Psalmus 91

Numérotation du verset Ps. 91,1 

¶ Psalmus cantici
¶Codd. : (Ps. 91) D30 Rusch Ps-G
in die sabbati.
Numérotation du verset Ps. 91,2 I

Bonum est
confiteri
Domino ¦ et psallere
nomini tuo Altissime.
Numérotation du verset Ps. 91,3 II

Ad annuntiandum
mane
misericordiam tuam ¦ et veritatem tuam
per noctem.
Numérotation du verset Ps. 91,4 III

In decacordo
psalterio ¦
cum cantico
in cithara.
Numérotation du verset Ps. 91,5 IV

Quia delectasti me
Domine
in factura tua ¦
et in operibus
manuum tuarum exultabo.
Numérotation du verset Ps. 91,6 V

Quam magnificata sunt opera tua Domine ¦
nimis profunde facte sunt cogitationes tue.
Numérotation du verset Ps. 91,7 VI

Vir insipiens
non cognoscet ¦ et stultus
non intelliget hec.
Numérotation du verset Ps. 91,8 VII

Cum
exorti fuerint
peccatores sicut fenum ¦
et apparuerint
omnes qui operantur iniquitatem.
Numérotation du verset Ps. 91,VIII 

Ut intereant in seculum seculi ¦
Numérotation du verset Ps. 91,9 

tu autem Altissimus in eternum Domine.
Numérotation du verset Ps. 91,10 IX

Quoniam ecce inimici tui Domine
quoniam
ecce inimici tui peribunt ¦
et dispergentur
omnes qui operantur iniquitatem.
Numérotation du verset Ps. 91,11 X

Et exaltabitur sicut unicornis
cornu meum ¦
et
senectus mea in misericordia uberi.
Numérotation du verset Ps. 91,12 XI

Et despexit
oculus meus inimicos meos1 ¦
1 inimicos meos Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] inimicis meis Ps-G
et in2
2 in Ps-G (C O Q Φ U G* K Clementina ) cum Ps-MozC] ab Rusch (hapax), om. D30 Ps-G
insurgentibus
in me malignantibus audiet auris mea.
Numérotation du verset Ps. 91,13 XII

Iustus ut palma florebit ¦ sicut3 cedrus Libani multiplicabitur.
3 sicut Ps-GB V D ΩS) Clementina Rusch ] et praem. Ω M, ut Ps-G
Numérotation du verset Ps. 91,14 XIII

Plantati
in domo Domini ¦
in atriis
domus4 Dei nostri florebunt.
4 domus Ps-G (I ΨB V D Ω) Clementina Rusch ] om. Ps-G
Numérotation du verset Ps. 91,15 XIV

Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi ¦
et
bene patientes erunt
Numérotation du verset Ps. 91,16 

ut annuntient.
Numérotation du verset Ps. 91,XV 

Quoniam rectus Dominus Deus noster ¦ et non est iniquitas in eo.

Psalmus 91

Numérotation du verset Ps. 91,1 
marg.| Bonum est confiteri Domino] etc. Titulus.   [Psalmus cantici in die sabbati] In precedenti Psalmo egit de victoria tentationum. Sed quia victoriam tentationum sequitur quies mentis, ideo in hoc Psalmo et in hoc titulo agitur de quiete mentis, que est sabbatum, figuratum in illo sabbato, in quo Dominus requievit ab omni opere, quod patrarat, in quo etiam Iudei cessabant ab omni opere servili, per quod representatur sabbatum eternitatis, in quo ab omni pena et miseria eternaliter requiescemus. Est ergo sensus.   [Psalmus] iste, per quem notatur spiritualis operatio, est   [Cantici in die sabbati] quasi dicat spiritualis operatio, que est cantare, Deumque laudare, debet fieri in die sabbati, id est in die festo et in quiete mentis, pro eterna requie obtinenda. Intentio huius Psalmi est, monere, ut hic {2.243va} libenter laboremus pro eternis, agentes sabbatum mentis.
marg.| Modus. Tripartitus est psalmus. Primo ostendit, quomodo bonus imperturbatus agit sabbatum mentis, sciens omnia a Deo bene agi, quod stultus non novit. Secundo, malos asserit perituros, ut ceteri timeant, ibi : [Cum exorti] Tertio, dicit iustos florere, ut gaudeant hac promissione devoti, ibi :   [Iustus, ut palma] Potest autem legi, primo allegorice de Christo et fide ipsius.
marg.| {a} Bonum est confiteri Domino] Christo. Vere bonum, quia sine hoc non est salus. Rm. 10.b. Ore fit confessio ad salutem. Mt. 10.d. Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo. Et quia fides sine operibus mortua est, addit.
marg.| {c} Et psallere Nomini tuo] id est ad honorem Nominis tui operari, O
marg.| {e} Altissime] Christe. Et horum utrumque bonum est.
marg.| {f} Ad annuntiandum mane] huius vite, misericordiam tuam.
marg.| {i} Et veritatem tuam per noctem] mortis, id est ut verbo et opere ostendamus. Quoniam dum sumus in hac vita, speramus misericordiam eius consequi et ne videatur presumptio, timemus in morte et post mortem iustitiam, quia nunc est tempus miserendi, sed tunc ipse accipiet tempus. Et cum acceperit tempus, ipse iustitias iudicabit. Modum autem psallendi determinat dicens,
marg.| {2.244ra} Δ {a} In decachordo] quasi dicat, bonum est psallere Domino. Et quomodo ?   [In decachordo psalterio] id est in spiritu observantia decem preceptorum vivificato. Item bonum est psallere.
marg.| {b} Cum cantico in cithara] id est verbo et opere, id est in gaudio et carnis mortificatione. Et vere bonum est sic psallere.
marg.| {d} Quia delectasti me, Domine, in factura tua] id est in salute, quam operatus es in medio terre. Unde et apertius sequitur.
marg.| {e} Et in operibus manuum tuarum] in Cruce expansarum et affixarum, exultabo, Gal. ultim. d. Mihi absit gloriari, nisi in Cruce Domini nostri Iesu Christi. Hab. ult. d. Ego autem in Domino gaudebo et exultabo in Deo Iesu meo. Et vere exultandum, quia magna pro nobis fecisti. Unde sequitur :
marg.| {f} Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profunde facte sunt cogitationes tue] quasi ab antiquo
prol.| {2.244va} Δ cogitasti redimere nos per sanguinem tuum. Sed.
marg.| {a} Vir insipiens] Iudeus non cognoscet.
marg.| {c} Et stultus] Gentilis, quantum ad eos, qui crucifixerunt Christum ad suggestionem Iudeorum.
marg.| {d} Non intelliget hec] quia si cognovissent, numquam Dominum glorie crucifixissent 1Cor. 2.b.
prol.| Θ
marg.| {a} Bonum est] etc. Vel secundum quod exponunt Glosse, aliter exponamus. Agens ergo de sabbato mentis, primo ponit illud, quod facit quietem in mente. Fit enim maxime per laudem Dei. Unde a laude incipit, dicens.
marg.| {a} Bonum est] confessione laudis, quod est laudare Deum, scilicet quia est fons omnium bonorum. Unde dicit.
marg.| {b} Domino] in cuius manu sunt omnia bona. Ps. Laudate Dominum, quoniam bonus est Dominus. Et sumitur bonum multis modis.
marg.| Est Bonum :
- Honestum. Tob. 12.b. Opera Dei revelare et confiteri honorificum est.
- Utile. Ps. 148. Confessio eius super celum et terram.
- Delectabile. Ps. 146. Iucunda, decoraque laudatio.
- Conveniens nature. Is. 43.c. Populum istum formavi mihi, laudem meam narrabit.
- Consonum voluntati. Is. 26.b. Memoriale tuum in desiderio anime. Idc. 5.a.
- Ego sum, ego sum, que Domino canam, psallam Domino Deo Israel. Sic ergo multipliciter bonum est confiteri Domino. Unde alibi dicit Ps. Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes. Et quid debent confiteri ?
marg.| Debent confiteri
- Homines, Deum. 2Mcc.9.b. Iustum est subditum esse Deo et mortalem non patria Deo sentire.
- Creati, Creatorem. Dn. 3.e. Benedicite omnia opera Domini Domino.
- Redempti, redemptorem. Ps. Dicant, qui redempti sunt a Domino.
- Grati, benefactorem, Col. 3.c. Grati estote.
- Servati, servatorem. Dt. 32.b. Custodivit eum quasi pupillam oculi sui.
- Promoti, promotorem. Is. 1.a. Filios enutrivi et exaltavi, etc.
- Eruditi, eruditorem. Ier. 6.b. Erudire, Hierusalem, ne forte recedat anima a te. Dt. 32.b. Circumduxit eum et docuit.
- Castigati, castigatorem. Ier. 31.c. Castigasti me, Domine et eruditus sum.
- Glorificati, glorificatorem. Ps. 90. Glorificabo eum.
- Damnati, relaxatorem. Ps. 76. Numquid obliviscetur misereri Deus, aut continebit in ira misericordias suas ?
- Et non tantum ore confitendum est Deo, sed et opere. Unde addit :
marg.| {c} Et] bonum est,   [psallere nomini tuo] o,   [Altissime] id est operari ad honorem Nominis tui. Psallere, dicitur a psallin, quod est tangere et per tactum significatur operatio, Bonum est ergo psallere.
marg.| Unde alibi : “Laudate Dominum quoniam bonus est psalmus” quia Psalmi :
- Fugat Demones.
- Vocat Angelos.
- Excitat devotionem.
- Placat Deum.
- Impetrat veniam.
- Hilarat animam.
- Illuminat conscientiam.
{d} Nomini tuo] Cor non dicit psallere tibi, sicut,   [confiteri] quia non sufficimus Deum psallendo laudare, quia incomprehensibilis nobis est. Possumus tamen unum aliquod de nominibus eius, per quod nobis eius opera intimantur, utcumque sustentare. Verbi gratia, quod Iesus salvator est, quod pius, quod iustus, {2.243vb} quod protector, etc. ipsa enim nomina laudes eius sunt. Postea ostendit, ad quid laudandus est Deus, scilicet ut ad talem statum veniat laudans : ut equaliter laudet et in prosperis et in adversis : Unde dicit.
marg.| {f} Ad annuntiandum] quasi dicat, bonum est confiteri : et hoc usque   [ad annuntiandum] id est usque dum ad hoc veniat, ut annuntiet.
marg.| {g} Mane] id est in prosperitate.
marg.| {h} Misericordiam tuam] id est iustitiam :
marg.| {k} Per noctem] id est in tempore adversitatis. Tunc autem est homo, in bono statu, quando equaliter laudat in prosperitate et in adversitate. Vel sic :
marg.| {f} Ad annuntiandum] quasi dicat. Bonum est psallere et confiteri, non propter vanam gloriam : sed ad tuam veram gloriam annuntiandum : que apud nos duobus signis cognoscitur, scilicet misericordia et veritate, id est beneficiis et vindictis. Bene autem dicit, Mane : quia quidam ante vesperam nolunt annuntiare : neque confiteri Dei laudes, aut sua peccata. Vespera est etas ultima, vel finis vite : Mane vero est pueritia, vel initium conversionis. Bubo et noctua cantant in sero : sed indelectabiliter : hec est letitia Demonum. Item veritas, id est iustitia Dei annuntiatur etiam in nocte Inferni : Unde de Ioanne Baptista cantatur iste Psalmus secundum Gregorium qui quesivit, Mt. 11.a. Tu es, qui venturus es, an alium expectamus ? Ioannes mane, id est in utero materno annuntiavit Christum et per noctem Inferni etiam mortuus evangelizavit. Θ 1Pt. 3.d. His, qui in carcere conclusi erant, spiritualiter veniens predicavit, id est Christus per se, vel per precursorem. Postea ostendit, quibus instrumentis sit laudandus. Unde dicit.
marg.| {a} In decachordo psalterio] id est in impletione Decalogi. Decalogus enim habet decem chordas ereas, scilicet durabiles et sonoras, scilicet decem precepta, que Deus sonuit et durare precepit et ideo in lapide scripsit. Iste decem chorde in arcu Domini interficiunt decem feras vitiorum, ut dicit Glossa super epistolam ad Corinth. 1. Hoc etiam debet fieri.
marg.| {b} Cum cantico] id est cum mentis hilaritate.
marg.| {c} In cithara] id est in bono opere, vel carnis mortificatione. Cithara enim ab inferiori reddit sonum. Postquam ergo dixerat, quis laudandus et ad quid et quomodo et quibus instrumentis, subiungit propter que, scilicet propter tria, propter que maxime laudandus est Deus. Primum est letitia mentis, que habetur ex consideratione creaturarum Dei. Unde subiungit.
marg.| {d} Quia delectasti me Domine in factura tua] id est in creatura tua. Et notandum quod duplex est letitia in creatura. Una est, qua homo letatur in creatura, ibi sistendo et spem ponendo et illa pessima est et mortifera. Alia est, qua homo delectatur in creatura, ut est opus Dei et via quodammodo ducens ad Deum et ista bona est et de tali loquitur. Et non est ibi tantum letitia mentis, sed et corporis. Unde dicit.
marg.| {e} Et in operibus manuum tuarum exultabo] Idem vocat opus, quod ante facturam. Hoc est ergo primum. Secundum est cognitio, que duplex est in creatura. Una, qua cognoscitur Deus in creatura, ut in materia, scilicet a magnitudine creature. Unde dicit.
marg.| {f} Quam magnificata sunt opera tua, Domine] quasi dicat, valde magna sunt et tu magnus es in operibus tuis. Alia est a forma, scilicet a subtilitate operis. Unde addit :
marg.| {g} Nimis profunde facte sunt cogitationes tue] Vel possunt in hoc versu distingui opera creationis et opera recreationis.
marg.| {f} Quam magnificata sunt opera tua, Domine] scilicet opera creationis, que a Catholicis magnificantur, a Manicheis blasphemantur. Is. 12.b. Cantate Domino, quoniam magnifice fecit. Item opera recreationis digna sunt magnificatione. Lc. 1.e. Fecit mihi magna, qui potens est. De his addit.
marg.| {g} Nimis profunde facte sunt cogitationes tue] scilicet cogitationes pacis. De quibus Ier. 29.c. Dicit Dominus : Ego cogito cogitationes pacis et non afflictionis. Ad profunditatem harum cogitationum non potuerunt attingere infideles Iudei. Sed nec Petrus poterat, cum dicebat. Absit a te, Domine, non erit tibi hoc. Mt. 16.d. Unde bene additur.
prol.| Θ
prol.| {a} Vir insipiens
marg.| {a} Bonum est] etc. Potest et aliter exponi moraliter de confessione peccatorum sic.   [Bonum est confiteri Domino] peccata, que tunc confitetur homo Deo, quando confitetur Sacerdoti, qui Vicarius Dei est. Et hoc bonum est multis de causis. Prima est : quia in foro penitentiali confessus habetur pro absoluto, quod bene significatum est et expressum. 2Rg. 12.d. Peccavi, dicit David. Et statim Propheta respondit, Dominus transtulit peccatum tuum. Et 1Io. 1.d. Si confiteamur peccata nostra : fidelis et iustus est Deus, ut remittat nobis peccata nostra. E contrario autem est in foro seculari. Unde Non est confessi causa tuenda rei. Secunda causa est, quia detegendo Sacerdoti peccata tegimus chirographum diaboli, ut nihil possit in eo legere. Quod petebat David dicens Secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Ps. 40. Beati, quorum remisse sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. Tertia causa est, quia si non revelentur hic peccata in confessione, omnibus patebunt in Iudicio. 2Rg. 12.c. Tu fecisti hec abscondite, ego vero palam faciam verbum istud in conspectu omnis Israel et in conspectu Solis huius. Naum. ult. b. Revelabo pudenda tua in facie tua et ostendam gentibus nuditatem tuam. Quarta causa est, quia Sacerdos tamquam medicus vulnera sanat, que sanari non possunt, nisi ostendantur, Eccl. 38.b. Qui delinquit in conspectu eius, qui fecit illum, incidet in manus Medici. Gregorius Sancti, quia mentis sue vulnus sine putredine non considerant, libenter se sub manu Medici ad sectionem parant, ut aperta cute virus exeat, quod clausum miserabiliter latebat. Quinta causa est, quia anima per confessionem vivit et reviviscunt opera mortua per peccatum. Prv. 10.b. Vena vite os iusti, os autem impiorum operit iniquitatem. Ioel. 2.f. Reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, rubigo et eruca. Sed quia confessio non sufficit, si satisfactio negligatur, addit. Et psallere, scilicet bona opera satisfactoria. Hec duo coniunxit Dominus Mt. 8.a. quando leproso, qui volebat mundari a lepra per quem penitens intelligitur, dixit. Vade, ostende te Sacerdoti, scilicet per confessionem et offer munus, quod precepit Moyses in testimonium illis, scilicet per opera satisfactionis. Sed quia hec opera non debet homo facere pro favore hominum, sed tantum pro salute sua et honore Dei, bene addit.
marg.| {d} Nomini tuo Altissime] Nomen istud est Iesus, quod interpretatur Salvator. Nec in illis operibus debet confidere, nec sibi arroganter ascribere, quod ad penitentiam est conversus, sed totum Dei misericordie debet attribuere. Unde sequitur :
marg.| {f} Ad annuntiandum mane] conversionis nove.
marg.| {h} Misericordiam tuam] quia in illo mane nihil est meriti ex parte hominis, sed pura Dei misericordia. Th. 3.c. Misericordie Domini est, quia non sumus consumpti. Ps. 5.c. Mane astabo tibi.
marg.| {i} Et veritatem tuam, per noctem] Per noctem intelligi potest mors, in qua debet homo annuntiare veritatem, quia tunc debet merita sua et Dei promissa conferre. Audi Paulum utrumque facientem. 1Cor. 15.b. Non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei, gratia autem Dei sum id, quod sum. Ecce mane annuntiabat misericordiam Dei. Sed   [per noctem] id est in fine suo veritatem conferebat, dicens. 2Tim. 4.b. Ego enim iam delibor et tempus resolutionis mee instat, Ecce nox. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, in reliquo reposita est mihi corona iustitie, * quam reddet mihi Dominus in die illa iustus iudex. Ecce veritas meritorum et promissorum. In quibus autem debeant consistere ista merita et hec opera satisfactionis, notatur consequenter, cum subiungit.
marg.| {a} In decachordo psalterio cum cantico in cithara] Per hec enim notantur tria, que sunt in satisfactione, scilicet ieiunium, sive carnis maceratio, eleemosyna et oratio. Per psalterium decachordum, carnis maceratio, quia chorda de corio fit, {2.244rb} et extenditur in ligno, ut sonet ; sic caro in cruce arcte penitentie. Decem chordas enumerat Paulus 1Cor. 4.c. Usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis cedimur et instabiles sumus et laboramus manibus nostris operantes : maledicimur et benedicimus ; persecutionem patimur et sustinemus ; blasphemamus et obsecramus, tamquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. Per Canticum intelligitur hilaritas, que debet esse in eleemosynarum largitione. 2Cor. 9.b. Hilarem datorem diligit Deus. Per citharam, que querulum habet sonitum et lignis ambit chordas, intelligitur oratio et precipue officium Misse, in qua representatur Christi Passio. Item hic notantur alia tria, que debent esse in Predicatore, videlicet desiderium eternum, predicatio et carnis maceratio. Primum in   [psalterio] notatur, quia reddit sonum a superiori. Secundum in   [cantico] Tertium in   [cithara] Hec specialiter fuerunt in Precursore Domini, qui ut dicitur Io. 5.f. Erat lucerna ardens et lucens. Ardens, per desiderium eternorum, lucens, per doctrinam, lucerna, per carnis mortificationem. Lucerna enim fit de corio tenui, extenso in lignis.
marg.| {d} Quia delectasti me Domine in factura tua] Non dicit factura delectavit me, sed tu in ea. Facture enim delectant malos. Deus autem delectat bonos in facturis suis. Sap. 13.a. Solem et Lunam rectores Orbis terrarum Deos putaverunt, quorum si specie delectati deos putaverunt, sciant, quanto his Dominator eorum speciosior est. Aut si virtutem et opera mirati sunt, intelligant ab illis quoniam, qui hec fecit, fortior est illis. A magnitudine enim speciei et creature, cognoscibiliter poterit creator horum videri, Rm. 1.c. Invisibilia Dei, per ea, que facta sunt, intellecta conspiciuntur. Eccl. 43.b. Vide arcum et benedic illi, qui fecit illum, valde speciosus est in splendore suo.
marg.| Multi autem nimis delectantur:
- In facturis :
- Aspiciendis. Eccles. 9.b. Averte faciem tuam a muliere compta et ne circumspicias speciem alienam ; propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit.
- Gustandis, ut bono vino. Ioel. 1.b. Flete et ululate omnes, qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam peribit ab ore vestro.
- Tangendis, ut in furto, vel in libidine. Tob. 2.d. Non licet nobis aut edere de furto, aliquid aut contingere. Ps. 104. Nolite tangere Christos meos.
- Audiendis, ut musicis instrumentis et carminibus. Is. 5.c. Cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris et opus Domini, non respicitis.
- Olfaciendis, ut musco circa vestes et libros. Is. 3.d. Et erit pro suavi odore fetor.
marg.| Item sunt alii, qui non in facturis Dei, sed in suis delectantur, ut scholares, qui nimis diligunt quaternos suos, quos sibi fecerunt ; vel inventiones et figmenta, sicut omne animal diligit, que ceteris partum suum. Unde de simia narratur in apologo, quod omnibus fetum suum pretulerit.
marg.| {e} Et in operibus manuum tuarum exultabo] Omnia, que sunt preter hominem, proprie loquendo sunt opera oris eius, quia dixit et facta sunt, hominem vero solum manu plasmavit. In hominibus ergo exultat, qui caritati eorum congaudet. Col. 2.a. Vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum. Solus invidus in bonis Dei contristatur, quando aliis conferuntur. Mt. 20.b. An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ? Sed quia ad certum, non possumus videre merita hominum, quia solus Deus corda hominum intuetur.
marg.| marg.| {f} Quam magnificata sunt opera tua, Domine] scilicet illa opera manuum tuarum, que sunt homines, quam magna sunt in caritate et abundantia meritorum, quasi dicat, nullus scit.
prol.| Quia.
marg.| {g} Nimis profunde facte sunt cogitationes tue] quibus pensas quantitatem meritorum. Et ideo.
Numérotation du verset Ps. 91,moraliter 
marg.| {2.244vb} *{a} Vir insipiens non cognoscet et stultus non intelliget hec] nec etiam sapiens. Sed bene dicit : Insipiens et stultus, quia omnis homo insipiens est et stultus ad investigandas cogitationes Dei, vel etiam seipsum. Eccl. 1.a. Sapientiam Dei, precedentem omnia, quis investigabit ? Rm. 11.d. O altitudo sapientie et scientie Dei, etc. Eccl. 9.a. Sunt iusti, atque sapientes et opera eorum in manu Dei, qui, scilicet ponderat ea et tamen nescit homo utrum amore, an odio dignus sit, sed omnia in futurum servantur incerta.
marg.| {2.245ra} Δ {a} Et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem] illam notabilem, qua Creatorem suum ad mortem persecuti sunt. Hi dispersi sunt per Titum et Vespasianum in universum Mundum.
marg.| {d} Et exaltabitur cornu meum] id est Christus, sicut unicornis. Per cornu, quod de carne nascitur et carnem excedit, significatur bene Christus, qui de carne natus carnem excessit, quia carnales motus non habuit, nec purus homo fuit. Hic in Iudicio exaltabitur, sicut unicornis super inimicos suos, quia indignabitur contra eos et iratus apparebit et eos cornu suo ventilabit et impinget ad penas dicens. Mt. 25.d. Ite maledicti, etc. Et tibi, qui ita loqueris, quid faciet Dominus ? Ecce :
marg.| {f} Et senectus mea in misericordia uberi] erit, quasi dicat super usque in senectutem, id est usque in finem miserebitur mei abundanter. Hoc dicit Ecclesia.
marg.| {h} Et] propter spem huius misericordie, despexit oculus meus inimicos meos, id est vidi eos et contempsi persecutionem eorum.
marg.| {l} Et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea] quasi dicat, audiam et non contradicam eorum insultibus.
prol.| *
marg.| Vel sic.
marg.| {f} Quam magnificata sunt opera tua, Domine ?] quasi dicat quis posset dicere ad quam magna fecisti hec opera, scilicet homines videlicet ad eterna gaudia habenda.
marg.| {g} Nimis profunde facte sunt cogitationes tue] quibus cogitas illa gaudia dare nobis. Ps. 35. Iudicia tua abyssus multa, homines et iumenta salvabis, Domine, quemadmodum multitudo misericordie tue Deus. 1Cor. 2.c. Et Is. 64.b. Quod oculus non vidit et auris non audivit et in cor Λ hominis non ascendit, que preparavit Deus diligentibus se.
marg.| {a} Vir insipiens] cui celestia non sapiunt, non cognoscet.
marg.| {c} Et stultus] qui terrena amat.
Numérotation du verset Ps. 91,moraliter 2 
marg.| {d} Non intelliget hec] 1Cor. 2.d. Animalis homo, non percipit ea, que spiritus Dei sunt, stultitia enim est illi et non potest intelligere. Dt. 32.d. Utinam saperent et intelligerent, ac novissima providerent.
Numérotation du verset Ps. 91,allegorice 
marg.| {e} Cum exorti fuerint] Secunda pars, ubi dicit malos perituros, ut alii timeant. Et primo potest exponi allegorice de Iudeis, sic. Vere Iudeus, vir incipiens non cognoscet, etc. Cum exorti fuerint peccatores, id est prosperati fuerint ipsi accusatores Christi.
marg.| {h} Et apparuerint omnes, qui operantur iniquitatem] id est cum apparuerit et revelaverit se iniqua cogitatio eorum, quasi dicat, duo excecaverunt eos, ut non intelligerent, neque cognoscerent Christum Deum, scilicet prosperitas et malitia. Sed hec malitia et iniqua operatio non Christo nocuit. Unde addit :
marg.| {k} Ut] consecutive, intereant in seculum consecutivum, seculi, id est non tantum in presenti, per captivitatem, sed etiam in futuro, per eternam damnationem.
marg.| {l} Tu autem altissimus in eternum, Domine] Christe licet te in momento conculcaverint. Hoc est, quod alibi dicit. Foderunt ante faciem meam foveam et inciderunt in eam, quasi dicat voluerunt mihi nocere et tantum sibi nocuerunt. Quod apertius adhuc declarans subiungit.
marg.| {m} Quoniam ecce inimici tui] etc. quasi dicat manifesta erit vindicta de inimicis tuis Iudeis. Et bis dicit, inimici, quia fuerunt ei inimici et in vita et post mortem.
marg.| {a} Vir insipiens non cognoscet et stultus non intelliget hec] Insipiens enim et stultus, est Iudeus. Insipiens et tunc Petrus. Unde dixit ei Dominus. Scandalum tu mihi es, quia non sapis ea, que Dei sunt. Vel secundum primam expositionem.
marg.| {a} Vir] quicumque.
marg.| {b} Insipiens non cognoscet] magnitudinem creature, quantum ad materiam et subtilitatem, quantum ad formam, quia etsi cognoscit res ipsas, non tamen in ratione imaginis. Sicut dicit Augustinus de simia, etsi cognoscit imaginem in speculo, non tamen cognoscit in ratione imaginis. Tota ista expositio est satis moralis.
Numérotation du verset Ps. 91,moraliter 
marg.| {e} Cum exorti fuerint , etc.  Moraliter] secundum Glossam potest duobus modis exponi et continuari precedenti versui. Uno modo sic :
marg.| {a} Vir insipiens, non cognoscet et stultus non intelliget hec] que predixi et que dicam, scilicet :
marg.| {k} Ut] id est qualiter peccatores, intereant in seculum seculi, id est in eternum.
marg.| {e} Cum] id est postquam.
marg.| {f} Exorti] id est virere et florere ceperint.
marg.| {g} Sicut fenum] quod cito arescit.
marg.| {h} Et apparuerint] quasi super alios exaltati, sicut palea super granum in area. Palea enim ibi apparet superius et granum occultatur inferius.
marg.| {i} Omnes, qui operantur] he sunt palee, que comburentur igne inextinguibili. Mt. 3.c. Vel secundum quod iacet littera potest legi et continuari sic.
marg.| {c} Stultus] etc. quia prosperitas excecat eum et sola vexatio dabit intellectum auditui, ut dicit Is. 28.e. Hoc est, quod dicit : Non intelliget.
marg.| {e} Cum] id est eo quod.
marg.| {f} {2.244vb} Exorti] id est eis arriserit mundana prosperitas, que licet nunc sit delectabilis et florida, tamen cito in nihilum redigetur. Unde addit similitudinem feni, de quo ita se habere nullus dubitat dicens.
marg.| {g} Sicut] Fenum pulchre oritur, sed pulchritudo eius perit, cum secatum siccatur. Is. 40.b. Gloria eius quasi flos feni. Et post. Vere fenum est populus. Iacob 1.b. Sicut flos feni transibit, exortus est enim Sol cum ardore et arefecit fenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit.
marg.| {h} Et] eo quod, apparuerint, id est in quadam apparentia et quasi quoddam phantasma fuerint.
marg.| {i} Omnes, qui operantur iniquitatem] Ps. 36. Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani et transivi et ecce non erat, etc. Ecce apparentia phantastica. Hunc suum errorem et hanc phantasticam illusionem recognoscent in fine et dicent, ut dicitur Sap. 5.b. Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Ecce quod stultus non intelligit hoc. Quid nobis profuit superbia, aut divitiarum iactantia quid contulit nobis ? Transierunt omnia illa tamquam umbra, etc. Ecce transitus brevis floris feni et apparentie phantastice. Adhuc autem tolerabile esset, si nihil plus mali haberet Mundi gloria, nisi quod cito transit ; sed quod peius et intolerabilius est, ducit ad confusionem et mortem eternam. Unde addit :
marg.| {k} Ut intereant] id est in eternum. Et dicit. Ut. Ergo ne ideo oriuntur, ut intereant potest dici, ut consecutivum, sicut Rm. 5.d. Lex subintravit ut abundaret delictum. Ps. 72. Deiecisti eos, dum allevarentur. Vel. Ut ostensivum, quasi dicat, precedens signum est subsequentis, secundum quod dicit Gregorius Continuus successus temporalium, eterne reprobationis est indicium. Vel etiam. Ut causativum, sicut dicitur Iob. 14.d. Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret. Iob. 24.d. Elevati sunt ad modicum et non subsistent. Illi dico interibunt.
marg.| {l} Tu autem Altissimus] es, in eternum Domine, quasi dicat, tu non corrues in mortem cum eis. Ergo, qui non vult in mortem eternam corruere, tibi adhereat, tibi appropinquet. Adhereat per caritatem, appropinquet per humilitatem. Altissimo enim non appropinquat homo nisi per humilitatem. Et quanto magis se in hoc Mundo exaltat, tanto magis se a Deo altissimo elongat. Lc. 16.d. Quia, quod hominibus altum est, abominatio est apud Deum, Ps. 137. Alta a longe cognoscit. Vel aliter, partim de presenti, partim de futuro potest legi.
marg.| {c} Stultus non intelliget] scilicet.
marg.| {e} Cum exorti] in presenti omnino, sicut prelectum est.
marg.| {h} Et apparuerint] in iudicio futuro, qui operantur iniquitatem. Ad hos dico, apparuerint.
marg.| {k} Ut intereant] sicut boni apparebunt, ut vivant in seculum seculi. Tunc primo apparebit de malis, quid erunt, sicut de Sanctis dicitur. 1Io. 3.a. Nondum apparet, quid erimus. De hac etiam apparitione. 2Cor. 5.b. Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Iudicis, ut recipiat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum, scilicet mali malum et boni bonum. Unde post damnationem malorum, propter bonos subdit.
marg.| {l} Tu autem] Et boni similiter, quia dicitur. 1Io. 3.a. Nondum apparet, quid erimus. Et probat consequenter, quod mali interibunt, dicens.
marg.| {m} Quoniam ecce] in proximo et in evidenti, inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt. Bis dicit, inimici, propter duplices inimicos, omnis enim peccator inimicus est, sed qui peccant contra naturam, dupliciter sunt inimici, quia duplici legi Dei contradicunt, positive, scilicet et naturali. Tales omnes peribunt, ut dicitur. 1Cor. 6.b. Nolite errare, neque fornicari, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores Regnum Dei possidebunt.
marg.| Item diversa genera peccatorum dicuntur inimici, videlicet:
- Mundani. Iac. 4.a. Amicitia huius mundi inimica est Deo.
- Superbi. Ps. 72. Superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper.
- Avari. Am. 5.d. Hostes iusti accipientes munus.
- Luxuriosi et gulosi. Phil. 3.d. Inimicos Crucis Christi, quorum Deus venter est.
- Persecutores Sanctorum. Ex. 23.c. Inimicus ero inimicis tuis. Is. 63.c. Afflixerunt spiritum sancti eius et conversus est eis in inimicum.
- Idololatre. Is. 64.a. Utinam dirumperes celos et descenderes. Et post. Ut notum fieret Nomen tuum inimicis tuis.
- Quicumque peccatores. Rm. 5.b. Cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo.
*
prol.| {a} Et dispergentur,] id est
Numérotation du verset Ps. 91,mystice 
marg.| Vel de presenti potest legi totum ab illo loco: {n} Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam] Pereunt enim peccatores, quia a vero esse recedunt et fiunt socii eius, qui non est. Iob. 17.c.
prol.| Θ
marg.| {a} Et dispergentur] id est a numero Sanctorum separabuntur.
marg.| {b} Omnes] nullo excepto.
marg.| {c} Qui operantur iniquitatem] Mt. 7.d. Tunc confitebor eis, quia numquam novi vos, discedite a me, qui operamini iniquitatem. Propter hoc ergo non est appetenda prosperitas malorum, que tam care emitur. Unde Ps. 36. Noli emulari in eo, qui prosperatur in via sua, noli emulari, ut maligneris, quoniam qui malignantur, exterminabuntur. Et ibidem subiungit de premio patientie Sanctorum, dicens. Sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram. Similiter et hic subiungit de illo premio, dicens.
marg.| {d} Et exaltabitur] etc. quasi dicat non murmuro, non doleo, si modo premor, quia tunc exaltabitur cornu meum, id est potestas et dignitas. Et bene dicit.
marg.| {e} Sicut unicornis] quia nullus exaltabitur, nisi fuerit de unitate Ecclesie, 1Cor. 9.d. Qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium, id est qui est de unitate Ecclesie.
marg.| {f} Et senectus mea] id est novissima mea.
marg.| {g} In misericordia uberi] id est in ubertate celestis patrie, quam ex misericordia dabit mihi Dominus. Ps. 35. Inebriabuntur ab ubertate domus tue.
marg.| {h} Et] licet in exitu insidientur mihi demones sicut et S. Martino, tamen despexit, id est despiciet.
marg.| {i} Oculus meus] iam videns Christum occurrentem mihi.
marg.| {k} Inimicos meos] id est demones.
marg.| {l} Et insurgentibus in me malignantibus] demonibus, ut insultent et terreant.
marg.| {m} Audiet Auris mea] Quid ? Illud Mt. 25.b. Intra in gaudium Domini tui, Ps. 111. Ab auditione mala non timebit.
prol.| Θ
marg.| {a} Et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem] Ez. 5.c. Tertiam partem tuam in omnem ventum dispergam, etc. Tertia pars anime, est vis concupiscibilis. Hec dispergitur in omnem ventum tentationis. Dispergitur etiam ad paleas Egypti. Ex. 5.b. Ad ventum inanis glorie, ad latebras luxurie.
marg.| {d} Et exaltabitur , etc.  cornu meum] Cornu, quo impetitur et interficitur diabolus, est mucro predicationis. Hoc in unicorni, scilicet animali fero et monstruoso exultatur, quando qui magnus peccator fit egregius Predicator, ut Saulus Act. 9.d. Is. 37.g. De Sennacheribus Rege Assyriorum, per quem diabolus intelligitur, dicitur. Filii eius percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Ararath, id est filii diaboli prius, modo occidunt eum in aliis, sed non sunt tuti, nisi fugiant in Ararath, que interpretatur mons vellicatus et significat Religionem pauperem. Omnis enim Religio mons est et debet esse per eminentiam vite et regule. Sed quidam sunt herbosi et fruticati per copiam reddituum. Illa vero Religio vellicata, que nihil sibi reliquit, nisi ipsam substantiam motis.
marg.| {f} Et senectus mea] id est vita matura erit.
marg.| {g} In misericordia uberi] id est habebit uberes fructus operum misericordie. De hac senectute. Sap. 4.b. Senectus venerabilis est, non diuturna, neque numero annorum computata, cani autem sunt sensus hominis et etas senectutis vita immaculata. Naturalis senecta solet esse sterilis, ut patet in Sara. Gn. 18.b. Desierant Sare fieri muliebria. Sed senectus ista fecundior est in spirituali prole. Dt. 33.d. Benedictus in filiis Aser, etc. Et post. Sicut dies iuventutis tue, sic et senectus tua. Aser interpretatur atrium, vel divitie, vel beatitudo. Hec tria competunt viro iusto, qui habet latum atrium in caritate, divitias in fide. Is. 33.a. Et erit fides temporibus tuis divitie. Beatitudinem in spe, quia Rm. 8.e. Spe salvi facti sumus.
marg.| Item senectus ad litteram debet esse   in misericordia uberi : {2.245rb} Quia senes ad litteram magis debent esse misericordes, propter multas rationes, videlicet
- Quia Dum deficit via, debent aliis impertiri viaticum. Sen. Deficiente via, augere viaticum dementie est. Lc. 12.c. Stulte, hec nocte repetent animam tuam, etc.
- Deficiunt nundine huius vite, quantum ad ipsos, unde debent emere de pecunia sua quicquid possunt. Ez. 46.d. In nundinis et solemnitatibus erit sacrificium, scilicet eleemosyna oblata pauperibus.
- Navigantes appropinquant portui, ubi navis salvabitur, vel peribit, unde abundare debent eleemosynis. Iud. 5.c. Aser navigabat in littore maris, Aser interpretatur atrium, hec est senectus, in qua quasi in atrio expectant, ut in domum Domini introducantur. Iob. 14.c. Expecto, donec veniat immutatio mea.
- Omnia oportet eos dimittere. 1Tim. 6.b. Nihil intulimus in hunc Mundum, haud dubium, etc.
- Dimissa non prosunt eis, sed amittunt ea omnino. Ps. 48. Relinquent alienis divitias suas. Eccl. 14.a. In bonis illius alius luxuriabitur.
- Spiritus eorum debent ire in longinquam regionem, unde debent eis preparare viaticum, id est eleemosynam. Eccl. 29.c. Eleemosyna viri quasi sacculus cum illo. Ambrosius Sola misericordia comes est defunctorum.
- Vadit ad curiam et ideo indiget amicis et advocatis. Lc. 16.c. Facite vobis amicos de mammona iniquitatis.
marg.| {h} Et despexit oculus meus inimicos meos] scilicet demones et vitia. Et dicit, oculus, quia larvant se, ut oculos spirituales hominis decipiant. Eccles. 12.d. Multa susurrans commutabit vultum suum. Ps. 37. Non est pax ossibus mei a facie peccatorum meorum. Spiritualis autem homo hominis oculos lynceos, videt intus latentia et ideo despicit ea, que exterius pretendunt, peccatores vero pretensa amplectuntur. Unde Ps. 81. Facies peccatorum sumitis, id est larvatam faciem pro vere pulchra recipitis. Cum autem non potest inimicus ita hominem seducere, incipit aperte sevire : Unde tunc necessaria est patientia, Unde subiungit.
marg.| {l} Et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea] sed non exaudiet, quasi dicat faciam ei surdam aurem.
Numérotation du verset Ps. 91,allegorice 
marg.| {n} Iustus ut palma] etc. Tertia pars, ubi dicit iustos florere, ut boni gaudeant. Et primo allegorice exponatur de Christo, qui antonomastice dicitur Iustus : Et est Iustus, scilicet Christus, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius. Is. 52.c.
marg.| {p} Florebit] in sua Resurrectione. Ps. 27. Et refloruit caro mea.
marg.| {o} Ut palma] que habet radicem {2.245va} Δ asperam inferius, in quo notatur vita Christi, que fuit in asperitate et dolore et comam habet pulchram et ibi flores, unde significat eius Resurrectionem.
marg.| {a} Sicut cedrus Libani multiplicabitur] in membris fidelibus, qui sicut cedrus erunt immarcescibiles in fidei virore et alti in sanctitate vite. Et dicit   [Libani] qui erunt candidati et lavati in fonte Baptismatis. De hac multiplicatione Act. 2.g. Dominus autem augebat, qui salvi fierent quotidie in idipsum. Et ipsi.
marg.| {b} Plantati] per fidem et caritatem.
marg.| {c} In domo Domini] id est in Ecclesia.
marg.| {d} In atriis domus] etc. Atria sunt particulares Ecclesie in quibus floruerunt virtutibus, vel secundum Ieren.   [germinaverunt] generando filios spirituales. Nec solum in initio nascentis Ecclesie, sed et in fine Mundi. Unde addit :
marg.| {e} Adhuc multiplicabuntur] etc. quando reliquie convertentur. Is. 10.e. Si fuerit populus tuus Israel quasi arena maris, reliquie convertentur ex eo.
marg.| {g} Et] tam in initio et fine   [bene patientes erunt] Apostoli et Martyres.
marg.| {h} Ut annuntient] veritatem de Deo hic et in futuro. Quam veritatem Ecce :
marg.| {i} Quoniam Rex] id est iustus.
marg.| {k} Dominus Deus noster] eos remunerans, qui pro eo patiuntur.
marg.| {l} Et non est iniquitas in eo] ut eos fraudet a premio, sed maxima pietas, que, supra quam meruerunt, premium cumulet.
marg.| {a} Sicut cedrus Libani multiplicabitur] hic in gratia et in futuro gloria. Et propter plures proprietates comparatur iustus cedro, scilicet quia cedrus non putrescit, sic nec bonus per peccatum. Ps. 15. Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem, scilicet peccati. Mali vero putrescunt. Ioel. 1.d. Computruerunt iumenta in stercore suo. Prv. 10.b. Memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet. Item in altum mittit radices et ideo altior crescit. Sic iustus se humiliat, ut exaltetur. Lc. 14.c. Qui se humiliat, exaltabitur. Eccl. 3.c. Quanto maior es, humilia te in omnibus. Item odorifera est. Sic iustus per bonam famam. 2Cor. 2.d. Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt, etc.
marg.| {b} Plantati in domo Domini] id est in Ecclesia, vel in Religione, in qua sunt, quidam fixi, quidam plantati. Quando palus figitur in terra, cito extrahi potest, quia non est radicatus. Item licet sit fixus in terra arescit : sed arbor plantata non potest defacili evelli et viret et floret et fructum facit. Sic sunt aliqui tantum fixi, ut palus.
marg.| {c} In domo Domini] id est in Ecclesia, vel Religione, quia sunt ibi tantum numero, non merito et radicati non sunt per caritatem et fervorem, sicut dicit Apost. Eph. 3.d. In caritate radicati et fundati. Lc. 8.b. Hi radices non habent, quia ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt. Sed   [plantati in domo Domini] etc. id est per exemplum boni operis et florebunt exterius, per famam bone opinionis foras exibit odor floris. Atrium enim est exterius, domus vero interius. Et posset aliquis dicere. Modo pauci sunt plantati et florentes. Ad hoc respondet.
marg.| {e} Adhuc] quasi dicat licet modo sint pauci, tamen adhuc aliquo tempore.
marg.| {f} Multiplicabuntur in senecta uberi] Ps. 138. Dinumerabo eos et super arenam multiplicabuntur. Et per quid erit hoc ? Per predicationem aliquorum ex his paucis. Unde sequitur :
marg.| {g} Et bene patientes erunt, ut annuntient] quasi dicat per predicationem multiplicabuntur et per patientiam vigebit predicatio. Prv. 19.b. Doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua pretergredi, id est condonare. Sicut Apostoli non oderunt persecutores suos, sed probaverunt fidem, quam predicabant sanguinis testimonio. Phil. 1.c. Magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. Et patienter debemus omnia sustinere, si cogitemus, quod Dominus in iniuria puniet adversarios et de patientia remunerabit nos. Hoc est, quod sequitur.
marg.| {i} Quoniam rectus Dominus Deus noster] id est iustus, ut malefactores puniat.
marg.| {l} Et non est iniquitas in eo] ut patienter sustinentes non remuneret. Vel e converso iustus retribuendo {2.245vb} bonis   [et non est iniquitas in eo] ut consentiat iniquitati, non puniendo eam. Sicut dicit Glossa super illud verbum. Existimasti inique, quod ero tui similis. Glossa consentiendo malis, quia placere mihi putas mala, quem non credis ultorem, sed ego arguam te, etc. Item   [rectus] dicitur   [Dominus] non curvatus ad terrena : similiter homo debet esse rectus, ut ad terrenorum amorem non curvetur. In cuius signum ipsum corpus hominis rectum est, ut ipse spiritus rectitudinem non amittat. Unde Poeta a : « Os homini sublime dedit, celumque tueri ». Eccl. 7.d. Hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum. Ps. 50. Spiritum rectum innova in visceribus meis. Bernardus Ipsa corporis rectitudo, servande sue spiritualis rectitudinis admonet et decor limi formitatem arguit animi. Et infra. Perversa res est, luteum corpus oculos habere sursum et inter nos affectus, vel sensus in terram trahere deorsum. Et infra. Indigne humanum corpus inhabitas brutus et bestialis spiritus, querere et sapere, que super terram sunt, curvitas est anime, meditari vero que sursum sunt, rectitudo. Col. 3.a. Que sursum sunt sapite, non que super terram. Et dicit tria verba :   [Dominus Deus noster] quia rectus est   [Dominus] debent servi eius recti esse quia   [Deus] et creatura, quia   [noster] scilicet redemptor, ideo et nos redempti recti debemus esse, ut ad Dominum servi, ad Deum creati, ad nostrum nobis datum redempti, mentis oculos erigamus. Ps. 122. Sicut oculi ancille in manibus domine sue, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, etc.   [Rectus] ergo est,   [et non est iniquitas] id est cupiditas terrenorum, vel avaritia   [in eo] unde nec in nobis sit. Lv. 19.a. Sancti estote, quoniam ego Sanctus sum, id est fine terra. Avaritia autem dicitur iniquitas, sicut Eccl. 10.b. Nihil iniquius quam amare pecuniam. Lc. 16.c. Facite vobis amicos de mammona iniquitatis. Et dicitur avaritia iniquitas, quia contra equitatem acquirit et retinet. Augustinus Omnis dives aut iniquus aut heres iniqui.
a Ovidius, Metamorphoses, lib. 1, v. 76 : «Prona que cum spectent animalia cetera terram, os homini sublime dedit caelum que videre iussit et erectos ad sidera tollere vultus».
Numérotation du verset Ps. 91,13 
moraliter
marg.| {n} Iustus, ut palma] etc. Moraliter hoc de quolibet iusto dicitur : Et potest esse thema in festo unius Martyris, vel Confessoris, de quibus iste versus cantatur.
marg.| Et comparatur iustus palme, propter multas proprietates, scilicet quia post centum annos, vel centenaria, facit fructum et iustus post hanc vitam fructum expectat. Iob. 29.c. Sicut palma multiplicabo dies meos. Gn. 6. Arca consummata est in centum annis, sic nos per totam hanc vitam debemus nobis edificare domum. Unde centenarius numerus transit a leva in dexteram secundum computationem Bede. Gn. 21.a. Abrahe centenario natus est Isaac, id est risus eterne iucunditatis.
marg.| In imo est, aspera et gracilis et rugosa et Sancti hic habent vitam asperam et sunt contemptibiles et rugosi et graciles, quia non querunt hic, nisi stricte necessaria, 1Tim. 6. Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti sumus. Ez. 4.d. Comedent panem suum in pondere.
marg.| In superiori lata et plana et pulchra. Sic Sancti in his, que sunt anime. Is. 3.d. Locus fluviorum rivi latissimi et patentes. Loquitur ibi de eterna beatitudine Radix palme amara et fructus dulcissimus : Sic in Sanctis secundum illud Hbr. 12.c. Omnis quidem disciplina in presenti videtur non esse gaudii, sed meroris, postea autem pacatissimum fructum exercitatis per eam reddet iustitie. Hoc significatum est Iud. 4.a. ubi dicitur, quod Delbora sedebat sub palma. Delbora interpretatur apis : Apis autem habet amaritudinem aculei et dulcedinem mellis. Et legitur de Rege apum, quod mittat apes ad mare, ut inde afferant guttas maris et ponant cum dulcedine florum et inde conficiunt mel ex amaritudine et dulcedine.
Victores coronantur palma et Christus iustis est corona. Is. 62.a. Eris corona glorie in manu Domini.
marg.| Habet folia similia gladio, quia verba Sanctorum acuta. Hi sunt gladii ancipites in manibus eorum, id est verba in operibus. Eph. ult. c. Et gladium Spiritus, quod est verbum Dei.
Dicit ergo Iustus ut palma florebit, hic flore virtutum, ut in futuro afferat fructum dulcissimum.
marg.| Vel in futuro [florebit] in * stola corporis et anime. Unde cantat Eccl. Iustus germinabit sicut lilium et florebit in eternum ante Dominum ; et sumitur de Os. ult. c.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 91), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_91)

Notes :