Hugo de Sancto Caro

Psalmus 121

Numérotation du verset Ps. 121,1 

¶Canticum graduum.
¶Codd. : (Ps. 121) D30 Ω F Rusch Ps-G
Numérotation du verset Ps. 121,I 

Letatus sum
in his que dicta sunt mihi ¦
in domum
Domini ibimus.
Numérotation du verset Ps. 121,2 II

Stantes erant pedes nostri ¦
in atriis tuis
Hierusalem.
Numérotation du verset Ps. 121,3 III

Hierusalem
que edificatur
ut civitas ¦
cuius participatio eius
in idipsum.
Numérotation du verset Ps. 121,4 IV

Illuc1
1 Illuc D30 ΩX] Illic Ps-G Ω F
enim ascenderunt tribus
tribus Domini
testimonium Israel ¦
ad confitendum nomini Domini.2
2 <divisio.> Domini... Israel ¦ D30² ] Domini ¦... Israel ¦ Ω F
Numérotation du verset Ps. 121,5 V

Quia
illic sederunt
sedes
in iudicio3 ¦ sedes super domum David.
3 iudicio Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω F Rusch cum Ps-R ] iudicium Ps-G (R I L)
Numérotation du verset Ps. 121,6 VI

Rogate que ad pacem sunt Hierusalem ¦
et abundantia
diligentibus te.
Numérotation du verset Ps. 121,7 VII

Fiat pax
in virtute tua ¦
et abundantia in turribus tuis.
Numérotation du verset Ps. 121,8 VIII

Propter fratres meos et proximos meos ¦
loquebar pacem
de te.
Numérotation du verset Ps. 121,9 IX

Propter
domum Domini Dei nostri ¦
quesivi bona tibi.

Psalmus 121

Numérotation du verset Ps. 121,1 
marg.| Letatus sum] etc. Tertius gradus hic est, qui satis eleganter tertio loco ponitur : Nam primus est exire a malis seculi. Secundus divinum auxilium implorare contra impedimenta. Tertius est confidere de perventione in domum Domini, quo ascendit. Et primum canticum fuit gaudium de exitu a Mundo. Secundum fuit gaudium de impetrato divino auxilio. Tertium est gaudium de spe perveniendi in locum, quo ascendit. Hec sunt Cantica graduum, vel gradus Canticorum, quibus vir iustus ascendit usque ad domum Dei. Et intantum iam profecit ascendens, quod Dominus ipsum clamantem exaudivit in primo cantico et factus est custos eius et protector : In secundo custos quidem in bonis, protector a malis. In hoc autem cantico gaudet de divino responso, quod posset libere pervenire, quo tendit : Secundum quod dicitur Iob. 36.d. Annuntiat de ea amico suo, quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere. Titulus. Canticum graduum, ut supra, id est exultatio mentis de ascensu, sive profectu spirituali, de quo hic agitur, ut supra. Intentio, monet ad ascensum et desiderium celestis Hierusalem, ut supra.
marg.| Modus. Bipartitus est Psalmus. Primo dicit se gaudere super certificatione divina, quod ibit in domum Domini. Secundo, ascensuros secum monet ad pacem, ibi : Rogate, que ad pacem, etc. Quia igitur iste ascendens a multis audierat de loco, ad quem festinat, qualis sit et quod possit libere pervenire, gaudens ait.
Numérotation du verset Ps. 121,I 
marg.| {a} Letatus sum in his] id est pro his.
marg.| {b} Que dicta sunt] a Spiritu sancto loquente, per inspirationem, a Prophetis et Apostolis loquentibus in Scripturis suis, qui priores viderunt patriam et alios, ut illuc currant, invitant, Is. 2.a. Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob. Ier. 51.f. Recordamini procul Domini et Hierusalem ascendat super cor vestrum. Iudich. 18.c. dicunt filii Dan post reditum de exploratione : Vidimus terram valde opulentam et uberem, nolite negligere, nolite cessare, eamus et possideamus eam, nullus erit labor, intrabimus et ad securos in regionem latissimam, tradetque nobis Dominus locum, in quo nullius rei est penuria eorum, que gignuntur in terra. Hbr. 4.c. Festinemus ingredi in illam requiem, Ioa. 1.e. Rabbi, ubi habitas ? Dixit eis : Venite et videte. Deinde ostendit, qui sunt illi rumores, quos audivit : Unde letatur, dicens.
marg.| {c} In domum Domini ibimus] Augustinus Duobus pedibus caritatis itur ad hanc domum : Amor namque qualiscumque sit, vacare non potest : Nam si terrenus est, animam ad terrena inclinat, si vero celestis est, ad celestia sublevat.
marg.| Nota Domus:
- Inferior
- Exterior
- Interior
- Superior
Domus inferior, est Militans Ecclesia, que adhuc in Mundo militat et laborat : De qua Is. 46.c. Domus mea domus orationis vocabitur, etc. Et in Ps. 92. Domum tuam Domine decet sanctitudo.
marg.| Domus exterior est S. Scriptura. De qua dicitur in Ps. 54. In domo Domini ambulavimus cum consensu.
marg.| Domus interior est conscientia : De qua dicitur in Ps. 100. Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus mee.
marg.| Domus superior, est Triumphans Ecclesia : de qua dicitur {2.324rb} Io. 14.a. In domo Patris mei mansiones multe sunt. In prima domo generatur et nascitur vir iustus. In secunda nutritur et eruditur. In tertia quiescit et dormit et etiam vestitur et ornatur. In quarta gaudet et letatur. Et ideo quia anima ad gaudium creata est et ad hanc domum festinat gaudens.
marg.| Primo, propter exilii terminationem, de cuius prolongatione supra gemendo dixit : Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est, etc. Exilium autem iustorum est Mundus iste, de quo egrediens vir iustus, letatur et impletur in eo, quod dictum est supra : In exitu Israel de Egypto domus Iacob de populo Barbaro : Facta est Iudea sanctificatio eius. Per Israel contemplativi ; per domum Iacob, activi ; per Egyptum, Mundus ; per populum Barbarum, mundani, intelliguntur : Iudea vero glorificatio interpretatur, quia iusti laudant et glorificant, quoniam de periculis Mundi exierunt. Unde Dt. 33.c. Letare, Zabulon, in exitu tuo.
marg.| Secundo, de vinculorum ruptione, que sunt peccata et mundane sollicitudines, quibus in Mundo vir iustus ligatus tenebatur et ideo cum exit de mundo, letatur. Infra. Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium : Laqueus contritus est et nos liberati sumus. Et iterum. Dirupisti, Domine, vincula mea et ideo, tibi sacrificabo hostiam laudis, etc.
marg.| Tertio de machinamentorum hostium evacuatione. Nam dum in hoc Mundo vivit iustus, multa contra eum machinantur demones consilia damnationis. Unde Ps. 82. Super populum tuum malignaverunt consilium. Et quia hec evadit, qui ascendit ad patriam, ideo gaudet. Is. 11.c. Non nocebunt, neque occident in universo monte sancto meo, quia repleta est terra scientia Domini. Item Is. 35.d. Non erit ibi leo et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi :
marg.| Quarto, quia ad propriam hereditatem redit. Lv. 25.b. Revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam, quia annus Iubileus est.
prol.| Quinto, quia domus, ad quam vadit, caret omni malo. Is. 25.c. Precipitabit Dominus in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, id est fomitem et telam, quam orditus est super universas nationes, id est miseriam, precipitabit mortem in sempiternum et auferet Dominus omnem lacrimam ab omni facie et opprobrium populi auferet de universa terra.
prol.| Sexto, quia illa domus abundat omni bono Is. 32.d. Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiducie, in requie opulenta. Item Is. 51.b. Gaudium et letitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis : De utroque dicitur Rm. 8.d. Ipsa creatura, id est homo, liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem glorie filiorum Dei. Dicit ergo vir iustus.
marg.| {a} Letatus sum] in via ascensionis.
marg.| {b} In his, que dicta sunt mihi] a Spiritu sancto, qui hoc testificatur in cordibus iustorum. Unde Gal. 4.a. Misit Deus Spiritum filii sui in corda nostra clamantem, id est clamare nos facientem, Abba pater, Rm. 8.c. Ipse Spiritus reddit testimonium spiritui nostro, quod sumus filii Dei, si autem filii et heredes. Hoc autem testificatur Spiritus sanctus quinque modis. Primo, quando penitentia dulcis est homini. Dt. 33.c. Inundationes maris quasi lac sugent. Prv. 27.a. Anima saturata calcabit favum, anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet. Secundo, quando homo abominatur et fugit, quicquid credit Deo displicere. Ps. 118. A mandatis tuis intellexi, propterea odivi omnem viam iniquitatis. Tertio, quando dolet vehementer de malis, que fiunt ab aliis. Ps. 118. Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. Et iterum Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei. Quarto, quando dolet de malo, quod infertur bonis 3Rg. 19.b. Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, altaria tua, Domine, destruxerunt. Quinto, quando dolet, quod non potest plus boni pro Domino facere. Ps. 54. Quis dabit mihi pennas sicut columbe. Sequitur.
marg.| {c} In domum Domini ibimus] Quidam per viam innocentie, ut innocentes : Alii per viam penitentie, ut penitentes. De primis dicitur in Ps. 74. Non privabis eos bonis, qui ambulant in innocentia.
prol.| Beatus Bernardus Neque eos, Domine, qui ambulant in penitentia. De secundis dicitur. Mt. 7.b. Arcta est via, que ducit ad vitam et pauci inveniunt eam. Dicit Ambrosius quod plures sunt, qui innocentiam servaverunt, quam, qui penitentiam veram fecerint. De utrisque dicitur in Ps. 65. Transivimus per ignem penitentie, vel Martyrii et aquam Baptismi et induxisti nos in refrigerium. Sequitur.
Numérotation du verset Ps. 121,2 
II
marg.| {2.324va} {a} Stantes erant] etc. Posset queri, ubi eras, quando illa audisti, unde sic letaris quasi securus de perventione in domum Domini et quasi elatus gaudio, supra loquens ad ipsam domum, vel ad illos, qui in ea sunt, respondet, dicens : Stantes erant pedes nostri, quando illa dicta sunt mihi.
marg.| {b} In atriis tuis] etc. id est in introitu portarum tuarum. Per hoc exprimitur affectus et desiderium iusti tendentis ad patriam.
prol.| Nam, qui festinat ad aliquem locum, ita cogitat, quasi iam sit ibi et revera iam ibi est mente, licet non corpore. Et per hoc datur aliis consolatio. Ut quando multi vadunt ad S. Iacobum, qui fortior est inter illos, consolans alios dicit, ecce nos sumus ibi, nihil est usque illuc. Ita dicit iustus hic loquens.
marg.| {a} Stantes erant pedes nostri] id est affectus et cogitationes.
marg.| {b} In atriis tuis] id est in penetralibus tuis   [Hierusalem] non que occidit Prophetas et lapidat eos, qui ad eam missi sunt : Mt. 23.d. sed que sursum est libera, que est mater nostra Gal. 4.d. Et dicitur   [stantes] quia nihil transit, vel cadit ibi : Vel atria Hierusalem celestis, sunt diversi status in Ecclesia militante, vel virtutes, vel tribulationes, quibus itur in celum, Act. 14.d. Per multas tribulationes, etc. Et secundum hoc in verbo, stantis, notantur quinque, que debent esse in viro iusto. Primum, est erectio ad superna. Col. 3.a. Si consurrexistis cum Christo, que sursum sunt, querite. Secundum, est preparatio ad pugnam. Iob. 7.a. Militia est vita hominis super terram. Tertium, est voluntas serviendi, vel iuvandi alios. Unde Stephanus vidit Iesum stantem, Act. 7.g. Quartum, est constantia mentis intrepide. Ps. 5. Mane astabo tibi, etc. Quintum, est desiderium, seu voluntas ulterius procedendi, quia de illis procedet in istam Hierusalem, Ez. 2.a. Ps. 99. Fili hominis, sta super pedes tuos. De istis atriis dicitur supra Ps. 83. Introite portas eius in confessione, atria eius, in hymnis confitemini illi. Item : Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Deinde ostendit, qualis sit illa Hierusalem, ad quam tam letanter festinat dicens.
Numérotation du verset Ps. 121,3 
III
marg.| {c} Hierusalem, que edificatur] non saxorum molibus, sed de vivis lapidibus, 1Pt. 2.a. Et vos coedificamini tamquam lapides vivi in domos spirituales. Is. 54.c. Sternam per ordinem lapides tuos et fundabo te in saphiris.
marg.| {d} Ut civitas] id est ad similitudinem civitatis, que habet diversos vicos, id est diversas mansiones, Io. 14.a. In domo Patris mei mansiones multe sunt. Item unam legem, scilicet caritatem, vel unitatem. Unde Ps. 118. Lex tua veritas. Vel Regem Christum. Is. 33.c. Regem in decore suo videbunt. Vel fontem, beata Virginem, Ct. 4.d. Fons hortorum, etc. Item duodecim portas, scilicet duodecim Apostolos. Apc. 21.f. Duodecim porte, duodecim Margarite sunt per singulas et singule porte erant ex singulis Margaritis. Item murum Christum, scilicet Is. 26.a. Salvator in ea ponetur murus et antemurale. Murus secundum Divinitatem, antemurale, secundum humanitatem. Za. 2.b. Ego murus in circuitu. Item cives, scilicet Sanctos, Eph. 2.d. Iam non estis hospites et advene, sed estis cives Sanctorum.
marg.| {e} Cuius participatio eius in idipsum] id est ; cuius bonum communiter ab omnibus et singulis totaliter et immutabiliter participatur, quod de nulla civitate corporali potest vere dici. Nec potuit expressius dicere stabilitatem, continuitatem et communitatem civitatis illius, ibi enim bonum singulorum unum erit et idipsum omnium ; nec modo hoc, nec modo illud, sed semper in idipsum. Unde Iac. 1.c. Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio, Act. 4.g. Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Deinde quasi quis quesivisset, quomodo scivit, quod ituri sunt in domum Domini, respondet.
Numérotation du verset Ps. 121,4 
IV
marg.| {f} Illuc enim ascenderunt] iam in Dei prescientia, tandem in rei existentia. Vel iam spe, tandem re. Vel cum Domino ascendente.
marg.| {g} Tribus] non omnes, sed   [tribus Domini] Et que sunt he, determinat.
marg.| {h} Testimonium Israel] id est quibus est testimonium Domini, quo cognoscetur, quod sunt Israel secundum veritatem. Quod nunc non potest fieri, quia palee mixte sunt granis et quandoque, quod est palea, putatur granum et e converso, {2.324vb} Sed cum area Domini fuerit ventilata, tunc grana a paleis distincte cognoscentur, 1Io. 3.a. Carissimi, filii Dei sumus, sed nondum apparet, quid erimus, scimus autem, quoniam cum apparuerit similes ei erimus. Vel.
marg.| {f} Illuc ascenderunt tribus, tribus Domini] id est innocentes et penitentes, tertiam partem, scilicet in peccato manentes traxit draco cauda sua in Infernum, ut dicitur Apc. 12.a. Vel.
marg.| {g} Tribus, tribus Domini] id est Angeli et Sancti, qui cum Domino ascenderunt. Mi. 2.d. Ascendit pandens iter ante eos, divident et transibunt per portam et egredientur per eam et transibit Rex eorum coram eis et Dominus in capite omnium, Is. 63.a. Quis est iste, qui venit de Edom, in multitudine virtutis sue ? Gn. 32. In baculo meo transivi Iordanem istum, nunc cum duabus turmis regredior. Et in his omnibus est   [testimonium Israel] scilicet fides operans per dilectionem, vel finalis penitentia. Ez. 9.c. Illos in quibus videritis tau, ne occidatis. Tau figuram Crucis habet et ideo penitentiam et fidem significat. Item ultima littera est in alphabeto Hebreorum et ideo perseverantiam designat. Vel.
marg.| {g} Tribus, tribus Domini] id est perfecti, qui iudicabunt et imperfecti, qui iudicabuntur. Deinde ostendit, ad quid ascendunt, dicens.
marg.| {i} Ad confitendum nomini Domini] id est ad laudandum Dominum nominabilem. Est autem triplex confessio. Prima est confessio peccati, que facienda est hic Ps. 31. Dixi, confitebor adversum me iniustitiam meam Domino. Secunda fidei, que similiter facienda est hic. Rm. 10.b. Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Tertia laudis, que fit hic et in patria. Ps. 74. Confitebimur tibi, Deus, in via, confitebimur tibi in patria. Ibi confessio laudis erit continua et sine labore. Unde Ps. 83. Beati, qui habitant in domo tua, Domine, in secula seculorum laudabunt te. Augustinus de civitate Dei in fine. Vacabimus et videbimus, videbimus et amabimus, amabimus et laudabimus. Ecce quid erit in fine fine fine. Et quasi quesivisset aliquis iterum : Quomodo scis, quod ibitis in domum Domini et illuc ascenderunt tribus, tribus Domini ? Respondet.
Numérotation du verset Ps. 121,5 
V
marg.| {k} Quia illic] in illa civitate.
marg.| {l} Sederunt sedes in iudicio] id est iusti, in quibus sedet Dominus, qui iudicabunt Mundum. Sap. 3.b. Iudicabunt Sancti nationes. Iob. 36.a. Iudicium pauperibus tribuet, Is. 3.c. Dominus ad iudicium veniet cum senioribus populi sui. Mt. 19.d. Cum sederit filius hominis in sede Maiestatis sue, sedebitis et vos, etc. Deinde, que sint he sedes, declarat, repetens.
marg.| {m} Sedes super domum David] id est viri iusti, qui sunt sedes Domini et sunt   [super domum David] id est in superiori statu Ecclesie. Hi sunt, qui omnia propter Dominum reliquerunt et nudum nudi secuti sunt. Hi iudicabunt ut assessores, Dominus autem, vel Iudex. Io. 5.d. Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio.
Numérotation du verset Ps. 121,6 
VI
marg.| {n} Rogate] Secunda pars, ubi ascensuros secum monet ad pacem, sine qua non potest videri Deus. Hbr. 12.d. Sanctimoniam et pacem sequimini, sine qua Deum nemo videbit umquam. Ideo monens socios suos, dicit   [Rogate] Dominum, vos qui vultis ascendere ad domum Dei, ut det vobis ea.
marg.| {o} Que ad pacem sunt Hierusalem] id est sine quibus non potest haberi pax superne Hierusalem, ubi est pax summa, pax continua, pax pulchra, Is. 32.d. Sedebit populus meus in pulchritudine pacis. Tob. 13.b. Beati omnes, qui diligunt te et gaudent super pace tua.
marg.| Et que sunt {2.325ra} * illa, que ducunt ad illam pacem et sine quibus non potest aliquis venire ad illam. Multa sunt. Primum est intercessio amicorum, sicut Abigail pacificavit David iratum contra virum suum. 1Rg. 25.d. Et Ester Assuerum iratum contra populum Iudaicum : Est. 7.a. Secundum, est emenda iniurie facte : Tertium, est ab iniuria cessare. De his dicitur Is. 27.b. Tenebo fortitudinem meam, faciet pacem mihi, pacem faciet mihi, quasi dicat emendabit, vel saltem cessabit. Quartum est iustitia. Is. 32.d. Erit opus iustitie pax. Iacob 3.d. Fructus iustitie in pace seminatur. Quintum, est amor legis divine. Ps. 118. Pax multa diligentibus legem tuam. Sextum, est bona voluntas. Lc. 2.b. In terra pax hominibus bone voluntatis.
marg.| Bona autem voluntas, ut dicit Gregorius in quadam homilia, est adversa alterius, ut nostra, pertimescere ; de prosperitate proximi, ut de nostro profectu gratulari, damna aliorum nostra credere, lucra aliorum nostra reputare ; nulli quod tibi ab alio vis fieri, facere ; nulli quod tibi impendi iuste desideras, negare ; amicum non propter Mundum, sed propter Deum amare ; amicum amando tolerare ; proximorum necessitati secundum vires succurrere et etiam ultra vires prodesse velle.
marg.| Vel sic. {n} Rogate, que ad pacem sunt Hierusalem] id est interrogate, vos Iudices.
marg.| {o} Que ad pacem sunt Hierusalem] id est qui fecerunt ea, que pertinent ad pacem Hierusalem, scilicet opera misericordie, que qui fecerunt, recipientur in Hierusalem, alii non. Quia iudicium sine misericordia fiet illi, qui non fecit misericordiam, ut dicitur Iac. 2.c. Unde Mt. 25.d. Illis, qui non fecerunt opera misericordie, de quibus fit disceptatio, dicetur : Ite maledicti in ignem eternum. Caveant ergo sibi omnes interrogandi, quod habeant ea, que pertinent ad pacem Hierusalem, id est opera Δ misericordie, alioquin non intrabunt.
marg.| {a} Et] rogate ea, per que est abundantia diligentibus te, o Hierusalem. Hec sunt opera ipsa misericordie, que qui facit hic, abundabit ibi in omni bono. Unde Lc. 19.d. Omni habenti dabitur et abundabit. Vel ipsa caritas est, per quam est omnis abundantia. Qui enim in alio amat bonum, quod non habet, iam habet illud eo ipso quod amat in illo. Unde Augustinus Habe caritatem et omnia tua sunt. Item Augustinus Attende quanta est caritas, que si desit, frustra habentur cetera ; si autem adsit, habentur omnia. Et Ambrosius Qui caritatem non habet, omne bonum amittit, quod habet.
Numérotation du verset Ps. 121,6† 
mystice
marg.| Vel sic. {n} Rogate, que ad pacem sunt Hierusalem] id est ut habeat Θ pacem Hierusalem inferior, scilicet Militans Ecclesia.
marg.| {a} Et] id est abundantia diligentibus, te o Hierusalem. Hi sunt, qui rogant pro pace ipsius. Ier. 29.b. Querite pacem civitatis, ad quam transmigrare vos feci et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vestra. 1. Esdr. 9.c. Deprecatio nostra ad Dominum, ut detur pax illius in omni loco. Inter omnia, que servant pacem in Ecclesia, est paupertas, quia pro ipsa habenda nullus litigat, nullus appellat, nullus guerram facit. Est enim ut ait Seneca, quieta possessio. Sed nullus rogat pro ea, quia est bonum odibile. Igitur   [rogate] omnes cives Hierusalem, que ad pacem sunt Hierusalem, id est paupertatem, ut detur vobis et abundantia erit diligentibus te, o Hierusalem, non se : Qui enim divitias in Ecclesia querunt, non ipsam, sed se diligunt. Philippens. 2.c. Omnes, que sua sunt, querunt, non que Iesu Christi. Iam venerunt illa tempora, de quibus dicit Apostolus 2Tim. 3.a. Hoc scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa et erunt homines sese amantes, etc. Deinde vir iustus desiderans, quod Ecclesia pacem haberet et ea que pacem conservant et faciunt, scilicet paupertatem et caritatem et pietatem, loquens ad ipsam, ait.
Numérotation du verset Ps. 121,7 
VII
marg.| {b} Fiat pax in virtute tua] id est in paupertate, pietate, caritate tua. Hoc est, det tibi Deus paupertatem, pietatem, caritatem et habebis pacem.
marg.| {c} Et] per hoc fiat, vel erit abundantia meritorum, vel premiorum.
marg.| {d} In turribus tuis] id est in perfectis viris, qui alios defendunt. Ct. 7.b. Collum tuum sicut turris eburnea. Is. 5.a. Plantavit Dominus vineam electam et edificavit turrim in medio illius. Perfectus vir numquam indiget, sed semper abundat, quia paupertatem, quam pro eo habet, divitias computat. Tob. 5.d. Numquam fuisset illa pecunia, pro qua misimus eum, sufficiebat nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus. 2Cor. 8. O altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitas eorum. Et quia caritas non querit, que sua sunt, sed magis, que sunt aliorum, ut dicitur 1Cor. 13.b. Ideo vir iustus ne suam utilitatem querere videatur, subiungit.
Numérotation du verset Ps. 121,8 
VIII
marg.| {e} Propter fratres meos et proximos meos] id est propter omnes homines astringendos Ecclesie vinculo caritatis et pacis.
marg.| {2.325rb} {f} Loquebar pacem de te] o Hierusalem, id est predicabam pacem tuam aliis, ut allecti amore tui venirent ad te. Is. 52.b. Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et predicantis pacem. Cor. 3.c. Super omnia caritatem habete, que est vinculum perfectionis. Deinde repetit idem, dicens.
Numérotation du verset Ps. 121,9 
IX
marg.| {g} Propter domum Domini Dei nostri] quasi non propter me, ut heretici faciunt, qui gloriam et proprium commodum querunt, sed propter Ecclesiam edificandam et augmentandam et glorificandam.
marg.| {h} Quesivi bona tibi] id est optavi bona tibi, o tu Hierusalem, tam Militans, quam Triumphans. Tob. 13.d. Benedicti erunt, qui edificaverint te, tu autem letaberis in filiis tui, quoniam omnes benedicentur et congregabuntur ad Dominum, beati omnes, qui diligunt te et qui gaudent super pace tua. Bona huius domus sunt divitie et gloria, sicut dicit Ps. 111. Gloria et divitie in domo eius. Item pax, abundantia et requies. Is. 32.d. Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiducie, in requie opulenta. Et omnia bona, que possunt excogitari, immo que non possunt excogitari. 1Cor. 2.c. Oculus non vidit et auris non audivit et in cor hominis non ascendit, que preparavit Deus his, qui diligunt eum. Oculus non vidit tantam pulchritudinem, auris non audivit tantam melodiam, cor non sensit tantam dulcedinem quanta est illa. Ps. 30. Quam magna multitudo dulcedinis tue, quam abscondisti timentibus nomen tuum, Domine !



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 121), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_121)

Notes :