores eius apprehenderunt eam inter angustias.
Numérotation du verset Ps. 77,51 
moraliter
marg.| {a} Et percussit omne primogenitum in terra Egypti] Hoc quadrupliciter exponitur. Terra Egypti mundus est, cuius primogenita sunt divites, qui habent maiorem portionem in possessionibus mundi, sicut solent habere primogeniti. Istos percutiet Dominus gladio vindicte. Iac. 5.a. Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis, que advenient vobis. Vel primogenita Egypti, sunt superbi huius mundi, qui se super alios extollunt et aliis se preponunt. Et hos percutiet Dominus, quia sicut dicitur Is. 2.c. Dies Domini super omnem superbum et excelsum. Vel primogenita Egypti, sunt septem capitalia vitia, que percutiet Dominus. Is. 11.d. Levabit manum suam super flumen in fortitudine Spiritus sui et percutiet eum in septem rivis. Flumen, est peccatum, cuius transit aqua, id est delectatio et limus remanet, id est macula peccati. Septem rivi, sunt septem criminalia peccata. Vel primogenita Egypti sunt primi motus, a quibus alia peccata ortum habent.
marg.| {c} Primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham] Cham interpretatur calor, vel caliditas. Et tunc percutiuntur primitie laboris in tabernaculis Cham, cum opera iuventutis calore peccati et caliditate seculi consumpta puniuntur, Ier. 51.d. Replevit Nabuchodonosor ventrem suum teneritudine mea. Per Nabuchodonosor Regem Babylonis, significatur Princeps huius mundi diabolus. Et dicit : in Tabernaculis Cham, non in domibus, quia et divitie et delicie et huiusmodi omnia non permanent ; sed tota die moventur et transeunt. Unde dicunt damnati et percussi in tabernaculis Cham, Sap. 5.b. Quid nobis profuit superbia, aut divitiarum iactantia quid contulit nobis ? Transierunt omnia illa velut umbra.
Numérotation du verset Ps. 77,45 
marg.| {2.204va} Δ eos] Secundum Isidorum cynomyia dicitur omne genus muscarum. Unde Ex. 8.f. ubi agitur de hac plaga, dicitur musca gravissima diversi generis. Et hac flagellati sunt in propriis corporibus, quia pungebantur a muscis, unde dicit :   Et comedit eos. Tertia plaga fuit rana, de qua addit.
marg.| {b} Et ranam et disperdit eos] Et hec flagellavit eos in cibariis : quia tanta fuit multitudo ranarum, quod intrabant in cibaria illorum. Quarta fuit erugo. Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 77,46 
marg.| {d} Et dedit erugini fructus eorum] Et dicitur erugo proprie eris rubigo : sed hic sumitur pro rubigine segetis, que dicitur aurugo et vulgo nubilatio dicitur : vel dicitur uredo, que est coctio vinearum. Et hac fuerunt percussi, quo ad ea, que sponte nascuntur. Quinta fuit locusta, Unde addit :
marg.| {e} Et labores eorum] dedit   [locuste] Et in hac fuerunt flagellati quoad ea, que labore hominum nascuntur. Sexta, fuit tempestas vinearum. Unde subiungit.
Numérotation du verset Ps. 77,47 
marg.| {f} Et occidit] id est destruxit,   [in grandine vineas eorum] Septima fuit decoctio arborum . Unde addit :   [Et moros eorum in pruina] Octava est grandinatio iumentorum. Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 77,48 
marg.| {h} Et] Δ {2.205ra}   tradidit grandini iumenta eorum] Et differt hec plaga grandinis a precedente : bis enim fuerunt grandinati. Nona plaga fuit ignis. Unde addit :
marg.| {b} Et possessionem eorum igni] De hac in Exodo non legitur, nisi quod dicitur ibi, quod ignis et grando pariter mixta ferebantur. Antequam autem decimam plagam enumeret, respondit, quod non solum exterius puniti sunt, verum etiam interius. Primo in amissione gratie, quod notatur, cum dicit.
Numérotation du verset Ps. 77,49 
marg.| {d} Misit] Deus   [in eos iram indignationis sue] id est permisit eis amissionem gratie, quod est ira Dei. Secundo in ruina de peccato in peccatum : Unde reduplicat.
marg.| {f} Indignationem et iram] Tunc enim duplicatur ira Dei et indignatio, cum post amissionem gratie cadit homo de peccato in peccatum. Tertio in desperatione, quod notatur, cum dicit.
marg.| {g} Et tribulationem] Ponit antecedens pro consequente, id est tribulationem pro desperatione : Ex tribulatione enim eis secuta est desperatio. Et ostendit, per quos ministros, scilicet per malos Angelos : Unde dicit.
marg.| {h} Immissionem per Angelos malos] Deinde ostendit, quid hoc fuit, quia ad indignationem et iram illum suis peccatis provocaverant : Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 77,50 
marg.| {k} Viam fecit semite ire sue] id est per hoc fecit manifestam iram suam, que prius ignota erat. Sicut via lata est, semita autem arcta.
marg.| {l} Et non pepercit a morte animarum eorum] quia eos miserabiliter punivit per mortem. Nec tantum homines, sed et iumenta. Unde addit :
marg.| {m} Et iumenta eorum in morte conclusit] Homines cum iumentis de pari enumerat : quia homines erant bestiales. Et determinat, {2.205va} Δ qui sunt illi, qui interfecti sunt, scilicet primogeniti. Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 77,51 
marg.| {a} Et percussit] plaga mortis.
marg.| {b} Omne primogenitum in terra Egypti] Hec fuit decima plaga, de qua Ex. 12.a. Adhuc una plaga tamquam Pharaonem et Egyptum et 12.d. Percussit Dominus omne primogenitum in terra Egypti, a primogenito Pharaonis, qui sedebat in solio eius, usque ad primogenitum, qui erat in carcere et omne primogenitum iumentorum et ostendit quod non solum primogenita hominum et operum ; sed et segetum, cum addit.
marg.| {c} Primitias omnis laboris eorum] supple percussit. Et determinat ubi, quia in terra Egypti tantum. Unde dicit.
marg.| {d} In tabernaculis Cham] ad differentiam tabernaculorum filiorum Israel, quia ubi erant filii Israel, nihil passi sunt : Cham vero dicit, quia Egyptus primo inhabitata fuit a filiis Cham, filii Noe : Et adhuc vocant eam Hebrei Cham. Et Mesraim filius Cham vocavit eam Egyptum, iuxta interpretationem sui nominis : Mesraim enim interpretatur tenebre, vel meror.
marg.| Vel in bono potest legi :
marg.| {k} Viam fecit semite ire sue] ut legatur de ira presenti, de qua dictum est supra : Cum exarserit in brevi ira eius, etc. Hec habet semitam, quia pauci volunt eam ad se venire. Sed Dominus huic semite facit, viam quando multis, velint, nolint, ingerit eam et punit eos in presenti. Hoc est, quod sequitur.
marg.| {l} Et non pepercit a morte animarum eorum] id est quin occideret in eis animalitatem, que quandoque per animam intelligitur, ut Io. 12.d. Qui amat animam suam, perdet eam. Et Act. 20.e. Vincula et tribulationes, inquit Paulus, me manent Ierosolymis ; sed et nihil horum vereor, neque faciam animam meam pretiosiorem, quam me. Quod etiam manifestius aperit, cum subiungit.
marg.| {m} Et iumenta eorum] id est quicquid iumentum et bestiale in eis est.
marg.| {n} In morte] id est in mortificatione carnis.
marg.| {o} Conclusit] ut non vagaretur ad illicita. Os. 2.b. Sepiam viam tuam spinis, id est punctionibus tribulationum.
Numérotation du verset Ps. 77,51 
marg.| {a} Θ Et percussit omne primogenitum] id est omnem primum motum.
marg.| {b} In terra Egypti] id est in carne ; que dicitur terra Egypti, id est meroris et doloris, Gn. 3.c. Spinas et tribulos germinabit tibi.
marg.| {c} Primitias omnis laboris eorum] id est preveniet eos afflictionibus, ne incipiant laborare.
marg.| {d} In tabernaculis Cham] id est ad habenda transitoria calide voluptatis, vel calide cupiditatis : Dictum est enim supra, quod Cham interpretatur calor, vel caliditas : Calorem autem concupiscentie aufert afflictio, sicut dicitur Eccl. 11.d. Malitia unius hora, oblivionem facit luxurie maxime. Item subtrahit cupiditatem, secundum illud Iob. 2.b. Pellem pro pelle et omnia, que habet homo, dabit pro anima sua.
marg.| {e} Et abstulit] etc. Septima pars, ubi ostendit, quomodo Iudeos de Egypto eductos introduxit in terram promissionis ; et ipsi iterum ingrati offenderunt Deum.
Numérotation du verset Ps. 77,52 
marg.| Dicit ergo : [Et abstulit, sicut oves populum suum] Abstulit, scilicet quadam violentia de manu Pharaonis, Ex. 3.f. Scio, quod non dimittet vos Rex Egypti, ut eatis, nisi in manu valida.
marg.| {i} Et perduxit eos, tamquam gregem in deserto] Hec sunt ergo duo beneficia, eductio et deductio. Tertium fuit securitas, sive assecuratio : Unde addit :
Numérotation du verset Ps. 77,53 
marg.| {m} Et deduxit eos in spe] id est in multa fiducia.
marg.| {o} Et non timuerunt] supple, boni perfecti, ut Moyses et Aaron : Nam ceteri timuerunt, Ex. 14.c. Levantes filii Israel {2.205vb} oculos, viderunt Egyptios post se et timuerunt valde. Vel   [Non timuerunt] id est non timere debuerunt, cum Deus esset protector eorum. Ps. 26. Dominus protector vite mee, a quo trepidabo ? Unde etiam sequitur causa, quare non debuerunt timere.
marg.| {p} Et] id est quia   [inimicos eorum aperuit mare] Postea ostendit, quomodo introducti sunt in terram promissionis.
Numérotation du verset Ps. 77,54 
marg.| {s} Unde dicit Et induxit eos in montem sanctificationis sue] id est in Sion, ubi postea populus sanctificatus est et templum edificatum. Quomodo induxit ? Quia acquisivit eum : Unde addit :
marg.| {u} Montem, quem acquisivit dextera eius] Et quomodo {2.206ra} Δ acquisivit, ostendit, dicens.
marg.| {a} Et eiecit a facie eorum Gentes] quia multi ita territi sunt, quod non ausi sunt remanere Sap. 12.a. Misit antecessores exercitus sui vespas. Et ostendit quod gratis dedit. Quia.
marg.| {b} Divisit eis terram] Quomodo ?
marg.| {c} In funiculo distributionis] Ita legitur Ios. 14. Et non tantum gratis dedit sed et firmiter, videlicet, in possessionem. Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 77,55 
marg.| {d} Et habitare fecit in tabernaculis eorum Tribus Israel] Enumeratis beneficiis, ostendit illorum ingratitudinem : quia sicut in deserto, ita et in terra promissionis ingrati fuerunt et peccaverunt. Unde eorum peccata ostendit, quibus apparet eorum ingratitudo. Primum fuit dolus. Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 77,56 
marg.| {g} Et tentaverunt] scilicet Deum. Secundum fuit infidelitas : Unde addit :
marg.| {h} Et exacerbaverunt Deum excelsum] Nullum enim peccatum ita acerbum et amarum reddit Deum, sicut infidelitas. Tertium fuit omissio. Unde dicit.
marg.| {k} Et testimonia eius non custodierunt] id est legem, que testimonium dat de premiis et de penis : Quartum fuit apostasia. Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 77,57 
marg.| {l} Et averterunt se et non servaverunt pactum] Et in hoc imitati sunt patres suos : Unde addit :
marg.| {n} Quemadmodum patres eorum] supple non servaverunt. Vel ei, quod sequitur potest iungi, ut dicatur : Quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum. Et est hoc quintum peccatum, scilicet subtractio promissionis. Arcus enim pravus est, qui cum tenditur et premittit, quod per illum possit homo trahere, tunc frangitur Sextum peccatum eorum fuit idololatria :
Numérotation du verset Ps. 77,58 
marg.| {a} Unde dicit : {2.206va} Δ In iram concitaverunt eum in collibus suis] id est eorum. Vel   [suis] id est Dei. Et tangit morem idololatrarum, qui in collibus suis et in excelsis locis sacrificabant.
marg.| {b} Et in sculptilibus suis] id est in idolis sculptis arte hominum.
marg.| {c} Ad emulationem] id est ad vindictam,   [eum provocaverunt] Ier. 3.b. In omni monte excelso edificasti tibi lupanar. Lupanar dicit : quia idololatria est fornicatio spiritualis : et ideo dicit quod in hoc provocaverunt eum ad emulationem. Emulatio enim est vindicta, quam aliquis exercet in uxorem propter adulterium. Prv. 6.d. Zelus et furor viri non parcet in die vindicte.
Numérotation du verset Ps. 77,52 
moraliter
marg.| {e}Moraliter: Et abstulit sicut oves populum] Dominus a diabolo, Is. 49.g. Numquid tolletur a forti preda, aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit ? Quia hoc dicit Dominus, equidem et captivitas a forti tolletur : et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Lc. 11.c. Si fortior eo supervenerit, universa arma eius auferet, etc.
marg.| {f} Sicut oves] id est simplices, non lupos : De quibus So. 3.a. Iudices, eius lupi, vespere non relinquebant in mane, Ez. 22.f. Principes eius quasi lupi.
marg.| {g} Populum] id est collectos in caritate, non divisos, vel in cupiditate collectos : sicut vultures ; Iob. 28.b. Nec intuitus est oculos vulturis. Sed in fide et caritate. Bar. 4.g. Circumspice Hierusalem ad Orientem et vide iucunditatem a Deo tibi venientem, ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos, veniunt collecti ab Oriente usque ad Occidentem, in verbo Sancti gaudentes in honorem Dei.
marg.| {h} Suum] non alienum, Ps. 143. Beatus populus, cuius Dominus Deus eius. Nunc autem potest dici illud Os. 1.c. Voca nomen eius, non populus meus, quia non populus meus, vos.
marg.| {i} Et perduxit eos] Hoc necesse est, quia nisi perducantur, frustra auferuntur. Multi enim sunt, qui incipiunt sequi Deum, sed non perducuntur, quia lassi subsistunt, vel timidi redeunt. De lassis dicitur 1Rg. 30.e. Lassi substiterant, nec poterant sequi David. De timidis dicitur Dt. 20.b. Quis est homo formidolosus et corde pavido ? Vadat et revertatur. Lev. 26.f. Terrebit eos sonitus folii volantis : et ita fugiunt quasi gladium.
marg.| {k} Tamquam gregem] id est simul iunctos in conventu.
marg.| {l} In deserto] id est in arcta via, sive vita claustri : Quot enim sunt Claustra Religiosorum, tot sunt greges ovium Christi. Tutius autem est ovem esse in grege et hominem in conventu quam singularem : quia dispersas et singulares oves lupus rapit et ad dispergendum eas semper laborat. Io. 10.b. Lupus rapit et dispergit oves. Hab. 3. Venientibus ut turbo ad dispergendum me ; Dominus autem suas oves laborat congregare. Unde dicit Mt. 12.c. Qui non congregat mecum, dispergit. Et 23.d. Quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti ? Io. 11.g. Iesus moriturus erat pro gente et non tantum pro Gente, sed ut filios Israel, qui erant dispersi, congregaret in unum, Eccl. 4.c. Melius est esse duos simul, quam unum, etc. Ego et decem, vel centum, vel mille multo melius.
marg.| {m} Et deduxit eos] de mundo.
marg.| {n} In spe] premii Dominus.
marg.| {o} Et non timuerunt] laborem, Dominus educit in spe et securitate, sed e contrario diabolus reducit in desperatione et timore humano, quo timent homines mori fame, vel deficere in labore, Ps. 13. Ibi trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Non ergo negatur hic timor Dei ; sed timor mundi, sive carnis, qui a timore Dei excluditur, Sir. 34.c. Qui timet Deum, nihil trepidabit, id est nihil aliud, quam Deum, quia nec etiam inimicos.
marg.| {p} Et] enim, inimicos eorum, Egyptios, id est peccata, vel demones.
marg.| {q} Operuit] id est submersos perire fecit.
marg.| {r} Mare] id est Baptismus, vel penitentia, Ex. 15.b. Submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus, Ps. 31. Beati quorum remisse sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata, scilicet aquis maris rubri, id est penitentie. Dt. 11.a. Operuerunt eos aque maris rubri.
marg.| {s} Et induxit eos in montem sanctificationis sue] id est in Religionis vita, que dicitur mons propter arduum statum. Gn. 19.d. In monte salvum te fac. Sed dicit Loth : Non possum in monte salvari, id est declinans sic loquitur, Loth enim interpretatur vacans, vel declinans et vacantes otio et declinantes a Deo, exire de Sodoma et in montem ascendere nolunt.
marg.| {t} Sanctificationis sue] quia Sanctos facit, vel Sanctos custodit, Ier. 30.a. Tempus tribulationis est Iacob et ex ipso salvabitur.
marg.| {u} Montem, quem acquisivit dextera * eius] Christus, scilicet manu sua Cruci affixa, acquisivit nobis montem Religionis, vel penitentie, alioquin inutilis esset nobis. Is. 65.b. Salvavit mihi brachium meum, 2Rg. 5.b. Cepit David arcem Sion. Et infra Habitavit David in arce Sion et vocavit eam civitatem David. Religio enim est civitas David : quia in ea est civium unitas. Et David, id est Christus, manu fortis in activa ; et aspectu desiderabilis, in contemplativa.
marg.| {a} Et eiecit a facie eorum Gentes] id est Gentiles ritus et mores : Vel Gentes illas septem, scilicet Iebuseum, Amorrheum etc. per quas septem peccata capitalia designantur, que a facie penitentium et precipue virorum Religiosorum eiiciuntur, ut coram eis non appareant. 1Mcc.13.g. Simon eiecit eos de civitate, id est obedientia de Religione et emundavit edes, in quibus erant simulacra, id est corda, in quibus erat idololatria avaritie, que est idolorum servitus. Eph. 5.b. Prv. vigesimo primo d. Vir obediens loquetur victoriam.
marg.| {b} Et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis] Terram, corporum, vel virtutum, vel terram viventium. Terram corporis dividit et distribuit penitentibus et Religiosis, modo corpus in servitutem redigens, per abstinentiam, modo Dei laudibus illud prosternens in oratione et psalmodia, modo necessitatibus proximorum illud impertiens in operibus misericordie et huiusmodi terram virtutum, que frugem bonorum operum reddidit, dividit etiam   [sorte] id est divina voluntate, in funiculo distributionis, id est dans uni prerogativam in humilitate, alii in caritate, alii in pietate et huiusmodi. Rm. 12.b. Habentes donationes secundum gratiam, que data est nobis differentes, etc. 1Cor. 12.a. Divisiones gratiarum sunt, etc. Et post b. Hec autem omnia operatur unus, atque idem spiritus, dividens singulis prout vult. Terram autem viventium dividit nobis in presenti in spe et in futuro dividet in re, quando unicuique dabit secundum meritum suum. Io. 14.a. In domo patris mei mansiones multe sunt. Rm. 2.a. Reddet unicuique secundum opera sua.
Numérotation du verset Ps. 77,55 
marg.| {d} Et habitare fecit in tabernaculis eorum] scilicet Gentium.
marg.| {f} Tribus Israel] Per Tribus Israel intelliguntur virtutes et gratia, que Deum faciunt nos videre et a Deo tamquam a vero Iacob descendunt. Has facit Dominus habitare in tabernaculis Gentium, id est in cordibus, in quibus prius {2.206rb} habitaverunt peccata. Is. 35.c. In cubilibus, in quibus habitabant dracones, viror calami et iunci orietur. Rm. 5.d. Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia. Vel.
marg.| {f} Tribus Israel] id est eos, qui per fidem filii Dei effecti sunt et per opera caritatis patrizaverunt.
marg.| {d} Habitare fecit] id est faciet.
marg.| {e} In tabernaculis eorum] id est in eternis tabernaculis, de quibus eiecit Gentes malas, id est Angelos Apostatas. Is. 32.d. Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiducie et in requie opulenta, Ecce habitatio Tribuum Israel. Grando autem in descensione saltus et humiliatione humiliabitur civitas, Ecce eiectio et abiectio superborum Angelorum. Licet autem Dominus tot bona faciat penitentibus et Religiosis ; tamen multi faciunt, quod sequitur.
Numérotation du verset Ps. 77,56 
marg.| {g} Et tentaverunt] per infidelitatem.
marg.| {h} Et exacerbaverunt] vel provocaverunt, per pravam operationem.
marg.| {i} Deum excelsum] in quem credere, cui servire debuerunt.
marg.| {k} Et testimonia eius non custodierunt] peccantes per omissionem. Testimonia Dei, sunt scripture, que testantur pro ipso contra malos. Io. 5.f. Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam eternam habere : et ille sunt, que testimonium perhibent de me : et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis. Vel testimonia illa, de quibus 1Io. 5.b. Tres sunt, qui testimonium dant in celo, Pater, Verbum et Spiritus sanctus. Et infra Tres sunt qui testimonium dant in terra, spiritus, id est gratia, aqua Baptismi et sanguis Eucharistie. In celo ergo producuntur pro nobis, vel contra nos testes : Pater, de usu potestatis : verbum, id est Filius, de usu sermonis : Spiritus sanctus de usibus septem donorum : Hec ergo testimonia oportet nos custodire, ut sic operaremur, quod pro nobis, non contra nos testarentur. Item alia tria testimonia, que sunt in terra, scilicet Gratiam, Baptismum et Eucharistiam, custodire nos oportet. Ps. 118. Custodivit anima mea testimonia tua et dilexit ea vehementer. Sed de clericis et Sacerdotibus potest dici, quod hoc testimonium non custodierunt.
Numérotation du verset Ps. 77,57 
marg.| {l} Et averterunt se] a Deo, ad quem conversi erant per penitentiam, vel ingressum Religionis, vel per susceptionem clericalis, vel superioris ordinis. Is. 59.c. Aversi sumus, ne iremus post tergum Domini. Prv. 1.d. Aversio parvulorum interficiet eos. Ier. 2.d. Aversio tua increpabit te.
marg.| {m} Et non servaverunt pactum] Baptismi, vel penitentie, vel voti in religione, vel in susceptione Ordinis facto. Ier. 11.b. Audite verba pacti huius et facite illa. Et infra. Induxi super eos omnia verba pacti huius, quod precepi, ut facerent et non fecerunt.
marg.| {n} Quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum] Hoc potest dici de omnibus, qui exemplo malorum, bonum, quod inceperant, dereliquerunt : Et de clericis magis, qui suscepto ordine et voto facto, incipiunt quasi mittere sagittas contra diabolum ; sed cito conversi et non servantes pactum, Deum peccatis sagittant. Mal. 3.b. Si affliget homo Deum, quia vos configitis me, etc. Hoc etiam precipue dicitur de Monachis et Religiosis exemptis, cui, cum deberent corda obedientia flecti et mittere sagittas bonorum operum contra diabolum, faciunt se eximi a potestate prelatorum, ne eis obediant ; Os. 7.d. Reversi sunt, ut essent absque iugo, facti sunt, quasi arcus dolosus. Et hoc, quemadmodum patres eorum : Ipsi enim omnes in huiusmodi allegant antiquam consuetudinem et quod ita fecerunt antecessores eorum. Ier. 7.f. Induraverunt cervices suas et peius operati sunt, quam patres eorum. Ier. 16.c. Dereliquerunt me patres vestri. Et infra Sed et vos peius operati estis, quam patres vestri. Bonorum autem patrum non volunt imitari obedientiam, humilitatem et paupertatem, scilicet Apostolorum, B. Benedicti, B. Antonii, B. Bernardi et aliorum. Is. 51.a. Attendite ad Abraham patrem vestrum et ad Saram, que genuit vos. Abraham, significat Apostolos et institutores Ordinum, qui patres sunt multarum Gentium. Sara significat primitivam Ecclesiam et primitivam Religionem : Sara enim interpretatur Princeps, vel carbo, vel velamen, vel angustia : Et Ecclesiam et Religio in principio fuit Princeps per paupertatem : quia nulli subdita, nisi Deo ; nunc autem est serva, propter divitias. Item fuit carbo succensus, per caritatem ; nunc autem glacies, per torporem et acediam. Item fuit velamen per misericordiam, nudos vestiens et famelicos pascens, nunc autem pauperes opprimit, nudos excoriat, per rapinam et exactionem : quia clerici et Religiosi crudelius tractant subditos et homines suos, quam milites et Barones. Item fuit angusta, vel angustiata per austeritatem et rigorem ; nunc autem dilatata et delicata est per dissolutiones et delicias. Dt. 32.b. Incrassatus est dilectus et recalcitravit, incrassatus, impinguatus, dilatatus.
Numérotation du verset Ps. 77,58 
marg.| {a} In iram concitaverunt eum in collibus suis] Per colles intelliguntur dignitates et prebende, in quibus multi provocant et concitant Dominum. Unde Hieronymus sic transtulit hic : Provocaverunt eum in excelsis. Iud. 2.b. Fecerunt malum filii Israel, id est clerici et Religiosi multi et servierunt Baalim et Astaroth, id est ambitioni et concupiscentie carnis. Baalim enim interpretatur superior : Astaroth, cubiculum, vel presepium. Per cubiculum, intelligitur luxuria, per presepium gula : Hoc est ergo, quod dicit : Servierunt Baalim et Astaroth, ac dimiserunt Dominum : De his collibus dicit Ier. 3.g. Ecce nos venimus ad te, tu es enim Dominus Deus noster. Vere mendaces erant colles et multitudo montium, id est multitudo prebendarum et dignitatum. Ier. 50.b. De monte in collem transierunt, obliti sunt cubilis sui, id est sepulchri, vel vidi : Non enim habet homo duo sepulchra, vel avis duos nidos simul. Multi Reges in Israel laudabiles extitissent, si excelsa abstulissent. Similiter multi clerici et Rectores, si ambitionem de corde auferrent. Sed de paucis, id est de duobus Regibus dicitur, quod excelsa abstulerunt : et de paucis Rectoribus potest dici : Fere enim omnibus convenit illa exceptio, que toties in libro Regum repetitur : Verumtamen excelsa non abstulit. Sed nec multi Religiosi auferunt hec excelsa : Unde dicit Ier. 49.d. Qui habitas in cavernis petre et apprehendere niteris altitudinem collis, id est sedes in Claustro et aspiras ad prelationem. Et licet in excelsis et collibus Domino immolaretur, tamen   [in iram concitaverunt] Deum ibi : Ita ambitiosi licet cogitent et fingant se appetere prelationem, ut Deo serviant et fructum faciant : tamen Deum offendunt.
marg.| {b} Et in sculptilibus suis ad emulationem eum provocaverunt] Statuas sibi sculpi, qui inventum dogma, vel imaginationes divisibiles in corde statuit quasi in templo Hab. 2. Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus constabile et imaginem falsam. Ier. 10.c. Confusus est omnis artifex in sculptili : quia falsum est, quod conflavit : Idem potest dici de his, qui ad voluntatem suam Scripturam trahunt repugnantem, ut dicit Hieronymus et ad idem quod sciunt, vel scire videntur, eam adaptant violenter. Sap. 13.c. Lignum curvum et vorticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam et per scientiam sue artis figuret illud, etc. Et hoc provocat Deum ad emulationem : quia adulterat verbum Dei, qui est zelator caste expositionis : Ps. 11. Eloquia Domini eloquia casta. Dt. 5.a. Dominus Deus tuus, Deus emulator.
Numérotation du verset Ps. 77,59 
marg.| {d} Audivit Deus] etc. Octava pars, ubi agit de ultione facta in Iudeos in terra promissionis et de ultione postmodum facta in eos, per quos Iudeos percusserat. Dicit ergo : Audivit Deus, id est se audire ostendit.
marg.| {e} Et sprevit] id est se spernere monstravit Israel.
marg.| {f} Et] id est quia   [ad nihilum redegit valde Israel] id est Iudeos : quia triginta millia cadebant in die una.
Numérotation du verset Ps. 77,59 
moraliter
marg.| Moraliter. {d} Audivit] etc. Supra dictum erat de penitentibus et de clericis et de Religiosis, quod averterunt se et non servaverunt pactum, etc. et quod ad emulationem Deum provocaverunt : Et posset querere aliquis infidelis : Quomodo scivit hoc Dominus ? Unde quasi respondens dicit : Audivit Deus mala Christianorum, clericorum et Religiosorum. Sap. 1.c. Auris zeli audit omnia. Iac. 5.a. Clamor eorum in aures Domini Sabaoth introivit.
marg.| Sunt autem quatuor genera peccatorum, que proprie et specialiter clamant ad Deum contra actores suos.
¶Primum est peccatum Sodomiticum. Unde Gn. 18.c.c « Clamor Sodomorum et Gomorrheorum multiplicatus est et peccatum eorum aggravatum est nimis : descendam et videbo utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint ». Nota ibi Glossa. d
¶Secundum est homicidium. Unde Gn. 4.b. Vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra Iob. 16.d. Terra, ne operias sanguinem meum et non inveniat in te locum latendi clamor meus.
¶Tertium est fraudatio mercenariorum. Iacob 5.a. Ecce merces operariorum vestrorum, qui messuerunt regiones vestras, que fraudata est a vobis, clamat : et clamor eorum in aures Domini Sabaoth introivit.
¶Quartum est oppressio pauperum. Ex. 3.c. Clamor filiorum Israel venit ad me, vidique afflictiones eorum.
c Gn. 18, 20.
marg.| {e} Et sprevit] eos. Iob. 12.c. Ducit Sacerdotes eorum inglorios : Et post : Effundit despectionem super Principes. Abdie 1.a. Contemptibilis tu es valde, superbia cordis tui extulit te habitantem in scissuris petre. Hoc proprie dicitur Religiosis superbis.
marg.| {f} Et ad nihilum redegit valde Israel] id est Clerum et Religionem, quia dimisso vero et magno bono Israelis, scilicet videre Deum et desiderare eum, ad nihilum temporalium bonorum se converterunt. Am. 6.a. Ve vobis, qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samarie. Et infra d. Qui letamini in nihilo, qui dicitis, numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua ? Iob. 16.b. In nihilum redacti sunt omnes arctus mei. Hoc dicit Ecclesia. Ps. 72. Ad nihilum redactus sum et nescivi : ut iumentum factus sum apud te, quasi dicat, non ut homo.
Numérotation du verset Ps. 77,60 
marg.| {g} Et repulit tabernaculum Silo] id est non placuerunt ei sacrificia eorum, que faciebant ei in Silo et permisit arcam ab eis auferri, que erat in civitate Silo. Silo enim est {2.206vb} civitas, in qua erat arca, que propter peccata Sacerdotum Ophni et Phinees, filiorum Eli, capta est ab Allophylis. 1Rg. 4.b.
marg.| {i} Tabernaculum suum] ubi habitavit in hominibus, quasi dicat, non merito tabernaculi habitavit ibi, sed merito hominum : quia secundum quod dicitur Mach. 5.c. non propter locum Gentem elegit : sed propter Gentem locum elegit Dominus. Et e contrario, non repulit tabernaculum propter vitium ipsius tabernaculi : sed propter peccata hominum.
marg.| {l} Et tradidit in captivitatem virtutem eorum] id est fortes eorum.
Numérotation du verset Ps. 77,60 
moraliter
marg.| {g} Et repulit] id est reprobavit.
marg.| {h} Tabernaculum Silo] id est statum clericorum, vel Religiosorum.
marg.| {i} Tabernaculum suum, ubi habitavit] quondam.
marg.| {k} In hominibus] de clericis et religiosis dans hominibus responsa per operationis evidentiam, sicut solebat dare de tabernaculo Apostolorum. Sed nunc repulit tabernaculum istud, quia iam non videtur ibi habitare, nec responsa dare : Unde possunt dicere, quod dicebat Saul, 1Rg. 28.c. Philistiim pugnat adversum me, scilicet demones : et Deus recessit a me et audire me noluit, neque per Sacerdotes, neque per somnia, scilicet Religiosorum, qui deberent in somno contemplationis somniare et haurire, quid aliis de Domini voluntate responderent.
Numérotation du verset Ps. 77,61 
marg.| {o} Et pulchritudinem eorum] id est nobiles eorum, in quibus consistit pulchritudo populi.
marg.| {2.207ra} Δ {a} In manus inimici] Vel secundum Glossam arcam vocat virtutem et pulchritudinem eorum, per quam invicti et honorati sibi videbantur inter Gentes 1Rg. 3.b. Venerunt Philistei et dissipaverunt exercitum Iudeorum et capta est arca Dei et mortui sunt duo filii Eli, Ophni et Phinees. Nec tantum captivati, sed et occisi sunt : Unde addit :
marg.| {b} Et conclusit in gladio populum suum] id est Iudeos, quos inter alios quasi peculiarem populum sibi elegerat. Sed quos ex misericordia elegerat, de iustitia reprobavit : Unde addit :
marg.| {e} Et hereditatem suam sprevit] id est illos, quos sibi in hereditatem assumpserat. Is. 19.d. Hereditas mea Israel. Vel.   [Hereditatem suam sprevit] id est terram promissionis, quam permisit ab alienis devastari. Et quia dixerat indeterminate, quod quidam in gladio fuerant occisi, postea determinat, quod quatuor genera hominum fuerunt occisa, scilicet iuvenes, virgines, Sacerdotes et vidue. Et hoc est, quod dicit.
marg.| {g} Iuvenes eorum comedit ignis] id est consumpsit ira Dei, que est velut magnus ignis. Ps. 78. Accendetur velut ignis zelus tuus. Vel   [ignis] id est ira inimicorum.
marg.| {i} Et virgines eorum non sunt lamentate] quando, scilicet depredabantur, vel quando corrumpebantur.
marg.| {k} Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt] quia, scilicet occisi sunt ab inimicis : Et sic est   [Sacerdotes] nominativi casus et   [ceciderunt] dicitur a cado, dis. Vel potest esse   [Sacerdotes] accusativi casus et ceciderunt dicitur a cedo, dis, ut sit sensus : Ipsi inimici ceciderunt in gladio Sacerdotes eorum.
marg.| {m} Et vidue eorum non plorabantur] que, videlicet, interfecte erant, vel que desolate erant, maritis earum interfectis. Sed quia Dominus in ira sua non continebit misericordias suas, post ostensionem penarum ostendit liberationem : Unde dicit.
marg.| {o} Excitatus est tamquam dormiens Dominus] quasi dicat, ita excitaverunt Deum, ut eis succurreret, sicut excitari solet homo crapulatus a strepitu et clamore familie.
marg.| {p} Tamquam potens crapulatus a vino] quia dum homo potens dormit, non apparet eius potentia : Similiter nec Dei potentia apparet malefactoribus, quos patiens sustinet ; sed cum incipit vindicare, tunc videtur quasi excitatus a somno. Et ostendit qualiter illos liberavit, videlicet, puniendo inimicos eorum : Unde dicit.
marg.| {2.207va} Δ {a} Et percussit inimicos suos in posteriora] Ita legitur 1Rg. 5.b. quod ebullierunt mures de terra et percussit Dominus azotum in secretiori parte natium et mures corrodebant prominentes extales eorum.
marg.| {c} Opprobrium sempiternum dedit illis] Opprobrium sempiternum fuit, quia vilissima fuit huiusmodi infirmitas. Et dicunt quidam, quod hoc opprobrium sustinent Iudei, quia in vindictam dominice Passionis patiuntur fluxum sanguinis et ideo sunt ita pallidi.
Numérotation du verset Ps. 77,61 
moraliter
marg.| {l} Et tradidit] permissive.
marg.| {m} In captivitatem] diaboli.
marg.| {n} Virtutem eorum] id est fortitudinem Ecclesie, scilicet clericos et prelatos et Religiosos, qui sunt ossa et fortitudo Ecclesie, secundum quod de Apostolis dicit Ecclesia, Lam. 1.e. De excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me. Sed nunc in captivitatem tradita sunt ossa Ecclesie et per consequens carnes, id est debiles et infirmi laici. Is. 38.c. Contrivit omnia ossa mea Prv. 29.c. Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus. Unde conqueritur Dominus Is. 5.d. Propterea populus meus captivus ductus est, quia non habuit scientiam. 2Tim. 2. Ut resipiscant a laqueis diaboli, a quo tenentur captivi ad ipsius voluntatem.
marg.| {o} Et pulchritudinem eorum] id est famam, vel ipsos clericos, qui deberent esse decor Ecclesie,
Numérotation du verset Ps. 77,61 
moraliter
marg.| {a} [tradidit *   In manus inimici] diaboli, quia sicut dicitur Ier. 50.b. Peccaverunt Domino decori iustitie. De hac virtute et pulchritudine. Lam. 1.b. Egressus est a filia Sion, id est ab Ecclesia omnis decor eius : ecce de pulchritudine. Facti sunt Principes eius velut arietes non invenientes pascua, abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis : ecce captivitas virtutis ; ad peccatum autem clericorum et prelatorum, sequitur peccatum subditorum laicorum, secundum quod dicit Gregorius Cum pastor per abrupta vitiorum graditur, necesse est, ut per precipitium grex sequatur. Unde addit :
Numérotation du verset Ps. 77,62 
marg.| {b} Et conclusit] quasi de necessitate inferens.
marg.| {c} In gladio] inimici, id est peccato.
marg.| {d} Populum suum] post pastores.
marg.| {e} Et hereditatem suam] id est populum suum.
marg.| {f} Sprevit] Homo dicitur spernere hereditatem suam, quando eam non excolit : Sic Dominus spernit eos, quos per tribulationes non exercet ; sed permittit in eis crescere spinas et urticas vitiorum. Unde comminatur Genti peccatrici, quasi vinee dicens : Is. 5.b. Non fodietur, neque putabitur et ascendent super eam vepres et spine.
Numérotation du verset Ps. 77,63 
marg.| {g} Iuvenes eorum ad litteram]
marg.| {h} Comedit ignis] luxurie : De quo Iob. 31.b. Ignis est usque ad consumptionem devorans. Ioel. 1.d. Ad te, Domine clamabo, quia ignis devoravit speciosa deserti. Lam. ult. Adolescentibus impudice abusi sunt.
marg.| {i} Et virgines eorum non sunt lamentate] quia non est hodie ad litteram, qui super virgines corruptas et thesauro irrecompensabili et irrecuperabili spoliatas lamentetur et deploret. Iam enim non est Ieremias, qui dicebat Lam. 2.d. defecerunt pre lacrimis oculi mei, conturbata sunt viscera mea, effusum est in terra iecur meum super contritionem filie populi mei. Magna enim est contritio {2.207rb} defloratio virginis : ita enim contrita est, quod nullatenus reintegrari potest. Unde dicit Hieronymus Cum Deus omnia possit, non potest de corrupta facere incorruptam. Item Lam. ultim. b. deplorat dicens : In Sion humiliaverunt mulieres, id est in Religione Moniales, virgines in civitatibus Iuda, id est in Ecclesiis in confessione. Am. 5.a. Proiecta est virgo Israel. Et infra e. Vocabunt agricolas ad luctum et ad planctum eas, que sciunt plangere.
marg.| Allegorice. Virgines sunt Ecclesie, que diu fuerunt cum maritis et sponsis suis et nullum fructum fecerunt, nec fecundate sunt : Et hoc nullus deplorat.
marg.| Moraliter. Virgines sunt anime steriles a bono opere, que lamentande sunt a semetipsis et ab aliis. Unde filia Iepte cum sodalibus suis flebat virginitatem suam in montibus. Idc. 11.g. Caro sterilis toleratur, sed anima sterilis maledicitur. Dt. septimo c. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus, quam in gregibus suis.
Numérotation du verset Ps. 77,64 
marg.| {k} Sacerdotes eorum in gladio] tribulationis.
marg.| {l} Ceciderunt] cum tamen ibi deberent se erigere, Luca 22.f. His autem fieri incipientibus respicite ; et levate capita vestra, Vel quod peius est   [In gladio] peccati : Gladius enim diaboli est peccatum. Eccles. 21.a. Quasi rhomphea bis acuta omnis iniquitas. De hoc admirans Ieremias : Lam. 2.g. Si occiditur in sanctuario Domini Sacerdos et Propheta.
marg.| {m} Et vidue eorum] id est Ecclesie maritis viduate, non adulteris.
marg.| {n} Non plorabantur] que plorari deberent, eo quod ceciderunt sponsi earum. Vel ad litteram vidue non plorantur, quia non est, qui oppressioni earum compatiatur. Mortuus est enim Iob : et successorem non habet, qui possit dicere : Cor vidue consolatus sum : Iob. 29.c. Nunc enim omnes sumus pueri et nescimus compati aliorum adversitati. Is. 3.a. Dabo pueros Principes eorum.
Numérotation du verset Ps. 77,65 
marg.| {o} Et excitatus est tamquam dormiens Dominus] Allegorice, potest esse Thema de resurrectione, in qua excitatus est Dominus a sopore mortis. Ier. 31.e. Quasi de somno suscitatus sum et vidi et somnus meus dulcis mihi. Ps. 3. Ego dormivi et somnum cepi et soporatus sum et cetera. Leo tertia die excitatur : ita Christus : De quo Apc. quinto b. Vicit Leo de Tribu Iuda. Somnus enim Christi mors eius fuit, lectus crux. Iob. 29. c. In nidulo meo moriar. Ad modum columbe durum nidum habuit.
marg.| {p} Tamquam potens] Ps. 23. Dominus potens in prelio. Io. 10.d. potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam.
marg.| {q} Crapulatus a vino] myrrhato, scilicet Passionis calice. Mc. 15.b. Dabant ei bibere vinum myrrhatum, Mt. 20.c. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? Vel   [Crapulatus vino] amoris, quem habebat ad hominem. Gn. 9.c. Bibens vinum Noe inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo.
marg.| Moraliter autem excitatur Dominus ad vindicandum predicta mala : Oratio autem viduarum et oppressorum excitat eum. Ps. 43. Exsurge, quare obdormis, Domine ? Et alibi Ps. 11. Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Mt. 8.c. Suscitaverunt eum dicentes : Domine, salva nos : perimus. Tunc surgens imperavit ventis et mari : et facta est tranquillitas. Lc. Iob. 8.c. Si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus : si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitie tue.
marg.| {p} Tamquam potens crapulatus a vino] Potentes solent bibere bonum vinum et delectabile, cuius dulcedine delectati inebriantur : Dominus autem in lacrimis devotis et vino compunctionis nostre ita delectatur, quod ebrius fit et obliviscitur peccata nostra et quicquid fecerimus mali. Unde dicit Ier. vigesimo tertio b. Factus sum, quasi vir ebrius et quasi homo madidus a vino. Ct. 8.a. Dabo ibi poculum ex vino condito ; et mustum malogranatorum meorum. Item oratio et laus et confessio vinum est. Ct. 7.a. Guttur tuum, sicut vinum optimum, dignum Dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus eius ad ruminandum.
Numérotation du verset Ps. 77,66 
moraliter
marg.| *{a} Et percussit inimicos suos] supradictos.
marg.| {b} In posteriora] id est in fine in novissimis eorum, quos in anterioribus non vult percutere, id est in presenti. Ps. 36. Inimici Domini mox, ut honorificati fuerint et exaltati : ecce anteriora : Deficientes quemadmodum fumus deficient : ecce posteriora. Iob. 20.a. Si ascenderit usque in celum superbia eius et caput eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur. Hoc est, quod sequitur.
marg.| {c} Opprobrium sempiternum dedit illis] Ier. 20.c. Confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur. Amicos autem suos percutit non in posteriora, sed in anima, id est in presenti. Prv. 3.b. Quem enim diligit Dominus, corripit : et quasi pater in filio complacet sibi. Vel aliter potest dici, ut determinet hic peccata Sacerdotum, de quibus predixerat et etiam clericorum malorum, qui sunt inimici Domini familiares et ideo periculosiores. Mi. 7.b. Inimici hominis domestici eius, scilicet clerici et prelati, Ps. 40. Qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem. Hos inimicos percutit Dominus.
marg.| {b} In posteriora] id est duobus peccatis, que per posteriora intelliguntur, scilicet avaritia et luxuria. Phil. 3.c. posteriorum oblitus, ad anteriora me extendo. Hic per posteriora intelligit Apostolus temporalia : Unde in posterioribus percutitur, qui cupiditate, vel amore temporalium vulneratur. Item quia posteriora verenda dicuntur et sunt per ea intelligitur luxuria. Unde 2Pt. 2.d. Loquens de luxuria, dicit : Si fugientes coinquinationes mundi cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi his rursum implicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. Et per hoc.
marg.| {c} Opprobrium sempiternum dedit eis] quia per hoc infamantur et cessante vitio non potest cessare infamia. Ier. 23.g. Dabo vos in opprobrium sempiternum et ignominiam eternam, que numquam oblivione delebitur. Et notandum quod in Psalmo ponuntur, primo plage Egypti : Secundo plage Israelis, scilicet in principio huius octave partis : Tertio plage Philistiim. Hic Egyptus muscis percutitur, Israel hominibus hostilibus, Philistiim muribus et ani exitu : quia meror avaritie inquietudinum curis agitatur, potione vero cadentes, id est luxuriosi, muribus, id est ferocitate vexantur et aviditate cadunt in muscipulam : Patiuntur nihilominus molestiam in pudendis, quam medico grave est ostentare : quia ut dicitur Eph. 5.c. Que in occulto fiunt ab eis, turpe est dicere, etiam in confessione. Porro Israelite quasi ratione utentes et lege abutentes, propter superbiam ab hostibus et gladio patiuntur, ut artifice morte pereant, qui naturam communem agnoscere non dignantur. Is. 10.c. Visitabo super fructum magnifici cordis Regis Assur. Item quando percutitur quis anathemate, non dolet, quia non sentit ; quando vero percutitur pena pecuniaria, hoc est, in posteriora, tunc sentit et dolet et talis inimicus Dei est.
Numérotation du verset Ps. 77,67 
moraliter
marg.| {d} Et repulit tabernaculum Ioseph] Nona pars, ubi agit de Rege David et loco regni et ostendit prerogativam Iude in hoc, quod noluit, ut in alia Tribu esset tabernaculum eius. Hoc est, quod dicit : Et repulit tabernaculum Ioseph. Prius enim fuit in sorte Ioseph, scilicet in sorte Ephraim, qui fuit filius Ioseph ; sed ibi non fuit factum templum. Unde addit :
marg.| {e} Et Tribum Ephraim non elegit] ut scilicet ibi fieret domus eius.
Numérotation du verset Ps. 77,68 
moraliter
marg.| {f} Sed elegit Tribum Iuda, montem, Sion] etc. et in eo factum est templum. Tamen mons Sion non fuit de sorte Iude, sed de sorte Beniamin : Sed ideo dicitur de sorte Iude, quia Dominus illius fuit David, qui fuit de Iuda ; et alii Reges, qui successerunt ei.
Numérotation du verset Ps. 77,69 
marg.| {2.208ra} Δ {a} Et edificavit] etc. id est templum, in quo sanctificabat homines. Et dicit
marg.| {b} unicornis] vel unicornium, qui unicornius, quando facit edificium suum, vel taxus foveam suam, multum zelat, nec permittit sibi aliena animalia accedere : Ita Dominus zelavit edificium templi et pacem dedit Salomoni ab omnibus Gentibus in circuitu   [Edificavit] dico.
marg.| {c} In terra, quam fundavit] etc. id est in Hierusalem, que fortissima erat. Hec etiam omnia possunt legi, non tantum de edificatione templi, sed de institutione Regis, quem non de Tribu Ioseph, vel Ephraim elegit Dominus ; sed de Tribu Iuda, scilicet David. Unde manifestius subiungit de ipso.
Numérotation du verset Ps. 77,70 
marg.| {e} Et elegit David servum suum] Et ubi accepit eum [Et sustulit eum de gregibus ovium]
marg.| {2.208va} Δ {a} de post fetantes accepit eum] id est de agris, ubi ibat post oves fetantes habentes, scilicet fetus. Hoc habetur 1Rg. 16.b. ubi dixit pater eius ad Samuelem : Adhuc reliquus est parvulus et pascit oves. Et ad quid accepit eum ?
Numérotation du verset Ps. 77,71 
marg.| {b} Pascere] id est ad pascendum.
marg.| {c} Iacob servum suum] scilicet populum Israel. Unde addit :
marg.| {d} Et] id est Israel hereditatem suam. Et ostendit, quomodo pavit eos, scilicet innocenter et prudenter. Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 77,72 
marg.| {f} Et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum] id est in prudentia operum suorum.
marg.| {g} Deduxit eos] id est rexit populum suum.
Numérotation du verset Ps. 77,67 
allegorice
marg.| {d} Et repulit] etc. Allegorice secundum Glossam legitur de repulsione Iudeorum et vocatione Gentium : dicit ergo. {2.207d}   [Et repulit tabernaculum Ioseph] id est Synagogam Iudeorum. Et nominat Ioseph, qui pre aliis sanctior apparuit : quia Dominus nullum legalibus adherentem acceptat, quantumcumque Phariseus sit, quantumcumque sanctus videatur.
marg.| {e} Et Tribum] etc. id est populum Iudeorum terrenis fructibus inhiantem.
Numérotation du verset Ps. 77,68 
allegorice
marg.| {f} Sed elegit Tribum Iuda] id est populum Christianum, a Christo genitum in fide, qui de Iuda descendit secundum carnem. Io. 15.c. Non vos me elegistis ; sed ego elegi vos.
marg.| {g} Montem Sion] idest, Ecclesiam vita eminentem, fide contemplantem.
marg.| {h} Quem dilexit] Eph. 5.e. Christus dilexit Ecclesiam et seipsum tradidit pro illa, ut eam sanctificaret.
Numérotation du verset Ps. 77,69 
allegorice
marg.| {a} Λ Et edificavit sicut unicornis] etc. id est populum sanctum, quem edificavit per Sacramentorum perceptionem.
marg.| {b} Sicut unicornis] Unicornis est animal habens unum cornu in medio frontis : Per quod intelliguntur fideles, quorum spes in illud unum erigitur, quod necessarium est. Lc. 10.g. Porro unum est necessarium. Ps. 26. Unam petii a Domino, hanc requiram, etc. Et ostendit, ubi edificavit.
marg.| {c} In terra] id est in Ecclesia.
marg.| {d} Quam fundavit in secula] quia Ecclesia semper durabit, non in militia, sed in triumpho. Eccl. 1.a. Generatio preterit et generatio advenit ; terra vero in eternum stat.
Numérotation du verset Ps. 77,70 
allegorice
marg.| {e} Et] ad hoc edificium faciendum.   [Elegit] Deus Pater.
marg.| {f} David servum suum] id est Christum manu fortem et aspectu desiderabilem, quia manu affixa Cruci devicit diabolum. Unde dicit beatus Bernardus : Aereas potestates debellavit Christus, non equo residens, sed in Cruce pendens : non manu armata, sed Cruci affixa. Item ipse est, in quem Angeli desiderant prospicere, ut dicitur 1Pt. 1.c. Et dicit.
marg.| {g} Servum suum] quia ad hoc faciendum formam servi accepit de progenie David. Phil. 2.a. Cum in forma Dei esset, etc. semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, etc.
marg.| {i} Et sustulit eum de gregibus ovium] illarum nonaginta novem, quas dimisit in Λ deserto, id est in celo, scilicet Angelorum et venit ad illam, que perierat, donec invenit eam, scilicet ad hominem in terra pereuntem, sicut ipsemet dicit. Lc. 15.a. Et hoc est.
Numérotation du verset Ps. 77, 
marg.| {a} De post fetantes accepit eum,
Numérotation du verset Ps. 77,71 
prol.| pascere Iacob servum suum] id est ut populum Christianum in militia huius vite luctantem contra mundum, carnem, Diabolum, pasceret verbo suo, exemplo suo, corpore et sanguine suo. Io. 10.c. Ego sum pastor bonus. Et ibi habentur hec tria fercula, quibus pascit Dominus oves suas. De verbo dicit. Qui intrat per ostium, pastor est ovium : et oves vocem eius audiunt et vocat eas nominatim. De exemplo subiungit : Cum proprias oves emiserit, ante eas vadit : et illum oves sequuntur. De tertio dicit postea : Animam meam pono pro ovibus meis. Nec solum oves de hoc ovili, de Ecclesia militante ; sed etiam illas de triumphante, pascit : Unde addit :
marg.| {d} Et Israel] id est illos, qui Deum vident facie ad faciem.
marg.| {e} Hereditatem suam] quam in eternum possidebit. Sir. 24.b. In Iacob inhabita et in Israel hereditare. Vel per Iacob activos ; per Israel contemplativos possumus intelligere :
Numérotation du verset Ps. 77,72 
marg.| {f} Et pavit eos in innocentia cordis sui] docens, scilicet innocentiam cordis, quam et ipse habebat et eam opere ostendens et innocens pro eis moriens : Ecce illa tria fercula predicta.
marg.| {g} Et in intellectibus manuum suarum] extensarum et affixarum in Cruce.
marg.| {h} Deduxit eos] ad vitam, quia illud opus summopere intelligere debemus : quia qui non intellexerit, non deducetur ad vitam, sed ad penam. Os. 4.d. Populus non intelligens vapulabit. E contra de intelligente dicitur in Ps. 40. Beatus, qui intelligit super egenum et pauperem : in die mala liberabit eum Dominus.
marg.| Et dicit pluraliter [Intellectibus] quia in manibus eius, ita extensis et affixis, plura debemus intelligere et intus legere, scilicet humilitatem, qua se usque ad patibulum Crucis humiliavit ; Dolorem, quem sustinuit sic moriendo ; Amorem erga nos, pro quibus mori dignatus est ; Largitatem, qua habuit manus perforatas, ut nihil ei remaneret, quod non daret, qui seipsum dedit.
marg.| De humilitate. Phil. 2.a. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem Crucis.
De dolore. Lam. 1.d. O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor, sicut dolor meus.
De amore. Eph. 5.a. Ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit semetipsum oblationem, etc. Io. 15.b. Maiorem hac dilectionem nemo habet, etc.
De largitate Rm. 8.f. Qui etiam proprio filio non pepercit ; sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit.
Numérotation du verset Ps. 77,67 
moraliter
marg.| Moraliter : {d} Et repulit tabernaculum Ioseph] Tabernaculum, est Ecclesia militans, vel religio communiter. Is. 33.d. Oculi tui videbunt Hierusalem civitatem opulentam, tabernaculum, quod nequaquam transferri poterit. Sed tabernaculum Ioseph, est illa religio, que non intendit, nisi ad augmentum temporalium rerum et hanc repellit Dominus et reprobat.
marg.| {e} Et Tribum Ephraim non elegit] Ephraim, id est ubertatem non dicitur repellere, quia propter hoc non reprobat homines, si habent divitias : Habere enim non est in vitio : sed curiositas et ardor acquirendi, vel multiplicandi, vel habitus retinendi. Unde repellit Dominus Ioseph et non dicitur repellere Ephraim ; sed tamen hunc non eligere dicitur : quia licet habere divitias malum non sit secundum se ; non tamen est bonum : magis autem fugiendum, quam eligendum : quia licet non sit malum, tamen valde periculosum est. Mc. 10.c. Et Lc. 18.e. Quam difficile, qui pecuniam habent, in regnum Dei intrabunt : Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. Unde patet, quod tales non elegit Dominus : quia si elegisset eos, facilius eis ingressus regni pateret. Os. 11.d. Circumdedit Ephraim in negotiatione et in dolo domus Israel : Iudas autem descendit cum Deo et cum sanctis fidelibus. Hoc est, quod hic sequitur.
Numérotation du verset Ps. 77,68 
moraliter
marg.| {f} Sed elegi Tribum Iuda] id est homines intendentes confessioni peccatorum suorum et laudibus Dei.
marg.| {g} Montem Sion] id est eos, qui alti sunt per spem et circumspecti per timorem.
marg.| {h} Quem dilexit] quia sicut dicitur in Ps. 46. Beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis, qui sperant super misericordia eius. Potest autem hoc specialius ad electionem prelatorum referri, quia Dominus non elegit prelatos de Ioseph, id est nobilibus, vel potentibus, qui sunt Domini Egypti, id est huius mundi propter nobilitatem suam, sed populus Iudaicus elegit Barrabam latronem insignem et Iesum morti adiudicavit. Mt. 27.c. Nec etiam de Ephraim, id est de divitibus et abundantibus elegit Dominus prelatos. Sed hodie a multis eliguntur homines de Ioseph et Ephraim : et dicunt, quod iura Ecclesie defendit Ioseph et Ephraim, id est nobilitas et divitie prelatorum 1Cor. primo d. dicit Apostolus contra hoc. Infirma mundi elegit Deus ; ut confundat fortia : ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et ea, que non sunt ; ut ea que sunt destrueret : Non enim fuerunt Apostoli nobiles, vel divites ; sed rustici piscatores, tamen melius rexerunt Ecclesiam, quam moderni. De quibus dicit Bar. 3.c. Ibi fuerant Gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt statura magna, scientes bella, non hos elegit Dominus, etc. Sed mundus istos eligit, qui sunt gigantes magni in terrenis, scientes facere guerras.
marg.| {f} Sed] Dominus elegit Tribum Iuda, id est Confessores, qui purgant Ecclesiam a contaminatione peccatorum, secundum quod dicitur 1Mcc.4.e. Elegit Iudas, id est Christus, Sacerdotes sine macula voluntatem habentes in lege Dei et mundaverunt sancta et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum, etc.
marg.| {g} Montem Sion] id est illos elegit Dominus, qui alti sunt per eminentiam vite et speculatores per contemplationem celestium et vigilem custodiam subditorum. Ps. 104. Aaron quem elegit ipsum. Aaron montanus interpretatur.
marg.| {h} Quem dilexit] Tales enim prelatos diligit Dominus. Io. 15.b. Vos amici mei estis, si feceritis, que ego precipio vobis. Mal. 1. Iacob dilexi ; Esau autem odio habui.
Numérotation du verset Ps. 77,69 
moraliter
marg.| {a} * Et edificavit sicut unicornis] etc. Sanctificium, est prelatio, ad quam non debet ascendere, nisi sanctus, qui possit et sciat alios sanctificare. Hoc sanctificium edificavit Dominus, quando fecit Apostolos prelatos Ecclesie Ps. 101. Edificavit Dominus Sion et videbitur in gloria sua. Sed
marg.| {b} Sicut unicornis] In cornu potestas intelligitur et in unicorne una potestas, quam dedit Dominus prelatis, scilicet potestatem in spiritualibus, scilicet ligandi, atque solvendi et demonia eiiciendi. Lc. 10.c. Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones et super omnem virtutem inimici. Io. 20.e. Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt. De unicorne dicuntur duo, scilicet quod cornu in nare gerit et quod cornu ventrem Elephantis perforat. Unde versus. « Cornu nare gerit, Elephantis quo petit alvum ».
marg.| Ita prelatus debet cornu potestatis sue gerere in nare, id est in discretione, que regere debet potestatem. Potestas enim in homine indiscreto, idem est, quod gladius in manu furiosi, ut monebat Dominus Apostolos. Mc. 9.g. Habete in vobis sal, etc. Is. 2.d. Quiescite ab homine, cuius spiritus in naribus eius, quia excelsus reputatus est iste, id est prelatus, qui habet discretionem et audaciam.
marg.| Item debet prelatus cornu potestatis sue impetere ventrem Elephantis, id est gulositatem divitum. Unde dicit Gregorius Cornu in ventrem ferit, dum pravorum ingluviem redarguit. Sic faciebat Paulus. Phil. 3.d. dicens : Multi ambulant, quos sepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos Crucis Christi : quorum finis interitus : quorum Deus venter est. Et Rm. 16.c. Huiuscemodi Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri.
marg.| Nunc autem non sunt prelati unicornes sed bicornes, quia diabolus edificavit eis secundum cornu, scilicet potestatem in temporalibus et terrenis, quod impedit officium cornu alterius. Quod cornu secundum adversus primum in se crescere noluerunt Apostoli. 2Cor. 10.b. Arma militie nostre non sunt carnalia, sed potentia Deo ad destructionem munitionum. Act. 6.a. dicitur : Convocantes duodecim Apostoli multitudinem discipulorum dixerunt. Non est equum, nos derelinquere {2.208rb} verbum Dei et ministrare mensis, etc.
marg.| Nunc autem in administratione mensarum, id est temporalium, que mensis deserviunt et etiam mensarum nummulariorum, id est in computationibus et causis vicarios ponere nolunt, sed in administratione verbi Dei de facili ponunt quidam. Quidam autem, quod peius est, nec per se administrant verbum Dei, nec sustinent, quod ab aliis administretur ; tamen Moysi primo prelato dicitur Ex. 18.c. Esto tu populo in his, que ad Deum pertinent : ut referas, que dicuntur ad eum et ostendens ceremonias et ritum colendi Deum, viamque, per quam ingredi debeant : et opus, quod facere debeant. Provide autem de omni plebe viros, qui iudicent populum omni tempore. Et ipse Moyses hoc faciens ; tamen in hoc ipso desiderabat adiutores habere. Unde ad Iosue, qui suggerebat ei, ut quosdam in castris prophetantes prohiberet, dixit. Nm. 11.f. Quid inquit, emularis pro me ? quis tribuat, ut omni populus prophetet et det ei Dominus Spiritus suum ? Ubi dicit Gregorius Pia pastorum mens, quia qui non propriam gloriam, sed Auctoris querit, ab omnibus vult adiuvari, quod agit.
marg.| Item hic notandum est quod unicornis non habet tectum, nisi celum et reclinatus ad arborem dormit. Et prelatus non debet sibi edificare palatia, nec ad domos alias anhelare quam ad celum. Hbr. ult. c. Non habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus. Sic dicit Filius Dei, Mt. 8.c. Vulpes foveas habent et volucres celi nidos ; filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet.
marg.| Item prelatus debet requiescere in arbore Crucis Christi. Unde dicit Beatus Bernardus : Suavissimum mihi, bone Iesu, cervical, spinea corona capitis tui : dulcis mihi lectus, lignum Crucis tue. Hoc ergo sanctificium edificavit :
marg.| {c} In terra] fructifera, id est in paupertate, que frugem celestis fructus apportat.
marg.| {d} Quam fundavit] id est fundamentum fecit Ecclesie et Religionis. Unde Ps. 103. Qui firmavit terram super stabilitatem suam, id est super nihil.
marg.| Vel [Fundavit] id est in se fundamento edificavit : quia licet Ecclesia et Religio everterint suum fundamentum paupertatis : tamen paupertas semper habet fundamentum suum Christum, quia semper Christi paupertatem Scriptura contestabitur et semper eam aliqui imitabuntur. Mt. 26.a. Semper pauperes habetis vobiscum. Ier. 35.a. Non deficiet vir de stirpe Ionadab, filii Rechab in conspectu meo cunctis diebus.
Numérotation du verset Ps. 77,70 
moraliter
marg.| {e} Et elegit David] etc. Hic notari potest, quis debet eligi et quomodo et ad quid. Primo enim per hoc, quod dicit   [Elegit] notatur, quod debet esse gratuita, non violenta : ut nullus, scilicet se ingerat, quia hoc ipso efficeretur indignus. Hbr. 5.a. Nec quisquam assumat sibi honorem, qui vocatus est a Deo, tamquam Aaron. Per hoc, quod dicit.
marg.| {f} David servum suum] ostendit, quis debet eligi : debet enim esse manu fortis et aspectu desiderabilis. Debet enim habere triplicem fortitudinem : Animositatis, ne expavescat : pondus regiminis, ne frangatur sub onere tanti culminis. Secundo fortitudinem patientie, ad molestias sustinendas. Tertio fortitudinem humilitatis, ad opprobria perferenda.
marg.| Vel aliter, ut prima fortitudo sit pietatis, ut omnium onera sumat. Secunda, presidii et defensionis, ut tyrannorum malitias reprimat. Tertia, belli spiritualis. De his tribus Ier. 1.d. Dedi te in civitatem munitam, scilicet ad pugnandum : et in columnam ferream, ad supportandum : et in murum eneum, ad defendendum.
marg.| Item debet esse aspectu desiderabilis, id est speciosus specie virtutum, ut non sit effrontatus per impudentiam : non excecatus, per ignorantiam : non mancus per bonorum operum carentiam : non enasatus per luxuriam, cuius fetorem sentit nasus anime : non elinguis, per verbi Dei imperitiam : non habens os serpentinum, per detractionem : non effeminatus, aut frigidus per torporem, aut negligentiam. Et sic de aliis membris potest dici.
marg.| {g} Servum] non Dominum 1Pt. 5.a. Non dominantes in Clero, sed forma facti gregis ex animo.
marg.| {h} Suum] id est Christi, non Antichristi, vel diaboli. Bernardus Ministri Christi sunt et serviunt Antichristo.
marg.| {i} Et sustulit eum de gregibus ovium] id est de congregatione, non Tyrannorum, sed innocentum : ut potius sit pastor, quam lupus, vel leo, id est de gremio Ecclesie, si sint ibi, boni. Act. 1.d. Oportet ex his viris, qui nobiscum sunt congregati in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus, testem Resurrectionis eius nobiscum unum fieri ex istis, etc. Hoc est etiam, quod dicit.
marg.| {a}* De post fetantes accepit eum] id est de statu bono inferiori, in quo oves fetas nutriebat, scilicet de bono Sacerdote, vel de bono Archidiacono debet fieri Episcopus, ut Augustinus 1Tim. 5.c. Qui bene sunt Presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina. Et dicit tria verba   [Elegit, sustulit, accepit] quia primo eligitur quis, deinde elevatur, postea acceptus habetur.
Numérotation du verset Ps. 77,71 
marg.| {b} Pascere Iacob servum suum] Ecce ad quid eligitur, scilicet ad pascendum   [Iacob] id est laicos.
marg.| {d} Et Israel hereditatem suam] id est clericos. Io. ult. e. Pasce, pasce, pasce. Ier. 6.a. Pascet unusquisque eos, qui sub manu sua sunt. Ier. 3.a. Dabo vobis Pastores iuxta cor meum et pascent vos scientia et doctrina. Et quomodo {2.208vb} sunt pascendi, subdit, scilicet innocenter, prudenter et fructuose : Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 77,72 
marg.| {f} Et pavit eos in innocentia cordis sui] Cordis dicit, quia sunt quidam, qui habent innocentiam operis et oris ; sed tamen non habent innocentiam cordis, qui, scilicet dimittunt peccatum, non quia nolint ; sed quia non audent propter infamiam, aut aliam penam : vel forte quia non possunt facere, quod volunt : Nec propter hoc sunt innocentes : Prv. 11.c. Manus in manu non erit innocens malus. Item non pascit in innocentia cordis, qui de predicatione sua in corde suo inaniter gloriatur, vel laudem, vel emolumentum aliquod temporale querit. 2Cor. 2.d. non sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate. Ecce innocentia cordis.
marg.| {g} Et in intellectibus manuum suarum deduxit eos] id est prudenter et fructuose. Hec sunt tria adiectiva, que Dominus commendat in servo suo, scilicet fidelis et prudens et bonus. Mt. 24.d. Quis, putas, est fidelis servus et prudens ? Et 25.b. Euge, serve bone et fidelis, etc. Fides dicit, innocentiam cordis. Prudens, prudentiam : Bonus, fructus operis, Bonus enim est servus, qui facit voluntatem Domini.
marg.| {h} Deduxit eos] de malo in bonum, de bono in melius, de meliori in optimum. Et hoc facit prelatus bonus.
marg.| {g} In intellectibus manuum suarum] id est quia in manibus et operibus suis dat intelligere opera Christi. Sic faciebat Apostolus, dicens 1Cor. 11.a. Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Os. 12.c. in manibus Prophetarum assimulatus sum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 77), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_77)

Notes :