Hugo de Sancto Caro

Psalmus 103

Numérotation du verset Ps. 103,1 

¶Psalmus David.
¶Codd. : (Ps. 103) Δ ( ω 1 ω² T79 ) Rusch Ps-G | Psalmus David Rusch cum Ps-R ] Ipsi David Ps-G D30
Numérotation du verset Ps. 103,I 

Benedic anima mea Domino ¦
Domine
Deus meus
magnificatus es vehementer.
Numérotation du verset Ps. 103,II 

Confessionem et decorem induisti ¦
Numérotation du verset Ps. 103,2 

amictus lumine sicut vestimento.
Numérotation du verset Ps. 103,III 

Extendens
celum
sicut pellem ¦
Numérotation du verset Ps. 103,3 

qui tegis aquis1
1 aquis Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Δ Rusch] in praem. Ps-G (R F C I M* ΨB*) cum Ps-R
superiora eius.
Numérotation du verset Ps. 103,IV 

Qui
ponis nubem ascensum tuum ¦ qui ambulas
super pennas ventorum.
Numérotation du verset Ps. 103,4 V

Qui facis angelos tuos spiritus ¦
et ministros tuos ignem urentem.
Numérotation du verset Ps. 103,5 VI

Qui fundasti terram super stabilitatem suam ¦
non inclinabitur in seculum seculi.
Numérotation du verset Ps. 103,6 VII

Abyssus
sicut vestimentum amictus eius ¦ super montes stabunt aque.
Numérotation du verset Ps. 103,7 VIII

Ab increpatione tua fugient ¦
a voce tonitrui tui
formidabunt.
Numérotation du verset Ps. 103,8 IX

Ascendunt
montes
et descendunt campi ¦
in locum quem fundasti eis.
Numérotation du verset Ps. 103,9 X

Terminum posuisti quem non transgredientur ¦ neque convertentur
operire terram.
Numérotation du verset Ps. 103,10 XI

Qui emittis
fontes
in convallibus ¦ inter medium
montium
pertransibunt
aque.
Numérotation du verset Ps. 103,11 XII

Potabunt
omnes
bestie
agri ¦
exspectabunt
onagri in siti sua.
Numérotation du verset Ps. 103,12 XIII

Super
ea
volucres celi
habitabunt ¦ de medio petrarum
dabunt voces2.
2 voces Ps-GB² V) D30 Ω Δ Rusch Clementina cum Ps-R (voces suas)] vocem Ps-G ( cett. codd. et nonnulle edd. )
Numérotation du verset Ps. 103,13 XIV

Rigans
montes de superioribus suis ¦
de fructu
operum
tuorum
satiabitur terra.
Numérotation du verset Ps. 103,14 XV

Producens
fenum
Iumentis ¦
et herbam
servituti hominum.
Numérotation du verset Ps. 103,XVI 

Ut3
3 Ut D30 Cor2 etc Et Ω M (hapax)
educas panem4
4 educas] educat D30 (hapax)
de terra ¦
Numérotation du verset Ps. 103,15 

et vinum
letificet5
5 letificet Ps-GB V D) D30 ΩS Δ Rusch edd. cum Ps-R (nonnulli codd.) Ps-Moz] letificat Ps-G cum Ps-R (H M N* S D X)
cor hominis.
Numérotation du verset Ps. 103,XVII 

Ut6 exhilaret faciem in oleo ¦
6 Ut D30 ω1 T79 Rusch] Et ω² (hapax)
et panis
cor hominis confirmet7.
7 confirmet Ps-GRP ΨB V D) D30 Ω Δ Rusch edd confirmat Ps-G ( cett. )
Numérotation du verset Ps. 103,16 XVIII

Saturabuntur
ligna campi
et cedri
Libani
quas
plantavit ¦
Numérotation du verset Ps. 103,17 

illic
passeres nidificabunt.
Numérotation du verset Ps. 103,XIX 

Herodii
domus
dux est eorum
Numérotation du verset Ps. 103,18 

montes
excelsi
cervis ¦
petra
refugium herinaciis.
Numérotation du verset Ps. 103,19 XX

Fecit lunam
in tempore8 :
8 tempore Ps-G ( R F Ψ B*) Rusch cum Ps-R ( cett. )] tempora D30 Ω Δ Ps-G cum Ps-R ( M K T D* edd. ) Ps-αγ Ps-Moz
sol
cognovit
occasum suum.
Numérotation du verset Ps. 103,20 XXI

Posuisti tenebras
et facta est nox ¦ in ipsa
pertransibunt omnes bestie silve.
Numérotation du verset Ps. 103,21 XXII

Catuli
leonum rugientes
ut rapiant ¦ et querant a Deo escam sibi.
Numérotation du verset Ps. 103,22 XXIII

Ortus est sol
et congregati sunt ¦
et in cubilibus suis
collocabuntur.9
9 <divisio.> sol D30 ω² T79 ] sol’ ω 1
Numérotation du verset Ps. 103,23 XXIV

Exibit homo
ad opus suum ¦
et ad operationem suam
usque ad vesperam10.
10 vesperam Ps-G (F M Q² W ΦR²GVP K ΨB V D) D30 Ω Δ Rusch cum Ps-R (nonnulli codd.)] vesperum Ps-G cum Ps-R etc.
Numérotation du verset Ps. 103,24 XXV

Quam magnificata sunt
opera tua
Domine
omnia in sapientia
fecisti ¦ impleta est11 terra
11 est] om. ΩM
possessione tua.
Numérotation du verset Ps. 103,25 XXVI

Hoc
mare magnum et spatiosum
manibus12 ¦
12 manibus Ps-G (I* ΦR* G* rell. codd. et edd. +VL311) cum hebr. (ידים) Ps-H ] ※manibus: Ps-G* ( R C I² Q ΦR²GVP ) cum Hier. ep. 106; Hexapl. (Theodotion); om. Ps-R (+VL311) cum Vet. lat. Ps-Med (+ )
illic reptilia quorum non est numerus.
Numérotation du verset Ps. 103,XXVII 

Animalia pusilla cum magnis ¦
Numérotation du verset Ps. 103,26 

illic
naves
pertransibunt.
Numérotation du verset Ps. 103,XXVIII 

Draco iste
quem formasti
ad illudendum ei ¦
Numérotation du verset Ps. 103,27 

omnia
a te13 exspectant
13 a te Ps-G* (C plerique codd. et edd.) cum Ps-R et Vet. lat. ] ad te Q* V, te R F M*
ut des illis escam in tempore14.
14 tempore] + opportuno Ps-R ( S ) ( hapax )
Numérotation du verset Ps. 103,28 XXIX

Dante
te illis colligent ¦ aperiente
te manum tuam omnia implebuntur bonitate.15
15 <divisio.> tuam ω 1 ω² ] tuam’ D30 T79
Numérotation du verset Ps. 103,29 XXX

Avertente autem te faciem turbabuntur auferes
spiritum
eorum et deficient ¦
et in pulverem suum
revertentur.
Numérotation du verset Ps. 103,30 XXXI

Emitte16 spiritum tuum
16 Emitte Ps-G (R F M ² Q G ² ΨB V D) D30 Ω Δ Rusch cum Ps-R ] Emittes Ps-G
et creabuntur ¦
et renovabis
faciem terre.
Numérotation du verset Ps. 103,31 XXXII

Sit gloria Domini
in seculum ¦
letabitur Dominus in operibus suis.
Numérotation du verset Ps. 103,32 XXXIII

Qui respicit
terram
et facit eam tremere ¦
qui tangit
montes
et fumigant. 17
17 <divisio.> terram D30 ω² ] terram’ ω 1
Numérotation du verset Ps. 103,33 XXXIV

Cantabo Domino in vita mea ¦
psallam Deo meo quamdiu sum.
Numérotation du verset Ps. 103,34 XXXV

Iocundum sit
ei eloquium meum ¦ ego vero delectabor in Domino.
Numérotation du verset Ps. 103,35 XXXVI

Deficiant peccatores
a terra et iniqui
ita
ut non sint ¦
benedic anima mea Domino.18
18 <divisio.> terra+ D30 ω 1 ω² ] terra T79

Psalmus 103

Numérotation du verset Ps. 103,1 
marg.| Benedic, anima mea, Domino] etc. Titulus   [ Ps.   David] Titulus iste patet, quia sepe supra habitus est. In precedenti Psalmo hortabatur creaturas ad benedicendum Dominum. Sed quia non cessat Deus benefacere nobis, non debemus cessare benedicentes Dominum, secundum quod in Ps. 48. dicitur. Confitebitur tibi, cum benefeceris ei. Ideo iterum in hoc Psalmo creaturas ad Dei laudem admonet. Et sic patet intentio Psalmi.
marg.| Modus. Tripartitus est psalmus. Primo, monet benedicere Deum per celum et terram ornatum eorum. Secundo, per mare et eius ornatum, ibi : [Hoc mare magnum] Tertio, sese semper cantaturum Domino promittit, ibi   [Cantabo Domino] Et quia primo in se sentit Dei beneficia : ideo primo animam suam exhortatur, dicens.
marg.| {g} Benedic, anima mea, Domino] Et quare benedicendus sit, subiungit. Commendans ipsum primo a potentia, cum dicit.   [Domine] Secundo a bonitate, cum dicit :   [Deus meus] Tertio, a magnificentia, cum dicit.   [Magnificatus es] scilicet in nobis, non in te. Quarto, commendat eum ab excellentia magnificentie et Maiestatis, cum dicit.   [Vehementer] Deus in seipso magnus in se non {2.265va} Δ augetur nec minuitur et in notitia nostra magnificatur. Et quia, Domine, talis, ac tantus es : ideo te adorant, te collaudant, te magnificant omnes creature tue, quarum laudibus quasi quibusdam vestibus undique circumdatus es. Hoc est, quod sequitur.
marg.| {a} Confessionem] etc. Confessionem appellat laudes creaturarum, que illis magnitudinem confitentur ; decorem dicit, quia in decore creaturarum illius decor agnoscitur, qui creaturas fecit Sap. 13.a. Quorum etsi specie delectati Deos putaverunt, sciant quanto his Dominator eorum speciosior est. Post commendat eum ab inestimabili claritate et lumine, cum dicit.
Numérotation du verset Ps. 103,1 
allegorice
marg.| {g} Benedic] etc. Possunt etiam, immo debent exponi isti versus mystice. Et primo allegorice, ut propheta seipsum excitet ad benedicendum Deum pro eis, que facta sunt de Christo dicens. Benedic, anima mea, Domino. Quare, Quia.
marg.| {h} Domine] Christe in cuius nomine omne genu flectitur, celestium terrestrium et infernorum. Phil. 2.b.
marg.| {i} Deus] non purus homo.
marg.| {k} Meus] datus mihi a Patre ad redemptionem.
marg.| {l} Magnificatus es] in Resurrectione.
marg.| {m} vehementer in Ascensione] Et ideo magnificatus es vehementer, quia parvificatus es vehementer humiliatus usque ad carnem, sed usque ad mortem, mortem autem crucis. Phil. 2.b. Λ Propter quod et Deus exaltavit illum in eodem. Humiliavit semetipsum, etc. Ibi Glossa Augustini Quanta humilitas ? Humiliavit se Christus usque ad Incarnationem, usque ad mortalitatis humane participationem, usque ad diaboli tentationem usque ad populi irrisionem usque ad sputa, usque ad vincula, usque ad alapas, usque ad flagella, usque ad mortem. Et si parum est hoc, aliquid de genere mortis addendum est. Mortem autem Crucis. Ecce humilitatis exemplum superbie medicamentum. Quid ergo superbis, homo, o pellis morticina ? quid tendis sanie feda ? quid inflas ? Princeps tuus humilis est et tu superbus ; caput humile et membrum superbum ? Absit, etc.
marg.| {a} Confessionem] Christianorum, te Deum confitentium.
marg.| {b} Et decorem] Ecclesie non habentis maculam, neque rugam. Eph. 5.f.
marg.| {c} Induisti] id est his ornatus es et vestitus.
Numérotation du verset Ps. 103,1 
moraliter
marg.| {g} Benedic anima] etc. Moraliter, dicit vir Iustus et Religiosus, recolens Christi beneficia sibi et aliis impensa, volens alios invitare ad Christi laudem. Primo, seipsum invitat, ut non solum dicendo, sed etiam faciendo invitet. Efficacior enim est predicatio exempli, quam verbi. Unde Gregorius super Ez. Ad hoc, ut servetur veritas predicandi et teneatur, necesse est altitudo vivendi. Ideo cepit Iesus facere et docere. Act. primo a. Ideo dicit Paulus. Rm. decimo quinto d. Non audeo loqui aliquid eorum, que per me non efficit Christus. Dicit ergo bonus predicator. Benedic, anima mea, Domino. Anima dicit, non tantum lingua. Mt. 15.a. Is. 29.d. Populus hic labiis me honorat. 1Cor. 14.c. Nam si orem lingua, spiritus meus orat, id est flatus, mens autem mea sine fructu est   [Domino] non Mundo, sicut in Ps. 143. Beatum dixerunt populum, cui hec sunt. Et Za. 11.a. Benedictus Deus divites facti sumus. Mundum autem non Deum benedicunt, qui magis diligunt Mundum quam Deum. Illi vero eum benedicunt, qui eum magis diligunt et maius estimant. Unde addit commendando ipsum. Primo, a potentia, cum dicit.
marg.| {h} Domine] Dominus enim nomen est potentie, ut dicit Ambrosius Ex. 15.a. Dominus quasi vir pugnator, Omnipotens nomen eius. Secundo, a sapientia, cum dicit.
marg.| {i} Deus] Deus enim interpretatur videns. Hbr. 4.d. Omnia nuda sunt et aperta oculis eius, ad quem nobis sermo. Sir. 23.c. Oculi Domini multo plus lucidiores super Solem, circumspicientes omnes vias hominum. Tertio, a clementia, cum dicit.
marg.| {k} Meus] id est mihi datus. Is. 9.b. Parvulus natus est nobis et filius datus est nobis. Et ad quid ? In potestatem nostre redemptionis. Ps. 110. Redemptionem misit Dominus populo suo 1Cor. 6.d. Empti estis pretio magno. In viaticum nostre peregrinationis, Io. 6.f. Caro mea est cibus et sanguis meus potus. Quartus commendat eum ab humilitatis excellentia, cum dicit.
marg.| {l} Magnificatus es vehementer] quia humiliatus vementer, ut dictum est supra Ecclesiast. undecimo a. Sapientia humilitatis exaltabit caput illius. Dicit ergo,   [Domine Deus meus magnificatus] etc. ille autem magnificat eum, qui temporales divitias habens plus* amat Deum, quam divitias. Vehementer autem eum magnificat, qui omnes divitias et seipsum contemnit et relinquit propter eum. Sicut prolixius dictum est supra, ibi : magnificate Dominum mecum. Lc. 1.e. Magnificat anima mea Dominum. Ecclesiast. 43.d. Terribilis Dominus et magnus vehementer et mirabilis potentia eius. Qui vero non Deum, sed Mundum, vel seipsum magnificavit, per confessionem et penitentiam emendet, quod deliquit. Quia sequitur.
marg.| {a} Confessionem et decorem induisti] id est illum, qui semper confessionem lavat et decorat, tu intras in eum per gratiam et facis eum quasi vestem tuam, sicut supra dictum est, per auctoritatem Is. 49.e. Omnibus his velut ornamento vestieris. Gal. 3.d. Quicumque baptizati estis in Christo, Christum induistis. Et nota, quod primo dicit, Confessionem et post addit, decorem, quia confessio animam decorat. Idt. 8.a. Erat Iudith inestimabilis pulchritudinis. Iudith interpretatur confessio. Ps. 95. Confessio et pulchritudo in conspectu eius. Inde sequitur illuminatio gratie, quia ut dicit Gregorius principium illuminationis est humilitas vere confessionis ; unde bene sequitur.
Numérotation du verset Ps. 103,2 
marg.| {d} Amictus lumine sicut vestimento] quia lux undique te circumfulget, qui habitas lucem inaccessibilem, sicut dicit Apostolus 1Tim. 6.c. Et bene dicit, Amictus, sicut vestimento velatur corpus, ne videri possit, ita adhuc a nobis sua gloria velatur et celatur, ut non possimus eum videre, sicut est. Unde Is. 6.a. dicitur de Seraphin, quod due ale tegebant corpus eius. Due ale tegentes nobis illam gloriam, sunt obscuritas creaturarum et enigmatum, quia videmus modo per speculum et in enigmate et debilitas oculorum spiritualium. Deinde hortatur creaturas ad laudem Domini. Et primo exhortatur superiores creaturas, in quibus maxime relucet bonitas Dei, propter decorem, propter ordinem, propter perpetuitatem. Et primo inter eas celum hortatur, ut laudet et ostendit quoniam ipsum celum et nos debemus laudare, quia illius creator est. Unde dicit.
marg.| {f} Extendens] etc. Ad litteram videtur nobis celum sicut pellis extensa. Et sicut tabernaculum tectum fuit pellibus, ita celum videtur tectum mundi. Is. 54.a. Pelles tabernaculorum extende. Is. 44.d. Extendens celos solus. Is. 51.d. Qui extendit celos et fundavit terram. Item   [sicut pellem] dicit, quia sicut pellis animalis totum corpus ipsius ambit et continet ; ita celum totum corpus Mundi complectitur et includit. Postea illa, que celo continuantur et nos per illa hortatur benedicere, cum addit.
Numérotation du verset Ps. 103,2 
allegorice
marg.| {d} Amictus lumine] id est sanctis luminosis.
marg.| {e} Sicut vestimento] Sancti enim sunt lumen. Mt. 5.b. Vos estis lux mundi. Phil. 2.b. Lucetis sicut luminaria in Mundo. Item sunt vestis Christi, quia eum corpus suum, quod est Ecclesia, ornant. Is. 49.e. Omnibus his velut ornamento vestieris, posset etiam hoc esse thema in transfiguratione. Tunc enim fuit Christus amictus lumine sicut vestimento, sicut dicitur Mt. 27.a. Resplenduit facies eius sicut sol ; vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix.
marg.| {2.265vb} {f} Extendens celum] Posset aliquis querere, quomodo induit Dominus confessionem et decorem et est amictus lumine ? Et respondendum est, quod per predicationem Apostolorum fuerunt homines edocti et sic credentes dederunt Deo confessionem et decorem et luminosi facti sunt. Et hoc est, quod dicit. Tu dico extendens celum, id est diffundens sacram Scripturam, que celat arcana Dei, quam extendit et diffundit tamen in omnem terram. Et hoc.
marg.| {g} Sicut pellem] id est sicut Sancti predicatores extensi sunt et diffusi in omnem terram. Pellis a mortuo animali extrahitur, per quam designantur Predicatores, propter mortificationem carnis, quam debent habere, quam habuerunt Apostoli, Martyres et Confessores. Unde 1Cor. 9.d. dicebat Apostolus castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis predicavero, ipse reprobus efficiar : Sed numquid ante extenderat hoc celum ? Nonne Iudei habuerunt Sacram Scripturam ? Ita, sed velatam. Unde addit :
Numérotation du verset Ps. 103,2 
moraliter
marg.| {d} Amictus lumine sicut vestimento] Ps. 35. Quoniam apud te est fons vite et lumine tuo videbimus lumen. Ipsis autem, qui confitentur et faciunt penitentiam, dabis celum in premium. Hoc est, sequitur.
marg.| {f} Extendens celum sicut pellem] quasi dicat quantum extendit homo suam pellem in penitentia, tantum extendis ei de celo, id est celesti premio. Et etiam plus, quia mensuram bonam et confertam et coagitatam et super effluentem, etc. Lc. 7.f. Vel sic extendens celum, etc. quasi dicat, Dominus extendit et exponit nobis celum venale, sicut pelligerii extendunt suas pelles in foro. Augustinus in persona Christi. Venale habeo. Quid ? Regnum celorum. Quo emitur ? Paupertate regnum, labore requies, morte vita. Et quia his oportet eum emi, multi non emunt. Unde bene sequitur.
Numérotation du verset Ps. 103,3 
marg.| {h} Qui tegis] etc. quasi dicat, immo celum ipsum et aque, que super celos sunt et nos te debemus benedicere, quia creasti ipsum celum et aquas, que supra ipsum sunt. Has aquas dicit Beda super celos esse contiguas ad modum crystalli congelatas. Deinde commendat ipsum a creatione et dispositione nubium, cum dicit.
marg.| {k} Qui ponis] etc. id est qui facis nubes ab imis in altum ascendere. Et dicitur ascensus nubium esse illius, cum dicit   [tuum] quia ipso faciente, ascendunt nubes, sicut dicitur Rm. 8.e. quod spiritus postulat pro nobis, eo quod facit nos postulare. Deinde commendat eum a velocitate operum cum dicit.
marg.| {2.266ra} Δ {a} Qui ambulas] etc. id est velociter operaris, sicut velociter curris. Et dicitur   [super pennas] quia ventus dicitur habere pennas propter velocitatem. Postea commendat eum a ministerio Angelorum, cum dicit.
Numérotation du verset Ps. 103,3 
allegorice
marg.| {h} Qui tegis aquis] id est obscuris mysteriis.
marg.| {i} Superiora eius] id est corticem Scripture, scilicet litteram.   Et sic fiat hypallage id est profunda et alta sacramenta tegis superficie et cortice littere, vel superiora Sacre Scripture, sunt duo precepta caritatis, de quibus 1Cor. 12.d. Adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. Si linguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem non habeam, etc. Hoc texit Dominus   [aquis] id est insipiditate ceremoniarum et legalium observantiarum. De quo velamine dicebat Apostolus 2Cor. 3.d. Usque in hodiernum diem idipsum velamen in lectione veteris testamenti non revelatum, quod in Christo evacuatur.
marg.| {k} Qui ponis nubem ascensum tuum] in Ascensione. Act. 1.a. Videntibus illis elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Et hoc meruit per humilitatem Passionis. Unde bene sequitur.
marg.| {2.266ra} {a} Qui ambulas] etc. id est super virtutes sanctorum, sicut dicit Glossa quasi dicat merito omnes superasti, in celos ascendens, quia omnes superasti in virtutibus in terra vivens. Dedit ei Dominus spiritum non ad mensuram. Io. 3.d. Postquam autem in celos ascendit, inde misit Angelos suos ad custodiam fidelium animarum. Unde bene subdit.
Numérotation du verset Ps. 103,3 
moraliter
marg.| {h} Qui tegis aquis] tribulationum superiora eius, quasi dicat, nec videbitur, nec habebitur sine tribulatione, Act. 14.d. Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum celorum. Gn. 6.c. Inundaverunt aque diluvii et elevaverunt, etc. Tribulationes autem libentius sustinentur, quando verbum Dei frequenter auditur. Unde et bene de Predicatoribus sequitur.
marg.| {k} Qui ponis nubes ascensum tuum] Nubes dicuntur Predicatores, qui pluunt aquam doctrine. Iob. 37.b. Frumentum desiderat nubes, Christus est frumentum. Io. 12.d. Nisi granum frumenti cadens in terram, etc. Qui ut erubescat in mentibus fidelium, desiderat nubes Predicatorum. * Is. 60.b. Qui sunt isti, qui ut nubes volant ?
marg.| Predicatores dicuntur nubes.
¶ Propter velocitatem, Is. 60.b. Qui sunt isti, etc.
¶ Quia fecundant terram. Is. 45.b. Rorate celi desuper et nubes pluant, etc.
¶ Qui terram irrigant, Iob. 36.d. Qui effundit imbres ad instar gurgitum.
¶ Quia vento ducuntur. Iob. 37.b. Nubes spargunt lumen suum.
¶ Quia suspensi. Iob. 7.c. Suspendium elegit anima mea.
¶ Quia tonant comminando. Ps. 76. Vocem dederunt nubes.
¶ Quia corruscant miraculis. Ps. 76. Illuxerunt coruscationes tue Orbi terre, etc.
¶ Per has nubes Dominus ascendit et crescit in suis membris, quando, scilicet auditores mores suos dirigunt secundum doctrinam Predicatorum.
marg.| Unde addit : {a} Qui ambulas] etc. id est qui in hominibus es et proficis in virtutibus eorum, que sunt penne, que ad celum elevant. Vento autem comparatur homo propter velocem transitum vite eius. Sed vita multorum non est pennata, sed plumbata : ideo descendunt in profundum maris, id est eterne amaritudinis. Ex. 15.b. Submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus, {2.266rb} Iob. 21.b. In puncto ad inferna descendunt. Item penne molles sunt et Dominus super pennas ambulat, id est super animam mollem, scilicet piam misericordem, suavem et benignam, etc. Et ut melius ad predicationem Predicatorum se emendent, necesse est, ut Predicatores sint vita spirituales et zelo ferventes. Unde adhuc de ipsis subditur.
Numérotation du verset Ps. 103,4 
marg.| {b} Qui facis] etc. id est facis, ut spiritus tui sint Angeli, id est nuncii, sicut dicitur Dn. 8.c. Millia millium ministrabant ei, etc. Et non solum ministrabant ei, etc. Et non solum minores, sed et maiores, facit ministros suos. Unde dicit.
marg.| {c} Et ministros tuos] facis.
marg.| {d} Ignem urentem] id est ardentes caritate, sicut sunt illi de Seraphin, facis tuos ministros, sicut dicitur Is. 6.b. Missus est ad me unus de Seraphin. Deinde commendat eum a creatione terre et stabilitate ipsius. Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 103,4 
allegorice
marg.| {b} Qui facis] etc. omnino sicut supra expositum est.
marg.| {b} Vel sic Qui facis] etc. id est qui facit dona Spiritus sancti suos nuncios, mittens eos in Apostolos.
marg.| {b} Vel sic Qui facis Angelos tuos spiritus] id est facis nuncios suos, scilicet Apostolos, quos per orbem terrarum missurus erat spirituales. Prius enim quam confirmati essent per missionem Spiritus sancti, caro erant et carnales ; sed per spiritum sanctum in eis missum, facti sunt, spiritus, id est spirituales. Ps. 32. Verbo Domini celi firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
marg.| {c} Et ministros tuos] id est Apostolos.
marg.| {d} Ignem urentem] id est eos inflammasti igne Spiritus sancti, ut urerent vitia in peccatoribus. Lam. 1.e. De excelso misit ignem in ossibus meis. Apostolis autem confirmatis, Dominus posuit eos quasi fundamenta Ecclesie. Unde sequitur :
Numérotation du verset Ps. 103,4 
moraliter
marg.| {b} Qui facis] etc. Angeli sunt Predicatores et Sacerdotes. Mal. 2.b. Labia Sacerdotis custodiunt scientiam et legem requirent ex ore eius : Angelus enim Domini exercituum est. Ipsi etiam sunt ministri Domini et hos facit Dominus.
marg.| {d} Ignem urentem] per zelum et fervorem predicationis Ier. 5.d. Ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum in ligna. Ex hoc sequitur, quod mentes auditorum terrentur pro mali, confortantur in bonis. Unde addit :
Numérotation du verset Ps. 103,5 
marg.| {e} Qui fundasti] etc. id est illam fecisti stabilem. Et ideo.
marg.| {g} Non inclinabitur in] etc. Sed obiicitur, quia non videtur terra habere fundamenta secundum illud Iob. 26.b. Qui appendit terram super nihilum. Et Iob. 48.a. Ubi eras, quando fundamenta terre ? Et post. Super quo bases eius solidate sunt ? Solutio : Immobilitas terre, dicitur esse stabilitas et fundamentum, non inclinabitur in seculum seculi. Eccl. 1.a. Terra autem in eternum stat. Sic exposuimus istos versus ad litteram.
Numérotation du verset Ps. 103,5 
allegorice
marg.| {e} Qui fundasti terram] id est Ecclesiam.
marg.| {f} Super stabilitatem suam] id est super fundamentum suum, quod sunt Apostoli. Ps. 86. Fundamenta eius in montibus sanctis. Et quia sic fundata est supra tam firma fundamenta et supra firmam petram Christum.
marg.| {g} Non inclinabitur] id est non corruet.
marg.| {h} In seculum seculi] id est numquam, secundum quod Dominus dixit Petro. Lc. 22.d. Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua.
Numérotation du verset Ps. 103,5 
moraliter
marg.| {e} Qui fundasti] etc. Terra moralis, est cor hominis, in qua seminatur verbum Dei, ut fructum operum afferat. Lc. 8. Exiit, qui seminat seminare semen suum et dum seminat, aliud cecidit secus viam et volucres celi comederunt illud ; aliud super petram et aruit ; aliud in spinas et suffocaverunt ; aliud in terram bonam. Huius terre stabilitas est timor Domini, secundum quod dicitur in Ps. 88. Posuisti firmamentum eius formidinem. Et alibi. Terra tremuit et quievit, quasi dicat, timor ipse est ei quies. Et aliter non quiescit homo nec stabilis est. Eccl. 27.a. Nisi in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua. Sed si ibi fuerit fundata hec terra.
marg.| {g} Non inclinabitur] etc. supple ad dexteram per prosperitatem, nec ad sinistram per adversitatem, nec sursum per ambitionem, nec deorsum per desperationem, quia virtus est habitus in medietate consistens. Vel Non inclinabitur in seculum seculi, id est in eternum in Inferno, quia sicut dicitur Eccl. 1.b. Timenti Deum bene erit in extremis et in die defunctionis sue benedicetur.
Numérotation du verset Ps. 103,6 
marg.| {i} Abyssus, sicut] etc. Supra ad litteram commendavit Propheta Dominum in multis. ¶Hic iterum commendat eum ex eo quod non tantum superioribus imperat sed et inferioribus. Unde dicit.   [Abyssus sicut vestimentum amictus eius] id est terre, quia sicut homo suo vestimento circumdatur, ita terra circumdatur aquis. Abyssus quidem est matrix aquarum. Et tamen licet ita terram circumdet, tamen imperio Domini et voluntate eius terra immobilis stat.
¶Secundo, commendat illum a suspensione nubium, quia facit, ut aque in vapores resolvantur et vapores in nubes conglobentur et nubes iterum in pluviam resolvantur, unde dicit.
marg.| {a}{2.266va} Δ Super montes stabunt aque] Hoc ad litteram verum est. Nubes enim incumbunt montibus.
¶Tertio, commendat eum a dissipatione inundationis diluvii. Cum enim vult, inundationes facit, cum vult, dissipat.
Numérotation du verset Ps. 103,6 
allegorice
marg.| Allegorice sic. {i} Abyssus sicut] etc. id est terre, per quam superius diximus Ecclesiam intelligi, que circumdatur Abysso, id est multitudine aquarum tribulationum et persecutionum. Hec est enim arca in diluvio et navicula Petri in mari, que licet in fluctibus agitetur, non tamen submergetur.
marg.| Et est abyssus multiplex, quia est abyssus
¶Materialis, Gn. 1.a. Tenebre erant super faciem abyssi.
¶Peccati. Ps. 70. De abyssis terre iterum reduxisti me.
¶Profundus peccator. Ps. 32. Ponens in thesauris abyssos.
¶Temporalis persecutio, ut hic. Et Nahum. 1.b. In diluvio pretereunte consummationem faciet.
¶Pene eterne. Ex. 15.a. Abyssi cooperiunt eum.
¶Cor vanum. Ier. 17.b. Profundum est, cor hominis et inscrutabile.
¶Profunditas sacre Scripture. Ps. 41. Abyssus abyssum invocat.
¶Iudiciorum. Ps. 35. Iudicia Dei abyssus multa. Rm. 11.d. Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, etc.
marg.| {a} Λ {2.266va} Super montes] id est super Apostolos et primos prelatos Ecclesie.
marg.| {b} Stabunt aque] id est tribulationes : Tunc enim impetum tribulationum sustinebant maiores Ecclesie prelati. Unde dicit Hieronymus Tunc laudabile fuit Episcopatum appetere, quando dubium non erat per hunc ad palmam Martyrii pervenire. In tempore illo dixit Apost. illud verbum, de quo multi ambitiosi sibi applaudunt, 1Tim. 3.a. Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Nunc autem non est appetendus episcopatus, quia persecutio cessavit. Unde addit :
Numérotation du verset Ps. 103,6 
moraliter
marg.| Moraliter {i} Abyssus sicut] etc. scilicet terre moralis, que est cor hominis in fide et timore fundati et stabiliti. Abyssus dicuntur Dei iudicia, sicut supra, Iudicia tua Abyssus multa. Et bene sequitur ad fidem et timorem. Qui enim credit et timet, sepe cogitat de iudiciis Dei. Et hec dicitur, vestimentum, quia tuetur a frigore eterno, Iob. 29.c. Iustitia indutus sum, Apc. 16.c. Beatus, qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Ex hoc autem timore et ex memoria iudicii Dei, sequitur vitatio peccati et prudentia ad bonum faciendum, quia Eccl. 1.c. dicitur, Timor Domini expellit peccatum. Et ibidem b. Initium sapientie timor Domini. Et iterum. c. Plenitudo sapientie timere Deum. Propter hoc bene sequitur.
marg.| {a}* Super montes] id est super mentes a terra et ab omni peccato elevatas.
marg.| {b} Stabunt aque] sapientie, Eccl. 15.a. Qui timet Deum faciet bona, etc. Et post addit. Aqua sapientie salutaris potabit illum. Et sic.
Numérotation du verset Ps. 103,6 
moraliter2
marg.| Hoc tamen totum legit Glossa de diluvio quod fuit in diebus Noe ab illo loco.
marg.| {a} Super montes] etc. id est steterunt, sicut dicitur ibi : Gn. 7.d. Quia aque operuerunt cacumina montium quindecim cubitis et quindecim cubitis altior fuit Arca montibus, quos operuerat.
Numérotation du verset Ps. 103,7 
marg.| {c} Ab increpatione tua fugient] id est flatu ventorum, sicut puer fugit a voce pedagogi sui.
marg.| {d} A voce] etc. id est ad modum formidantium se habebunt, quia fugient a sono tonitrui. Et sumitur ibi vox pro sono, scilicet genus pro specie.
¶Quarto, commendat eum ab emissione fulgurum et tonitruum in eodem verbo. Et est sensus, homines formidabunt a voce tonitrui et propter coruscationes et fulgurationes.
¶Quinto, commendat eum ab operatione et tempestatum et tranquillitatum. Unde dicit. => [infra v. 8]
Numérotation du verset Ps. 103,7 
allegorice
marg.| {c} {2.266va} Ab increpatione] etc. scilicet persecutores et persecutiones, quia videlicet increpavit Dominus et afflixit multos de tyrannis. Cessavit persecutio, quia timuerunt alii. Unde subdit.
marg.| {d} A voce tonitrui tui] id est comminationis tue.
marg.| {e} Formidabunt] Tyranni. Et qui prius contra. Ecclesiam insurrexerunt, postmodum ipsi Ecclesie humiliter obedierunt. Sicut patet in Paulo, qui de persecutore Ecclesie factus est Predicator eiusdem, Act. 9. Unde addit :
Numérotation du verset Ps. 103,7 
moraliter
marg.| {c} Ab increpatione] etc. id est te imperante et volente fugerunt.
Numérotation du verset Ps. 103,7 
moraliter2
marg.| {c} Ab increpatione tua] quam facis incutiendo timorem et dando cognitionem Abyssi iudicii tui, fugient, scilicet homines vitia, Iob. 33.c. Increpat quoque per dolorem in lectulo, id est conscientia. Vel ad litteram, in lectulo infirmitatis. Tunc enim timent homines et promittunt se fugere peccata. Eccl. 21.a. Quasi a facie colubri fuge peccata.
marg.| {d} A voce tonitrui tui] scilicet comminationis tue, quam comminaris peccatoribus, de penis eternis.
marg.| {e} Formidabunt] ipsi peccatores, 1Rg. 2.b. Dominum formidabunt adversarii eius et super ipsos in celis tonabit, Iob. 37.a. Tonabit Deus in voce sua mirabiliter. Sed numquid habent vocem tonitrua ? Utique. Apc. 10.b. Locuta sunt septem tonitrua voces suas. Et eodem. Signa, que locuta sunt septem tonitrua et noli ea scribere ? He sunt septem pene Inferni, contra septem vitia, postea vero non fugiunt vitia, sed et aggrediuntur bona opera vite active et contemplative. Unde sequitur :
Numérotation du verset Ps. 103,8 
marg.| {f} Ascendunt montes] id est fluctus ad modum montium.
marg.| {g} Et descendunt] etc. id est post elevationem in tempore tranquillitatis rediguntur in planitiem quasi in campum. Et hoc.
marg.| {h} In locum] etc. id est in terminum, quem posuisti eis.
Numérotation du verset Ps. 103,8 
allegorice
marg.| {f} {2.266va} Ascendunt montes] id est superbi persecutores contra Ecclesiam insurgunt. Ps. 73. Superbia eorum, qui te oderunt, etc. Et ipsi iidem facti.
marg.| {g} Campi] id est humiles et viles, descendunt per obedientiam et humilitatem.
marg.| {h} In locum] etc. id est ipsam Ecclesiam, quam fundasti, o Christe, in sanguine tuo, eis, ad utilitatem suam. Non enim permittis eos Ecclesiam tuam persequi nisi quantum tibi placet.
Numérotation du verset Ps. 103,8 
moraliter
marg.| {f} Ascendunt montes] id est ascenderunt, id est visi sunt ascendere, quando cacumina montium descendentibus fluminibus apparuerunt.
marg.| {g} Et descendunt campi] id est apparuerunt valles in imo. Sic exponitur de diluvio. Sed tropus iste loquendi, scilicet quod presens, vel futurum accipiatur pro preterito, vix aliquando reperitur. Sed quod presens, vel preteritum pro futuro sumatur, sepissime invenitur in sacra Scriptura.
¶Sexto commendat eum a coertione maris, cum subiungit.
Numérotation du verset Ps. 103,8 
moraliter2
marg.| {f} Ascendunt montes et descendunt campi in locum, quem fundasti eis] Montes sunt viri contemplativi, qui ascendunt contemplando et desiderando in celum, quod est locus, quem Dominus fundavit eis ad ascendendum illuc. Campi, sunt activi, qui descendunt per compassionem ad miserias proximorum. Vel Aliter. Montes, sunt prelati, qui ascendunt per Dominum. Contra illud, 1Pt. 5.a. Non dominantes in clero. Et Eccles. 32.a. Rectorem te posuerunt, noli extolli, etc. Campi sunt subditi, qui descendunt per eorum depressionem. Et nota, quod montes quercus ferunt et porcos pascunt, sed campi fruges ferunt et pascunt homines. Sed in primo sensu prosequamur.
Numérotation du verset Ps. 103,9 
allegorice
marg.| {i} {2.266va} Terminum posuisti eis] persecutoribus.
marg.| {k} Quem non] etc. Iob. 38.b. Circumdedi mare terminis meis et posui vectem et ostia et dixi. Hucusque venies et non procedes ultra et hic confringes tumentes fluctus tuos.
marg.| {l} Neque] enim ultra convertentur operire terram, id est {2.266vb} ut ex toto operiant terram, id est Ecclesiam, licet a latere eam pulsent. Ad hoc autem, ut hec terra fructum afferret, necessaria fuit irrigatio. Unde bene subdit.
Numérotation du verset Ps. 103,9 
moraliter
marg.| {i} Terminum posuisti eis] scilicet aquis.
marg.| {k} Quem non] etc. Positi sunt enim termini mari, ut ibi quiescat et non exeat. Unde addit :
marg.| {l} Neque convertentur] etc. id est ut operiant terram, Ier. 5.e. Me ergo non timebitis, qui posui arenam terminum mari, preceptum sempiternum, quod non preteribit ? Prv. 8.d. Quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos. Septimo commendat eum a creatione fontium. Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 103,9 
moraliter2
marg.| {i} Terminum posuisti] scilicet montibus et collibus, id est contemplativis et activis.
marg.| {k} Quem non transgredientur] ut contemplativi non plus sapiant, quam oportet sapere, nec sint persecutores Maiestatis. Et activi etiam modum servent, ut rationabile sit obsequium eorum, sicut dicitur Rm. 12.a. Et si contemplativi non omnia possint attingere secreta et activi non omnia prevaleant agere, que cupiunt, non tamen propter hoc debent relinquere, in contemplationem, aut illi actionem, ad pristina vitia revertendo. Unde bene sequitur.
marg.| {l} Neque convertentur] a via sua, quam inceperunt tenere.
marg.| {m} Operire] id est ut operiant terram. Terram operit, qui terrenis tractandis et appetendis se implicat, Eccl. 10.b. Nihil iniquius, quam amare pecuniam : hic enim animam suam venalem habet, quoniam in vita sua proiecit intima sua. Lam. 2.d. Effusum est in terra iecur meum. Sed quid debent facere ? in hoc debent recognoscere fragilitatem et ignorantiam suam et inde humiliari. Et tunc forsitan dabit Dominus eis gratiam attingendi, vel agendi id, quod prius non poterant. Unde sequitur :
Numérotation du verset Ps. 103,10 
allegorice
marg.| {n} {2.266va} Qui emittis fontes] id est predicationis fluenta, Is. 12.a. Haurietis aquas in gaudio.
marg.| {o} In convallibus] id est in Apost<olis> et Predicatoribus humilibus, qui non solum valles propter humilitatem, sed etiam convalles dicuntur propter geminam caritatem. Et dicitur predicatio eorum fons, non cisterna, quia ibi erat viva aqua iugiter, dicente Domino, Mt. 10.c. Nolite premeditari, qualiter respondeatis, dabitur enim vobis in illa hora quod loquamini, quasi dicat non deficiet vobis aqua doctrine, sed iugiter effluet, unde secure effluere potestis. Sed non sic, qui habent tantum cisternas id est qui firmaverunt paucos sermones, quos cum dixerint exhausti sunt. De hoc. Prv. 5.c. Bibe aquam de cisterna tua, quasi dicat si non habes fontem, sed tantum cisternam, tu bibe tibi et non aliis festines effundere. Sed si fontes habes. Sequitur ibi Deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide. Unde autem debeant venire aque istorum fontium, subdit.
marg.| {p} Inter medium] etc. Montes sunt duo Testamenta, de quibus debent emanare fontes et aque predicationis, Za. 6.a. Ecce quatuor quadrige egredientes de medio duorum montium. Et montes erei, propter sonoritatem predicationis et durabilitatem, quia Lc. 16.d. Facilius est celum et terram preterire, quam de lege unum apicem cadere.
Numérotation du verset Ps. 103,10 
moraliter
marg.| {n} Qui emittis] etc. In montibus enim oriuntur aque et defluunt in vallibus et fiunt fontes, Prv. 8.c. Necdum fontes aquarum eruperant. Nec tantum fontes facit, sed et flumina deducit. Unde addit :
marg.| {p} Inter medium montium] per valles, scilicet pertransibunt aque. Et ad quid erunt utiles ? Ad usum animalium.
Numérotation du verset Ps. 103,10 
moraliter2
marg.| {n} Qui emittis fontes] id est dona gratiarum.
marg.| {o} In convallibus] id est in cordibus humilium, Iac. 4.b. Humilibus dat gratiam. Et premittit : Deus superbis resistit, Unde et hic addit.
marg.| {p} Inter medium montium] etc. gratiarum, quasi dicat convalles humilium aquis istis repleantur, sed montes superborum * aridi remanebunt. Hi sunt montes Gelboe, de quibus 2Rg. 1.d. Montes Gelboe, nec ros nec pluvia veniant super vos. Idem repetit dicens.
Numérotation du verset Ps. 103,11 
marg.| Unde sequitur {a} {2.267ra} Δ potabunt omnes bestie agri] scilicet animalia domestica, sed et silvestria. Unde addit :
marg.| {b} Expectabunt onagri] etc. Hoc dicit, quia alia animalia sepe bibunt, sed onagri expectant pluviam de celo et multum sustinent suam sitim. Et sunt onagri asini silvestres. Dicit enim Isidorus quod onos idem est, quod asinus, agrios, idem quod silvester.
Numérotation du verset Ps. 103,11 
allegorice
marg.| {a} Λ Et de his aquis Potabunt omnes bestie agri] id est gentes, que erant inculte et silvestres. Sed.
marg.| {b} Expectabunt onagri in siti sua] id est magis indurati et feroces, scilicet Iudei, qui expectabunt usque in finem in quo reliquie Israel salve fient. Et in hoc bene dicuntur onagri, scilicet asini silvestres. Sunt enim sine sensu, sicut asini, silvestres, id est alieni a presepio Domini. Sed post expectationem, hanc reddetur eis sensus et ipsi revertuntur ad presepe Domini sui, secundum quod dicitur Rm. 11.c. Cecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret et sic omnis Israel salvus fieret.
Numérotation du verset Ps. 103,14 
marg.| {2.267va} Δ Et ad quid sustentat Deus ipsos homines et ad usum eorum iumenta ? Ut homo possit facere penitentiam, quam quam Dominus ei iniunxit. Gn. 3.c. dicens. In laboribus comedes ex ea cunctis diebus vite tue. Hoc est, quod subiungit.
marg.| {a} Ut educas] tu Deus, panem, id est cibum.
marg.| {b} De terra] per laborem hominum Sed cum pane condimentum aliquod est necessarium, Unde addit de vino et oleo dicens.
Numérotation du verset Ps. 103,15 
marg.| {c} Et vinum letificet] etc. Hoc dicit, quia oleum est condimentum ciborum. Et tunc gaudet homo in mensa, quando habet condimentum. Et hec condimenta faciunt panem comedi, qui roborat hominem. Unde subdit.
marg.| {h} Et panis cor hominis] etc. Et non solum homines et iumenta Dominus nutrit, sed arbores. Unde addit :
Numérotation du verset Ps. 103,16 
marg.| {k} Saturabuntur ligna campi] Habent enim arbores radicem pro ore et nutriuntur calore et humore. Et non tantum viles arbores, immo etiam maiores. Quia
marg.| {l} Et cedri Libani] etc. scilicet nutriuntur. Et hec ligna utilia sunt avibus. Quia.
marg.| {m} Illic passeres] etc. id est aves minores. Sumitur enim ibi spirituales pro genere, quia passeres ibi nidificant in arboribus.
Numérotation du verset Ps. 103,11 
moraliter
marg.| {a} Potabunt omnes bestie agri] scilicet simplices et idiote his aquis reficientur. Sed.
marg.| {b} Onagri] id est feroces et superbi, expectabunt in siti sua, quasi dicat habebunt penuriam huius aque.
Numérotation du verset Ps. 103,12 
marg.| {c} Super ea volucres] etc. Hic commendat Dominum a creatione avium et inhabitatione earum, quia volucres celi ab eo create habitant. Super ea, id est super predicta. Hoc dicit, quia in aere habitant volucres et aer est super montes et super fontes. Secundo a cantu avium. Unde dicit.
marg.| {f} De medio petrarum] etc. Hoc dicit, quia in summo petrarum habitant volucres et ibi cantant. Tertio, commendat illum a creatione pluviarum. Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 103,13 
marg.| {h} Rigans montes] etc. id est de eis, que sunt superiora, id est de aere, qui est superior. Vel inferiores montes et minores de superioribus montibus, quia aque descendunt a maioribus in minores. Quarto, commendat eum a fertilitate terre nascentium. Unde dicit.
marg.| {l} De fructu operum] etc. id est viri terreni satiabuntur de fructu, quem tu operaris in terra. Deinde commendat eum ab utilitate terre nascentium, cum dicit
Numérotation du verset Ps. 103,14 
marg.| {n} Producens fenum iumentis] etc. quasi dicat ita utilia facis esse terre nascentia, quod non solum pascis ex eis homines, sed et iumenta, que dedisti in auxilium hominum. Ps. 146. Qui dat iumentis escam ipsorum, etc. Et ad quid dat illis escas ? Ut serviant hominibus. Unde addit :
marg.| {o} Servituti hominum] id est ut serviant hominibus, quia et propter hoc facta fuerunt et propter hoc sustentantur a Domino.
marg.| Nota : Est fenum.
¶Venialium peccatorum. 1Cor. 3.c. Si quis superedificat ligna fenum, stipulam.
¶Hypocritarum Iob. 40.b. Fenum quasi bos comedet.
¶Mutabilitas humane nature. Is. 40.b. Omnis caro fenum.
¶Carnalium ciborum, ut hic. Providens fenum iumentis, etc. Dt. 11.b. Fenum ex agris ad pascendum iumenta.
¶Spiritualis cibi. Prv. 27.d. Aperta sunt prata et apparuerunt herbe virentes et collecta sunt fena de montibus.
Numérotation du verset Ps. 103,12 
allegorice
marg.| Allegorice {c} Super ea] id est super montes, id est super Apostolos et doctrinam eorum.
marg.| {d} Volucres celi] id est viri Sancti, pennis virtutum ad celum tendentes.
marg.| {e} Habitabunt] quia in doctrina Apostolorum studebunt, sicut Ier. Augustinus et alii Et sic.
marg.| {f} De medio petrarum] id est communi doctrina Apostolorum.
marg.| {g} Dabunt voces] predicando fidelibus et disputando contra infideles. Unde dicebat Hieronymus Noli mihi credere, nisi quod dixero ostendam, de novo, vel de veteri derivatum, quasi dicat, nisi de medio petrarum dem voces. Tamen nec illi montes, scilicet Apostoli, nec illi Predicatores et prelati, qui eis successerunt, a se habuerunt doctrinam et gratiam predicandi, quia ipse Deus est.
Numérotation du verset Ps. 103,13 
allegorice
marg.| {h} Rigans montes] id est Apostolos ipsos.
marg.| {k} De superioribus suis] vel tuis et est idem sensus, licet mutetur persona, id est de secretis suis, que sunt superiora altiora ipsis montibus. Eccl. 3.c. Altiora te ne quesieris. Vel superiora et dicit gratiam et sapientiam, quibus rigat Deus corda suorum. Iac. 1.c. Omne datum optimum et omne donum perfectum, desursum est, etc. Tunc rigavit montes, quando rorem igneum, scilicet Spiritum sanctum effudit in eos. Et quid predicabant ipsi Apostoli et imitatores eorum ? Passionem {2.267rb} Christi. Unde subdit.
marg.| {l} De fructu operum tuorum] etc. id est de salute, quam operatus es in medio terre, patiendo hec, tantum predicabitur minoribus fidelibus, qui se et terram reputant et imos, quod ipsi inde satiati reficientur. Propter hoc dicebat Paulus 1Cor. 1.d. Nos predicamus Christum crucifixum, Iudeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam. Isti non reputabant se terram De fidelibus autem addit. Ipsis autem vocatis Iudeis, atque Grecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam, quasi dicat ita predicatum eis fructum operum Christi, quod ex hoc quasi de sapido cibo refecti, virtutum anime sumunt. Dico,   [de fructu operum tuorum] o Deus.
marg.| {n} Producens fenum iumentis] etc. Per iumenta et per servitutem hominum, intelliguntur fideles, Christi servitio mancipati, quibus Christus produxit fenum carnis sue. Quia Is. 40.b. Omnis caro fenum. Et merito produxit fenum, quia factus erat iumentum. Unde Ps. 72. Ut iumentum factus sum apud te. Vel. Ps. 48. Homo cum in honore esset, etc. Hoc fenum exsiccatum est in fervore Passionis. Tunc vere fuit fenum. Sed quasi herba fuit virens in utero Beate Virginis et etiam in presepio. Sed hec herba crevit in panem Λ Angelorum. De quo addit.
marg.| {a} Ut educas panem] De quo Io. 6.c. Ego sum panis vivus.
marg.| {b} De terra] id est de Beata Virgine. De qua in Ps. 84. Benedixisti, Domine, terram tuam. Et alibi. Terra nostra dedit fructum suum. Et iterum. Veritas de terra orta est, id est de Beata Virgine.
marg.| {c} Et vinum letificat] etc. id est sanguis eius de uva corporis eius expressus in torculari Crucis. De quo Is. 63.a. Quare rubrum est indumentum tuum et vestimenta tua sicut calcantium in torculari ? Et respondet. Torcular calcavi solus. Hoc vinum letificat cor hominis, quia Christi Passio causa est nostre letitie eterne. Vel exponatur de Eucharistia, que vere letificat. Et ideo dicitur. Eccl. 9.b. Comede cum letitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum, quia Deo placent opera tua. Et ideo sequitur. Omni tempore vestimenta tua sint candida. Et Ex. 29.b. Erunt Sacerdotes mei in religione perpetua. De hoc sequitur letitia et eterna et temporalis et robur anime, ad resistendum malo et faciendum bonum. Unde bene addit.
marg.| {e} Ut exhilaret faciem] id est ut nos perducat ad letitiam eternam. Non nostris meritis, sed
marg.| {g} In oleo] sue misericordie. De quo Ct. 10.a. Oleum effusum nomen tuum. Et bene in hoc oleo. Non enim ex operibus iustitie, que fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, sicut dicit Apostolus ad Tim. 3.b.
marg.| Vel {e} Ut exhilaret] in presenti.
marg.| {f} Faciem cordis]
marg.| {g} In oleo] illius misericordie. Ex hoc enim gaudet mens iusti, quod Christus fecit nobis hanc misericordiam, quod pro nobis Sanguinem suum fudit. Et quia hanc misericordiam facit nobis, quod reficit nos Sanguine et Carne sua. Unde addit :
marg.| {h} Et panis] Corporis Christi.
marg.| {i} Cor hominis confirmet] ad malum vitandum et bonum faciendum. Unde cum primo petamus. Fiat voluntas tua, etc. statim subiungimus. Panem nostrum quotidianum, vel supersubstantialem, da nobis hodie. Quasi dicamus, ut tuam possimus facere voluntatem, confirma corda nostra pane tui Corporis et non de pane et vino et oleo.
marg.| {k} Saturabuntur ligna campi]
marg.| {l} Et cedri Libani] id est potentes in seculo. Cedrus enim alta et procera arbor est. Et nota ordinem, quia prius ligna campi et deinde Cedri, quia prius elegit Dominus contemptibiles, quam nobiles. Unde 1Cor. 1.d. Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles. Et non omnes cedri, sed ille tantum, quas plantavit. Non enim omnes potentes et nobiles accesserunt ad fidem, nisi illi, quos predestinavit, quos et vocavit ad fidem. Sed tamen.
Numérotation du verset Ps. 103,17 
marg.| {m} Illic] id est in illis cedris, quas plantavit, passeres nidificabunt. Per passeres, intelliguntur, viri spirituales, qui patiuntur tribulationes et pennis virtutum volant. Hi nidificant in illis cedris, quia in protectione et sustentatione potentum fidelium securi habitant et bonis operibus quasi ovis ponendis intendunt, omnes enim persone, ecclesiastice de mamillis Regum et ubertate potentum necessaria habent. Unde Is. 60.c. dicitur ad Ecclesiam. Suges lac gentium et mamilla Regum lactaberis.
Numérotation du verset Ps. 103,allegorice 
marg.| Allegorice. {n} Herodii domus dux est eorum] Supra dixerat, quod passeres nidificant in cedris, id est spirituales in potentibus, per quos sustentantur. Sed posset queri sicut frequenter queritur, quare isti spirituales ad illos magnos et potentes in seculo accedunt et curias intrant aliquando, cum illos potius contemnere deberent ? Ad quod respondet, quod non debent eos contemnere, nec evitare, quia ipse Christus non evitat, nec contemnit eos. Hoc est, quod dicit. Herodii domus dux est eorum. Herodius est avis rapacissima, omnium avium maior, qui et Aquilam vincit, per quem intelliguntur rapaces predones et divites. Est ergo sensus. Christus, qui est dux passerum, id est spiritualium. Ex. 15.b. Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti. Iste, inquam, dux eorum est domus et refugium   [herodii] id est hominum rapacissimorum, quantumcumque mali sint, si velint ad ipsum reverti. Et facit, quod vincunt Aquilam, id est diabolum et fiunt duces ipsorum passerum, ut etiam alio sensu dicatur.
marg.| {n} Herodii Domus] id est illi, qui prius fuerunt rapaces et mali.
marg.| {o} Dux est eorum] id est spiritualium, sicut apparet exemplum in Paulo et Augustinus qui primo fuerunt herodii ad predandum aves, Christi, scilicet Christianos et postea facti sunt duces Ecclesie. Unde de Beniamin, de quo descendit Paulus, dicitur Gn. 49.d. Beniamin lupus rapax mane comedet predam, vespere dividet spolia. Et
Numérotation du verset Ps. 103,18 
marg.| {p} Montes excelsi] sunt refugium cervis. Cervi, qui spineta transiliunt, sunt Apostoli et magni spirituales, qui omnes spinas divitiarum relinquendo, transilierunt. Isti habent refugium et habitationem in montibus, id est in altitudine mandatorum Dei, circa que versatur eorum cogitatio. Nec solum hi magni et spirituales habent suum refugium, sed et imbecilles et minores. Unde addit :
marg.| {q} Petra] que est Christus, est   [refugium herinaciis] id est illis, quibus adhuc aliquo amore adherent Λ spine divitiarum, vel minutorum peccatorum. Post diversa genera Christianorum, que per genera animalium ostendit, de Christo et Ecclesia generaliter subiungit dicens.
Numérotation du verset Ps. 103,19 
marg.| {a} Fecit Lunam] id est Ecclesiam.
marg.| {b} In tempora] id est que temporaliter transiret, nec semper sic esset. Nec mirum, nam et ipse Christus Sol, iustitie, venit ad occasum Passionis. Hoc est quod dicit.
marg.| {c} Sol] id est Christus.
marg.| {d} Cognovit] id est prescivit et approbavit.
marg.| {e} Occasum suum] id est mortem suam, qua sic occidit ut orietur. Unde Ps. 40. Numquid qui dormit, non adiiciet, ut resurgat ? Occidit ergo, quia voluit et cum occidit, tenebre facte sunt in Apost. quorum spes defecit et Petrus negavit. Hoc est, quod subiungit.
Numérotation du verset Ps. 103,20 
marg.| {f} Posuisti tenebras] etc. in cordibus eorum. Ad litteram etiam, ab hora 6. usque ad horam 9. tenebre facte sunt, sicut dicitur Mt. 27.e.
marg.| {i} In ipsa] nocte, pertransibunt omnes bestie silve, id est demones. Supra diximus bestias silve et agri gentiles conversos, ibi : Potabunt omnes bestie agri. Hic dicimus eas demones, quod bene potest dici, propter diversas proprietates et similitudines sicut Christus dicitur Leo et diabolus similiter dicitur Leo. He bestie pertranseunt in nocte hac de loco ad locum, querentes quos devorent. Tunc enim cum peccatum regnat, maximam habent opportunitatem nocendi. Quos autem generaliter vocavit bestias, deinde dividit in catulos et leones, dicens.
Numérotation du verset Ps. 103,21 
marg.| {m} Catuli Leonum] supple pertransibunt, rugientes, ut rapiant et querant a Deo escam sibi. Leones dicuntur principes demonum. Catuli Leonum, contemptibilia demonia. Omnes autem pascuntur erroribus et peccatis hominum. Sed quia nec tentare possunt, nisi Deo permittente, ait.
marg.| {n} Et querant] a Deo ista opportunitas nocendi maxime ante Resurrectionem Domini permissa fuit his bestiis, sed postquam resurrexit, ex magna parte allata est eis. Unde addit :
Numérotation du verset Ps. 103,22 
marg.| {p} Ortus est Sol] iustitie de sepulcro resurgendo et clarificatus toto Orbe.
marg.| {q} Et congregati sunt] qui ante erant dispersi ad nocendum. Sed quia preteritum posuit pro futuro certitudine prophetica, subiungit.
marg.| {r} Et in cubilibus suis collocabuntur] quasi dicat ; si queris ubi congregati sunt. Ecce in cubilibus suis, id est in cordibus damnatorum, qui erant ante in cordibus salvandorum, secundum quod dicitur. Mt. 11.d. Cum autem exierit immundus spiritus ab homine, ambulat per loca inaquosa, querens requiem et non inveniens dicit. Revertar in domum meam priorem. Et in hac securitate.
Numérotation du verset Ps. 103,23 
marg.| {s} Exibit homo] {2.268rb} id est generalis iustus et infidelis.
marg.| {t} Ad opus suum] ut incipiat bonum operari, dum licet. Nec tantum ad unum opus incipiendum, sed etiam ad multa perficienda. Unde addit :
marg.| {u} Et ad operationem suam] multiplicem, quia dedit eis potestatem cuiuscumque operis, sicut dicitur Lc. 19.b. Et hoc.
marg.| {x} Usque ad vesperam] id est usque ad mortem suam, de qua Io. 9.a. Venit nox, quando non licet operari. Vel   [Usque ad vesperam] id est usque ad finem Mundi, id est quo gravis impetus inferetur ab Antichristo, intantum, ut vix liceat tunc bene operari. Tanta enim erit persecutio in illis diebus, quod si fieri posset, etiam electi moverentur, sicut dicitur. Mt. 24.b. His omnibus inspectis, exultat Propheta vel generalis iustus. Λ Et cum tot et tanta eloqui non possit, admirans exclamat.
Numérotation du verset Ps. 103,24 
marg.| {a} Quam magnificata sunt] etc. quasi dicat, eorum magnitudinem, pulchritudinem, ordinationem et finem et locum unde processerunt ; eloqui non possum. Sed hoc unum scio et dico, quod.
marg.| {b} Omnia in sapientia fecisti] id est in Christo, qui est Dei virtus et Dei sapientia. 1Cor. 1.d. Que omnia adeo multa sunt quod.
marg.| {c} Impleta est terra] etc. vel creatura. Quia ad litteram omnia, que sunt in celo, in terra, in aere, in aquis, a Patre per Filium facta sunt. Mystice vero nova creatura per Christum facta est, id est credentes in Christum exuentes veterem hominem et induentes novum, qua creatura Christus singulare granum cadens in terram, in Incarnatione, mortuum in passione, surgens et ascendens et Spiritum mittens totam terram implevit. Et tangit hic tres personas.
marg.| {a} Quam magnificata] Ecce potentia Patris.
marg.| {b} In sapientia] Ecce filius.
marg.| {c} Impleta est terra] etc. Ecce Spiritus sancti bonitas. Sap. 1.b. Spiritus Domini replevit Orbem terrarum.
Numérotation du verset Ps. 103,12 
moraliter
marg.| Moraliter. {c} Super ea] que predicta sunt, scilicet fontes et montes, id est doctrinam et vitam Apostolorum et Prophetarum.
marg.| {d} Volucres celi] id est viri spirituales.
marg.| {e} Habitabunt] id est mente conversabuntur in eis cogitantes, scilicet quomodo Deus humilibus dat gratiam et superbis resistit, ut dicitur Iac. 4.b. Et quod de fluminibus gratie eius potabunt omnes bestie silve, id est simplices et silvestres homines, etc. Et quod cogitabunt, aliis dicent. Et hoc est quod dicit.
marg.| {g} Dabunt voces] scilicet hortando ad humilitatem et penitentiam. Sed quia opus debet precedere predicationem, premittit.
marg.| {f} De medio petrarum] id est de medio dure et austere vite sue. Et quam vocem dabunt illam, scilicet. Act. 14.d. Per multas tribulationes oportet intrare in Regnum celorum. Et illam Mt. 7.b. Augusta est porta et arcta via, que ducit ad vitam, 1Pt. 4.d. Si primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Evangelio ? Nota, quod dicit. De medio, quia non in principio vite, sed postquam probatus fuerit homo, debet aliis predicare. Dt. 15.d. Non operaberis in primogenito bovis. Sed licet habeant vitam duram, tamen habent a Deo consolationem intimam. Quia Dominus est.
Numérotation du verset Ps. 103,13 
moraliter
marg.| {h} Rigans] aquis gratiarum et consolationum.
marg.| {i} Montes] id est Sanctos, qui sunt in ardua vita, non illos montes Gelboe, de quibus supra diximus. Et hoc.
marg.| {k} De superioribus suis] id est de gratia, non de aquis fluminum, sicut in terra Egypti, id est in eis, qui mundum amant, secundum quod de utroque dicitur Dt. 11.b. Terra, ad quam ingredieris possidendam, non est sicut terra Egypti, de qua existi, ubi iacto semine in hortorum mortem aque ducuntur irrigue, sed montuosa est et campestris, de celo expectans pluvias. Fluvius Geon irrigat terram Egypti. Geon interpretatur hiatus terre et significat avaritiam, que hiat ad terram sorbendam : multi sunt, qui non curant irrigari de superioribus, sed tantum de inferioribus, secundum quod dicit Poeta : «Det vitam, det opes, equum animum ipse parabo ».
marg.| Non petunt cum Axa simul irriguum superius et inferius. Ios.. 15.d. Sed de sanctis dicitur Ier. 21.b. Erit anima eorum quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum Post irrigationem autem gratie sequitur fructus operis. De quo subdit.
marg.| {l} De fructu operum tuorum satiabitur terra] Et potest legi intransitive, id est de fructu, qui est opera, sive de operibus, qui sunt fructus. Et dicit, tuorum, Deo attribuens fructum et opera, quia ipse incrementum dat. Is. 26.c. Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine. Et dicit.
marg.| {m} Satiabitur terra] id est cor hominis operantis illa opera, qui inde reficitur interius. Ps. 18. In custodiendis illis retributio multa. Glossa quia non tantum pro eis in futuro reddetur premium, sed et hic in eorum custodia magnum est gaudium. Vel potest legi transitive.
marg.| {l} De fructu operum] id est de fructu, qui sequitur ex operibus, que sunt quasi semina et eorum fructus est vita eterna. De quo fructu.
marg.| {m} Satiabitur terra] scilicet corpus et anima. Ps. 16. Satiabor, cum apparuerit gloria tua. Vere satiabitur, qui in te uno, quilibet habebit, quod volet. Quod innuit in versibus sequentibus. Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 103,14 
marg.| {n} Producens fenum iumentis] etc. quasi dicat, tu es producens quilibet, quod desiderat in patria. Iumenta desiderant fenum ad pastum, homines, herbam virentem ad visum. Eccl. 40.c. Gratiam et speciem desiderabit oculos et super hec virides sationes. Item quantum ad gustum habebunt * desiderium suum. Quod innuit, cum subiungit.
marg.| {a} Ut educas panem] etc. scilicet panem Angelorum de terra viventium. Vel panem, id est refectionem.
marg.| {b} De terra] id est de corpore Christi glorificato. Hec est terra, que data est in manus impiorum. Iob. 9.c. Et in aspectu huius terre in patria reficientur electi.
Numérotation du verset Ps. 103,15 
marg.| {c} Et vinum] id est inebriatio illius vue passe et iucunditatis {2.267vb} eterne.
marg.| {d} Letificet cor hominis] Ps. 53. Inebriabuntur ab ubertate domus tue.
marg.| {e} Ut exhilaret faciem] hominis.
marg.| {g} In oleo] letitie.
marg.| {h} Et ille, panis cor hominis confirmet] ut nihil de cetero illud molestare possit. Et de ipso.
Numérotation du verset Ps. 103,16 
marg.| {k} Saturabuntur ligna campi] etc. quasi dicat et minores et maiores saturabuntur. Iob. 3.c. Parvus et magnus ibi sunt. Et
Numérotation du verset Ps. 103,17 
marg.| {m} Illic passeres] id est contemplativi nidificabunt, in presenti per contemplationem ibi habitantes et in futuro ibi in eternum manendo. Unde supra Ps. 83. Passer invenit sibi domum.
marg.| {n} Herodii domus] Superius ad litteram posuit unum usum lignorum ad quid sunt, utilia, scilicet ut in eis nidificent aures parve et minores. Unde dixit. Passeres. Hic ponit alium usum, sive aliam utilitatem, vel eamdem aliis communicatam, quia, scilicet non solum minores aves, sed maiores ibi habitant. Unde dicit. Herodii domus dux est eorum. Domus, id est genus sicut dicitur Lev. 20.a. Ipse erat de domo et familia David. Herodius, est magna avis rapax, que dicitur. Girfant. Est ergo sensus. Herodii domus, id est genus illius avis.
marg.| {o} Dux est eorum] scilicet passerum, id est minorum avium in lignis nidificantium. Nec solum arbores sunt utiles avibus, sed et
Numérotation du verset Ps. 103,17 
moraliter
marg.| Moraliter de malis prelatis potest dici.
marg.| {n} Herodii domus dux est eorum] etc. Hic comparat duces Ecclesie, scilicet prelatos, tribus, scilicet Herodio, montibus excelsis et petre. Herodio, quia multi ex eis sunt raptores et subditos suos exactionibus excoriant. Unde dicitur eis Mi. 3. Audite Principes domus Iacob et duces domus Israel. Numquid non vestrum est scire iudicium, quo odio habetis bonum et diligitis malum ? Qui violenter tollitis pelles eorum desuper eos et carnem eorum desuper ossibus eorum. Ecce Herodii domus, que est dux Ecclesie. Et dicit.   [Domus est dux eorum] etc.
Numérotation du verset Ps. 103,18 
marg.| {p} montes excelsi cervis] qui in silvis habitant et suum habent refugium. Et non solum hec magna animalia, sed et minora. Unde addit :
marg.| {q} Petra refugium herinaciis] id est hericiis. Hericius {2.268ra} Δ enim solet habitare in petris et vescitur pomis. Postea commendat Dominum a vicissitudine corporum super celestium. Et primo commendat a crementis et decrementis Lune. Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 103,18 
moraliter
marg.| {p} Et montes excelsi] id est superbi elati, sunt duces cervis, id est Religiosis, qui omnia terra transiliendo reliquerunt. Quandoque enim etiam in Religionibus sunt superbi prelati. Sunt etiam petra, per obstinationem, quia non possunt recipere correctionem. Magnorum enim propria est infirmitas, que dicitur. Noli me tangere. Et caput bestie difficilius est ad excoriandum, quam totum corpus. Ita prelati difficiliores sunt ad corrigendum, quam omnes subditi. Et hec.
marg.| Petra] est   [refugium herinaciis] id est divitibus spinosis, quia tales se defendunt, dicentes, quod prelati Ecclesie sunt peiores, quam ipsi. Eccl. 32.c. Homo peccator * vitabit correctionem et ad voluntatem suam inveniet comparationem. Propter hoc dicitur, Os. 5.a. Laqueus facti estis speculationi, id est illis, quos deberetis speculando custodire. Sed nec prelati, nec laici deberent tantum amare temporalia, propter duas causas principaliter, scilicet quia omnia cito transeunt et quia si illa etiam semper manerent, ipsi tamen cito morituri sunt. De his duobus subdit.
Numérotation du verset Ps. 103,19 
marg.| {a} Fecit lunam in tempora] id est ut distinguat et varient tempora. Solent enim abundare humores, quando plena est Luna et in ortu eius frigiditas esse in aere. Unde dicitur Gn. 1. de Sole et Luna Ut sint, inquit in signa et tempora et dies et annos, etc. Post commendat illum a vicissitudine diei et noctis, que fiunt per ortum et occasum Solis. Unde dicit.
marg.| {c} Sol cognovit] etc. id est ita facit, ac si cognosceret, quia numquam errat in suo cursu. Eccl. 1.a. Oritur Sol et occidit et ad locum suum revertitur. Postea ostendit quasdam utilitates huius vicissitudinis. Prima est, quia, scilicet quedam animalia querunt sibi et catulis suis escas de nocte, que ita de die non auderent querere. Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 103,19 
moraliter
marg.| {a} Facit] Dominus, Lunam, id est temporalia, que sicut luna crescunt et decrescunt. De qua Apc. 6.d. Et vidi, etc. et Luna tota facta est sicut sanguis.
marg.| {b} In tempora] quia finem habent et transeunt. Sap. 5.b. Transierunt omnia tamquam umbra et tamquam nuncius preterient et tamquam navis, etc.
marg.| {c} Sol] id est homo sapiens et sanctus, qui per solem significatur.
marg.| {d} Cognovit occasum] quia, scilicet oportet eum mori, licet horam mortis ignoret, quod autem per Solem intelligatur homo sapiens, habetur Sir. 27.b. Homo sapiens in sapientia manet sicut Sol, nam stultus ut Luna mutatur. Hi cognoscunt occasum suum iuxta illud. Eccl. 7.d. Memorare novissima tua et in eternum non peccabis. Sed mali, qui semper peccant, non cognoscunt occasum suum, sed potius ortum, quia faciunt festum natalis sui, sicut Herodes Mc. 6.c. Et Pharao. Gn. 40.d. et Antiochus 2Mcc.6.d. Sed Eccl. 7.a. dicitur. Melior est dies mortis die nativitatis. Hoc maxime verum est in bono homine, cui dicitur Iob. 11.d. Cum te consumptum putaveris, orieris ut Lucifer, scilicet in morte. Sic ergo. Sol cognoscit occasum sed peccatores non cognoscunt ; quia peccatum excecat eos. Unde addit :
Numérotation du verset Ps. 103,20 
marg.| {f} Posuisti tenebras] super terram, post predictum occasum Solis. Et sic.
marg.| {h} Facta est nox] et in ipsa nocte pertransibunt omnes bestie silve querentes sibi escas. Postea ostendit spiritualiter de quibusdam bestiis. Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 103,20 
moraliter
marg.| {f} Posuisti] permittendo.
marg.| {g} Tenebras] peccatorum in cordibus malorum.
marg.| {h} Et facta est nox] id est cecitas mentis, que non previdet futura. Et
marg.| {i} In ipsa] cecitate.
marg.| {k} Pertransibunt] id est morientur.
marg.| {l} Omnes bestie silve] homines peccatores reprobi, qui moriuntur in peccatis suis, sicut dicitur de Zanri 3Rg. 16.d. quod mortuus est in peccatis suis, que peccaverat, etc. Propter hoc petebat. Ps. 12. Illumina oculos meos ne umquam obdormiam in morte, etc. quasi dicat non permittas me mori in cecitate mentis, quia tunc vere diceret inimicus, prevalui adversus eum. Et que sunt iste bestie apertius declarat dicens.
Numérotation du verset Ps. 103,21 
marg.| {m} Catuli Leonum] Et ostendit quod Deus illa etiam animalia pascit, quia de se non sufficiunt ad acquirendum cibum. Unde dicit.
marg.| {n} Et querant] etc. Secunda utilitas est, quia ista ferocia animalia in die absconduntur, ne ledant homines. Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 103,21 
moraliter
marg.| {m} Catuli leonum rugientes] etc. Leo est homo potens, superbus et raptor per potentiam, vel usuram, vel fraudem. Huius catuli sunt eorum filii et imitatores. Prv. 29.b. Princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.
marg.| {n} Et querant] per exactionem.
marg.| {o} A Deo escam sibi] Isti enim rapiunt bona Dei, scilicet bona Religionum et pauperum hominum, que Dei sunt. Et quod faciunt uni ex istis, faciunt Deo, secundum quod dicturus est in Iudicio. Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Unde de ipso iudicaturo sequitur.
Numérotation du verset Ps. 103,22 
marg.| {p} Ortus est Sol] etc. catuli leonum.
marg.| {r} Et in cubilibus suis] etc. in abscondito silvarum. Tertia utilitas est, quia in die vident homines suas operationes facere. Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 103,22 
moraliter
marg.| {p} Ortus est Sol] id est orietur Christus, Sol iustitie. In secundo adventu orietur Christus, sol iustitie, qui in primo ortus est sol misericordie. Quod significatur, 2Mcc. 1.e. Tempus affuit, quo sol refulsit, qui prius fuit in nubilo. Christus prius fuit in nubilo carnis, qui postmodum apparebit in claritate maiestatis.
marg.| {q} Et] tunc congregati sunt, id est congregabuntur iste bestie ad iudicium, secundum quod dicitur. Mt. 25.c. Cum autem venerit filius hominis in maiestate sua, etc. Postea etiam congregabuntur ad comburendum, secundum illud Mt. 13.d. Colligite primum zizania et alligate ea in fasciculos ad comburendum. Quod exponens postea dixit. Sic erit in consummatione seculi, exibunt Angeli et separabunt malos de medio iustorum et mittent eos in caminum ignis. Hoc est, quod subditur.
marg.| {r} Et in cubilibus suis] etc. Cubilia reproborum parata sunt et strata in Inferno cuiusmodi stramentis ? Is. 14.c. Detracta est ad Inferos superbia tua, subter te sternetur tinea et operimentum tuum erunt vermes. Is. 50.d. In doloribus dormietis. Et ne putaret aliquis, quod iniuste damnarentur, ostendit quod secundum opera sua iudicabuntur tam boni, quam mali. Unde dicit
Numérotation du verset Ps. 103,23 
marg.| {s} Exibit homo] orto Sole,   [ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperam] Ostensis istis operibus Domini, commendat eum admirando a magnitudine operum, maxime a magnitudine corporum supercelestium. Unde dicit
Numérotation du verset Ps. 103,23 
moraliter
marg.| {s} Exibit homo] de sepulchro resurgens.
marg.| {t} Ad opus suum] id est ut iudicetur vel premietur secundum opus suum, non quodcumque opus, sed illud, in quo morietur. Unde addit :
marg.| {u} Et ad operationem suam] continuatam.
marg.| {x} Usque ad vesperam] mortis. Multi enim faciunt bona opera et non perseverant in eis. Et similiter multi peccant, sed per * penitentiam revertuntur, secundum hoc non recipient, sed secundum ea, in quibus mortui sunt. Secundum hoc dicit Apostolus 2Cor. 5.b. Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Iudicis, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum, quasi dicat, oportet nos exire ad opus nostrum et ad operationem, quam fecimus ad vesperam mortis nostre. Et quia de penis malorum dixit, subdit de salvatione iustorum dicens.
Numérotation du verset Ps. 103,24 
marg.| {a} {2.268va} Δ Quam magnificata sunt] etc. id est valde magnificata. Secundo commendat eum a dispositione illorum, cum addit.
marg.| {b} Omnia in sapientia] etc. id est disposuisti. Postea ponit quartam utilitatem huius vicissitudinis diei et noctis, que est fertilitas terre. Unde dicit.   [Impleta est terra possessione tua]
Numérotation du verset Ps. 103,24 
moraliter
marg.| {a} Quam magnificata sunt] etc. Opera Domini propria sunt, misereri semper et parcere et salvare, sed damnare non est opus eius proprium. Unde Is. 28.f. Irascetur, ut faciat opus suum, quasi dicat, irasci non pertinet ad opus suum. Unde addit : Alienum est opus eius, peregrinum est opus eius ab eo. Hec opera magnificata sunt valde, quia remunerat supra meritum eos, quos salvat. Et hec.
marg.| {b} Omnia in sapientia fecisti] id est sapienter, licet nos rationem non intelligamus, quare hi sunt presciti ad damnationem et isti predestinati ad vitam. Rm. 11.d. O altitudo divitiarum, etc. Et per hanc sapientiam tuam.
marg.| {c} Impleta est] id est implebitur.
marg.| {d} Terra] viventium.
marg.| {e} Possessione tua] id est iustis hominibus, qui sunt tua possessio.
marg.| Unde petebat Moyses. Ex. 34.b. Auferas iniquitates nostras, atque peccata, nosque possideas.
Numérotation du verset Ps. 103,25 
marg.| {f} Hoc mare] Secunda pars, ubi monet benedicere Deum per mare et eius ornatum. Et mystice ostendit, quomodo Dominus traducit Ecclesiam per mare huius seculi, ad littus patrie celestis. Ad litteram ergo primo commendat Deum a creatione maris, cum dicit. Hoc mare magnum. Secundo, a difficultate, cum dicit.
marg.| {g} Et spaciosum manibus] id est difficile operationibus, quia in mari difficillime operantur homines. Tertio, ab ornatu maris, cum dicit.
marg.| {h} Illic reptilia] id est pisces, quorum non est numerus et   animalia pusilla cum magnis. Quarto, a latione navium, cum dicit.
Numérotation du verset Ps. 103,25 
allegorice
marg.| {f} Hoc mare magnum] Allegorice, hoc mare magnum, est presens seculum, per quod oportet Ecclesiam transire, antequam veniat ad portam terre promissionis terre viventium. Ipsum est magnum et spatiosum manibus, id est operibus exercendis, tum bonis, tum malis.
marg.| {h} Illic reptilia] mali et spirituales nequitie et tentationes diabolice et ipsi Demones.
marg.| {i} Quorum non est numerus] Eccl. 11.d. Multe enim sunt insidie dolosi. Et in hoc mari sunt.
marg.| {k} Animalia pusilla] id est falsi fratres et heretici, qui non aperte nocent.
marg.| {l} Cum magnis] id est cum potentibus et persecutoribus, {2.268vb} et heresiarchis. Et tamen.
Numérotation du verset Ps. 103,25 
moraliter
marg.| {f} Hoc mare] etc. Moraliter secundum Hugonem <de Sancto Victore> hoc mare magnum et spaciosum, est concupiscentia.
marg.| {h} Reptilia quorum] etc. sunt monstruose cogitationes. Vel secundum Bernardus mare est presens seculum amarum et fluctuans. Hec tria genera hominum transeunt, Noe, David, Iob. Ez. 14.e. id est ordo prelatorum, continentium, coniugatorum. Primus navi, secundus ponte, tertius vado transit. In vado est laboriosum et periculosum iter. Periculum enim probat et paucitas transeuntium et pereuntium multitudo. Continentium ordo ponte transit iter securum et breve, non tamen omnino. Habet enim triplex periculum, vel si alteri se vult equare ; vel si retro respiciat, vel ibi stare contendat. Nullum enim horum patitur pontis angustia. Mt. 7.b. Arcta via est, que ducit ad vitam. Qui se alteri vult equare, cito labitur in angusto ponte. Item qui retro convertitur, cito labitur. Lc. 9.g. Nemo mittens manum ad aratrum et respiciens retro, aptus est Regno Dei. Item qui stare vult et proficere dissimulat, impedimentum est his, qui sequuntur, unde impellitur, vel ut proficiat, vel ut cadat. Pons iste triplici ligno compactus est. Pena corporis, paupertate, obedientia. Paupertas sine voluntate propria, nullius apud Deum potest esse meriti, vel momenti. Porro prelati sunt, qui descendunt mare in navibus, qui nec vadi, nec pontis semita coarctantur, ut discurrant et occurrant singulis cadentibus. Ps. 106. Porro ascendunt usque ad celos et descendunt usque ad abyssos, nunc spiritualia et celestia, nunc infernalia et horribilia facta diiudicantes. Navis, caritas est, que aquas transit. Ct. 8.b. Aque multe non potuerunt extinguere caritatem.
marg.| {h} Illic reptilia] etc. Ut supra.
marg.| {k} Animalia pusilla] etc. scilicet magni homines et humiles. Et magni devorant minores, sicut pisces in mari. Eccl. 13.c. Pascua divitum pauperes.
Numérotation du verset Ps. 103,26 
marg.| {m} Illic naves pertransibunt] scilicet prelationes, seu prelati boni, qui debent defendere minores a morsibus maiorum et utrosque secum trahere ad portum. Io. ult. Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram plenum magnis piscibus.
marg.| {o} Draco iste que] etc. Per penitentiam illuditur Diabolo. Sicut Dn. ult. e. Da mihi, inquit Daniel, potestatem et interficiam draconem absque gladio et fuste. Tulit ergo Dan. picem et adipem et pilos et coxit pariter, fecitque massas et dedit in os draconis et diruptus est draco. Per picem intelligitur luxuria, Eccl. 13.b. Qui tetigerit picem, coinquinabitur ab ea. Per adipem, superbia. Ps. 72. Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. Iob. 15.c. Cucurrit adversus Deum erecto collo et pingui cervice armatus est. Per pilos, avaritia. Ideo precipitur Levitis. Nm. 8.b. ut radant omnes pilos carnis sue, maxime quia recrescunt, similiter redditus. Hec tria sunt coquenda simul, igne penitentie et caritatis et colliganda in massas, confitendo, quia non debet ibi extenuari peccatum et sic proiiciendum est in os Diaboli, quia totum in caput eius revertetur, quicquid peccant homines. Et hoc modo illuditur, ei sicut et urso, qui excecatur et ligatur et verberatur.
marg.| Et sciendum, quod Diabolus dicitur draco, propter multas proprietates, que notantur his versibusa : « Sibilat ignivomus, eremi, Babylonis, arene. Et maris incubitor, cristatus edax, volat ingens. Os breve, cauda ligans Elephantem : pervigil, astu. Aspiciens, pugnans, sensus petit, est capitosus ».
a Versus.
marg.| Sibilat. Sap. 17.d. Sive spiritus sibilans. Apc. 13.c. Loquebatur, ut draco. Est ignivomus, per suos et per se. Per suos, sicut Act. 9.a. Saulus adhuc spirans minarum et cedis in discipulos Domini. Per se. Apc. 12.c. Descendit Diabolus ad vos, habens iram magnam. Sap. 11.c. Ira plenas bestias, aut vaporem ignis spirantes. Item est in eremo, id est in hominibus incultis, qui nullam recipiunt disciplinam. Ier. 49.g. Erit Asor habitaculum draconum. Asor interpretatur tollens foramen et tales ita colligati et ita obstinati sunt, quod non est in eis locus parvus per quem introeat disciplina, vel correctio. Hi sunt squame corporis Diaboli, * ut dicitur Iob. 41.a. Corpus eius quasi scuta fusilia et compactum squamis sese prementibus, una uni coniungitur et nec spiraculum quidem incedit per eas. Item habitat in Babylone, id est in confusione peccatorum. Is. 13.d. Replebuntur domus eorum, scilicet Babyloniorum draconibus. Nec solum in his, qui peccata enormia agunt, sed in {2.269rb} arena, id est in infructuosis, qui non faciunt bona opera. Unde comminatur. Ier. 9.d. Dabo Hierusalem in acervos arene et cubilia draconum. Item in mari, id est in Mundo. Ez. 32.a. Assimilatus es draconi, qui est in mari. Et est incubitor. Ez. 29.a. Draco magne, qui cubas in medio fluminum, id est voluptatum, scilicet in voluptuosis. Et est cristatus, quod signatur. 1Rg. 17.a. Cassis erea super caput eius, id est dura obstinatio super mentem. Et est edax, quod signatur. Dn. ult. e. Fecit massas et dedit in os draconis. Volat, per superbiam et per subitam tentationem. Is. 30.a. Leo et Leena ex eis, vipera et Regulus volans, etc. Ingens. Ez. 29.a. Draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum. Iob. 41.d. Non est potestas super terram, que ei valeat comparari. Item habet os breve, eo quod ligatur, quia revera magnum est, secundum illud. Iob. 40.c. Absorbebit fluvium et non mirabitur. Cauda ligat Elephantem. Cauda Diaboli, sunt adulatores et hypocrite. Elephas est homo magnus et castus, qui per eos aliquando ligatur in peccatum. Apc. 12.a. Cauda draconis traxit tertiam partem stellarum. Est etiam pervigil. Iob. 30.c. Qui me comedunt, non dormiunt. Astu decipit, id est fraude Is. 33.b. Fraudulenti vasa pessima sunt. Apc. 12.b. Qui seducit universum Orbem. Aspiciens acute. Eccl. 14.b. Oculus malus ad mala et non satiabitur. Et est pugnax. Apc. 12.b. Michael et Angeli eius pugnabant cum dracone. Sensus petit, id est intellectum et affectum et aures obedientie et nares providentie. 1Rg. 11.a. In hoc inquit, feriam vobiscum fedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros. Ez. 23.d. Aures tuas et nares tuas prescindet. Item est capitosus. Apc. 12.a. Draco habebat capita septem. Et 17.a. Bestia coccinea habebat capita septem et cornua decem. Sup. Tu confregisti capita draconis, scilicet septem vitia capitalia. Decem cornua, sunt transgressiones Decalogi.
Numérotation du verset Ps. 103,26 
allegorice
marg.| {m} Illic naves] id est singule Ecclesie.
marg.| {n} Pertransibunt] ad gloriam et requiem per gubernatorem Christum, qui eas gubernaculo Crucis ducit. De quo Sap. 14.a. Benedictum lignum per que sit iustitia. Illic etiam est.
marg.| {o} Draco] ille facinorosus, scilicet Lucifer. Sed nonne religatus est in Inferno ? Super hoc sunt diverse opiniones. Unde secundum quosdam dicendum, quod religatus est, sed hoc tamen est per ministros. Sed secundum alios non est religatus, sed hoc est per presentiam sui.
marg.| {p} Quem formasti] Ad litteram, secundum substantiam formavit eum, sed ipse cadens vitio et per superbiam suam, factus est in hoc mari.
marg.| {q} Ad illudendum ei] ut ei, scilicet illuderetur in bonis Angelis et a bonis hominibus. Et Christus precipue illusit ei. Iob. 40.d. Numquid illudes ei quasi avi ; Et ibidem d. An extrahere poteris Leviathan hamo ? Sic illuditur avi et pisci, qui dum vult escam devorare, capitur hamo, vel laqueo. Sic Diabolo illusit Christus ; ostendit ei escam humanitatis, sub qua abscondit ferrum divinitatis et dum voluit devorare humanitatem, captus est potentia divinitatis. Hec Λ omnia sunt in mari. Et
Numérotation du verset Ps. 103,26 
moraliter
marg.| {m} Illic] id est in mari naves pertransibunt. Et quia dixerat quod ibi sunt et parva et magna animalia, specificat de magnis. Unde dicit.
marg.| {o} Draco iste quem formasti] etc. Draco, est maximum animal, quod in mari habitat. Et licet sit magnum et forte : tamen defacili illuditur ei cum gallina assata, quam ponunt in pertica et ipse insequitur gallinam et ipsi insiliunt {2.269ra} Δ super1 dorsum eius et sic capiunt eum. Postea commendat eum ab eo, quod omnia animalia pascit aerea, aquea et terrestria. Unde dicit.
1 super] supra Ed1703 (268va reclam.)
Numérotation du verset Ps. 103,27 
marg.| {a} Omnia a te expectant] etc. Si omnia expectant, ergo qui non expectat, nihil est. Ergo qui a Mundo, vel ab homine expectant, vel per sapientiam Mundi Deum prevenire volunt, nihil sunt et socii eius, qui non est. Iob. 18.c.
marg.| {b} Ut des] Hoc est contra simoniacos, qui emunt, aut vendunt spirituale. Hoc est etiam contra prematuros, qui habent prebendas et beneficia, antequam sciant non solum spiritualia tractare, sed et temporalia dispensare, sicut qui daret pullo equino prebendam, antequam sciret, aut posset comedere. Non constituit Dominus Episcopos, ut dent talibus prebendas, sed dicitur Lc. 12.e. ut det illis in tempore, non superflua, sed mensuram. Quod etiam innuitur, cum subiungit.
Numérotation du verset Ps. 103,27 
allegorice
marg.| {a} Omnia] ista   [a te expectant] etc. Cibus draconis, cui dictum est. Gn. 3.c. Terram comedes omnibus diebus vite tue, est terra, id est terrena amantes, quia tales incorporat sibi Diabolus, sed non nisi Deo permittente. Unde dicit.
Numérotation du verset Ps. 103,27 
moraliter
marg.| {a} Omnia a te expectant] etc. quia non possunt habere, nisi Deus det illis. Unde subdit.
Numérotation du verset Ps. 103,28 
marg.| {c} Dante te] etc. quasi, non tantum dabis eis quod non sufficiat ad colligendum, sicut et de Manna dicitur. Colligat ex eo unusquisque quantum sufficit. Sed quia Prv. 30.c. Ignis numquam dicit, sufficit, scilicet ignis cupiditatis. Ibi determinat, quid uni sufficiat, dicens Ex. 16.d. Colligat ex eo unusquisque quantum sufficit ad vescendum, gomor per capita singula. Cuilibet enim sufficit unum beneficium, aut una prebenda ad vescendum, licet forte non ad luxuriandum, aut ad pompas seculi ducendum.
marg.| {f} Aperiente te] etc. scilicet largitatis.
marg.| {g} Omnia implebuntur] etc. id est Dei beneficiis. Quia ut dicitur Iac. 1.a. Omnibus dat affluenter. Sir. 18.b. Misericordia hominis circa proximum suum ; miseratio autem Dei super omnem carnem.
Numérotation du verset Ps. 103,28 
allegorice
marg.| {c} Dante te] id est permittente te.
marg.| {d} Illis Demonibus]
marg.| {e} Colligent] istas escas. Sed Christo manifestato in carne, potestas eorum fuit restricta et bonis data fuit facultas bene operandi. Hoc est, quod sequitur.
marg.| {f} Aperiente te] etc. Manus Patris, per quam operatur, est Filius, quam aperuit, cum filium in carne manifestavit et tunc quantum in ipso fuit, omnia impleta sunt bonitate, quia homines bonas vias docuit et eos bonos fecit, secundum quod dicit Io. 10.f. Multa bona opera ostendi vobis. Sed interim ante Incarnationem.
Numérotation du verset Ps. 103,28 
moraliter
marg.| {c} Dante te illis] scilicet escas.
marg.| {e} Colligent] eas. Et
marg.| {f} Aperiente te] etc.scilicet largitatis tue et dando fertilitatem.
marg.| {g} Omnia implebuntur] etc. id est cibariis et alimentis, que dantur ex tua bonitate.
Numérotation du verset Ps. 103,29 
marg.| {h} Avertente autem] etc. Dominus avertit faciem ab homine, cum eum flagellando se iratum ostendit, sicut Gn. 31.a. dixit Iacob ad Laban. Video faciem patris vestri, quod non sit erga me sicut et nudiustertius. Et tunc turbantur homines ad penitentiam, Ier. 31.d. Postquam ostendisti mihi, scilicet te iratum, percussi femur meum, confusus sum et erubui. Hoc est, quod subdit.
marg.| {k} Auferes spiritum eorum] scilicet spiritum superbie, quia in tribulatione aufertur spiritus elationis. Iob. 6.a. Sagitte Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum.
marg.| {l} Et deficient] scilicet ab illo spiritu. Quia Prv. 12.a. Verte impios et non erunt.
marg.| {m} Et in pulverem] etc. id est se pulverem esse recognoscent. Et cum sic reversi fuerint in pulverem.
Numérotation du verset Ps. 103,29 
allegorice
marg.| {h} Avertente] etc. id est differente mittere et manifestare Filium, qui est facies tua.
marg.| {i} Turbabuntur] a tentationibus Diaboli, qui in eos maiorem potestatem habebit. Unde Ps. 79. petit. Ostende faciem tuam et salvi erimus. Et exigentibus peccatis eorum.
marg.| {k} Auferes] etc. id est spiritum prophetie. De quo 1. Cor. 12.a. Alii quidem per spiritum datur sermo sapientie. Sic turbatus erat Saul. 1Rg. 28.c. qui dicebat. Coarctor nimis, si quidem Philistiim pugnant adversum me et Deus recessit a me et exaudire me noluit, neque in manu prophetarum, neque per somnia.
marg.| {l} Et] illo spiritu ablato, deficient et in pulverem suum revertentur, id est recognoscent se pulverem esse et viles, sicut Abraham. Gn. 18.d. Loquar ad Dominum meum, cum sim cinis et pulvis. Mi. 1.c. In domo pulveris pulvere vos conspergite. Sed postquam ita post ablationem Prophetie humiliati fuerint, dabis eis spiritum tuum et prophetabunt, sicut in Apostolis factum est. Unde subdit.
Numérotation du verset Ps. 103,29 
moraliter
marg.| {b} Avertente autem] etc. pro peccatis hominum dans terre sterilitatem, turbabuntur. Iterum commendat eum a potentia dissolvendi et ad nihilum redigendi ea, que fecit. Unde dicit
marg.| {k} Auferes spiritum eorum] id est vitam.
marg.| {l} Et] tunc   deficient et desinent vivere.
marg.| {m} Et in pulverem] id est in terram, de qua sumpti sunt. Postea commendat eum ab invocatione terre nascentium, cum dicit.
Numérotation du verset Ps. 103,30 
marg.| {n} Emitte spiritum] id est gratiam Spiritus sancti.
marg.| {p} Et creabuntur] ex nihilo humilitatis et pulveris et superaddito spiritu tuo, vivent. Et nota, quod dicit duo, scilicet   [creabuntur] et, renovabis faciem terre. Hi sunt duo effectus gratie. Peccatum enim in homine omnino destruit et annihilat similitudinem Dei, que est quo ad gratuita ; imaginem autem Dei, que est quo ad naturalia, licet non destruat, tamen diminuit et deturpat. Gratia vero, que peccato opponitur, restituit, quod peccatum abstulerat. Unde dicit.
marg.| {d} Emitte spiritum tuum] id est gratiam spiritus tui.
marg.| {p} Et creabuntur] quantum ad similitudinem, que omnino perierat et nihil facta erat.
marg.| {q} Et renovabis faciem terre] id est anime quantum ad imaginem, que deturpata erat. Gn. 1.a. Terra erat inanis et vacua. Eph. 4.f. Renovamini spiritu mentis vestre, etc. Hoc autem totum est ad gloriam Dei et debet esse. Unde subit.
Numérotation du verset Ps. 103,30 
allegorice
marg.| {n} Emitte spiritum tuum] de celo in Apost. Et est thema in Pentecoste. Act. 2.a. Factus est repente de colo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis. Ioel. 2.g. Effundam spiritum meum super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filie vestre.
marg.| {p} Et creabuntur] de piscatoribus facti Predicatores.
marg.| {q} Et renovabis] per baptismum, sicut agrum incultum. Ier. 4.a. Novate vobis novale.
marg.| {r} Faciem terre] id est Ecclesie. Is. 27.b. Implebunt faciem orbis semine, scilicet predicationis sue, quia in omnem terram exivit sonus eorum. Sed quia non suam, sed Christi gloriam querebant, bene addit.
Numérotation du verset Ps. 103,30 
moraliter
marg.| {n} Emitte spiritum tuum] id est ventum vel voluntatem tuam.
marg.| {p} Et creabuntur] terre nascentia.
marg.| {q} Et] tunc   renovabis faciem terre. Renovatur enim terra per flores et frondes et fructus et herbas. Vel de resurrectione corporum intelligit, ita.
marg.| {k} Auferes spiritum eorum] etc. Sed tamen {n}   Emitte] id est   emittes {o}   Spiritum tuum] id est potentiam tuam.
marg.| {o} Vel Spiritum , id est animas eorum,   tuum quia eum creasti,
marg.| {p} Et creabuntur] id est recreabuntur.
marg.| {q} Et renovabis] etc. ad litteram, quia tunc Mundus innovabitur. Et quia tantus est Dominus, laudat eum et benedicit eum, dicens.
Numérotation du verset Ps. 103,31 
marg.| {s} Sit gloria Domini] etc. Gloria, est frequens fama cum laude. Et ex gloria sequitur spiritualis letitia.
marg.| {2.269va} Δ Unde addit {b} Letabitur Dominus] etc. id est faciet vos letari et maxime in operibus terribilibus. Unde addit :
Numérotation du verset Ps. 103,31 
allegorice
marg.| {s} Sit gloria Domini] id est gloria detur Deo.
marg.| {a} Λ In seculum] id est in eternum. Et sic.
marg.| {b} Letabitur Dominus] etc. id est in eis, que facit in eis. Nisi enim gloria detur Deo non letatur Dominus in operibus quantumcumque bona videantur. Mt. 6.c. Si oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Et que sunt opera, que operatur Deus per Apostolos ? Conversio peccatorum. Unde addit :
Numérotation du verset Ps. 103,31 
moraliter
marg.| {s} Sit gloria Domini] etc. id est in eternum, ex hac, scilicet renovatione, * quia
marg.| {b} Letabitur Dominus] etc. secundum illud Gn. 1.d. « Vidit Deus cuncta que fecerat et erant valde bona ». Bene autem dicit.   Sit gloria Domini in seculum, id est in eternum, ad differentiam glorie hominum, que cito transit. Is. 40.b. Omnis gloria eius quasi flos feni. Letabitur in operibus. Duo sunt genera operum Domini, videlicet opera misericordie et opera iustitie. Et in utroque letatur Dominus, videlicet cum iuste punit et cum pie retribuit. Dt. 28.g. Sicut autem letatus est. Dominus super vos, bene vobis faciens, vosque multiplicans, sic letabitur disperdens vos, atque subvertens. De his duobus operibus subiungit.
Numérotation du verset Ps. 103,32 
marg.| {c} Qui respicit terram] etc. quasi dicat ita defacili facit terre motum, sicut respicit eam.
marg.| {f} Qui tangit montes] calore Solis.
marg.| {h} Et fumigant] calefacti. Fumigant etiam quidam montes eructantes et vomentes ignem.
Numérotation du verset Ps. 103,32 
allegorice
marg.| {c} Qui respicit] oculo misericordie.
marg.| {d} Terram] id est terrena corda.
marg.| {e} Et facit eam tremere] per timorem, Eccl. 16.c. Cum conspexeris illa Deus, tremore concutientur.
marg.| {f} Qui tangit] interius perterrendo, vel exterius flagellando.
marg.| {g} Montes] id est magnos et elevatos in seculo. Iob. 19.c. Manus Domini tetigit me.
marg.| {h} Et] tacti   [fumigant] per compunctionem et devotionem. Sic tactus Paulus fumigavit. Is. 6.b. Commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis et domus impleta est fumo.
Numérotation du verset Ps. 103,32 
moraliter
marg.| {c} Qui respicit] oculo misericordie.
marg.| {d} Terram] corda terrenorum.
marg.| {e} Et facit eam tremere] per timorem, ut supra dictum est.
marg.| {f} Qui tangit] puniendo.
marg.| {g} Montes] id est superbos.
marg.| {h} Et fumigant] in inferno Is. 65.a. Qui dicunt recede a me, ne appropinques mihi, quia immundus es. Ecce superbia. Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die.
Numérotation du verset Ps. 103,33 
marg.| {i} Cantabo Domino] Tertia pars, in qua promittit se semper laudaturum. Dicit ergo. Cantabo Domino, laudando eum pro beneficiis supra dictis et secundum litteram et secundum allegoriam.
marg.| {k} In vita mea] id est semper dum vivo in hac vita, Ier. Numquam meum iuvante Domino cessabit eloquium. Vel potest ita legi, ut non ad hanc vitam restringatur, sed etiam ad vitam eternam extendatur, in qua erit cantus et laudatio iugis et eterna. Ps. 70. in te cantatio mea semper. Et alibi. Ps. 83. In secula seculorum laudabunt te. Nec solum ore cantabo, sed manu.
marg.| {l} Psallam Deo meo] etc. id est bona opera faciam in presenti, non enim in futuro operari licebit. Gal. ult. c. Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes. Et ex his duobus sequitur.
Numérotation du verset Ps. 103,33 
moraliter2
prol.| Tota ista expositio moralis est satis, sed adhuc possumus {2.269vb} aliter exponere moraliter.
marg.| {i} Cantabo] etc. Supra immediate dictum est.
marg.| {s} Qui tangit montes] scilicet superbos peccatores puniendo.
marg.| {g} Et fumigant] in igne inferni. Unde modo Propheta in persona penitentis timentis illam sententiam dicit.
marg.| {i} Cantabo Domino] in confessione peccatorum. Is. 23.d.b « Sume citharam, circui civitatem meretrix oblivioni tradita, bene cane, frequenta canticum ». Meretrix oblivioni tradita est peccatrix anima, que debet sumere voluntarie citharam, id est penitentiam, in qua extendantur et arceantur membra corporis et vires anime, sicut chorde in cithara. Et circuite civitatem cordis sui recogitando omnes annos suos in amaritudine anime. Bene canere, bene confitendo. Et nota, quod non bene canit, qui notas transilit, vel falsificat, vel diminuit, vel qui discordat. Hec quandoque fiunt in confessione. Notas transilit, qui peccata aliqua, de quibus recolit, in confessione tacet. Falsificat, qui mentitur. Diminuit, qui excusat. Discordat, qui corde non penitet, debet enim concordare cor ori et contrito confessioni. Sic ergo debet cantare, sed   [Domino] non Mundo. id est ut Dei gratiam, non hominum, acquirat. Contra hypocritas, qui confitentur, ut boni videantur.
b Is. 23, 16.
marg.| {k} In vita mea] Hoc est contra eos, qui cum incipiunt mori, tunc incipiunt confiteri. Sir. 17.d. Ante mortem confitere, a mortuo quasi nihil perit confessio. Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius. Post confessionem sequi debet satisfactio. Unde addit :
marg.| {l} Psallam] id est late operabor.
marg.| {m} De meo] id est ad honorem eius.
marg.| {n} Quamdiu sum] Iob. 32.d. Nescio quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus. Tunc autem Dominus acceptam habet hominis confessionem, quando sequitur satisfactio. Unde subdit.
Numérotation du verset Ps. 103,34 
moraliter
marg.| {o} Iucundum sit ei] etc. scilicet laus. Cum enim homo laudans Deum bona opera facit, tunc laus illa iucunda est Deo. Unde et infra similiter dicitur. Ps. 146. Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus, Deo nostro sit iucunda, decoraque laudatio. Iucunda quantum ad Deum, cui fit ; decora quantum ad homines, coram quibus sit. Iucunda non est Deo, nisi bona opera concomitentur. Quia sicut dicitur supra Peccatori dixit Deus, quare tu enarras iustitias meas, etc. Nec decora est hominibus, quia sicut dicitur. Eccl. 15.c. Non est speciosa laus in ore peccatoris.
marg.| {p} Ego vero delectabor] etc. ut mutua sit condelectatio. Sicut dicitur. 1Io. 4. In Deo manet et Deus in eo. Et Apc. 3.d. Cenabo cum illo et ipse mecum. Et exemplo mei delectantis in Domino.
Numérotation du verset Ps. 103,34 
moraliter2
marg.| {o} Iucundum sit] etc. scilicet confessio. Et tunc maxime est iucunda, quando non revertitur ad vomitum. Unde hoc orando, dicit. Iucundum sit. Ps. 100. Si mei non fuerint dominati, scilicet Demones et mali motus, tunc immaculatus ero et emundabor a delicto maximo et erunt ut complaceant eloquia oris mei. Postquam autem ita homo de peccato exivit, tunc incipiunt ei sapere spiritualia et celestia et immittit ei Dominus consolationes. Unde addit
marg.| {p} Ego vero] de cetero, delectabor in Domino, qui prius delectabar in peccato, secundum illud Iob. 38.a. Esse sub sentibus delicias computabant. Hanc autem delectationem in Deo habendam quandoque impediunt multum tentationes et motus carnales. Unde petendo subiungit.
Numérotation du verset Ps. 103,35 
moraliter
marg.| {q} Deficiant peccatores] etc. id est a terrenitate, ut iam terrena non agant, aut diligant. Et dicit, peccatores, in se et iniqui, in alios supple, deficiant, ita ut non sint, scilicet iniqui secundum illud. Prv. 12.a. Verte impios et non erunt. Et pro his omnibus.
marg.| {t} Benedic, anima mea, Domino] ut prius. Periodalis est iste Psalmus, quia ab eodem incipit et terminatur. In quo innuit, quod finis bonorum similis est principio, quia perseverat in bono, non sicut stulti, quibus dicit Apostolus Gal. 3.a. Sic stulti estis ut cum spiritu ceperitis, nunc carne consummamini.
Numérotation du verset Ps. 103,35 
moraliter2
marg.| {q} Deficiant peccatores] etc. id est pravi motus a corde, qui dicuntur peccatores, quia sunt principium peccati.
marg.| {r} Et iniqui] id est motus avaritie et crudelitatis.
marg.| {s} Ita ut] penitus non sint et hoc de facili magis fit, quando in principio resistitur eis. Unde supra In matutino interficiebam omnes peccatores terre, etc. id est in principio tentationis omnes pravos motus. Cassiodorus : Dum adhuc parvuli sunt, allide filios Babylonis, id est sensus carnales, ne si teneri non fuerint enecati, in nostram perniciem convalescent et postea firmius radicati, non possint evelli. Tunc autem solent magis intrare ad animam isti pravi motus, quando eam inveniunt otiosam. Unde hortatur suam animam, ut occupet se in Dei laudibus dicens et concludens.
marg.| {t} Benedic anima] etc. et sic intenta Dei laudibus talibus motibus non poteris intendere. Is. 48.b. Infrenabo te laude mea, ne intereas. Prv. 11.d. Anima, que benedicit, impinguabitur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 103), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_103)

Notes :