Psalmus 130

Numérotation du verset Ps. 130,1 

¶Canticum graduum.
¶Codd. : (Ps. 130) Hi D14 D30 Ω F Δ ΩP Rusch Ps-G | graduum] + David Ps-G, huic David D14, + Vox Ecclesie regnantis D30
Numérotation du verset Ps. 130,I 

Domine non est exaltatum cor meum ¦
neque elati sunt oculi mei.
Numérotation du verset Ps. 130,II 

Neque ambulavi
in magnis ¦
neque in mirabilibus super me.
Numérotation du verset Ps. 130,2 III

Si non humiliter sentiebam ¦
sed exaltavi animam meam.
Numérotation du verset Ps. 130,IV 

Sicut
ablactatus est1
1 ablactatus est Ps-G (V) ΩS ω² Clementina Rusch ] ablactatus Ps-GRGV G ² ΨB D) Hi D14 D30 ω 1 Ω F ΩP cum Ps-R , ablactatum Ps-G (R F I L M Q W ΦP U G )
super matrem
suam2 :
2 matrem suam Ps-G Hi D30 Ω F ΩP Rusch ] matre sua Ps-G (R L M Q* Φ G K) D14 Ω Δ Ed1530 Clementina
ita retributio in animam meam3.
3 animam meam Ps-G (W ΨB V) Ed 1455 Rusch cum Ps-R ] anima mea Ps-G Hi D14 Δ Ω F ΩP
Numérotation du verset Ps. 130,3 V

Speret
Israel in Domino ¦ ex hoc nunc
et usque in seculum.

Psalmus 130

Numérotation du verset Ps. 130,1 
marg.| Domine, non est exaltatum] etc. Hic duodecimus gradus, scilicet humilitas. Qui post precedentem Psalmum recte ponitur ; quia in illo actum est de penitentia, que sine humilitate inutilis est. Titulus, qui supra. Intentio monet ad humilitatem interiorem et exteriorem.
marg.| Modus. Bipartitus est Psalmus. Primo removet a se vir iustus omnem superbiam, vel signa superbie. Secundo, exemplo suo invitat ad spem, ibi : Speret Israel. Igitur vir iustus in cuius persona Propheta hic loquitur volens ostendere se humilem intus et extra, removet a se contrarium, dicens :
marg.| {g} Domine] cui soli patent corda et renes hominum.
marg.| {h} Non est] etc. Minus dicit et plus significat, id est humiliatum est cor meum, quod est verum sacrificium Deo. Unde supra Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum. Tale cor ascendit ad gloriam. Nam qui se humiliat, exaltabitur. Lc. 14.c. Et Prv. 29.d. Humilem spiritu suscipiet gloria. Et Eccl. 11.a. Sapientia humiliati exaltabit caput illius. Econtrario cor superbum descendit in ruinam. Prv. 17.c. Qui altam facit domum suam, querit ruinam, eodem 16.c. Contritionem precedit superbia et ante ruinam exaltabitur spiritus.
marg.| {i} Neque elati sunt] etc. quod est signum interioris superbie, quasi dicat, interiorem et exteriorem superbiam expuli a me. Cui Dominus comminatur. Is. 10.c. Visitabo super fructum magnifici cordis Assur et super gloriam altitudinis oculorum eius. Ex. 2.c. Oculi sublimis hominis humiliati sunt, id est humiliabuntur et incurvabitur altitudo virorum. Ideo dicitur Eccl. 23.a. Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne desiderium averte a me. Iob. 15.b. Quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans attonitos habes oculos. {2.332rb} De his dicitur Prv. 30.b. Generatio cuius, excelsi sunt oculi et palpebre eius in altum surrecte.
marg.| { Neque ambulavi in magnis] id est cum Magnatibus, ut in pomposa societate, quod utrumque est signum superbie. Am. 6.a. Ve vobis, qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samarie, optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Domini, id est Ecclesiam. De talibus dicit Beatus Bernardus ad Eugenium. Tu Pastor procedis deauratus multa societate, circumdatus varietate, oves quid faciunt ? Si auderem dicere, demonum magis, quam ovium pastura hec. Sic factitabat Petrus, sic Paulus ludebat ? quasi dicat Non. Ideo precipitur Dt. 17.d. ne Rex multiplicet sibi equos, ne reducat populum in Egyptum, exemplo malo equorum numero sublevatus. Vel Neque ambulavi in magnis, id est non superbivi de magnis factis, vel dictis, vel virtutibus. Sicut Iob. 31.a. Si ambulavi in vanitate et festinavit in dolo pes meus. Et infra c. Si letatus sum super divitiis meis multis et quia plurima reperit manus mea, si videbam Solem, cum fulgeret et Lunam incedentem clare et letatum est in abscondito cor meum et osculatus sum manum meam ore meo, que est iniquitas maxima et negatio contra Deum Altissimum. Vel Neque ambulavi in magnis, id est non ingessi me in magnos conventus, sive ad consilia magna non ivi non vocatus, quod est superbie et elationis signum. Eccl. 13.b. Ne improbus sis, ne impingaris exemplo tuo in domo Regis.
marg.| {l} Neque in mirabilibus] etc. id est non affectavi aliqua facere super virtutem meam, unde homines admirentur. Sicut multi, qui ex factis et dictis magis querunt gignere in populo admirationem, quam edificationem. Sicut Simon Magus voluit facere, qualia Apostoli faciebant, cum tamen non esset talis et ideo in mirabilibus supra se, id est supra virtutem suam voluit ambulare. Act. 8.c. Item in mirabilibus supra se ambulat, qui plus, quam possit, attentat, ut mirandus appareat. Contra quod dicitur Eccl. 3.c. Altiora ne quesieris et fortiora te ne scrutatus fueris. Ier. 48.e. Audivimus superbiam Moab, superbus est valde, sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis eius ego scio, ait Dominus, iactantiam et arrogantiam eius, eo quod non sit iuxta eam virtus eius, nec iuxta quod poterat conata sit facere. Monstratur autem exterius elatio cordis multipliciter. Primo in colli erectione, Iob. 15.c. Cucurrit adversus Deum erecto collo. Secundo, in oculorum extollentia. Prv. 30.b. Generatio, cuius excelsi oculi. Tertio, in gressus compositione et digiti extensione. Prv. 6.b. Homo apostata, vir inutilis graditur ore perverso et annuit oculis, terit pede, digito loquitur. De his tribus simul dicitur. Is. 3.c. Pro eo, quod elevate sunt filie Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant et ambulabant et pedibus suis composito gradu incedebant, etc. Quarto, in locutione. Dn. 11.f. Adversus Deum deorum loquitur magnifica. Quinto, in auditu, Za. 7.c. Aures suas aggravaverunt, ne audirent legem. Sexto, in habitu et gestu corporis. Eccl. 19.d. Ex visu cognoscitur vir et ab occursu faciei cognoscitur sensatus. Amictus corporis et risus dentium et incessus hominis enunciant de illo. Sequitur.
marg.| {m} Si non humiliter] quasi dicat, non ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. Si non, id est sed, humiliter sentiebam de me, quod est vere humilitatis. Augustinus : Vera humilitas est sensus proprie vacuitatis. Sic sentiebat de se Abraham, cum dixit : Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. Et Paulus 1Cor. 15.b. Ego sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus. Et Christus : Ego sum vermis et non homo. Econtra sunt aliqui, qui de se magna sentiunt, de aliis parva. Contra quos dicitur Is. 5.e. Ve, qui sapientes estis in oculis vestris et coram vobismetipsis prudentes. Rm. 12.c. Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Vel sic, ut totus versus sub una clausula legatur.
Numérotation du verset Ps. 130,2 
marg.| {m} Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi] iactando vel gloriando.
marg.| {n} Animam meam] male accidat mihi, supple. Animam suam exaltat, qui sibi bonum, quod non habet, arrogat, ut Philosophi, qui dicunt, Labia nostra a nobis sunt. Vel qui meritis suis imputat, ut Phariseus, Lc. 18.b. Aut qui de bono {2.332va} suo extollitur corde, aut qui singulariter vult videri. Contra quos dicitur 1Cor. 4.b. Quid habes, quod non accepisti ? Si autem accepisti ; quid gloriaris, quasi non acceperis ? Sequitur.
marg.| {a} Sicut ablactatus] quasi dicat, sicut humiliter sensi et animam meam non exaltavi, sicut ablactatus, id est puer a lacte matris de novo separatus incumbit adhuc super matrem suam, querens adhuc lacte eius refici et tamen non cibatur lacte, sed cibo meliore et honorabiliore.
marg.| {c} Ita] secundum hunc modum fit retributio in anima mea, quia cum se humiliat circa minima, elevatur ad maiora et plus datur ei, quam speret. Vel sic, ut ad precedens referatur constructio hoc modo : Si non humiliter sentiebam, sed econtra exaltavi animam meam.
marg.| {a} Sicut ablactatus] id est a lacte separatus erit.
marg.| {b} Super matrem suam] id est indigens adhuc lactari a matre, propter infantiam languet et perit ; supple.
marg.| {c} Ita retributio in anima mea] pereat. Vel planius.
marg.| {a} Sicut ablactatus] id est de novo a lacte separatus.
marg.| {b} Super matrem suam] stat, querens lac et non datur ei.
marg.| {c} Ita retributio] fiat in anima mea, id est cum quesierit, non detur ei, si eam exultavi. Vel sic.
marg.| {a} Sicut ablactatus] etc. id est a matre sua ducitur, cum gaudio ad mensam patris, ut Isaac. Gn. 21.a.
marg.| {c} Ita retributio] etc. fiat, ut postquam fuerit a lacte temporalis iucunditatis separata, cum gaudio dicatur ad mensam eterne iucunditatis. Et nota, quod est mater, a cuius lacte bonum est cito separari et numquam lacte ipsius potari, scilicet adulator. Unde Prv. 1.b. Fili, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. Quia lac istud venenosum est, qui potatur ex illo, moritur. Unde Lam. 4.a. Lamie nudaverunt mammam : lactaverunt catulos suos. Lamie dicuntur quasi lanie. He sunt adulatores, qui adulando laniant unitatem virtutis. Iob. 3.b. Quare non in vulva mortuus sum, egressus ex utero non statim perii ? Quare exceptus genubus ? Cur lactatus uberibus ? Isto lacte fere omnes Magnates potantur copiosissime, quia volunt sibi dici placentia licet falsa et ideo omnes ministri eorum adulatores sunt. Prv. 29.b. Princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. Istis nutricibus maledictis imprecatur Os. 9.c. Da eis, Domine. Quid dabis eis ? Da eis vulvam sine liberis et ubera arentia. Vulvam sine liberis, ut non possint parere. Ubera arentia, ut etiam quod pariunt, non possint nutrire. Propter hoc dicitur Gn. 21.a. quod Abraham fecit grande convivium, cum Isaac fuit ablactatus. Isaac enim ablactatur, cum homo a mundi gaudio separatur, dicens cum Propheta : Renuit consolari anima mea. Et cum Salomone Eccl. 2.a. Risum reputavi errorem et gaudio dixi. Quid frustra deciperis ? Sunt autem, qui numquam volunt ablactari, etiam senes. De quibus Is. 65.d. Non erit ibi amplius infans dierum et senex, qui non impleat dies suos, quoniam puer centum annorum morietur et peccator centum annorum maledictus erit. Item est alia mater, sive nutrix, a cuius uberibus numquam ablactari debet homo, donec veniat ad mensam patris, scilicet Christus, vel Predicator. Cuius ubera sunt duo Testamenta, lac eruditio. Unde 1Pt. 2.a. Quasi modo geniti infantes rationabiles et sine dolo lac concupiscite. De hac nutrice dicitur Ex. 2. Vis, ut vocem tibi mulierem Hebream, non Egyptiacam, que nutrire possit infantulum ? Si quis ab hac nutrice separatur, confusione replebitur. Unde 2Rg. 4.b. dicitur, quod filius Saul cecidit a nutrice et claudus est effectus utroque pede et Miphiboseth appellatus est, quod interpretatur os confusum. Et est lac multiplex.
marg.| Est lac  
- Adulationis, Prv. 1.b. Si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. Et 16.d. Vir iniquus lactat amicum suum.
- Abundantie temporalis, Ex. 3.b. Educam vos in terram, que fluit lacte et melle.
- Carnalis voluptatis, Lam. 4.a. Lamie nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos.
{332vb} Simplicis doctrine, ut hic. Et 1Cor. 3.a. Lac dedi vobis potum, non escam.
- Divine consolationis, Os. 2.c. Lactabo eam et ducam eam in solitudinem.
Numérotation du verset Ps. 130,3 
marg.| {d} Speret] etc. Secunda pars, ubi ponitur conclusio Psalmi, ubi exemplo suo alios invitat vir iustus ascendens, sperare in Domino. Unde dicit : Speret Israel, id est populus Christianus.
marg.| {e} In Domino] et non in alio, 1Mcc.2.g. Cogitate per generationem et generationem : quoniam omnes, qui sperant in eum, non infirmantur. Eccl. 2.b. Qui timetis Deum, sperate in illum et in oblectationem veniet vobis misericordia. Et infra : Respicite filii nationes hominum et scitote : quoniam nullus speravit in Domino et confusus est.
marg.| {f} Ex hoc nunc et usque in seculum] id est in omni tempore, quousque, scilicet veniat ad eternitatem, ubi non erit spes, sed res.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 130), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_130)

Notes :